Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 41

1

AD DISTINCTIONEM X LI AD CAP. I.

2

I Obdurationis meritum. In margine librorum annotatum est ista ex libro primo August. ad Simplicianum esse decerpta, quod ad ipsam doctrinae huius loci summam potius, quam ad verba & seriem disputationis referendum est. Haec aute est perpetua Aug, sententia, neque electionis nostrae, neque gratiae, quia illius est effectum, vllum esse meritum nostrum. Id quod in primo illo ad Simplicianum libro fuse copioseque tractat. Bona denique opera nostra non praecedunt nostram electionem, aut iustificatione: sed eam sequuntur. Atque quo totum hunc Lombardi locum illustrem, pauca haec ex coli bro proferam. Ad frangendam, atque deiiciendam superbiam hominum, ingratorum gratiae Dei, & audentium gloriari de meritis suis ista (Roman. o. commemorantur. Cum enim nondum nati fuissent. neque aliquid egissent bonum, aut malum, non ex o peribus, sed ex vocante dictum est ei, &VIA VAIOR SERVIET MINORI. Vocantis est ergo gratia: percipientis vero gratiam consequenter sunt bona opera, non quae gratiam pariant, sed qua gratia pariantur. Non enim ut ferueat, calefacitignis: sed quia feruet, calefacit. Nec ideo bene cumrit rota, vt rotunda sit: sed quia rotunda est, currit Sic nemo propteream bene operatur, vt accipiat gratiam: sed quia accepit (operatur.) Quomodo enim potest iuste viuere, qui non fuerit iustificatus) Quomodo sancte viuere, qui non fuerit sanctificatus el omnino viuere, qui non fuerit viuificatus) Iust ifo cat autem gratia, vt iustificatus possit iuste viuere Prima est igitur gratia: secunda, bona opera, & cHaec Augustinus, quae locum istum plurimum iuuant, atque annotationem marginalem:

3

AD CAP. II

4

Sed hoc. Multa hic ex libro primo Retractationum restituimus, velut parenthesin, quae incipit a verbis, Dicit enim, & finit ad haec, sed hoc. Deinde subiunxit, in subiunxi mutandum fuit. Denique haec quoque ipsa verba, Sed hoc, delenda sunt, cum in ipso Augustini prototypo desint, meliusque iis exturbatis fiuat oratio.

5

Non quia. Discessum est a verborum serie, & a verbis ipsis: sed nulla sensus iniuria.

6

AD CAPV T III

7

A Ignoratur, nisi forte. Vera est haec solutio. Retractauit enim Augustinus libro primo Retractat. capite vigesimptertio, non vnum duntaxat, aut alterum suorum opusculorum locum, vbi de caussis nostrae electionis male senserat. sed ipsam in vniuersum priorem doctrinam suam. Liber autem 82. Quaestion. etsi ab Augustino libro primo Retractatio. capite vigesimosexto agnoscitur, tamen conscriptus est ante ipsius cum Pelagianis certamina, vt ex ordine & temporis, & librorum ipsius Augustini apparet. Itaque priusquam satis, quid nobis de Electione nostra, illiusque caussis ex Dei verbo sequendum, & statuendum sit, didicisset. Quare mirum non est si in illis prioribus opusculis quaedam extant, quae idem postea reprobauit ingenue.

8

Censura ad Distinctionem XLI

9

Pauca sunt quae hic annotare libuit, cum idem sit huius atque superioris Distinctionis argumentum & scopus. Nam quae hic de sunt, ex antecedente Censura repeti poterunt. lllud porro non omittendum est, Lombardum in hac tota tractatione longe melius, & verius, quam quae sequuta est aliquot post aetatibus Scholastica sensisse, & scripsisse, quemadmodum ex vtrorumque scriptorunm collatione facile apparebit. Sed Lombardum ipsum primum expediamus.

10

Primum autem illud est nota dignum, quod quaestiones de Scientia, de Praescientia Dei generales cum hac de Reprobatione, & Electione hominum, quae specialis est, aperte miscet, & confundit, cum tamen singularem de Dei Scientia & Praescientia disputationem supra Distinctione 2 8. & 29. promiserit. Ergo in eas reiectam esse oportuit totam, capitis sexti & septimi huius Distinctionis disceptationem: maxime vero ad cap. 2. Distinctione 29. pertine bat.

11

Secundum hic animaduersione dignum est, quod ait iste, sic distingui praescientiam Dei ab eiusdem scientia, & vtranque sic inter se differre, quod Dei praescientia minui possit: Scientia vero non possit. Id quod falsum esse, vel ex hoc ipso facillime intelligi potest, capite primo, Distinctione 29. supra: & ex eo testimonio, quod ex Augustino iste profert. Cum enim dixtsset Lombardus, & obiecisset ex aduersariorum mente, Est aliquis hodie lecturus, quem Deus scit, (id est, praescit: agitur enim de lecturo, id est, de re futura) Ergo potest minui ius, scientia, Id est Dei praescientia. Respondet pse ex Augustino Dei scientia nec augeri potest, c minui. Et id quidem postremum verissimum t, ac solum sequendum. Nam res ipsae quae el sciuntur, vel praesciuntur a Deo augeri, & inui, oriri ac interire possunt: ipsa vero Dei el scientia, vel praescientia non potest, quoiam quae scit, vel praescit, Deus ab aeterno & cit, & praescit: & licet ea ipsa vel nondum in re um natura existant, vel iam esse desierint, in pei tamen ipsius mente semper sunt praesenla, Vocat enim ea quae non sunt, ait S. Scriptura lom 4. Versi Iy. Ergo aliam differentiam quaeat iste inter Dei praescientiam & scientiam.

