Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 40
Praedestinatio est. Quaedam sunt hoc loco praetermissa, vt ista simul coniungerentur, quae de praedestinatione, & praescientia habet illic Augustinus. Sed illa praetermissio nullum scopo Augustini detrimentum affert. Illa rantum nollem esse neglecta, quae de gratia ibidem habentur, quoniam & totum hunc locum illustrant, & mentem Augustini explicant. Confert enim illic Augustinus haec tria inter se, praescientiam, praedestinationem, & gratiam. Praescientia est omnium: praedestinatio tantum est electorum ad salutem, ait Augustinus. Gratia vero est ipsa donatio, & praedestinationis effectum. Haec ille quae ad huius loci explicationem plurimum faciunt.
SI alius non est. Locus hic ab Augustini menteplane detortus est per Lombardum, vt ex istis facile colligi potest. Duplex est apud Au gustinum de eo, Vtrum sit certus praedestinatorum numerus quaestio, & vtraque dissimilis. Prima est, Vtrum ratione numeri tantum certus sit, quoniam si qui ex iam praedestinatis excidant, alij un eorum numerum a Deo subrogentur, veluti in locum Iudae Iscariotae Mathias: in locum ele ctorum Angelorum, qui ceciderunt, homines sufficiuntur vti putat Augustinus ipse in Enchir id. cap. 29. Pro hac quaestione asfertur illud Augustini, quod iste iam citat, Potens eteum ait Augustinus, Deus de lapidibus istis suscitare flios Abrahami: vt ostendit sic istas esse amputandos, si non fecerint fiuctum, vt non desit numerus, qui promissus est Abrahbae: tamen apertius in Apocaly psi (capite 2. dicitur) tene quod habes ne aliter accipiat coronam tuam. Si enim alius non est accepturus, nisi iste perdiderit, certus est numerus. Ergo sic definit August. certum esse praedestinatorum numerum, vt certitudo ista non in Personis ipsis praedestinatis sit: sed in ipsa electorum (etita cum eodem in Enchirid. loquar) numerositate, & quantitate. Quare, si ter mille homines electi ac praedestinati sunt a Deo, vt coelum possideant, semper futurum est vt ille numerus com pleatur, licet personae ipsae semel praedestinatae a gratia sibi collata & praedestinatione excidere possinr, aut reipsa excidant. Haec est prima quaestio: altera est, vtrum certus sit praedestinatorum numerus, ratione ipsarum Personarum electarum, quod nemo ex praedestinatis cadere a sua illa praedestinatione possit. Hanc postremam tractat. hic Lombardus, non superiorem illam, Ait enim, Praedestinatorum nullus vrdetur posse damnari, Porro ad quaestionem Lom bardi non pertinent superiora Augustini verba, sed illa quae sequuntur eodem libros & capite, Numerus ergo Sanctorum per gratiam Dei regpo praedestinatus, donata sibi etiam perseuerantia, il¬ huc integer perducetur, & illic integerrimus iam sine fde beatissimus seruabitur, adhaerente sibi misericor. dia seruatoris sui, siue quum conuertuntur: siue quum praeliantur: siue quum coronantur. Item quod ait idem Augustinus in Euangelio Ioannis tractat. 46. ita certus est praedestinatorum ad regnum Dei numers, vt nec addatur eis, quisquam, nec minuatur ex eis, quia nouit Deus qui sui sint. Ex quibus apparet & perperam citari locum Aug. a Lombardo ad quaestionem a se propositam, certe quidem vexatam: & diuersas quaestiones nullo hic iudicio confundi.
