Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 25

1

AD DISTINCTIONEM XXV. AD CAP. II

2

Deus est Deus, & Deus est Persona. Puerilis est hallucinatio, quod hoc loco scribit Lombardus, sed fagris tamen propter rei, de qua hic agit maiestatem, dignum, idem fignificare has locutiones nimirum Deus est Deus, & Deus est Persona. Illa enim Deus est Deus est identica praedicatio, & asseueratio maior, ac iξηyηlικῳ dum xat. Idem enim de seipso enuntiatur, sed certius, Haec autem Deus est Persona non est identica enuntiatio, sed diuinae naturae tribuit, vt Personae ratione, & ὑπάρξεως Iδεον και καξατληςικὸν ρoπo admittat & suscipiat. Ex quo fit, vt illa prior enuntiatio de tota diuina essentia in vniuersum vera sit, & intelligatur, Haec autem posterior de Patre, vel Filio, vel Spiritu sancto sigillatim: non autem de tota ipsa essentia diuina, quasi sit vnica Persona. Ergo vox Deus in priori enuntia tione est quiddam non distributum, in posterio ri vero est distributum, vt sit sensus Pater, ve Filius, ve Spiritus sanctus, qui Deus est, at Persona: non autem ipsa Trinitas aut deitas est rna Persona. Quod si vera esset Lombardi sententia & interpretatio, sequeretur procul dubio, vt, queadmodum haec propositio vera est, Deus est anus tatum, non plures: sic ista quoque vera esset. Deus estona tantum Persona, non plures. Quod Sabellianorum haereticorum delirium fuit. Ergo non idem significant Essentiae & Personae ratio etiam in diuinis, etsi nihil reale addit Personae notio ad diuinam essentiam, sed vt ait Basil. δελαον ὑπάρξεως tantum designat in singulis Personis diuersam.

3

Vtrunque secundum substantiam. Mque falsum & istud, atque superius. Siue enim Subctantiam pro essentia sumas: siuepro Persona, constare non potest cum verae Christianaeque fidei κυαλἰα, vt essentia & Persona secundum idem formaliter dicantur. Nam vel plures essent essentiae diuinae, & ita fieret multiplicatio deitatis, vti sunt plures Personae: vel vnica tantum esset Persona, quemadmodum est vna trium essentia. Ergo secundum aliud essentia diuina de Patre dicitur: secundum aliud Persona, id est, alia est essentiae, alia Personae etiam in diuinis formalis definitio. Praeterea falsum est Personam de Patre vel Filio dici secundum substantiam, cum inter omnes constet eam enuntiari proprie in relatione & distinctioneuque¬ σαμινῶν explicanda: essentiam autem siue substantia dici de Filio, vel Patre in vnitate naturae trium demonstranda. Quamobrem haec scribes stertebat, nequid grauius dicam, Lombardus.

4

3 Vt ostendit Augustinus. Locus August. est libro 9. Triuitat, capite 4. quem hic ipse supra Distinct. 22. cap. 6. E. citauit quique prorsus ad rem nihil facit. Ostendit vero Augustinus alio modo Patrem, Filium, & Spiritum sanctum di- ci Personas, alio modo Deum. Velle autem aliquid tribus illis personis comune esse propter essen tia, ineptissimum est. Quod tamen hic sentit & scri bit. Personae enim appellatio communis quidem est tribus: sed tantum vocabuli ipsius Persona ratione, non quod character ipse & modus ὑπάρξεως vnus & idem sit tribus illis comunis & vnus. Essent enim tres Personae vna Persona

5

AD CAP. III

6

SI ergo Quaestioni. Istud quam parum vel nihil absit ab ipsissima τολυσεiας haeresi, quae onium est impiissima, vident omnes. At vero quum vult Lombardus Personae vocabulo es sentiam significari, nonne in hunc ipsum sco pulum impingite Nam Patrem, Filium, & Spiritum sanctum tres Personas esse & reipsa distinctas dicentes, tres quoque distinctas esse essentias diuinas ex istius hominis sententia, pro nuntiabimus. Itaque & Lombardum, & se a manifesta impietatis nota liberent, qui veram esse huius Lombardianterpretationem cap. 2. huius Distinctionis defendunt.

