Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 23
I SEROANE huic significationi. Augustinus, Seruire huic significationi. Retentus est tamen sensus, nisi quod, quae summa modestia, ἁπορηλικῶς dixit Augustinus, iste, sublatis aliquot Augustini verbis, καταφανλικῶς &asseueranter affirmat hac oratione. Quia volumus &c. August. autem sic. Cur ergo &c, nisi quia volumus: Sed ista leuia sunt, & tamen hominis frontem ostendunt.
VT fari aliquo modo. Varie mutilatus locus, quem ex ipso Augustino in suos articulos bona fide restituo. Sunt enim hic quaedam a Lombardo praetermissa, necessaria tamen: quaedam autem adiecta superfsua. Itaque, ait Aug. libro 7, cap. 4. Trinitate, Loquendi causa de ineffabilibus (ut fari aliquo modo possemus, quod effari nullo modo possumus) dictum est a nostris Graecis, vna essentia tres substantiae: a Latinis autem vna essentia vel substantia tres Persone: quia sicut iam diximus non aliter in sermone nostro, id est, Latino essentia, quam substantia solet intellici. Et dum intelligatur saltem in aenigmate qnod dicitur, placuit ita dici, vt diceretur aliquid, cum quaereretur quid tria sint, quae tria esse fides vera pronuntiat, cum & Patrem non dicit esse Filium: & Spiritum sanctum (quod est donum Dei) nec Patrem dicit esse, nec Filium, &c. In his paucis verbis ista sunt a Lombardo addita. Primum ex margine quidem codicis verba haec, Vna vsia, tres hypostases: deinde ab ipso Lombardo ex suo tota haec sen¬ tentia. Aliter enim Graeci accipiunt substantiam, quam Latini, sed inepte. Nec enim Graeci vtuntur ipsa voce Substantiae, quae prorsus Latina est, Deinde non vsquequaque verum est & hoc i psum, Nam vnia Graecis Theologis in hoc argumeto aliud est, quam φυοις & ὑπιςάμλυον: quemadmodum & Latinis ipsis aliud est essentia, quae respondet Scig, quam substantia, quae respondet Graeco vocabulo φυῶς vel ὑπιςόμλυον, praesertim in hac disputatione. Tertio inepte & superuacanee addidit Lombardus, Quae tria, ma esse se des, &c. Detraxit autem hoc totum, Quod effari nullo modo possumus, in quo tamen superioris sententiae, Vt fari aliquo modo possemus, lux & ratio posita est. Quam enim horum verborum inanis est, obsecro, repetitio, Loquendi causa de ineffabilibus, vt fari aliquo modo possemus, quia nempe ista sequentia verba adiunguntur, Quod effari nullo, &c. Deinde delet Nostris vbi de Grae cis agit August. Nostrorum autem nomine non tantum baptiaatos, qui infideles & ethnici esse desierant, intelligit August: sed orthodoxos, qui Arianos oppugnabant. Denique mutat Dum in vt pro magistrali supercilio, & fide.
Vocabulum. Quid igitur. Quaedam praetermissa hoc loco a Lombardo, sed quae tamen Au gustini mentem non violant.
2 A Graecis & Latinis. Adduntur a Lombardo haec duo vocabula: sed Graecis, temere: cum nusquam verba ipsa Graecorum afferat vel Augustin. Vel Lombard. Substantia enim Latinorum est, non Graecorum: μiα 6ῶα, dicunt Graeci, τpεις μωοφανςς, vbi nulla est huiusmodi ambiguitas, qualem hic tradit Lombardus.
. SIVE tres substantias. Verba haec Seeuendum Graecos addita sunt, hic quoque a Lombardo: praetermissa vero quae maximi momenti a pud Augustinum sequuntur Quibus nominibus, ait, non diuersitatem intelligi voluit, sed singularitatem: vt non solum ibi vnitas intelligatur ex eo quod dicitur vna essentia: sed & Trinitas, ex eo quod dicuntur tres substantiae, vel Personae. Sic iste dicenda tacet, & tacenda dicit. Quanquam & haec ipsa postea, sed alieno loco, nempe cap. 9. affert, lane corrupta, quemadmodum ostendemus.
