Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 18
I Ita Spiritui sancto. Mens Augustini eo spectat, vt doceat voce ipsa Spiritus, sanctus, nullam proprie ac intelligenter relationem significari, qua ex Patre & Filio tertia illa diuina Persona emanare designetur. Nam & Spiritus & sanctus vocabula etiam Patri & Filio scorsim conueniunt. Itaque aliud nomen ipse Augustinus substituit, illustrandae. tantum rei tam necessariae caussa, ex quo ista emanatio tertiae Per sonae, ac relatio ad alias dilucide intelligi possit. Ergo Spiritum sanctum vocat Donum, quae vox procul dubio est ἐκ τῶν τ&ς n, & ab alio esse id significat, quod donum appellatur. Iste vero nodum in scirpo quaerens, ea, quae iξηημνεως id est, explanationis duntaxat gratia ab Augustino dicta sunt tanquam δωλῆς δονματα, & ipsissimos fidei Christianae articulos argute ac seuere interpretatur. Vult enim eadem ratione & eadem aeternitate tertiam illam diuinam Personam Spiritum sanctum: & Donum dici. In quo grauissime iste quidem fallitur.
Spiritus sanctus qui non est. Eodem pertinet hic quoque Augustini locus, vt ex ipsis verbis apparet.
S Semper Spiritus sanctus procedit. Locus est sumptus ex libro quinto de Trinitate, capite decimoquinto, qui Lombardum ninis oscitanter ista legentem, pueriliter fefellit. Nam eo ipso in capite satis ostenditur, non esse nimium illud vrgendum, quod Spiritus sanctus dicitur Donum, tanquam verissima & aeterna ipsius ex Patre & Filio emanatio commode hoc vocabulo denotetur, cum ἀποπα quaedam oriantur, si quis nimis praefracte & seuere istam ap pellationem interpretetur. Sequetur enim, vt, quemadmodum Filius nascendo ex Patre habet & vt sit, & vt sit Filius: sic Spiritus sanctus ex eo quod datur, habeat & vt sit, & donum sit. Quod est omnino absurdum, & a δεκτεoν.
Non tantum vt sit Filius, sed vt essentia. Videant qui in ipsius Lombardi verba vel per¬ tinacissime iurarunt, qua ratione hanc ἐκανηωαῳ manifestissimam ex eo defendent, Filius nascendo accepit vt esset essentia, quod hoc capite dicitur. &, Filius natiuitate essentia non est, quod proxime sequenti capite affirmatur. Sic seipsam euertit curiositas, & scrutator nimius maiestatis Dei (qualem se iste in hoc toto argumento ostendit) ab ipsa illius gloria opprimetur, Prouerb. 2s, & Bernard. Sermo 2I. in Cant. Canticorum.
I Per defectionem. Lege per desectione, id est, ανατoubν. Nam & hunc modum recenset Epipha. in A)vvporu inter eos, quos haeretici afferebant, vt aeternam generationem Filij ex Patre Deo calumniarentur, & oppugnarent. Sic autem apud ipsum Hilarium constantissime legitur, quenadmodum reposuimus, quanquam in omnibus Lombardi, & recentioribus & vetustioribus codicibus pertinaciter retentum est defectionem, quae vox est nihili. Vide Thomam in I. parte, Quaest. 42. Artic. 2. qui sic quoque emendat.
