Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 39
I Hoc est ergo. Haec sententia transposia est. Nam apud Augustinum praecedit haec verba, Ideoque nouit, &c. Sic igitur legitur Est (ver bum) hoc omnino quod Pater, non tamen Pater, quia iste Filius, ille Pater. Ac per hoc nouit omnia quae nouit Pater: sed ei nosse de Patre est, sicut esse. Nosse enim & esse illi vnum est. Pro llli iste legit ibi. Sumptus est locus ex libro decimoquinto de Trinitate, capite decimoquarto. Qui ad hoc argumentum vel nihil, vel parum admodum facit.
Semper videat & sciat. Sic habet Augustinus, Sed, vt dixi, simul omnia videt, quorum nullum est, quod non semper videt. Iste mutauit & verbi modum, pro Videt, substituens videat. & vt suo argumento inseruiret addidit perspicue, Sciat, quia de scientia Dei hic quaestio est, quam tamen vocem non habet Augustinus.
Eius itaque scientia. Quanquam quod iste scribit ex verbis Augustini colligi potest. tamen nusquam apud ipsum Augustinum haec verba extant, Fius itaque scientia inamissibilis est, & inuariabilis: sed vt videretur apertissimam suae sententiae confirmationem duxisse ex Augustino, ad illius verba addidit haec omnia Lonbardus. Quod quemadmodum excusari possit, non video, praesertim cum ista recitet quasi vno contextum cum Augustinianis cohaereant, pendeanntque ex superioribus. Locus autem a Lombardo laudatus extat libro decimoquinto de Trinitate, capite decimotertio, qui prorsus etiam a germano sensu detorquetur. Probat enim Augustinus, ideo Filium esse Patri quooo¬ φον, quia est ipsius sapientia: sapientia autem Patris, & essentia vnum sunt. Itaque ait Augustinus capite decimoquarto, Quicquid inest in ea scientia CPatre) de qua genitum est Verbum, & in ipso verbo inest. Hoc aduersus Arianos valet. Iste eo detorquet, vt immutabilem esse doceat Dei scientiam, licet quotidie multa nascantur, & intereant: id quod valet, non contra Arianos, sed contra A.bius homines, & Dei prouidentiam, vel omnino negates, vel impie arrodentes. Quid hoc igitur illi simile esto
4 Receptibilis. Augustinus, Acceptibilis, id est, quae & acquiri & comparari studiopossit, Quia, addit Augustinus, Non hoc est nobis esse, quod scire vel sapere: deinde pulcherrimam rationem subiicit August. quam tamen iste totum hoc dictum obscurans praetermisit, cum alia in hoc capite superfsua tamen adderet, quoniam, ait Augustinus, esse possumus, etiamsi nesciamus, neque sapiamus ea, quae aliunde didicimus. Propter hoc sicut nostra scientia, &c.
Praescientia non est nisi de futuris. Ne quis existimet me maligne legere hunc scriptorem, studeo, quantum equidem possum, illi medicas manus afferre, & in suum nitorem illum restituere quem vel ipsius studiosissimi discipuli neglexerunt, vel deturparunt. Quemadmodum hoc loco glossema, meo quidem iudicio, ex margine in textum irrepsit, quod & Lombardi sententiam obscurat, & inconcinnum est huic loco. Est autem in his verbis, Praescien ia non est nisi de futuris, quae videntur a sciolo quodam Monacho, sed intempestiue addita, velut explicatio & glossema huius superioris sententiae, Scientia eius non est nisi de his, quae sunt, vel fuerunt, nempe vt distingueret Scientia a Praescientia ex Distinctione 28. supra capite secundo: & ne hic a Lombardo confundi viderentur: quasi passim apud alios autores, imo vero etiam in Scriptura ipsa, Scire & Praescire, promiscue non sumantur. Cenes. I8. Versiculo decimonono. Ioannis &. versiculo sexto, & & aitem 12. Versic. Ig. Quod ille Monachus nondum obseruarat.
Illud praescitum est. Malim, illud praescitum esse vel futurum, verum est. Sic enim & Huit ora¬ tio, & ratio svntaxeos legi postulat. Nec tamen istius discipuli, vel animaduertunt, vel corrigunt.
