Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 8
De veritate siue proprietate. Si qua esset mea inter istos homines autoritas, sic & inscriptionem huius Distinctionis, & parem isti locum cap. I. restituerem. De proprietate, id est, De veritate, incommutabilitate, & simplicitate essentiae Dei. Hic enim agitur de iis attributis, quae sunt diuinae essentiae omnino ratione & coparatione creaturarum propria, & de Deo essentialiter dicuntur, quae Hilarius naturales proprietates vocat (vt ex fine cap. huius Distinctionis apparet)Annotatio vero marginalis inepte omnino conditiones essentiales vocat. Nam postquam demonstratum est in superioribus Distinctionibus esse tres Personas in vnitate diuinae essentiae, nunc docetur, Quid sit ipsa Essentia, & quid Persona. Quid sit igitur illa communis, imo vna numero, & eadem in tribus illis Personis diuinis essentia ex attributis illi propriis iam definit pro ingenij humani captu, docentque eam esse Veram essentiam, incommutabilem, ac simplicissimam: addit in fine cap. 9. & Eandem, & Puram, de quo postremo tamen nihil videtur hac tota sectione dixisse.
AD CAP. I. I Deus solus qui exordium. In hac Hieronumi certe quidem pulcherrima sententia reci¬ tanda plane se & falsarium, & mastigiam ostendit Lombardus. Ac falsarium, quod ea tribuit Hieronymo, quae nusquam apud eum extant. Mastigiam autem, quod incomptam lsidoriHispalensis Episcopi commentationem splendidae Hieronymi orationi assuens, eam tamen ipsam deprauat, & lacerat. Quod vt verum esse appareat, nosque ipsos omni calumniae crimine liberemus, primum verba ipsa Hieronym. proferamus, vt quid illis sit additum omnes intelligant. Sic igitur Hieronvm. ad Damas tom. 2. epist. Quoniam vetusto, Vna est Dei, & sola natura, quae vere est. Id enim quod subsistit non habet aliunde: sed suum est. Caetera, quae creata sunt, etiamsi videntur esse, non sunt, quia aliquando non fuerunt. & potest rursum non esse quod non fuit. Deus solus, qui aeternus est, id est, qui exordium non habet, essentiae nomen vere tenet. Idcirco & ad Mosen de rubo loquitur, Ego sum quisum: & rursum, Qui est me misit. Hactenus Hieronymus. Ergo quae apud istum sequuntur. Quuia in eius comparatione, &c. vsque ad finem capitis, sunt addita. Nam quod in margine annotatum est de epistola eiusdem Hieronymi ad Marcellum (quae est tom. S. Epistolarum) nihil habet simile illa Lombardi verbis. Quare quod cap. 2. huius Distinctionis verba haec, Deus tantum est, & non nouit fuisse, uel futurum esse, Hieronymi appellat, fallitur procul dubio Lombardus. Sunt enim alterius, nimirum lsidori Hispalensis, qui plusquam goo. annis Hieronvmum aetate sequutus est. Est quidem etiam apud eundem Hieronymum alter consimilis huic locus, nempe in ipsius commentarus in epistolam Pauli ad Ephes, sed vbi ista Lombardi verba nusquam leguntur. Sic autem in cap. 2, epistolae habet, Nomen essentiae, quia comune erat omnibus, sibi proprium vendicat Deus. quia non habet aliunde, quod subsistat: alia vero, vt esse dicantur, habent Dei bonitate & beneficio donatum: quae, si Deus voluerit, in nihilum reuertentur. Haec Hieronvmus. Porro illud potius fuit explicandum, vt doceretur Deum & vero, & solum esse ex Hieronvmi sententia, quod obiici potest ex altera eiusdem epistola ad Damasum, Substantia Dei est, omne quod viuimus, sapimus, cogitamus, in verba prorumpimus. Perinde enim ho mines videntur vere esse, atque Deus ipse, si substantia eius est, quod sunt & viuunt homines: id quod etiam Macedonianorum errorem redolere videtur. Respondeo igitur vocem Substantia illic munus & donum Dei, & illud quidem verum significare, quoniam eam substantiam, & anima nobis dedit Deus per quam viuimus, & shpimus. Itaque alludit Hieronymus ad Pau li dictum. Actor. I7. Versi 29. Vnde postea sumpsit Bernardus, Sermo. 4. in Cantica Canticor. istud suum. Sane esse omnium dixerim Deum, non quia illa sunt, quod est ille: sed quia ex ipso, per ipsum, & in ipso sunt omnia. Dionvsius de Diuinis nominibus, Deus est omnia quae sunt: & nibil eorum quae sunt. Rom. II. Versigo. Substantia igitur Dei non est substantia ipsius Dei, sed substantia data a Deo.