A Et non potest modo esse praedestinatus. Quanquam in istorum hominum scholis nihil frequentius, quam autor iste teratur, & iam tanto empore, nihilque sit inter istos eo triuialius: tamemirari succurrit, qua de causa fiat, vt grauissima huius capitis menda nulli scholasticorum antea vel viderint, vel emendarint. Ac ne quidem ille Ioannnes Aleaume homo ineptissimus, qui se postremum ipsius censorem esse gloriatur. Ergo singula huius loci & capitis vulnera non tantum monstrabo: sed etiam Deo dante, sanabo, vt omnes intelligant, me in hoc autore legendo bencuole versari, ac bona fide, quandoquidem illius vulneribus medeor, quantum quidem in me situm est, Ergo quanuis istorum caterua pro honorario tanti laboris me fortasse Samaritanum appellabit, sum tamen magis istius vulnerati proximus, & misertus, quam ipsi illi, qui se & Sacer¬ dotes, & Leuitas, & discipulosihuius vocits Luc. Io. Vers. 2o. gI. Quamobrem omissis eo rum conuitiis, amici officium Lombardo praesto, atque hunc locum restituo. Dico igitur addendam esse negationem, & sic legendum. Ec non potest modo non esse praedestinatus. Confrmat meam emendationem quod postea hoc ipso capite sequitur, & est huius dicti repetitio, Distinguendum enim est quum ait, ISTE NON PoTEST MODO NON ESSE PRAED ESTINATVS. Denique alioqui pugnaret Lom bardi ipsa secum oratio, & sententia. Hoc primum igitur vulnus sano. Sed tamen potuit esse. Alterum iam hic versatur. Haec enim verba, Potuit esse abaeteme, quod non esset praedestinatus, vel glossema sunt alicuius nouitij monachi, & nondum Baccalaurei vel intrantis, formati: yel ipsummet Lombardum euertunt. Nam docet aliquem esse posse praedestinatum, qui tamen non sit abaeterno praedestinatus. Id quod non modo falsum est, sed ab ipsomet Lombardo infra refutatur cap. 4ex definitione praedestinationis, quam ex Augustino & affert, & probat Lombardus. Ergo sic totus hic locus legendus est, Non enim potest esse vt ab aeterno sit praedestinatus & modo non sit praedestinatus: nec potest esse simul, vt su praedestinatus & non sit praedestinatus: sed ramen potuit ab aeterno non esse praedestinatus, deturbato insulso, & falso illo glossemate, quod hic interseritur in omnibus eodicibus impressis.
3 Si vero non fuisset praedestinatus. Adde, aut su bintellige, abaeterno. Si enim ab aeterno non fuisset praedestinatus, nec modo esset praedestinatus, quia non surrepunt Dei cogitationi noura ista consilia, de aliquo iam praedestinando ad alutem, de quo ab aeterno non cogitarat Deus. quicquid contraria sententia proxime hic conmemorata contendat. Haec enim, vel eo ipso satis refutat Lombardus, quod docet eam statuere & velle aliquem a Deo modo praedestinari, qui non fuerit ab aeterno praedestinatus. Quod est ineptissimum & blasphemum.
Quod in actionibus. Intellige praeteritis, In actionibus Dei vel hominum praeteritis idem non conceditur quod in futuris, ait Lombardus, id est, nulla est earum iam incertitudo, contingentia, mutatio, vel suspensio veritatis concedenda, vti adhuc futurarum. Praeclare enim vristoles, Quod est, quando est, necesse est esse: Sic, Quod fuit, postquam fuit, necesse est fuisse. Ergo raeteritae ia operationes non pendent a cotinentia futura. Atque ita & sanatum & explicatum, & in suos articulos restitutum esse a nobis hoc Lombardi caput, boni omnes vident, quod tandiu luxatum & vulneratum discipulorummet negligentia, vel inscitia permanserat. Experiemur autem quam bonam gratiam isti propterea nobis rependent.
AD CAP. IIII Haec, inquit regula. Varie metorsit in quaerendo locus iste, atque alius diligentior fortasse inueniet, quod ego non potui. Citatur igitur a Lombardo ex epistola Augustini ad Prosperum & Hilarium: extant quidem Prosperi & Hilarij epistolae de hoc argumento ad Augustinum scriptae, Tomo septimo, ante librum de Praedestinat. Sanctorum: sed nulla August, epistola ad vtrunque extat, etsi duplex est ad Hilarium in Tomo secundo, epistola nimirum 89 & 94. Denique liber ipse de Praedestinat. Sanctorum, qui ad Prosperi & Hilarij quaestiones responsionem continet, haec verba, quae citat Lombardus, non habet: ac ne sequens quidem liber, qui est de hono perseuerantiae. Vt omnino negari non possit, quin sit hoc ipsum ἁμάρτημα μνημονικὸν istius scriptoris, quicquid de glossa ordinar. in cap. 8. ad Rom. hic sit in margine annotatum.
