Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Epistola
CLARISSIMIS ET Amplissimis viris, Dominis, Praetori, Consulibus, Senatoribus, ac Secretario vrbis Leydensis: eiusque Academiae praefectis, ac Professoribus eruditissimis, Dominis suis plurimum obseruandis, LAMBERTVS DANAEVS in Christo S. P. D. ON eram nescius, V. Clarissimi, quum ea, qua ad hunc usque diem scite dicta & certa visa sunt, ad verbi diuini amussim reuocarem, fore, ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. Nam nonnullis, & ijs quidem, qui moderatures videri volunt, hoc totum displicet, mutuis se libris de scri ptionibus vexare. Quidam, etsi id totum non reprehendunt, in iis tamen potius versandum fuisse iudicabunt, quae sunt magis inter nos controuersa, & dubia: in ijs autem, de quibus antea nemo pene litem mouebat, (qualis est hic primus Sententiarum P. Lombardi liber) neque tantum studium, neque tam multam operam ponendam arbitrabuntur. Erunt etiam, qui nos male de Theologia Christiana mereri fortasse dicent, quod hunc tam augustum & arcanum fidei nostrae articulum, (qui est de S. Tri nitateltam multiplici disputationum genere inuolutum esse ostendamus. Postremo aliquos futuros suspicor, qui me in his scriptis, (quae tam varia authorum congerie constant) tanquam in aceruo aciculam, & in scirpo nodum laboriose quidem, sed frustra quaesiuisse conquerentur. Cotra quos omnes dicendum breuiter existimo: quanquam postremis satis resposum est in vltimo nostrorum αξολεωφεδύεν capite, & demonstratum no omnia, quae in hoc libro merito notari poterant: sed quae necessaria erant, a nobis tantum fuisse reprehensa. Qui igitur de controuersis fidei Christianae capitibus omnino scribendum non putant, & eos damnant, qui in iis rebus coelestem & sacram Dei veritatem libris editis defendunt, id certe postulant a nobis, quod est iniquissimum, nempe, vt ipsius Dei veritatis desertores, ac nostrae ipsorum salutis aeternae(quaesolum vera side, non autem mendacio inniti potest)cotemptores euadamus. Qua petitione quid iniquius, aut toti Christianae Ecclesiae perniciosius esse, vel cogitaripoteste Erat quidem iu. Aoptandum, ne quis unquam, saltem Christianum nomen professus, quicquam praeter Dei ver. bum de fide saperet aut doceret: sed quoniam tanta est humanae mentis, & tam impudens, ne dicam sacrilega, audacia, vt mendacia sua pro veritate, venenum prosalutari cibo obtrudere saepe eam non pudeat: tanto malo est certe quidem obuiam eundum, ne si fuerit neglecta veritas, minimeque contra er¬ rores defensa, tandem gradum suum, authoritatem: que in media ipsa Ecclesia (quod in misero illo papatu iam accidityprorsus amittat. Qui autem in ijs potius nostram operam acstudium probarent, quae sunt hodie magis inter nos, & aduersarios in cotrouersia posita, ij certe cum apud seipsos perpenderint, quanti momenti quove loco sit inter caeteros fidei Christianae articulos unus hic de SANCTA TRI NITATE locus, ab eo potissimum inchoandum fuisse mihi, quemadmodum opinor, facileconcedent. Neque enim hoc ipso fructuosior est alius: neque etiam (quemadmodum ait Augustinus) in quo periculosius erretur: aut qui laboriosius quaeratur. Nam in hoc eodem ipsa fidei nostrae summa versatur: inuocationis Dei fundamentum positum est: totius denique doctrinae vtriusque Testamenti diuini scopus est sane comprehensus. Quo grauuori accusatione dignisunt ij, qui hoc argumentum in isto Lombardi libro assidue tractantes(ij autem sunt S holastici) tam secure, ne dicam supine, ac negligenter illius sententias omnes, tanquam κυάlας quasdam δoξως, amplexi sunt: & eas tanquam ingustatum cibum ne sentientes quidem quid ederent stupide deuorarunt. Sed