Quemadmodum superiori Distinctione in Theologiam & rem ipsam peccatum est: sic in hac in duas praestantissimas artes nimirum Gramaticam ac Logicam, quam appellant. Distinguit enim iste inter donum & datu siue donatum, sed non eo modo, quo Logici solent ἀηκ ποις παρωνύμως, vt donum & donatum (quae sunt παράνύμα, quemadmodum lustitia & lustum, Fortitudo & Forte, Pater & Paternum) eam inter se compara¬ tionem habeant, quod donum est denominans. id est, ipsum ταρωνύμας fundamentum. Donatum vero est ipsum denominatum vocabulum. Non etiam sic iste distinguit, quemadmodumGrammati faciunt, qui Donum primarium nomen appellant: Donatum vero secundarium ac deriuatum. Non denique, vt periti linguae Latinae interpretes, qui donum a munere & praemio ex diligenti scriptorum obseruatione separant (quam differentiam verborum & Cornelius Fronto, & Donatus, & Agraetius, & Seruius Honoratus eleganter annotarunt.) Sed mira prorsus est ista Lombardi definitio, vt donum dicatur sempiterne, id est, quod est ab aeterno: donatum vero temporaliter, id est, quod certo quodam tem: pore coepit esse datum. Haec Lombard. cap. 4. huius Distinctionis. Ergo nos primum verba ista eorumque proprietatem examinemus, qua tenus ad Grammaticos pertinet: deinde quatenus ad Theologos, vt quam longe ab vtrorunque scopo discedat omnes intelligant. Aliquam esse inter donabile ζδωρητικὸν Graeci vocant) & donatum (δῶρητὸν siue δεδωμὸνὸν iidem illi nominant) huiusmodi differentiam facile concesserim, quae est inter id quod δυνάμει & ἐνερyeia Physici dicunt. Est enim donabile quod nondum actu donatum est: sed tantum potentia. Donatum uero est, quod non δυναυε & potentia duntaxat, sed reipsa iam datum est. Sed eandem differentiam esse inter donum & douatum siue datum nunquam equidem concesserim. Est enim id donum quod actu iam donum est, siue qua res iam data est. Ergo Quidius recte.
Quod autem inter Datum & Donatum Lombardus distinguit, est plane absurdum. Confundunt enim ista doctissimi Grammatici, & lurisconsulti proprietatis verborum homines obseruantissimi. Donamus, inquit Agraetius, illud quod damus. Denique & August. ipse (quem vnum suae istius Distinctionis autorem laudare voluit Lombardus) alibi seipsum refutat. Qui enim tam religiose lib. 8. de Trin. cap. I8, separat Datum & Donatum, idem eodem lib. cap. I4his verbis confundit. Exit enim Spiritus sanctus non quomodo natus, sed quomodo datus, adeo vt etiam ad aeternam emanationem Sp. S. vocabulo Datus illic vtatur Aug. Ergo iampridem apud ipsum Aug. istam spinosam inter Donum & Donatum argutiolam inculcantem, haec recte in margine annotata fuerant, Quomodo in Spiritu sancto etiam antequam daretur, possit Doni nomen intelligi, vt ei semper non aliud fuerit donum esse, quam ipsum esse) Haec iampridem istam Lombardi urammaticam damnabant.
Quod autem ad Theologicam pertinet, vult Lombardus eadem proprietate & ratione Sp. S. dici & Sp. S. & donum, qua procedit ex Patre & Filio. Haec cap. 4. quae quam sint falsa primum docent ipsius interpretes Durandus, & Occan. Na Occan negat esse donum proprietatem esse Sp. S. & merito quidem. Durandus ait, donabilitatem & donum addere notionem tantum, non esse rem vllam in diuinis. Ergo Sp. S. esset tantum notio quaedam animi, si quam ratione donum est, eadem esset Spiritus sanctus. Deinde si donum est, quod potentia tantum donabile est, nondum autem est donatum, vt iste scribit: & Spiritus san¬ ctus quam donum est, etiam procedens est a patre & Filio, sequetur Spiritum sanctum procedere de Patre & Filio potentia tantum, no actu, quod est blasphemu: praeterquam quod sic potentia distinguetur ab actu in diuinis, quod est & falsissimum, & ab ipsismet Scholasticis refutatum. Denique si Donum esse vel dari (quidam enim ex istis hominibus haec distinguunt, quidam vero confundunt) est proprietas, vt ipsi vocant, Characteristica & constitutiua Sp. S. ergo proprietates plures, quam Tres in diuinis reperietur, nempe Innascibilitas, Filiatio, Processio, Donatio. Atque ita iam non tres tantum, sed quatuor Personae diuinae constituentur a Lombardo. Illud vero etiam addet quis, Cur magis Sp. S. donum, quam promissum ab aeterno dicatur, quum Promissum Dei a Christo nominetur Act. I. Vers. 4. vti & donum. Quod denique negat Lombardus Filium dici nostrum & nobis datum, aperte repugnat verbo Dei, vbi datus nobis dicitur, Is. 9. Vers. &. suauissimamque nobis consolationem eripit, quumChristum nostrum esse negat. Omitto αταξιαν, quae est in hac tota Distinctione: & curiosas extraneasque quaestiones inuectas, quales capite 7. & 8. continentur, quas hic ipse alibi, & suis postea locis repetere cogitur, vt Dist. 39. huius ipsius libri. Et haec quidem breuiter in hanc Distinctionem XVIII. dicta sint.
On this page