Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 30

1

AD DISTINCT XXX

2

AD CAP. I.

3

Ergo. Augustinus habet, Ecce, sed non mutat sententiam loci vocabulum a Lombardo suppositum:

4

AD CAP. II Quia non erat tempus. In hoc Augustini dicto inulta sunt a Lombardo pro sua in bonos omnes autores Ecclesiasticos tyrannide ausa: quaedam leuis, quaedam vero grauis momenti.

5

Leuis momenti, vt hic pro Non enim iste sub. stituit, Quia: proergo habet enim. Grauis, vt pro auferri videatur supponit amoueatur. pro Simul subiicit Similiter.

6

Qualiter etiam. Vulneratus est hoc loco a Lombardo Augustinus, & male acceptus. Trumcat enim iste eam sacrae Scripturae autoritatem, quam August. ex Ps. 9o. affert his verbis, Domi ne, inquit, resugium factus es nobis. Deinde obscurat iste dilucidam Augustini orationem. Subiicit enim August. Nefugium ergo nostrum Deus re latiue dicitur. Ad nos enim refertur, &c. Dispunctionem etiam illius loci Lombardici omnes Codices peruertunt, & Aelanue separant a verbo dicitur. Ita bonum illum & senem & Patrem Augustinum misere tractat Lombardus.

7

Censura.

8

Et haec quidem in istam Distinctionem satis esse poterant: sed tamen, quia in ta breui disputatione ingentes quaestionum moles ab istius autoris interpretibus congeruntur, videndum est quid & vnde istae nascantur. Ex eo autem vno. oriuntur omnes, quod neque satis seipsum explicauit hoc loco Lombardus: neque susceptum argumentum. Itaque tres quaestiones in illius explicationem affert Durandus: G. autem Occan quinque: alij etiam plures. In primis igitur haec vitia in isto tractatu Lombardico, Vtrum Deo aliquid ex tempore conueniat, vel ex tempore de eo dicatur obseruari a quolibet possunt.

9

Primum, crambe repetita, quae, vt dici solet, mors est. Quae enim hic traduntur, supra Dist. I8. cap. II. & I2, magnam partem expedita tractataque fuerant: vel saltem cum illis erantconiungenda. Ex quo fit, vt praeter repetitionem etiam perturbatio ordinis insit in hac Distinctione.

10

Secundum, quod quae generaliter de nominibus iis, quae Deo ex tempore tribuuntur, dici debuerunt, iste pene ad vnam tantum aut alteram Domini, Patris, & Refugij appellationem restringit. Atqui & Saluator, & Creator, & Deus meus veltuus dicitur ex tempore: & infinita sunt huiusmodi attributa, quae nonnisi ex tempore Deo competunt, omnia nempe quae certum aliquod in creaturis ipsis existentibus opus, aut in eas beneficium Dei significant.

11

Tertium, quod non satis distinxit, aut exposuit iste cap. 2. dictum illud Augustini, Substantiam nostram mutari cum ex malis fimus boni. Dubitatur enim, & merito quidem, quid ista vox Substantia, in hac sententia significet.

12

Quartum, quod non soluit difficillimam illa quaestionem, quae affertur aduersus sententiam Augustini, licet verissimam, Quaedam ex tempore tantum Deo conuenire, & de eo dici. Ergo obiiciunt, qui conmtra contendunt, illa ipsa, quae ex tempore Deo conueniunt, cum secundum rationem de Deo dicantur, non secundum rem, id est, realiter competere Deo. Itaque Deus non di cit realiter creator Petri Apostoli: realiter saluator Pauli, & sic de caeteris. Quod certe ne sentiri quidem posse videtur sine graui blasphe mia. Hoc argumentum non dissoluit Lombardus: quod vt enodaret quinque longissimas & verbosissimas, suo more, quaestiones proponit Occan. Responsio vero facilis est, quod quamquam ea ratione & mutatione, quae ipsis creaturis duntaxataccidit, ista Deo conueniunt, tamen non sequitur realiter, id est, vere non conpetere Deo. Exempli gratia, vt columna sit alicui dextra aut sinistra: vt Sol sit tibi supra xenith aut non: vt ego morte Patris desinam appellari Filius, nulla sit in columna, in Sole, in me Filio mutatio: sed in homine ad columnam sese conuertente: in te peregrinante vltra AEquatorem: in Patre meo moriente: & tamen reipsa dicitur columna dextra aut sinistra: Sol reipsa supraxe nith, aut non: ego Filius dici desino post morte Patris. Quod idem de Deo fatendum est, etsi nulla in eo mutatio contingat. Illa vero sententia quorundam, qui existimant, quae de Deo ex tempore dicuntur, secundum essentiam ei competere, falsa est. Nam quae secundum essentiam Deo competunt, illa ab aeterno eidem conueniunt. Itaque in iis verissima est ista Damasceni oratio lib. I. de Orthodoxa fide, cap. I8. Eτm ατα γδ κδεν γνεται, κι απογινεται. A᾽ναλλοιωτος γαρ εςι, καὶ ἄ¬ τξεπλος, καὶ ἀ χρη υθμβεγηκὸς ὀπι ἀυτῆ λεγειν. Sed huiusmodi vocabula & attributa, de quibus hic agimus, & quae ex tempore conueniunt Deo, actiones Dei denotant ad extra, quarum etsi decretum est ab aeterno in Deo: executio tamen earum realis a Deo facta est in tempore, idcircoque: ab ea Deus ex tempore talis, aut talis denominatur. Et haec quidem hactenus,

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 30