illi, quod datatim traditum erat, ouo¬ ξεκ, vt dicitur, τῶσi, d seruili quadam parendi necessitate susceperunt: neque ad ipsum Dei verbum (tanquam ad Lesbiam illam normamusideisuae capita examinantes: neque ipsos etiam autorum, qui hic citabantur, codices consulentes. Tam fuit misera, de seruilis, inquam, superiorum illorum temporum, (quibus Papatus in Ecclesia Trannidem obtinuit) seruitus. Ergo quod in pecudibus fieri videmus, vt si quando in grege quium vna propter metum locum aliquem, velut salebrosum, saltu transilierit, caeterae omnes ad illius imitationem, & eodem inconsiderato metum perculsae eundem illum locum saltu itidem transmittant: ita hominibus Scholasticis euenit, vt quod a Maioribus intactum ac inemendatum acceperant, ipsi quoque Panico quodam terrore attoniti, & velut eμξρoMuloi, praetersilientes, in examinatum, aut in exploratum relinquerent. Fuit enim illis homo sacer & dounoc Lombardus, quem attingere nemo ea aetate audebat: & ipsius scripta, tanquam aurum quoddam Tholosanum (aut potius velut quoddam templi adytum & asolum) inuiolabilia, & αλuταύόμνα censebantur. Verum, summo Dei beneficio, successit hisce tam horrendis munndi tenebris nostra haec foelicior aetas, quae verbi Euangelici luce illustrata, & Dei spiritu accensa, & corroborata, omnem de salute animorum propositam doctrinam caepit ex lsaiae praecepto, Thessalonicensiumque exemplo, ad legem & Prophetas: i. ad verbum Dei scriptum diligenter exigere: atque adeo has ipsas Lombardi sententias, aliorumque omnium scripta in ea, iustissima, minimeque fallaci trutina, appendere. Inde autem statim multa leutora, ac tanquam ἁδhκiμα voμλν μοτα, deprehendi, repudiarique coeperunt. Qua in re non fuit poenitenda, autleuisM. Lutheri: post autem Ioannnis Caluinis parentis in Christo mei) & Philippi Melanchthonis opera, imo admirabilis illorum pro Dei regno propagando asserendaque Christi veritate constantia: quibus varij postea, velut Theodorus Bexa (praeceptor & ipse quoque meus) Hieronymus Zanchus, M. Chemnitius, Christophorus Pexelius, & alij aliquot viri clarissimi, successerunt. Sed cum hi carptim tatum ea reprehenderint, quae pro argumenti a se suscepti ratione in Lombardo contraria verbo Dei occurrebant, perpetuum autem ipsius doctrinae examen non instituerint: visus sum & amicis aliquot pijs virus, & ipsi a Deo Ecclesiae operaepretium facturus, si non vnum duntaxat, aut alterum Lombardi locum, sed vniuersum aliquod argumentum ab eo tractatum ex Dei verbo perpetua quadam obseruatione diiudicarem: vt quid, quantumq fidei Lombardo in caeteris locis esset tribuendum, omnes pij, veritatisque Dei amantes viri intelligerent. Hoc igitur, quanquam pene Herculeum opus (id enim uere citraque vlla ostentationem certe dixerimsvirorum bonorum hortatutandem sum aggressus. Et primum quidem cum pauca contulissem, autorem istum aranearum (vt loquuntur yplenum deprehendi. Postea vero quum dulcedo sciedi (oῶξον ψοyλκεφοτερον, ι χυνς eide¬ μως dλαSαlongius me pertraxisset, totum illius librum primum euoluere, perlustrare, atque examinare sum ausus. De reliquis quid sim acturus, nondum apud me constitui. Vnum tamen hoc, vt¬ pote expertus, affirmare, & sancte iurare possum, si quis hunc authorem integrum repurgare velit, illum, velut alterum quendam coelestemque Herculem, conari plus quam ipsius Augiaestabulum exhaurire: sic nimirum & falsis allegationibus, & falsa doctrina, velutsanie, & sordibus scatet hic autor totus. Quae quia ex ipsarum Annotationum nostrarum lectione postea cognoscentur, de his non sum hoc loco latius dicturus. Quod autem quidam forte mirabuntur, quid nobis in mentem venerit, vt post tantum temporis nos