Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 32

1

AD DISTINCT. XXXII AD CAP. I.

2

Quicquid secundum. Primum detorquet verba Augustini. Loquitur enim Augustinus, de ipsis attributis in se consideratis, non autem quatenus ea in rebus singulis spectantur & applicantur, veluti non est idem Deo esse, & hunc hominem diligere. Deinde quaestio Augustini atque adeo verba ipsa pertinent ad simplicitatem diuinae essentiae probandam: ista Lombardica ad Personarum distinctionem, quae prorsus alia quaestio est. Denique etiam quaedam addit, vti hoc Diligens, nimirum vt suo propo¬ sito inseruiat, & melius Augustinum intorqueat. quaedam detrahit vt Spiritus & Substantiam, quae magis videbantur huic quaestioni tamen quadrare. Locus est Trinit. Is. cap. 2. quem pius ac diligens lector cum isto conferet. Verba autem haec, Ideoque si Pater, &c. sunt Lombardi, non Augustini.

3

AD CAP. II

4

Vnitatem pacis. Augustinus habet, Seruates vnitatem Spiritus in vinculo pacis, quae verba sumpta sunt ex Paulo in epistola ad Ephes. cap. 4. Versic. 8, sed iste truncauit suo more: vti in posteriore etiam sententia ex eodem Augustino transcripta quaedam detracta sunt.

5

AD CAP. IIII

6

Sapiens ea, quae est ipse Pater. Sic & hic, & infra constanter, non tantum in recentioribus, sed & vetustioribus Lombardi codicibus legitur, quae: habet tamen Augustinus qua, his verbis, Estergo Deus Pater sapiens ea, qua ipse sua est sapientia: & Filius sapientia Patris de sapientia, quod est Pater, de quo genitus est Filius. Sic & ali bi pro que Lombardico, habet Augustinus quae. Nec vero res ista, quanquam ex vocabuli ratione videtur exigua, sensu tamen exilis est. Nam vocabulum Que, Personam cum causa confundit. Vox autem qua, distincte causam denotat, & non proprie Personam. Ergo qui sic ait, Pater est sapiens sapientia, quae ipse est, & barbare, & obscure, & circulatoria phrasi lo¬ quitur. Qui vero sic ait, Pater est sapiens ea, qua ipse sua est sapientia, Personam distinguit a causa & circulatoriam illam, id est, obscuram orationem effugit.

7

De qua & intelligens est. Verba haec, De qua & intelligens est, sunt addita. Sic enim habet Augustinus libro decimoquinto Trinitatis, capite septimo. Quocirca conse quenter est & intelligens Pater ea, qua ipse sua est intelligentia. neque enim esset sapiens, qui non esset intellioens. Filius autem intelligentia Patris de intelligentia genitus, quod est Pater Hactenus ille, Lombardus addidit de qua & intelligens est ( Filius nempe) Primum, pessima fide in autoribus recitandis: deinde obscuro sensu, & nulla simili occurrente in Scriptura phrasi

8

Censura vd Distinctionem XXXI I

9

Vel ipsius Lombardi apertum testimonium ostendit, totam hanc Distinctionem esse partim inanem eorum, quae supra Distinctione decima dicta sunt, repetitionem: partim etiam argu tas & inextricabiles quasdam quaestiones continere. Nam capit. tum secundo, tum octauo huius sectionis repetitionem agnoscit: capite vero nono inexplicabilem quaestionem esse fatetur, quam hic proponit. Quam igitur & considerate & vtiliter haec scripta sint, ex ipsamet confessione Lombardi apparet.