2 Praeparauit enim Deus. Verba. haec Augustini extant in libro De bono perseuerantia, capite 17, sed ab isto immutata. Sic enim capitis pene initio habet Augustinus, Ista igitur sua dona quibuscunque Deus donat, procul dubio donaturum se esse praesciuit, & in sua praescientia praeparauit. Deinde detorquet a mente, quoniam scopus Augustini iste est, vt doceat propter Praedestinationem non reddi segniores homines ad precandum Deum, vt dona illa sua salutaria nobis praedestinatis largiatur. Etsi enim quos praedestinauit, eosdem vocauit, atque illis iisdem dona illa praeparauit, tamen illa a Deo petenda sunt. Facit, igitur το ζητούμλυὸν Lombardus illud quod est apud Augustinum κεινόμλυον, & contra. Quod ipsum vitiat, variatque sententiam autoris.
Vt ait Fulgentius. Sed neque verba haec apud Fulgentium reperi. Huius argumenti tractatio extat apud eum libro primo, ad Monimum, ex cuius libri cap. 22. haec excerpta sunt, An his autem qui putantur praedestinati no ad luenda supplicia, sed ad perpetranda peccata, cum caussa Praedestinationis quaeritur, non inuenio quid respondere posset, quisquis hanc asserere medita tur. Deinde paulo post subiicit, Absit hoc a nobis, atque ab omnibus Christianis, vt caussam cuiustibet peccati quisquam deputare diuinae audeat aequitati. Et capite 27, Non ergo iniqui praedestinati unt ad mortem animae primam: (id est, peccatum) d praedestinati sunt ad secundam, id est, ad stagnum gnis & sulphuris: & eodem capite posteam, Peccaaitaque hominum cuncta quidem Deus in peccatoribus praesciuit futura. Et quia ipse non ea praedectinauit facienda, iiste praedestinauit iudicio punienda. Hactenus ille. Ex quibus quam bona fide gat in citando Fulgentio Lombardus apparet.
4 Sicut ergo. Haec iam sunt extrita ex libr. August. de Bono perseuerantiae, capite I4. vsque ad verba, ita reprobatio, &c. Addidit igitur Lombardus vocem comparationis Sicut, quae non est apud Augustinum, vt redditio, id est, alterum membrum huius sententiae (quod continetur his verbis, Ita reprobatio Dei est praescientia &c eiusdem quoque Augustini esse crederetur. Atque ita ementito testimonio vera esse videretur ipsius Lombardi sententia. longe tamen ab Augustini mente in hoc argumento dissimilis ac diuersa. Atque hic locus perspicue Lombardum arguit ac conuincit falsitatis. Non enim ait Augustinus. Et a Verbis, & a mente Augustini discessum est. Ac quidem a mente, quoniam hic est status quaestionis, & controuersiae apud Augustinum, A quibiuserigendum, & quibus donandum sit, superbe iudicant debitores, id est, homines ipsi. Quemadmodam coducti ad illam vineam iniuste indignati sunt, quia tantundem alijs donaretur, quantum illis redderetur. Hic autem docere voluit, quod postremo loco posuerat, obdurationem esse quodammodo esfectum aeternae reprobationis, quoniam obduratio est in reprobis gratiae priuatio. Ita quod est apud Augustinum δεδόμλυὸν medium argumentationis, nempe Deum non impellere peccatores vt peccent: in hac quaestione est ζητούμλυοι, & illud ipsum quod controuersum est. Ergo confundit, mutatque quaestionem & argumentum Augustini. Quod vt clarius appareat, subucio ipsa Augustini verba, per quae huiusmodi hominum de Dei decreto queritantium, & iuorcantium superbiae respondet. Subiicat igitur Augustinus, Itaque huius impudentiam quaestionis ita retundit Apostolus, Homo tu quis es, qui respondeas Deo Sic enim respondet Deo, quum ei hoc dsplicet, quod de peccatoribus conqueritur Deus quasi quenquam Deus peccare cogat, si tantummo do quibusdam peccantibus misericordiam tussilicationis suae nomlargiatur, & ob hoc dicatur obdurare peccantes quosdam, quia non eorum miseretur nquia impellit, vt peccent. Eorum autem no mleretur, &c. In verbis autem recessum esse facile ex eo, quod iam citauimus, apparet. Tota enim haec sententia addita est, Non enim intelli¬ gendum est, quod Deus ita induret. Et haec quidem tot vitia in hac breuissima Distinctione, Vel negligenter vel malitiose sunt admissa. Quod si negligentia malint a Lombardo peceatum esse istius Patroni & defensores, certe quod negligentia peccatur, est peccatum: & certe huiusmodi negligentia, qualis hic deprehenditur, non caret latissima culpa, ne dicam, dolo malo, rem tantam, nimirum & tam augustam ( qualis est Praedestinatio Dei, caussa salutis nostrae praecipua) tam perfunctorie aut negligenter tractare.
