Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 14

1

AD DISTINCT. XIIII CAP. II

2

I Insinuat, dicens. Locus iste prorsus est detortus ab Augustini mente. Cum enim de ae terna Sp. S. ex Patre & Filio processione agat: ita tamen hic citatur, tanquam ad processionem pertineat temporalem. Sed contra Veterum omnium interpretationem quoque inducitur, qui locum illum Ioannis 2o, & factum Christi insuffantis in Apostolos sic explicarunt, vt ex eo colligerent Spiritum sanctum aeque a Filio atque a Patre emanare, & spirari processione illa aeterna, qua ipse est tertia in diuina Trinitate Persona. Verba autem Augustini, quae eodem capite ista praecedunt, nostram sententiam plane confirmant, Lombardum autem oppugnant. Et multis alijs, ait Augustinus, diuinorum eloquiorum testimonijs comprobatur Patris & Filij esse Spi ritum, qui proprie dicitur in Trinitate Spiritus sanctus, &c.

3

AD CAP. III

4

Qui datur hominibus. Hiulca oratio, vel ipsius Lombardi. (Nam sic scriptum repperi in variis & vetustioribus & recentioribus ipsius exemplaribus a me collatis) culpa: yel librariorum diuturna negligentia, quae sese tamen pro germana lectione confirmauit. Aut enim referens vocabulum, Qui, delendum est: aut verbum, Datur, geminandum, nempe, vt sic legamus. Et, vt aiunt, Spiritus sanctus dicitur dari, quum gratia eius, quae tamen non est ipse. datur hominibus: Vel sic quum gratia, quae non est ipse qui datur, datur ho¬ minibus. Eligat quam quisque magis probauerit lectionem. Nam mendum in omnibus vulgaribus codicibus hic inesse vel lippi ipsi vident.

5

2 Eundem Spiritum. Et hic quoque Lombardus ab Augustini mente prorsus discedit. Neque enim illic quaerit Augustinus, vtrum, quum datur nobis Spiritus sanctus, ipsamet Spi ritus sancti Persona: an eius tantum dona dentur: sed vtrum vnus & idem ille sit Spiritus, qui a Christo bis datus est, & a Patre semel in die Pentecostes, ne in Trinitate diuina plures quam vnus Spiritus sanctus esse credantur: aut ne alius Spiritus dicatur a Filio procedere, alius aPatre: atque ita falsum sit quod a Patre & Filio dicitur procedere vnus & idem Spiritus sanctus. Ergo eundem esse docet Augustinus, iste ne inspecto quidem loco, & vocis, Eundem Spiritum, speciosa quadam ambiguitate cupide ac pueriliter abusus, ad alienam quaestionem illa hoc loco transfert.

6

Et quomodo ergo. Ista praetermitti debuerunt. obscurant enim prorsus ipsius Lombardi sententiam, nedum vt eam iuuent, aut illustrent.

7

Licet multi. Sed neque hic Ambrosij locus, qui ex lib.I, De S. spiritu. cap. qo neque seques, qui sumpt est ex ca. 4. quicqua ad mentem quaestionemque huius loci spectant. Quaerit enim Ambrosius cap. 4. Vtrum vnus & ide sit Spirit, qui & Dei Spiritus, & S. Sp. in Scriptura nominatur. Respodet autem esse, quia hic κατ eξoνuα¬ dicitur & Dei Spiritus, & sanctus: non quide vt Angeli appellatur Spiritus Dei. In cap. g. disputatur, doceturque Sp. S. eodem modo dici & san¬ ctum & bonum, quo Pater, & Filius sanctus est & bonus. Denique esse immutabile, & nos tamen sanctificantem. Quid igitur ista ad propositum argu mentum Lombardi, ipsam Spiritus sancti Personam in nos delabi, quum eum accipimus, non autem eius dona.

8

Incircumscriptus ergo. Locus hic sumptus est ex eodem quide Ambrosij libro: sed ex cap. V. qui mire ab isto deprauatus est. Primum dum verba ipsa mutat: deinde dum sensum & mentem. Mes Ambrosij eo spectat, vt doceat Sp. S. vnum & eunde omnia tamen replere, vbique diffundi, & hominibus longo interuallo dissitis sese tamen comunicare. Ergo Deum esse, quia vbique sit, quod solius Dei proprium est. Quid hoc vero ad fidem quaestionis a Lombardo hic propositae faciendam facit, nimirum quum Sp. S. dari dicitur, ipsam illius Personam dari: non autem illius dona tantum. Verba vero Ambrosij bis ab isto mutilata sunt, tum detractione: tum ex Latina in barbaram orationem commutatione. Nam verba haec Lombardi, Qui discipulorum sensus separatorum infudit, plane sunt longobardica: & vox Separatorum omnino est hoc loco obscura. Verba igitur Ambrosij germana sic habent, suntque perspicua. Incircumscriptus igitur, & infinitus Spiritus sanctiu, qui se discipulorum sensibus per separatarum diuortia discreta regionum, remotosque fines totius orbis infudit, quem nihil potest praeterire vel fallere. Ex quibus cur separatos discipulos dixerit Ambrosius intelligitur. Quid autem non liceat probare, si huiusmodi & tam aliena testimonia proferre fas est?