I Quota pulicum. Locus est ex Hieronymi commentarus in librum Habachuc Prophetae, cap. I. ad verba, mundi sunt oculi tui, sub finem annotamenti. Hic autem quaedam immutauit Lombardus, vti pulicum pro cimicum: prouidentiam pro potentiam, illa quidem imperite: haec autem quae sequuntur, malitiose, his, similia, pro & quide minoribus maiorum praedae cedere debeant: retrudimus pro detrahimus. Vnde quam varie Hieronymus vulneratus fuerit, apparet.
Cum sit hic locus de comparatione praescietiae Dei cum rebus ipsis, & earum euentum diffi- cillimus, multosque tum Philosophos, tum etiam Patres vel fefellerit male intellectus, vel inuoluerit non distincte traditus ( quemadmodum statim doceb imus ) nemo me seueriorem Lombardi censorem, vt opinor, iudicabit, quod haec tria in huius argumenti tractatione ab eo requiram.
Primum, quod obscurum per obscurius probat, in primis capite secundo, in fine, his verbis, Non potest Deus ergo nouiter, vel ex tem¬ pore scire, vel praescire aliquid sicut non potest nouiter, vel ex tempore velle aliquid: & tamen potest velle, quod nunquam voluit. Nonne est enim tam nobis obscurum, vtrum Deus aliquid de nouo velle possit, atque, vtrum idem de nouo scire aliquid possit: Item, nonne peraeque dubium est, vtrum, quum Deus aliquid vult quod nunquam voluerit, de nouo velit aliquid: atque, Vtrum quum Deus scit aliquid, quod antea non sciuerit, de nouo & ex tempore aliquid sciat?
Eadem igitur manet obscuritas in medio argumentationis assumpto, quae in ipsa quaestione proposita fuerat. Id quod το ἐν ωξαῳ αἰτυν Dialectici vocant: estque probationis genus, non tantum obscurum, sed etiam vitiosum, incertum, & perplexum. Ergo ad totum hunc locum tum explicandum, tum etiam illustrandum, Vt um Dei scientia varietur ac mutetur, quum res ipse, quas Deus scit, mutantur, ac variantur, aptissima est illa similitudo, quae de speculo solet afferri. Sicut enim quaedam in eo cernuntur, quae postea non apparent, non ipsius speculi variatione: sed rerum ipsarum accessu vel recessu, quae in speculo cernebantur. Sic neque voluntas, neque scientia Dei mutatur, etsires ipsae, quas voluit, quasque sciuit, varient, vel nascantur vel intereant: quoniam eas ita fore, vel variari & voluit & praesciuit Deus, omnisque ista mutatio inest in rebus ipsis, non in ipsius Dei scientia vel voluntate.
Secundum est, quod hic idem Lombardus hoc loco probationes profert ex locis a se dessexis atque detortis a vero sensu, qualis il¬ leffuit ex Augustini lib. Is. Trinit cap. is: item ex Hieronum. commentario in Habachuc Prophetam, vbi apertissime Hieronymus ex veteri Philosophorum profanorum errore (quo procul dubio non caruit) negat Deum singularum rerum & minimarum curam habere. Idem quo que sensit, sed perperam, Thomas postea, vt apparet ex parte Quaest. 9v. in Respon. his verbis, Vnde licet Deus sciat numerum omnium indiuiduorum, non tamen numerus vel boum vel culicum, vel aliquorum eiusmodi est per se praeordinatus a Deo Sic igitur sentiebant de Deo Pe ripatetici, vt particularem Dei prouidentiam negarent, quemadmodum eorum sententia in lib. De Mundo ad Alexandr, extat. Hanc secutus sine tergiuersatione videtur Hieronv. qui sane tanti viri error fuit, vti alij multi. Ergo refutatur disertis verbis a Christo D. N.Math. Iovers. Xo. Nonne duo passerculi assario vaeneunt, & unus ex eis non cadet humi sine Patre vestros item ex eo quod Deus testatur in lege sua, se curam boum habere Deuter. 24. Vers. 4. I. Corinth. 9. versi q4.I. Tim. 8. Vers. I8. Iaudandus quidem est eatenus Lombardus conatus, quantenus pudenda Patris Hieronymi tegere vult: sed tamen etsi amicus Plato, magis tamen amica veritas esse, praesertim homini Theologo, debebat.