Singularitatem noluit. Locus ex august. Ii9. Trinitat cap. 4. sub finem, qui mire ab isto fuit immutatus: atque etiam in quibusdam deprauatus. Nam verba haec, Humana inopia, &ista, Tres Personas vel substantias immutata sunt: sed quia paruo sensus ipsius autoris detrimento id factum est, nos eam Magistro licentiam facile condonamus. Quod vero sequitur, Singularitatem noluit, condonari nequaquam potest.. Per uertit enim plane mentem Augustini, praeterquam quod adiectionem habet. Vult enim August. diserte his ipsis nominibus singularitatem, non autem diuersitatem intelligi: Iste contrarium omnino sensum Augustino affinxit, nempe eum nolle, vt his nominibus singularitas intelligatur. Legatur ipse August. cuius sup. capite N.aA verba iam adduximus. Vocem autem Noluit non incuria typographorum vel scribarum irrepsisse in hunc Lombardi locum apparet, quod in omnibus, & V. & Recentioribus codicibus etiam emendatissimis ita legitur, Nolui
Vnum sunt, neque unus. Multa sunt hic quoque trasposita, quae apud Hilarium leguntur alia verborun serie collata: sed quia fit minima sensus iacturan (quanquam & aliqua tamen, lnos tolerabimus. Illud tintum addemus, quod est eodem in loco, & minime ab isto debuit praetermitti, vt ex hoc Christi dicto, Qu me uidet. videt, & Patrem Ioan. I4. facillime intelligetur excludi singularitas & solitudo, quam vocant, in Personis diuinis. Etenim cum dicitur, ait Hilarius, Et Patrem, excladitur singularis atque vnici intelligentia. Non itaque ipse solitarius, nunc sibi Filius, nunc se sibi prositetur Patrem, nec naturae nomina infert, cessante natura. Alia hic verborum simplicitas. Nam & Pater, Pater est, & Filiu Filius est, &c.
Vnus est Deus. Verba August. alia sunt quaest. I22. vnde hic locus sumptus est. Sunt autem haec, vbi loquitur de Christo Augustinus. Nunc autem aperta voce dicit CScriptura) eum CChristum nempe) Esse Deum, & semper fuisse apud Deum, sacramentam patefaciens Dei, ne Deus omnino solitarius putaretur, declarauit non propterea vnum dici Deum, vt solitarius aestimaretur Sic August. quae omnino iste immutauit. Quod vnius est substantiae. Verba quidem haec sunt Ambrosij, sed quoniam ea. obscura fore. perceperat ipsemet Ambrosius, explicarat. Fiac explicationem omittens. i. huius loci lucem extinguens iste, sua pro ea comenta substituit, Deus unus cum dicitur nequaequam Deitatis Trinitatem excludit, &c. Ergo obscurum est, quod dicitur, Quod vnius substantiae est, separari non potest, etiamsi non sit singularitatis, sed vnitatis quod explicans Ambrosius subiicit, Singularitatem hanc dico, quae Graece vnolῆς dicitur. Singulpritas ad Personam pertinet: vnitas ad naturam. Hec postrema verba sunt praetermissa. Ergo hoc sibi vult Ambrosi etiam quae essentia vnum sunt, posse tamen plura esse ratione Personarum:
Deus unus cum dicitur. Sunt haec ipsius Lombardi, non Ambrosi verba, & quidem absurda, dum ait, Deitatis Trinitatem non excludi. lmo vero nusquam Deitatis aut multiplicatio ad mittenda est, aut Trinitas: sed tantum Perso narum. Nec sequitur, si sunt tres Personae diuinae, esse quoque Trinitatem deitatis. Nam tres illae Personae sunt vna, non multiplex Deitas. Sic bono illi Ambrosij loco pessimum hoc assumentum suum adiecit Lombardus. Quod si istius patroni exceperint esse apud Ambrosi lib. 2. de hde cap. 2. sic. Deus autem unus nequaquam deitatem Trinitatis excludit, & alibi diinnitatem Trinitatis idem Ambrosius vocat. Respondemus aliud esse, si quis dicat Deitatem, vel Diuinitatem Trinitatis quae certe vere conceditur: aliud si dicat Trinitatem deitatis, quae minime ab vllo Christiano concedenda est. Illis enim verbis statuuntur tres Persoiae vnius Deitatis & essentiae, quod orthodoxum est. Hic autem Deitas triplex, quod est impium. Aut igitur impius est Lombardus: aut in citando Ambrosio manifeste falsarius. Nec est ibi substantiae. Iste suo more verba Ambrosij peruertit. Sic enim ille, Quanto ma gis Pater & Filius in diuinitate vnum sunt, vbi, nec substantiae, vec voluntatis vlla est differentias Namque aliter quomodo, &c.
Est in Patre & Filio. Sic Ambros. Est enim plenitudo diuinitatis in Patre: est plenitudo diuinitatis in Filio: sed non discrepans, sed vna diuinitas. Nec confusum, &c. Ergo duo docet Ambros, & plenitudinem deitatis esse in singulis Personis diuinis: & eiusdem etiam deitatis, non diuerse, aut dissimilis, vt plenissime Arianis satisfiat. lste truncans sententiam huius loci prius mem: brum prorsus incidit.