9

De verbis Apostoli. Restitue de verbis Domini. Est enim hic locus sumptus ex sermone ag. de verbis Domini secundum Ioannem, Si ego testimonium perhibeo de me: quemadmodum etiam Beda in suis ex Augustino Collectancis, in epistolam Pauli ad Rom. cap. 2. citat. Distin cti autem semper fuerunt Augustini sermones, De verbis Domini: & de verbis Apostoli. Itaque hoc est Lombardi μνημονικὸν άμάρτημα. Istud Vero ονικος, & longe grauius, quod quae nihil ad rem faciunt affert: & loci Augustiniani mentem prorsus euertit. Hyperbolicus enim amplisicas Augustinus dona Christi data hominibus, post illius ascensionem in coelum, ait Christum dedisse donum hominibus sibi aequale, nempe Spiritum sanctum, qui est Deus Filio. i. Christo aequalis, quum tamen alibi idem doceat Spiritum sanctum, qui datur per Christum hominibus, esse Spiritus sancti gratiam tantum: non autem ipsam Spiritus sancti Personam, Augustinus Sermo &I eiusdem operis.

10

AD CAP. VI

11

I Qui tribuit vobis. Absurda plane obiectio, & ex magna linguae Graecae (qua scripsit Paulus) ignoratione profecta. Sic enim verba ipsa habent 8οκῳ δλαορηλῶν ύμν το τυδμα, Oalat. X. V. και ενερλῶν δυναμεις ἐν ύμν, ἐξ iρφμν voμουM ιξ ακνῆς τ. ξεως.. Qui igitur sumministrat vobis Spiritum, & effcit virtutes in vobis, ex operibus Legis, an ex fide per auditum percepta sun ministrat) Ex quibus ipsis satis intelligitur, si quis ea ad Paulum & A postolos referat, de ministerio tantum, non etiam de ipsa dandi autoritate agi, quae penes vnum Deum est. Sed quis eam Pauli sententiam de Paulo ipso interpretetur, & non de Deo, quum όλαορηλιὸν hoc loco vberrimum fontem ostendat, & ratio seriesque ipsius orationis Pauli id postulet2 Denique Ambrosius, Hieronymus, Theophylactus & alij, de Deo ita iam olim locum illum explicarant. Neque potest alius huius loci sensus, ex ipsis Augustini verbis erui, quam a Deo, non ab Apostolis datum esse Spiritum sanctum, quum primum praedicatum est Euangelium. Hunc tamen locum Pauli iste ad suum commentum inepte detorquet.

12

Censura ad Distinctionem decimamquartam.

13

Vel ipsis doctrinae Lombardicae patronis testibus, totus hic locus partim falsus est: partim etiam ματαιολἰας & λολσμαλας plenus. Ac Logomachiam quidem esse aperte Occan his verbis testatur, Difficultas, ait, istius Distinctionis, & duarum sequentium uidetur mihi magis logicalis esse, propter significata vocabulorum (quae sunt ad placitum) quam realis. Esse autem falsam Lombardi definitionem, vtpote qui duas Spiritus sancti processiones esse sentiat, vnam nimirum aeternam, alteram vero temporalem, omnes huius loci interpretes manifeste pronuntiant. Itaque idem Occan Non debet concedi, ait, quod Spiritus sancti sit duplex processio. Rationem addunt alij, Ne duae Spiritus sancti processiones esse statuantur, vti sunt duae Filij generationes, vna aeterna ex Patre: altera temporalis ex Filio. Ergo etiam, me tacente, satis a suis, iustis huius erroris censoribus, fagellatur magister iste. Dicam nihilosecius in piorum, qui Distinctionem istam fortasse legent, gratiam etia & ipse, quae tria animaduersione digna hoc loco censeo.