Lombardum reprehaendere cogitaremus, in eo nostrum quoque & ipsi responsum habeant. Neque seram gratulationem, nequeseram reprehensionem accusari merito posse, praesertim quae culpa careat, id est, quum quod tandiu tacuimus, non nostrae negligentiae, sed temporis ipsius rationi ac necessitati tribuendum plane sit. Antea igitur non potuimus, ut pote vel qui nodum nati essemus: vel qui totam istorum hominum doctrin am ante percipere voluimus, quam in illa quicquam temere a nobis non satis intellectum damnare. Quamobrem quod ad hunc usque diem siluimus, hoc & tempori, & nostrae fidelitati, & ipsi rerum necessitati est certe condonandum. Huc enim usque taciturnitas nostra, vt cum Hieronymo loquar, dispensatio fuit, non cosensus: & sua est cuique reitempestas. Quamquam etiam, vt est in veteri prouerbio, facimus istud sat cito, sisat bene. Neque vero nouum est, aut in Ecclesia Dei inusitatum, vt iampride defunctorum hominum errores post ipsorum obitum publice arguantur. Pene enim ducentis post ipsius mortem annis damnata sunt a Theophilo Alexandriae Episcopo origenis Adamantini erronea dogmata, quae tamen, velut vera, in Ecclesia diutissime recepta fuerant. Damnantur hodie, & merito quidem, & tamen post mille ducentos ab eorum excessu annos, multae Hieronomi: & quaedam Augustinisententiae, olim tamen populariter laudatae, quoniam nunquam sera est mali, falsaeqe doctrinae(quantuncunque tem pore confirmatae) extirpatio. Denique vt haereticorum libri, qui diu tamen probati fuerant, cremaren. tur etiam multis post ipsorum obitum seculis, saepe est in Ecclesia Dei constitutum, vt Tomi conciliorum docent: & exemploipsocomprobatum ac factitatum, quemadmodum Gelasius, Iustinianus, Iustinus & Euagrius ostendunt. Nam neque temporis vetustas, neque hominum consensus, quantumuis diuturnus, errorem, vel mendacium in veritatem potest commutare. Itaque cum nobis erectis in coelum oculis, non autem in vana hominum iudicia intuentibus sit de vera fide Philosophandum, nunquam potest sera aut intempestiua videri erroris etiam receptissimi reprehensio, quae ex Dei ipsius ore & verbo fieri demonstratur. Imo vero quo error aliquis diuturnior fuit, eo periculosior, turpiorque censendus est. Superest igitur vt ad eorum reprehensiones respondeam, qui me de Theologia Christiana male mereri fortasse dicent, quod tot sale¬ brosas in tam augusto argumento dubitationes, perplexasque quaestiones excutiam, quae vel antea ignotae, vel feliciter sepultae conticescebant. Cui hominum accusationi, si qua erit, hoc unum responsum essevelim: Lombardo ipsi, (quem καδςα τῳduς sum secutus) non autem mihi imputandum esse, culpamque affigendam, si quae perplexae, durae, spinosae, atque etiam curiosae quaestiones in hoc tam sacrosancto argumento tractantur. Illas enim ipse, non autem ego, induxit, quas etiam (si quando inciderint) pro virili dilucide explicare, & earum etiam ipsarum usum tradere sum equidem conatus: vt si quid in illis insit lucis, hoc mihicitra arrogantiam vindicandum: si quid obscuritatis & nimiarum argutiarum, hoc citra odium Lombardo sit tribuendum. In summa si quis alius incaeteris, vel eiusdem Lombardt, vel aliorum Scholasticorum praecipuis scriptis id praestiterit, quod nos hic voluimus, nae ille vtilissimam Ecclesiae Dei operam nauauerit, ex qua mortales omnes (qui modo soncere & candide, non autem ex ullis praeiudicuis de ipsa rerum veritate iudicare cupiunt) intelligent, quam sint vana, infirma, & falsa, ipsique Dei verbo vt plurimum pugnan tia, omnia Papisticae, seu Pontificiae doctrinaefundamenta: atque propterea quam sit & ipsa quoque illa (quae fundamentis istis innititur) papistarum fides & doctrina debilis, atque falsa. Sed quia in proleoomenis, quae sit prima totius huius doctrinae Lombardica seu S holasticadvna enim & eadem est) origo, docuimus, & a multis quoque multa in eandem sententiam antea dicta sunt, plura de ea dicere non puto mibi iam necesse. Illud potius explicandum videtur, cur vobis vrbis Leydensis Senatoribus sanctissimis, & vobis quoque) celebris illius Academiae Professoribus eruditiss, & vtrisque Viris clarissimis, atque optimis, cur, inquam, potissimum vobis meum hunc laborem dedicandum ipse vobis ignotus, & homuncio obscurus existimarem. Certe huic meo, quanquam iustissimo maximeque necessario, tamen Scholasticis & Pontificijs doctoribus omnibus exoso, & arrodendo (quam difficile enim est istud diuinares)scriptoquaerendos fuisse patronos, & eos quidem non minutos, ac vulgares quosdam, sed insignes, & vera in Deum pietate, ac solida rerum cornitione celebres, nemo non videt. Quis enim desertum, & nullius authoritate comunitum eum librum edat in lucem, qui statim innumeros aduersarios, omnes nimirum Pontificiae doctrinae fautores, sit habituruss Ergo ne faetum hunc meum prodere, & istis furiosorum hominum dilaniationibus exponere immisericorditer vellem, fuit illi quaerendum firmissimum aliquod piorum, verique Dei timentium virorum praesidium, quo ab ista vi tanta, tantoque periculo tutus seruaretur Ecquod vero iustius implorari, quam vestrum omniumpotuit, viri ornatiss. quorum res postremis hisce temporibus gestae, summam pietatem: & religionis professio purissimam verbi Dei, atque Euam gelij doctri¬ nam inter vos esse testaturs Nam, vt omittam illa, quae vobis suntcum omnibus felicissimae iam Hollan diae ordinibus communia, quod abdicato prorsus Papismo, estis summo ardore amplexi sidem in verum Christum illum vnigenitum Dei Filium, Dominum, & vnicum apud Patrem mediatorem nostrum: vt non comemorem illa, vestra quidem, sed pene iam vetera, & tamen immortali hominun laude dignissima, quod vt patriam vestram, i. uniuersam Hollandiam a seuissima illa Hispanorum (quam iam tot annos inuaserant) tyrannide liberaretis: Bis in periculum rerum omnium, id est, capitis & fortunarum venistis: Bis ab Hispanis obsessi estis: Bis quoqu, a Deo, summo miraculo, ex eorum faucibus erepti. Quomodo de caeteris rebus a vobis feliciter gestis tacere vlla hominum aetas poterite Ergo acerba quaeque tolerantes tandem illum, qui censebatur inuictus, victum Hissanorum exercitum vidistis, nimirum lllustriss. Auraniae Principis, uiri ad Ecclesiae patrocinium nati, auspicijs: Duce fortissimo illo & vere antiquis Atheniensium & Rhodiorum Thalassiarchis, conferendo Boisoto: Praefecto Leydensis vrbis lano Duxa Sene quidem adhuc adolescente, sed tamen iam Hectoreum illud pectus suum fortiter pro Patriae falute hostibus immanissimis opponente. Qui quanuis sic videretur, & natus, & educatus, ut totum se tradidisset tranquillo Mineruae otio, studioque Poetices (in qua locum inter eximios nostrae aetatis vvetas habet) ita tamen in ipso periculo Martij illi & generosi Duaae impetus prius delitescentens, statim emicuerunt, seqe prodiderunt, vt nihil Duxa constantius, nihil fortius, nihil denique magis & strenuum & prudens appareret. Sed haec omnia praetermitto. Sunt enim illa vel vobis cum multis amplissimis alijs Hollandiae ciuitatibus communia: vel censeatur esse haec extraordinaria quaedam vestra, illiusque Illustriss. Auraniae Principis felicitas: es a Deo benigne concessa. Ad eam igitur saude.. vaeproprie vestra est, mea festinat oratio. Qualis est enim, Deus immortalis, quantusque hic vester in regnum Dei propagandum ardor, quod cum homines ipsos, mor tales: piam autem