Quo longius in huius scriptoris lectione progredimur, eo plura & grauiora peceata deprehendimus, in quibus notandis interpretes magna animi vel ignorantia, vel malignitate caecutierunt. Nos tamen cum bona piorum omnium, quemadmodum arbitramur, & pηλαληξῶν venia (ne in posterum cuiquam noceant) illa redarguimus & accusamus. In hac igitur Distinctione quatuor haec vitia maxime inesse dicimus, quae procul a scriptore Theologo semper abesse debent. Primum, perplexitas orationis, & curiositas. Nec enim alia de causainstituta est ab isto tam longa haec de voce Persona disputatio, quam quod κονἰμανιως delecta retur, quibus iam addicta erat tota illius seculi, Schola. Itaque quae ex vsu sunt non distinguit ab iis, quae praetermitti omnino & possunt & debent. Hinc natae interpretum quoque hoc loco infinitae quaestiones, & ipsae quoque curiosae, quales hae, Vtrum Persona sit nomen primae intentionis, an secundae vtrum Persona & suppositum differant re, an ratione, & similes aliae, quae passim ab istis tractantur pro solida & conscien tias aedificante doctrina scilicet.
Secundum huius disputationis vitium est, inanis eiusdem rei repetitio. Quod enim hoc loco tam verbose disputat Lombardus, postea tamen integris dictinctionibus duabus, nempe vigesima quinta & vigesima sexta manifeste iterum repetat. Id quod cum in omni scripti genere, tum vero in compendio (quale se institue re profitetur iste ) est maxime vitiosum ac ineptum.
Tertium vitium est, rerum praetermissio necessariarum, id quod omnibus curiosis euenit, vt dum άuρoξαλῶῶ, & inania sectantur, amittant necessaria. Dum enim praeter casam fugiunt, quod est in casa aedibusque propriis inquirendum negligunt. Sunt igitur hae vtiles tres quaestiones ab Augustino tractatae, sed ab isto praetermissae, cum tamen alias nequaquam vtiles congesserit Lombardus, explendi animi aut libri sui gratia, Nempe,
Vtrum Persona de Patre, Filio, vel Spiritu sancto dicatur relatiue, quemadmodum Amicus & vicinus de Petro, & Paulo.
Vtrum Persona de Patre & Filio & Spiritu sancto enuntietur tanquam species de lndiuiduis, praesertim cum velit significari proprie essentiam nomine Personae.
Vtrum Persona de Patre & Filio & Spiri tu sancto, vti genus de speciebus dicatur. Haec Aug. lib. 9. Trinitat. cap. 4. vnde sua fere omnia iste trescripsit. Denique nec illam etiam quaestionem soluit hoc loco, quam maxime oportuit tamen esse explicatam, Quomodo, quod hic ab eo dicitur consentiat cum quarta & quinta regula superiore Distinctione cap. 8. tradita, nempe Nomira essentialia in diuinis de Personis singulariter dumtaxat enuntiari: no pluraliter, cum tamen Per sona ad essentia pertinere putet, &pluraliter de Patre, & Filio, & Spiritu sancto, dicatur. Siquis excipiat Lombardum velle in voce Personae, suarum regularum exceptionem esse: huius vnicae, & tam nouae exceptionis ratio fuit certe quidum affereda. Recurrere enim ad sola Latini sermonis consuetudine, & velle vt ea praeualeat, ineptu est, quum quid contra nostrae fidei analogia profertur. Itaque non ex sola Latini sermonis ratione, sed ex ipsa rei(quae Personae voce fignifi catur) explicatione, solutio tantae controuersiae, & tam robustae obiectionis quaerenda fuit. Hic tamen in sola latinitate, cuius tamen est malus interpres, solutionem quaerit.