Quanquam multa superius in hac ipsa Distinctione sunt a nobis obseruata, quae supinam scriptoris istius negligentiam in tam augusto argumento, & quidem necessario, arguant: tamen etiam alia quaedam breuiter annotabimus, ex quibus quot, quantaque sint in hoc tractatu vitia, poterit quilibet aequus lector facile iudicare.
Primum autem illud vitium est, quod neque ordinem a se propositum, supra Distinctione trigesimaquinta, capite primo seruat: neque eum, quem ipsa rerum natura postulabat. Cum enim de Dei Praescientia proximo egerit, erat consequens, vt de Prouidentia Dei iam disputaret. Hoc enim ipse rerum ordo efssagitat. Itaque euenit, vt propter con¬ fusionem istam istius interpretes Dei Praescien tiam cum Prouidentia ipsi quoque contunderent, & quaestiones de vtraque miscerent, quae sunt tamen diuersae, & dissimiles. Nullum alium enim locum in toto hoc libro reperiebant, vbi de Dei prouidentia ageretur. Quod vero dicimus apparet ex iis quaestionibus, quas illi tum in superiori, tum in hac ipsa Distinctione tractant. Deinde etiam ex eo, quod cum Praedestinatio, de qua hic agitur, sit species prouidentiae Dei (vt cum Thoma Aquinate loquuntur omnes Scholastici ) necesse omnino erat, vt prius de ipso genere, nempe de Prouidentia, quam de eius speciebus, nimirum de Praedestinatione & Reprobatione tractaretur. Quae tamen Lombardus perturbauit.
Alterum vitium est, quod cum esset difficillimam hanc quaestionem de Praedestinatione explicaturus, debuit ab ipso fonte rem totam arcessere, vt & vere & dilucide explanaret. Itaque ab ipsa Dei & cousa seu τεοgιcε, quemadmodum loquitur Paulus Ephes. I. Versic¬8. & IIerat ordiendum. Propositum enim illud Dei, quod fuit ab aeterno, est prima caussa: tum Electionis, tum Reprobationis hominum. Eloctio vero est caussa Praedestinationis. Ergode effecto ipso agit, praetermissis illis prioribus caussis duabus, Electione nempe, & Dei Proposito.
Tertium vitium est, quod non recte contra diuidit Praedestinationem Reprobationi. Nec enim Praedestinatio Reprobationi, sed Electio reprobationi opponitur, & contradiuiditur, vt Aiunt. Decretum enim illud aeternum Dei quosdam elegit, quosdam reprobauit. i. omnes non electos reiecit. Praedestinatio vero vtrisque communis est. Nam cum illa sit hominis ad suum finem, & ad ea omnia media, per quae ad eum finem perueniendum est ordinatio: certe Vt suus est Reprobatis finis, suaque media: sic aeetiam sua Reprobatis Praedestinatio est. Sed & sic Apostoli quoque loquuti sunt, Reprobatos enim appellat ludas ταοκνενμμενως. Iud, epist Versi 4, & Paulus ταζζιντας & κατρniσμiνως. Roma. &. Versi 22: & Patres etiam, vt autor libri de vo catione gentium praedestinatos. adeoque saepe August. ipse, qui tamen postea praedestinationis vocem ad solos electos restrinxit. Vnde factum est, vt postea reprobati appellarentur Praesciti, non praedestinati. Sic in Concil. Basil. & Constantiensi. Sed, quod isti metuunt, ne, si Reprobati dicantur quoque Praedestinati, Deus autoreorum culpae esse censeatur: vel ipsi iniuste a Deo damnari videantur, facile dissoluitur tum ab Augustino: tum ab ipso etiam Durando. Ab Augustino, igitur soluitur, quia, vt ait ille, in Articul, sibi falso imposit. alia est caussa nascendi, alia pereundi. Et lib. I. ad Simplicia. Et quod ex numero impiorum, quos non iustificat, facit vasa in contumeliam, non hoc in eis odit, quod facit: quippe inquantum impij sunt, execrabiles sunt: inquantum autem vasa fiunt, ad aliquem vsum fiunt. Non itaque odit Deus, nec inquantum homines sunt, nec inquantum uasa sunt, id est, nec quod in eis fecit creando: nec quod in eis fecit ordinando. Haec Augustinus. Ergo non