Tertio loco dignum est nota, quod Lombardus cap. q4. plus assumit in conclusione, quam posuerat in praemissis, quas superioribus capitibus explicauerat. Cum enim illud duntaxat probasset, quod Deus omnia videt, colligens summam suae disputationis sic ait, Ei vero quod praedictum est, scilicet, quod Deus omnia semper xi det &SIMVL Ergo illud Simul addidit, quod non est minimi momenti, Etsi enim vera est illa sertentia Deum & simul, & semper omnia intuert, scire non nuda notitia, sed scientia visionis, quam vocant. ex superioribus tamen argumentis & probationibus nequaquam id efficitur. Plus autem colligere, quam assumpseris, est, vel ipsis scholasticis testibus, vitiosissimum.
Quartum illud huius Distinctionis viti addere quispiam potest, quod hic quoque reprehendat, nimirum quod in loci ex Pauloi Corinth. 9. Vers. 9. explicatione vel obscurus est, vel fallitur Lombardus. Fallitur, si negat particularem Dei prouidentiam, quod ex ipsius verbis effici videtur. Obscurus est, quoniam quae sentit plane non explicat. Et in tota hac quaestione ita scribit ambigue, vt prouidentiam a praescientia non distinguat. Porro quod ad Pauli locum, Nunquid cura est Deo de bobusor. Corinth. 9. Vers. 9. sic accipiendus est, vt non ἁτλῶς, sed κατατ tantum & comparate dictum intelligamus, Num boues curae sunt Deo) Nam & boues, & minutissima quaeque complectitur Dei prouidentia, vt apparet Psal. 8o. Vers. & I Timoth. 8. Vers. IS. Math. Io. Vers. 2o. Atqueetiam quemadmodum dicitur Prouerb. Ix. VersIo, Viriustus cognoscit(siue curat)animam iumen tisui. Sed ista erga boues clementia nobis a verbo Dei praecepta debet nobis esse exercitatio ad excitandam fouendamqu e eo ardentius inter nos ipsos homines humanitatem, & benignitatem. Eo igitur pertinet illa Pauli oratio, quemadmodum etiam docet Theophilactus his verbis, Et sane, ait, cura Deo de bobus, nec ta¬ men adeo, vt de eis tulerit proprie legem, sed aliud quiddam praetendit ex hac in bestias indulgentia, vt ludaeos scilicet assuefaceret exerceretque, vt & ipsi magistrorum curam susciperent. Quod idem testatur & scribit Chrysostomus.
Caeterum quod de huius argumenti quaestione illa ardua monuimus, nimirum difficilem semper visam esse praescientiae Dei ratione, atqe illius concordiam cum rebus iis, quae contingenter euenire dicuntur:item cum iis, quae nascuntur, vel intereunt, ex eo verum esse apparet, quod Stoici philosophi nunquam demonstrare potuerunt, illam futurorum praescientiam quae est in Deo, cum libertate voluntatis humanae consentire, etsi tamen pulcherrime cum ea consentit. Itaque M. T. Cicero in libello de Fato praescientiam illam Dei de futuris plane negauit esse vllam, vt suam homini libertatem relinqueret. Sed vt ait lib. 4. cap. 9. de Ciuitat. Dei August. Dum ille vult facere liberos homines, facit sacrilegos. Aristoteles ipse in libr. de Interpretatione eodem errore ductus scribit. Futurorum contingentium enuntiationes, nec veras ante euentum esse, nec fulsas. Verum & iste quoque fallitur. Sunt enim vel verae, vel falsae: sed nobis quidem ignota est earum veritas, quandium pendet earum euentus: Deo vero ipsi nota est & certa. Quanquam enim futura contingentia quoad se, sunt indeterminata: tamen quoad diuinam scientiam sunt determinata, quemadmodum docet Durandus. Scriptores ecclesiastici, imprimis autem Graeci, Philosophorum argumentis vexati pene in hac Quaestione succubuerunt. Itaque praescientiam Dei toto rerum in quibus versarentur, genere a prouidentia diuersam constituerunt. Vnde hoc argumentum accurate & dilucide tractandum erat, quod minime fecit Lombardus.
On this page