14

Primum male ab isto intelligi eos sacrae scri pturae locos, quos in suam sententiam profert, vti iam ex parte docuimus: in primisque omnes eos, qui de dono Spiritus sancti in Ecclesiam Dei loquuntur, quod Mittere Spiritum sanctum dixit Christus, Ioan. 4. Versi 2G. Is. Ver. 3&

15

Secundum, Lombardus magnam aliis, qui se sequuti sunt, errandi occasionem praebuit: inprimisque in magnas angustias Thomam inI. parte tota Quaest. 4. (quae constat v. quaestionibus vel articulis diuersis) coniecit, nedum alios leuiores Scholasticos, quibus crucem fixit, dum Persona ipsam Spiritus sancti mittie coelo in eos, quibus datur Spiritus sanctus, iste sen tit, & sentiendum docet. Inde est nata inepta illa distinctio inter Mitti & Dari Spiritum sanctum, apud Thomam artic. 2. Quaestio. 2. in prima parte. Inde etiam illa operosa & vexata quaestio apud eundem artic, 9 Vtrum Spiritus sanctus visibiliter mittatur, & aliae aliquot similes, & implicatae.

16

Tertio, falsa est illa ipsa Lombardi sententia, Mitti ad nos ipsam Sp. S. Personam, quum nobis dari dicitur. Paulus enim hanc missionem ad qανρωοιν τοd τνduαoς refert, docentque fiori, quum sua ipse in nos tantum dona confert, I. Corinth. I2. ver. 9. Itaque idem Paulus versi 4. eiusdem capitis, diserte dona ipsa Spiritus sancti ab ipsa Sp. Persona distinguit. Nam si quum datur nobis Sp. S. ipsam illam Personam Trinitatis tertiam & essentiam diuinam e coelo ad nos ve¬ nientem & delabentem susciperemus, vel eam hypostatica vnione haberemus cum nostra natura coalescentem, (quomodo Filius solus de coelo descendisse dicitur, )vel haberenius eam quemadmodum continens habet contentum, & vas capit liquorem infusum: quorum neutrum verum est. Quamobrem quod dicitur ad nos venire, nobis dari, & mitti Sp. S. eodem mo do & significato est intelligendum, quo dixit Christus ipse, Se & Patrem ad nos esse venturum, Ioan. I4. Vers. 2. quod minime de Personarum ipsarum in nos illapsu: sed ἀκερνειῶν peculiari quodam & extraordinario effecto atque signo praesentiae eius, procul dubio est intelligendum: Augustinus ipse lib. 2. de Trinitate, capite 2. in fine, sic ait, Facta est quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctu, siue quum in ipsum Dominum corporali specie velut columba descendit: siue quum die Pentecostes factus est subito de coelosonus. Haec operatio visibiliter expressa, & oculis oblata mortalibus missio Spiritus sancti dicta est: non ita vt appareret ipsa eius substantia, qua & ipse inuisibilis est: sed vt exterioribus visis hominum corda a temporali manifestatione venientis ad occultam aeternitatem semper praesentis conuerterentur. Idem libro quarto, capite 2o. Nec moueor eo, quod falso Thomas ait, esse nimirum errorem, si quis non ipsam Personam Spiritus sancti, sed dona tatum illius dari dicat. Nam & ipse in eo errore est, quem damnat, quum suam sententiam explicans, ait, Persona diuina mittitur secundum inhabitationem gratiae, art, & ite, Spiritus sanctus visibiliter dicitur missus, in quantum fuit monstratus in quibusdam creaturis, sicuti in signis ad hoc specialiter factis, artic¬. Arnoldus Vesaliens. in Epitome huius Sectionis, sic ait, Haec missio est gratiae Spiritus sancti collatio. Ergo sic a se & a suis discipulis deseritur bonus iste magister Thomas. Quum Occan illam Thomae sententia veram esse deffendit, ipse se in perplexos laqueos induit, & firmiora contra se, quam pro se argumenta profert. Denique mitti Spiritum sanctum est nouo & speciali praesentiae ac energiae modo eum efficacem sentire, atque habere. Augustinus libro qde Trinitate, capite 2o. Ambrosius libro septimo, capite septimo. Is qui habet Spiritum sanctum, Dei repletus est voluntate. Item, Non possumus capere plenitudinem Spiritus sancti, sed tantum capimus, quantum de suo arbiter nostri pro sua voluntate diuiserit. Augustinus in libello de Inquisition. Trinit, Videri potest Deus secundum suae donum gratiae, ergo & mitti. Ex quibus omnibus refutatur apertissime Lombardi interpretatio & sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 14