10

Adduntur autem duobus superioribus vitiis alia duo, primum confusio perturbatioque hunius argumenti & tractationis. Nam quae cap. I proponitur quaestio, ea statim totis septem capitibus interiectis abrumpitur, deinde repetitur, vt ex ipso Distinctionis artificio a nobis addito facile quiuis intelliget.. Secundum autem vitium ex duobus posterioribus in eo est, quod a capite sexto ad finem vsque Distinctionis, id est, per tria capita integra (vbi difficillima illa quaestio tractatur) neque S. Scripturae autoritate vtitur, quod istius scriptoris perpetuum vi tium est: neque vllius Patris sententiam affert, ex qua obscurae illius quaestionis illustratio aliqua siat. Quare quam sit vitiosa tota haec Distinctio apparet. Neque vero hunnc excusare potest, quod Augustini vestigia in his quaestionibus repetendis secutus videtur. Cum enim Augustinus ipse fateatur, & quidem ingenue has quaestiones esse inextricabiles, lib. 9. & lib. IS. capite, septimo Trinitatis, aut omnino praetermittendae erant: aut aliquo modo explicandae. Eo certe valere debuit Augustini admoni tio, vt iis abstinendum esse saltem intelligeret Lombardus. Haec est illa difficilis quaestio, lseui ta men cubito ab isto tractata, vtrum attributa propria Deitatis distinguantur Personalibus differentiis, veluti, vtrum dicatur sapientia quaedam vel omnipotentia ingenita: quaedam ingenita in diuinis, quaedam procedens, de qua mox dicturi sumus. Hinc etiam ortae sunt interpretum, non modo inter se contentiones, sed etiam erroneae sententiae, qualis est illa quum aint, concedi posse Filium esse sapientem sapientia ingenita: sed negandum Patrem esse sapientem sa¬ pientia genita. Nam etsi ait Occan sapientiam qua omnes illae Personae sunt sapientes, esse ingenitam: & ingenitam sapientiam hic distinguit, & ingenitam accipit pro essentia diuina: tamen in hoc argumento tam ineptum est dicere Filium esse sapientem sapientia Patris, id est, Sapientia ingenita: quam velle Patrem esse sapientem sapientia Filijd est, sapientia genita. Geniti enim & ingeniti voces hic ad Personas referumtur, neque in diuinis essentiam significant. Ergo Pater seipso sapiens est: Filius seipso sapiens est, quia & Deus est. Ac omnino verius dici sic oportuit, Patrem esse sapientiam ingenita, quam sapientem sapientia ingenita: item Filium esse sapientiam tenitam, quam sapientem sapientia genita, ne lapientiam vel Patri, vel Filio, tanquam qualitatem quandam eius essentiae, vel Personae accidentem, non autem essentialem, vtrique tribuere videamur. Quare sic a nobis tota haec quaestio de verbis est definienda, vt dicamus, quia qua ratione Filius essentia est, eandem quoque est & sapientia, & potentia, & imago, &c. quemadmodum Filius vere & orthodoxe dicitur essentia genita: Sp. S. essentia procedes: sic recte & orthodoxe nominari Filium sapientiam genitam, potentiam genitam, imaginem genitam: & Spiritum sanctum sapientiam procedentem, potentiam procedentem, &c. Sic enim Aug. lib. 9, & I8. Tri. cap. 9. Sic Basil. lib. 2. contra Eunomium, appellat Filium ἐεκονα δυρητις, & ait Damascen. lib. I. de Orthodoxa fde, capite is, oωῆς, δoς, λουος, coφiα, δυύάυς, δευῶν, αττανμμσμα, 9αpαn¬ πuρτodπατρoς, κας ἐκ τοO πατζoς. Ergo ex Patre sapientia est Filius, quare est genita sapientia, &c. Quod autem Filius Patris sapientia dicitur, itnominatur nostri ratione, quia nobis Patrem manifestauit, non quod Patrem sapientem faciat. Scripsit quidem libro primo Orthod. fides capite ig. Damascen. Deum και σoφεαν και σοξον dici posse (quod tribus Personis aeque conue nit) sed in alio argumento, nempe vt intelligatur esse autor omnis sapientiae: & illius quadam participatione & efficacitate reliqua, quae sapiunt, esse sapientia praedita. Sed quid diutius hic immoramur?

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 32