idcirco damnantur reprobi, quonia ad ea praedestinati sunt, oer quae in iis ipsis D decretum implendum est. Sed damnantur pro pter sua ipsorum peccata, & opera, quae ipsi, & quidem libera voluntate, conmittunt: non coacta faciunt, contra sibi patefactam Dei voluntatem: Cum enim damnatio sit poena, nemo ex co poenam patitur, quod Deus de illo fieri decreuit. Paena enim, sceleris poena est, quod nunquam in Dei decreto de nobis, sed in nostro duntarat opere spectari potest. Nec est Deus prius vlorquam aliquis sit peccator. Aug. libro 2. de Gcnesi. Ergo quod hoc loco Durandus scribit, etam peccata reproborum ipsorum Deus iuste ordinat, non quam peccata, sed quam sunt opus iustiua Dei, & in poena ipsorum Dei iustitia elucet, verissimum est. Nam reprobati, ait, sunt suae & paenae, & condemnationis vera, proxima, & ipsissuna caussa. Ex quo fit, vt Thomas in prima parte Quaest. 22. ad Articul. 2. cum recte sic scripsisset, Praedestinatio est caussa & eius quod expectatur, a praedestinatis in futura vita, scilicet gloriae: & etus quod percipitur in praesenti, scilicet gratiae: reprobatio vero non est caussa eius quod est in praesenti, scilicet culpae: tamen postea pessime addat, & seri bat, Est tamen caussa (reprobatio) eius, quod redditur in futuro, scilicet poenae aeternae. Sic igitur & se & suos decepit Lombardus, & hiantes reliquit, dum ex parte tantum, ac obscuro, tam arduam quaestionem istam tractat.
Quarto, ex falsis & ementitis autoritatibus probationem, in hac Distinctione quaerit, vt apparet ex primo dicto August, & ex dicto Fulgentii cap. 4.
Quinto, non tantum se curiosum, sed inetum ostendit, qui eas quaestiones proponat, uas se dissoluere non posse praeuiderat: id quod x capite tertio apparet. Ecquis enim eum coebat, vt se in tantas angustias coniiceret) Et ne praestat in Theologicis nullum omnino amis scrupulum iniicere, quam iniectum non llere, ne hominum fides nutet, & prorsus inrta reddatur: aut conscientiae non habeant, in o tandem acquiescant. Nam etiam hic ipse uenti Distinctione capite quarto praeclare ibit, Melior est fidelis ignorantia, quam temerauscientia.
Sexto, sibiipsi aduersatur Lombardus, seque sun refutat perspicue in capite quarto, in his erbis: ita reprobationis aeternae quodammodo effeus esse videtur obduratio. Nam testimonia, quae atim ad id confirmandum iste profert, id ipn refutant, docentque nos ipsos caussam no¬ esse nostrae obdurationis, non Deum, aut probationem quae a Deo fit. Ergo aut alia uimonia prolata oportuit: aut haec tacita. reptimo denique, quae de reprobatione do¬, vel falsa sunt, vel manca. Manca, quoniam non satis explicant sensum huius locutionis, Dominus indurauit cor Pharaonis, & similium. Id enim effici scribit iste sola Dei ἀερηανιας, id est, cessatione, permissione, & substractione suae gratiae: non etiam iusta Dei peccatum per peccatum punientis actione, decreto, & efficacitate, quod tamen ostendit, & quidem recte, Durandus.
Falsa vero sunt quae tradit, id est, Reprobationem esse praescientiam iniquitatis reprobo¬ rum. 2 Reprobari esse deferi in suo vito. s Reprobationem esse praeparationem ad poenam aeternam. Nam etsi Paulus vocat Reprobatos, Vasa irae Dei, & coagmentata ad intermm: tamen non aliud Paulus significat his verbis, quam quod Irengeus dixit libro 4. capite a4aet ie eos exceptoria irae Dei: & illud ipsum preparatos, vt in iis Deus suae iustitiae aequitatem demonstraret: non quod ipsa eorum reprobatio a Deo facta sit caussa poenae ipsorum. Neque enim illic de caussis exitij Reproborum, sed de fine creationis eorum agit Paulus. Alia autem est caussa nascendi, alia pereundi. Et haec quidem hactenus.
On this page