12

Tertium obseruo ac noto genus ipsum doendi, quo vtitur in hoc tam arduo & contro uerso argumento Lombardus. Multi igitur oppugnant id quod veritas ipsa docet, videlicet, Nulla esse nostrae, vel electionis vel reprobationis caussam praeter vnius Dei, volunta tem. Na praecedentia animarum nostrarum in coelo existentium antequam in nostra corpora demitteretur, merita quidam commemorant, qui dicti sunt. Origenistae: alij praesentia, qui fuit error Pelagianorum. Alij denique futura & prae uisa a Deo opera nostra causam nostrae electionis, aut reprobationis faciunt, qui est error Papistarum, id est, ipsorum ecclesiasticorum, qui certe vtranque illum superiorem errorem coniunguunt. Quae enim a Deo praeuisa sunt merita, perinde sunt apud eum atque si iam facta essent, vel si iam existerent. In hac igitur a tot haereticorum cateruis oppugnata quidem, sed nunmquam expugnata (quia Dei verbo fundatur) veritate tuenda, IDei verbum erat afferendum, quale est Rom. 9. Versi Io. H. Ix. Tit. 8. Versas, aThimoth. I. Versi 9. Exod. 88. Vers. I9 & similibus aliis S. Scripturae locis. Iste tamen nimium securus, & quasi de re leuis momenti ageretur, omne probationis genus neglexit, adeo vt ne Augustinum quidem citet, nisi commemorandae veteris illius opinionis gratia. Ex Dei igitur Verbo hic nihil omnino profert, vbi tamen maxime oportuit.

13

Atque in Lombardo quidem obseruar ista possunt: in ipsius autem interpretibus & commentatoribus, longe faediora omnia deprehenduntur. Primum enim ex annotatione marginali cap I. apparet, eos confundere quaestionem Vtrum aliquod sit meritum Oodurationis, cum hac vtrum sit aliquod meritum Reprobationis.. Esse enim aliquod obdurationis meritum potest & reprobationis non potest. Has igitur quaestiones tam diuersas recte distinxit Lombardus: isti confundunt.

14

Deinde quum Lombardus generaliter ex Augustino neget, & quidem verissime, vllum esse nostrum meritum vel electionis, vel gratiae Dei, post clectionem in nos collatae, vt tota salutis nostrae gloria in solidum vni Deo vindicetur, quemadmodum par est, atque accepta feratur: isti tamen nouas fraudes machinati sunt, atque hanc Distinctionem addiderunt, nempe nullam esse causam nostrae praedestinationis quoad aeternam Dei electione, vel quoad temporalem ipsius gratiae collationem, Ex parte quiden actus volentis, i. praedestinantis Deis ex parte tamen volitorum, & ipsius praedestinati, posse esse. Distingunt quoque inter particulares effectus praedestinationis, & praedestinationem in communi Aiunt enim nos mereri illos effectus par ticulares posse. Nam Deus, addunt, dat primam gratiam, per quam mereamur secundam. Primam autem gratiam non meremur. Sed totam praedestinationem, & totos eius effectus in communi, lmpossibile est mereri. Nam ait Thomas in I. part. Quaest 22. Nrt. 4. Impossibile est vt tot effectus praedestinationis in communi habeat caussam aliquam ex parte nostra, quia quicquid est in ordine ordinas hominem in salutem, totum comprehenditur sub effeectu praedestinationis, etiam ipsa prima praeparatio ad igratiam. Neque enim est haec nisi per diuinum auxi sium. Et hoc verum est. Sed offensus Occanus quod ille tantum tribueret Dei gratiae, vt ipsam etiam praeparationem nostram ad gratiam a Deo esse diceret, commutauit verba illa Thomae postrema, & pro iis Etiam ipsa prima praeparatio ad gratiam, supposuit Occan, ipsa prima praeparatio ad gloriam, interpolata mente Thomae, & euersa plane ipsius Lombardi sententia: recte hoc loco sentientis, & omnem a causis & effectis electionis, & praedestinationis nostrae, cogitationem meriti nostri, secludentis. Indeab istis fabricata est praedestinatio electorum duplex, vna, quam Propter rationem fieri aiunt, estque velut ordinaria. Altera, quae sine ratione a Deo fieni, & esse ab iisdem dicitur, quasi sine ratione Deus sapientissimus ac iustissimus quicquam agat & decernat, etsi illa ratio est nobis ignota. Et haec quidem illi de praedestinatione ac electione Dei affrmant.

15

Quod ad reprobationem, etiam peius omnino sentiunt, & tandem a suo praeceptore prorsus discedunt: statuunt enim Peprobationis hominum caussam esse ipsa eorum mala opera praeuisa a Deo. Qui error a media aetate Scholasticae habet origine, Tunc enim primum dicicoepit, Dariposse aliquam causam reprobationis, accipiendo caussam secundo modo, id est, oro quadam prioritates sic Occam: sed postea postrema, aetate sectae istius scholasticae confirmatus & auctus sic est, vt aperte dicant isti, Mala reproborum opera a Deo praeuisa esse verissimam caussam hominum reprobationis, quae a Deo fit: ne Deum, aiunt, peccati autorem facere videantur. Quasi qui hanc eorum sententiam refutant vbique Paulus & Augustinus, Deum peccati autorem constituant, aut cum Manichaeis consentiant. Ita nimirum isti postremi scholastici ab ipsa Dei veritate sunt alieni, & in hunc suum praeceptorem Lombardum, dum eum non sequuntur contumeliosi, ac ingrati discipuli.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 41