7

AD CAP. IIII

8

IN Persona siue personaliter. Suo more Lombardus optimam Fulgentij de Fide ad Petrum, & disertissima orationo corrumpit, dum voces has nihili, nempe In Persona, illi addit. Verba ipsa natiua haec sunt, Vna est enim Patris, & Filij, & Spiritus sancti essentia, quam Graeci vciavocant, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spir. sanct. quanuis personaliter sit alius Pater alius Filius, alius Sp. sanct. Et in fine eiusdem capitis nempe sic habent, Quia igitur aliud est genuisse, quam natum esse: aliudque est procedere, quam genuisse, vel natum esse, manifestum est, quoniam alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Sed quid dico nihili esse istas vocesScum & absurdam orationem faciant (quid est enim ineptius, quam dicere quippiam esse in Persona prrsonaliter) & peregrinum sensum optimo scriptori affingant, quasi diceret Fulgentius eodem mo do ln Persona alium esse Patrem, quo in essentia est cum Filio unus Pater. Sic enim statueret Personam esse quippiam reale in Patre, vel Filio praeter essentiam additum: vti essentia ipsa, in qua sunt tres illi vnum, est quidpiam reale. Nemo vero Patrum orthodoxorum vnquam sic est locutus, Alius est Pater in Persona a Filio: sed sic, Alius est Persona vel Personae ratione Pater, alius Filius. Ergo in ista additione non leuis momenti res posita est, quia vera fides periclitatur. Quod non tam religiose annotassem, nisi iste infra capite ro. in eundem scopulum iterum impegisse.

9

AD CAP. V.

10

Tripliciter in Trinitate. Falsus est titulus, Neque enim Lombardus fidem liberat vel praestat promissum, cum de tribus illis Personae significationibus propositis duas tatum afferat, nempe, vt, vel pro essentia, vel pro hypostasi Persona sumatur. Quam autem tertiam volunt esse significationem eiusdem vocabuli, Persona, nimirum, vt pro proprietate ipsa vsurpetur, ea hic omnino praetermissa est, illiusque probatio in tota hac Distinctione fortiter neglecta est, nisi quod capit, vndecimo sub fine, idque etiam obiter admodum, commemorata est. Ita sui memor iste est. Haec de Lombardi in repraesentando promisso fide. Sed & prima significatio falsa est, & tertia. Neque enim proprie, vti iam abunde docuimus, Persona pro essentia sumitur: ne que pro ipsa proprietate, quam τροπον & καφααλ npioμuὸν λῆς μωoφάνεως Graeci vocant. Nam proprietas est modus ipse, per quem reipsa Persona fit, veluti Pater a Filio distinguitur. Itaque nequaquam Persona appellatur ipsa proprietas, sed suo proprioque vocabulo, veluti in Patre, vt ait Basilius ἀλυnoα: in Filio τυνηὸον εινας vel λνnoiα: in Spiritu sancto ἐκ τορdῶiς: vel quemadmodum docet Ioan. Damascen. lib. I. de Orthfide lib. cap. Io, παsposus, dolus, κα ἐκτoράoς. Ergo proprietates (quas etiam istolulas Graeci Theologi vocant) differunt ab ipsis Personis, & eo quidem modo, quo causa ab effecto, iioλῆς enim non est Persona Filij, sed ipsius personationis vel personalitatis caussa. Deinde nemo vnquam dixit ἀλυνηωιαν, Vel παλρολητα esse Personam vel hypostasin, siue Graecorum, siue Latinorum Patrum orthodoxorum scripta obserues: sed dixerunt esse modum & differentiam, quam Pater a Filio reuera & καοςαληκῶς distinguitur. Vude fit vt ἀλuνnἰα vel Paternitas non enuntietur in quaestione, quid est Pater: sed in quae stione, Quomodo est Pater: Personae vero vox quemadmodum etiam vbique in tota hac Distinctione docet iste, in questione Quid est de Patre repon detur. Basilius ista pulchre explicat lib. I. aduersus Eunomium circa libri calcem: De quo ipso postea eundem errorem retinens insi Dist. 33. agit quoque Lombard.

11

Tres substantiae. Sic in omnibus & recentioribus, & vetustis codicibus: sed procul dubio restituendum est, Subsistentiae. Subsistentiam enim Latinis id significare interpretatur, quod Graecis vox κοῶςαῶς. Ergo tres ἀποςάνεις Graecorum a Latinis Tres entes, vel tres subsistentiae, non tres substantiae conuertuntur, vt iste censet. Sic inf. cap. &. loquitur vt hic emendamus, ldeo recte dicuntur tres Personae, id est, subsistentiae.