religionem, immortalem esse debere iudicaretis, celeberrimam Academiam, vbi perpetuo illa verae fidei doctrina sonaret, non modo ex communi Hollandicorum ordinum consensu esse decreuistis: sed in ipsummet gremium vestrum volentes lubentesque vos, inqua, suscepistis: Vus in eam regni Christi partem studium omne, operam, diligen tiam, opesque omnes vestras liberalissime atque benignissime praetercateros polliciti estis. Magnum certe quidem hoc erat Dei in vos beneficium, quod ex miserrimis ac exitiosissimis superstitionibus Papisticis, Pater ille clementissimus vos semel liberarat. Sed illud esse, & maius, & admirabilius Dei inter vos opu: nemo certe iam diffiteri potest, quod praeter omnium hominum spem. licem e miris tenebris inter vos Deus eduxit. Nam ex qua vrbe¬¬ grauis illa & tetra haereseon, nempe Anabaptistarum, lacuna primum scaturijt, & in alias regiones arte Satanae exhalauit: in ea ipsa vrbe Dominus iam verissimum, suauissimum, purissimumque doctrinae suae fontem aperit, qui suis limpidissimis riuis non tantum cateras Batauorum urbes irrigare: sed postea ad vniuersas Dei Ecclesias deriuari & propagari possit. Quod certe vt obtineatis, nullo vel labori, vel sumptui vestro parcitis, & undique vobis doctiss. uiros ad ornandam illam Academiam vestram accersitis, qualem vos praestantissimum illum Feugereium Theologum antea habuistis: qualem celeberrimum illum lurisconsultum D. Hugonem Donellum I. C. nuper ad vos vocastis: qualem singularem illum τολυφωαα lustum Lipsium iampridem nacti estis, quorum egregia ingenij monimenta canescent seclis, vt ait ille, innumerabilibus. Nec minorem sane Petreius Tiara, & alij in sua quisque arte & facultate lauream Professores vestri merentur, de quorum laudibus plura dicerem, nisi eorum modestia & pudor mibi manum iniiceret. Sic igitur & in cateras artes, & in vnam praecipue Christi doctrinam puram ad posteros conseruandam egregie laboratis. Nam disciplinam Ecclesiasticam quid commemorem, quae ipsius Doctrinae indiuidua quaedam comes est: Quae enim verbi Dei vis, & authoritas esse sine disciplina potest: Quis vitae morumque sanctitatis vel instituendae, vel conseruandae ratio, semel sublata disci¬ plina Ecclesiastica, restate illa enim est ipsius doctrinae neruus, Ecclesiae decorum, ornamentum catus, robur exhortationum, necessarium deniquead omnes libidines coercendas frenum. Qui vero hac semel inducta, ius Christiani magistratus euer ti, vel tantillum imminui putant, ij certe ab ipso Spiritu sancto aperte confutantur. Nam ille¬ & magistratus ius illibatum, & huius disciplinae vsum in Ecclesia simul coniungit. Imo uero vtraquehaec (siue lurisdictio, siue potestas appelletur )ciuilis nempe, & Ecclesiastica ad regnum Christi inter homines propagandum pulcherrime atque amicissime inter se coiurat: altera fouet alteram: altera alterius est, & custos, & adiutrix: & eo inter senexu vinciuntur, quo bini in eodem corpore oculi, binae, manus, bini pedes: vel, si quis fortassis intelligere explicatius istam vtriusque huius potestatis socie tatem velit, quo oculus & manus ad totius corporis conseruationem & tutelam a Deo in nobis singulis coniunguntur. Est enim disciplina Ecclesiastica, quique legitime illi ex vniuersae Dei Ecclesiae suffragio & consensu praesunt, velut oculi ipsius magistratus: Magistratus vero velut istorum oculorum manus & robur Quamobrem hoc iam a vobis peta, V. Clariss. vt quoniam huius meae erga vos obseruantiae rationem exposui: hoc meum de vestris virtutibus iudicium, ac testimonium aequis animis interpretemini. Quod fecisse vos intelligam, si hoc meu munusculum animo tam benigno accipiatis, quam beneuolo vobis
On this page