Quartum denique istius scriptoris in hac Distinctione vitium est ipsum doctrinae, quam hoc loco tradit, ψεbdoς & mendacium. Primum enim si ad viuu resecetur, hoc omnino falsum est, Non est aliud Deum esse, aliud Persona esse. Hoc enim quanquam ab Aug. effatum fuit, erat tamen ab isto interpretandum. Nam vt in nostra Synopsi cap. 8. ex Constant. Conc. 6. docuimus, & in nostra ad G. Genebrardum nebulone maledicenti responsione, in diuinis alia est ratio personalitatis, alia essentiae. Nec ideo excusatur quispia, quod postAug. Vel vetere alique doctore hac vel illa phrasi vtatur, licet obscura, vel anibigua, veletia falsa sit. Virtutes enim, non autem naeui Patrum sunt nobis imitandi. Deinde falsum omnino & sine excusatione vlla damnandum est, quod hoc quoque loco ait iste, Omnino idem esse Personam, & essentiam cap. 2. Non sunt enim omnino idem, sed aliqua ratione idem: aliquam, diuersum quiddam. Quare falsa est quoque haec istius inter pretatio, Pater est Persona, id est, Pater est diuina essentia, capite I. Persona enim potius ὑπυρξιν in ρπiςα, Vel ὑπάρξεως τζοπον, d ινiαν ipsa denotat. Falsum denique & hoc ipsum est Personam essentiae ipsius significandae gratia etiam in diuinis Personis proprie vsurpari. Vt enim omittam, quod viri docti diligenter obseruarunt ex A. Gellio lib. S. capite 7. adeoque Boethius ipse lib. de Duabus Naturis, & quod etiam annotauit Thomas in prima parte quaestio. 39. Articul. 2. Personam proprie dictam esse a personando, & significarem oris integumentum & laruam (Aqua significatione vox haec primum deducta ad varias animi notiones notandas postea accommodata est) certum est tamen in noc etiam de tribus diuinis Personis argumento, vocem ipsam, Persona, aliud proprie quam essentiam denotare, & aliquid ad essentiam addere, non quidem aliquid rei: sed aliquid rationis & specialis ἐoας. D) mascenus in Dialectica capite && iσεον, ait, ῶς & πς ἀλως τφεάδως κανφανiς δειν S χνμρωος τζοπος τυς ινάσεM αiδsou, ὑπάρξεως. D τψανοςασς ηκμῳ ωότῳ ζιν ὑπάράς¬ A. Sciendum est Hypostasin (seu Personam) in sancla Trinitate significare modum, qui quidem initio caret, quo unusquisque aeternus existit. Est enim Hypostasis res, quae ipsa per se existit. Vnde idem in lib. De duab) Christi volumtatibus ait, ψοεςατκὸν δt iδδωα το χαεIξον μωύςασιν Nο τῆς ἀλῆς μάοφάνεως. & lib. S. De orthod. Fide, cap. 9 & μoςάνεων, ait, & eςσα¬ πυiς nre voiα, κο ι φυῶiς Nεωρόται. I. In Hypostasibus & Personis & essentia & illius propria quaedam natura spectatur. Thomas in I. parte Quaest. 939. Art. 8. ad 4. aperte tradit, Personae nomen significare proprietatem existendi in essetia seu natura quapiam generali. Vnde Personae vocabulum relationem denotare idem concedit: Quaestio. 39. Art. 4. Aliud enim est esse, aliud subsistere aut existere: aliud est igitur essetia seu natura, aliud Persona. Nam D. noster lesus Christus humanam naturam assumpsit, non autem humanam Personam. Et vulgatum est in scholis Physicorum, Principium ὑπεςανεως ac ὑπάρξεως est a materia, quemadmodum principium 8σiας καῳ φύνεως est a forma. Quare falso traditum est ab isto esse idem omnino Personam & essentiam, cum essentia commune quiddam: Persona vero singulare a liquid declaret in ea comuni natura subsistens, ac peculiarem, indiuiduam, sibique vni propria existendi rationem habeat. Porro quod autoritate Augustinica quo Lombardus haec accepit) suum hunc praeceptorem (tanquam Teucrum Aiacis clypeo) obtegere, & tueri hic conabuntur boni fortasse discipuli, frustra in eo aestuabunt. Nam August, sese inuoluit sub finem capitis, vnde haec Lombardus trascripsit, satisque ostendit non modo se perplexum aliquid sentire, dum sic l oquitur: sed etiam a veritate dissen¬ taneum. Sic igitur cap. 4. sub finem ait August. ipse libro v. Trinit. Namsi hoc est Deo esse, quod subsistere (id est, si idem est essentia, quod Persona) lta non erant dicendae tres substantiae, vt non dicuntur tres essentiae. Et lib. 8. Trinit. cap. 9. idem confirmat, se in hac sua sententia & perplexum & obscurum esse. Sed idem Augustinus in libris illis de Trinitate, alia quaedam habet & arguta, & non satis commode dicta, quemadmoaum ante nos quoque obseruarunt viri docti, in primisque D. Erasmus Roterodamus: imo Vero Richardus de S. Victore libros de Trinitate scripsit, in quibus ex professo multa de libris August. de Trinitate reprehendit acimpro bauit, magno totius ipsius scholasticae Theologiae consensu. Denique non magis sunt Augustini, quam alterius cuiusquam naeui imitandi. Nec enim Theologicis accommodari illud po test, quod de suo Platone dixit Tullius, se malle cum Platone errare, quam cum aliis verum sentire. Hoc enim est profani hominis dictum, cui contra nos obiicimus illud Christi, Ego sum veritas. Ergo a quocunque illa prolata, quantumuis obscuro viro, praeferenda est falso, etiam a clarissimis scriptoribus probato, & defenso. Et haec in Distinctionem XXIII. annotata sint. Confer cum cap. s. nostrae Synopseus.
On this page