12

AD CAP. VIII

13

2 Omnium causa sit. Additum est ab Augustino Si tamen & causa: quod huic loco minime detractum esse oportuit. Nam tunc melius sequitur. Non enim facile potest inueniri nomen, &c. In sequentibus verbis quaedam quoque sunt immutata, sed citra iacturam mentis autoris.

14

AD CAP. VII

15

I Personas esse substantias. Meo quidem iudicio pro Substantias hic quoque legendum est Subsistentias, sed ex abreuiaturis istae labes irrepserunt, dum quod addito titulo sic scriptum erat, Substantias sine abbreuiationis nota transcriptum postea fuit. Confirmat meam coniecturam, tum quod Hieronymus ipse ( cuins autoritate hic nititur Lombardus) sic loquitur, Personas, vel, vt Graeci exprimunt, hypostases, id est, subsistentias: tum quod haec ipsa locutio profertur, vt appareat vocabulum, Persona, pro hypostasi sumi, quam subsistentiam, & non substantiam ex Augustino conuertit Lombardus, & hac, & superiori Distinctione. Porro quod ad rem ipsam attinet, falsum est, quemadmodum supra docui, personam pro ipsa proprietate personam distinguente sumi. Quod tame falsum iste idem postea magna animi pertinacia tuetur, infra Distinc. 28. & ei alium quoque errorem addit, nempe ipsas proprietates esse diuinam ipsam essentia. Ergo aliud est proprietas ipsa, veluti Filiatio: aliud Persona, veluti Filius. Illa abstractum quiddam est, haec concretum: illa caussa, haec effectum personationis: illa denique Actionis vel Passionis nomine & praedicamento continetur, haec ad ipsam πον ωκὸς n categoriam potius pertinet, nempe Pater, Filius, & Spiritus sanctus, etsi in iis ipsis vocabulis substantiae notio necessario incurrit. Denique ipsa Hieronymi verba nostram sententiam adiuuant, qui diserte hic ait Personas ex proprietatibus distingui, nempe vt aliud esse doceat ipsas proprietates, aliud autem ipsas Personas. Ipsi quoque sic scribunt nostram hanc animaduersionem in Lombardum suo calculo comprobantes, Proprietates sunt relationes quaedam, quibus Personae adinuicem distinguuntur, & paternitas, filiatio, & processio dicuntur: a quibus & personarum nomina s. Pater, Filius, Sp S. sumuntur. Sed homo iste susque deque omnia habens parum etiam ad ea ipsa, quae citat, attendit, & seipsum postea Dist. 36. cap. 2. aperte refutat.

16

Quem, vt magis falsi & ignorantiae reum faciam, en Damasceni verba libro tertio, de Fide orthodoxa, quae plane pro nobis faciunt. τν δa δεαρoξόν τῶν μαωοσμνεων &ν μοναῖς παῖς πζισν iδtoτ¬ oi, τυm αεαότήτῳ και πατζικα καἰτατύ κῳ ύκῆς M αἰπnατum ἄ ζκτοφρλισει δηυνῶσκoμλ. Denique ipsam iδtoποτα, id est, proprietatem definit esse τυς ὑπάρξεως τζοπον, ex quo fit hypostasis.

17

2 Secundum veritatem entes. Damasceni verba ita habent libro 2. cap. 8. de Orthodoxa fide, ῶςδῳ δε Oτι τῆς δεωπητος μεαν μῖν ρύσν δμολodμῆ, ζcς δε ψοοφάνμς κατ ἀλδειων ἐσας φαμον. id est, Quemadmodum uero in Deitate vnam naturam confitemur: sic tres Personas reipsa esse dicimus. Sed quia supra cap. 8. in fin. Personas ipsas vocarat Entes. hoc ipsum recte a se dictum fuisse iam ex barbara illa Damasceni interpretatione probat. Verum istud tres entes respondet illiGraecorum phrasi, qua tres Personas, τζια ζνυτοςατα nominant. Non autem (quod quidom me legisse meminerim) τζια ῶτα, ne diuidere singularissimam illam deitatis essentiam censerentur.

18

Censura.

19

Eo breuior in perstringendis huius Distinctionis manifestissimis erroribus sum futurus, quod iam magnam partem eos in superioribus demonstraui.

20

Tria autem haec vitia obseruare quilibet, quantumuis etiam Lombardi studiosus, in ista Distinctione potest.

21

Primum, quod quicquid hoc loco traditur, ex Distinctionis 22. cap. 9. & 2. repetitum est. Vnde interpretes (ne ex ista erambe tam importune repetita nauseam, vel mortem ipsam afferrent) in alienas prorsus ab hoc argumento quaestiones digrediuntur, veluti vtrum Persona dicatur vniuoce de Deo, & de creaturis: vtrum Persona secundum substantiam an relationem dicatur, quae non magis ad Lombardum faciunt, tractatio nemque huius argumenti, quam scapha ad ligonem. Quaeritur enim hoc loco, vtrum tadem sit vocis huius, Persona, significatio in his omnibus propositionibus, Pater estpersona, Pater & Filius sunt duae Personae: Pater est alia persona, quam Filius: Pater est alius persona a Filio: Pater personaliter est alius a Filio. Quod non putat iste, cum alibi velit designari Personae nomine essentiam: alibi quidpiam tribus Personis commune praeter essentiam: alibi hypostasin, id est, subsistentiam: alibi proprietatem: & in eo probando misellus iste aestuat, nec a suis discipulis tam anxie laborans adiuuatur tamen.

22

Secundum vitium est, quod tota haec Distinctio est perplexa, perturbata, obscura, & confusa, cum nec se, nec alios expediat, doceantue aperte quid velit. Inuoluit multa, nihil clare definit, & saepo seipsum in vsu harum vocum Sub stantia, & Subsistentia, Hypostasis, & Persona, Persona & proprietas confundit, ac intricat.

23

Tertium denique hic vitium est ipsius doctrinae falsitas manifesta. Nam si vera esset istius interpretatio & sententia (quae tamen alios multos fefellit) vt Persona essentia denotaret, quum dicitur, Pater est persona. Pater & Filius sunt singuli persona vt duae personae. Certe vt illi plures personae sunt: ita essent plures essentiae: atque ita deitatis multiplicatio, & πολuλα perspicue statueretur. Quod est omnino nefas. De quo satis iam diximus. Sed vt hunc ipsum suo, suorumqegladio iugulem, affero primum, quod huius Distinctionis cap. 4. ait his verbis, Quomodo enim alius personaliter Pater, alius personaliter Filius, si persona essentiae tantum intelligentiam facit: Negat igitur Personae voce solam essentiam significari, id quod totam ipsiusmet interpretationem euertit. Thomas in prima parte Quaest. 89. Artic. 2. ad 4. ait aperte, Formasignificata per hoc nomen persona non est essentia, vel natura: sed personalitas. Cuius rei rationem addit Occan hoc loco, quia naturae vel essentiae vox non includit essentialiter principia indiuiduantia: quae tamen vox & significatio Personae includit. Quid igituro Nimirum vnum hoc vexauit Lonbardum, quod in quaestione, quid est Pater, vel quid est Filius, saepe respondetur, est persona. Porro in qstione vbi petitur, quid est id, quod est rei essentia, responderi solet. Inde Personae voce rei essentiam significari Lombardus existimauit. Hoc est Achilleum argumentum, vel fascinum potius, quo de veritate miser deiectus in errores tam multos, quos hic seuit, incidit Respondeo vero hunc svllogismum esse abano¬ λνμὸν a non consequente. Fatendum quidem est, res eas, quae personae sunt, esse vnas & essentias quasdam. Non tamen sequitur Personae vocum significare essentia. Nam Personae appellatione atque ambitu saepe ipsam quoque rer essentia con¬ prehendimus: sed in vno quodam ὑειςάμλῳ suo specialique modo & ratione existente. Ergo relationem persona proprie significat, non rei, quae persona est, essentiam. Praeterea quum in quae stione, quid est Pater aut Filius, respondetur est Persona, Relatio potius, quam essentia, qua pater constat vel Filius, significatur voce Perso nae. Petitur enim hac interrogatione quid est Relationis, non quid est Rei. Quas tamen duas quaestiones confundunt, qui vnam & eandem esse putant, & ex huiusmodi responsione colligunt voce personae essentiam rei denotari. Et faec in Distinctionem xxv. dicta sint.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 25