2 Quia in eius comparatione. Locus iste iam ex lsidoro sumptus est, lib. 9. Etymolog. cap. I. S. Sextum nomen haerere, &c. Vel si isti Verba haec Hieronymi esse contendunt, a seipsis vet res Hieronymi codices corruptos fuisse fatean: ur necesse est. Id quod facile apparet ex ipsius conmentariis in Euagelia, & aliquot epistolas Pauli, quos Monachi apud se latentes, & tempore Qothicorum bellorum captiuos, magna opum suarum parte spoliarunt, atque pessime multarunt. Sed in hoc quoque ipso testimonio citado iniurius est Lombardus, quoniam & verba abscidit, & sensum abstulit. Quam enim, obsecro, mentem habet hic ista Lombardi oratioDeus verae essentiae nomen habet, quia in eius comparatione vere est, quia incommutabilis est. Haec igitur hiulca & inepta prorsus sententia, vnius vocabuli Qui praetermissione reddita, quae apud ipsum slidorum elarissimum sensum habet. Sic igitur lsidorus, Quaerenti enim quod esset nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex AEMypto liberandum, respondit, Ego sum qui sum, &c. tanquam in eius comparatione, qui vere est (quia incommutabilis est)ea, quae commutabilia facta sunt, quasi non sint. Haec ia plana est Isidori sententia.
Quum de sempiterna. Lubenter totum hunc locum praetermisissem, quanquam varie inuersum, & in speciem huic dissentientem, nisi addidisset iste diserte, ea quae recitauit, esse Augustini verba. Imo vero sic August. In eo quod sem piternum est, sine initio, & sine fine, cuiustibet tem poris verbum ponatur, siue praeteriti, siue praesentum, siue futuri non mendaciter ponitur. Haec sententia igitur repugnas videtur in speciem Distinctioni, & his verbis Lombardi, De sempiterna re proprie dicitur, Est. Ergo non erit, vel fuit. Atqui non inendaciter, Est, Fuit, & Erit, dici de Deo sentit Aug. vt parum hic Augustin. cum Lombardo conuenire videatur. Deinde quod subiicit Lonbardus Secundum nos tantum, Bene dici de Deo, Fuit & erit, nusquam est apud Augustinum, praesertim hoc loco. Certum est enim ea omnia tepora recte dici de Deo, sed non eo modo esse intelligenda, quo quum de rebus creatis & praesertim fuxis enuntiantur, nempe vt certi temporis designationem, circumscriptionem, ac finem habeant. Res enim humanae sic dicuntur, Fuisse, vt tunc amplius non sint: sic fore, vt nondum extiterint. Itaque ista verba, tempus certum circunscribunt rerum humanarum ὑπάρξεως. at in Deo nullum tempus limitant. Sic enim dicitur de Deo, Fuit vt & sit, & Erit. Sic Erit, vt sit & fuerit quoque simul. Sunt igitur haec verba & tempora, humanarum loquutionum modi & temporum volumina ac mutationes, quum rebus fuxis applicantur, & creatis: sed in Deo nulla habent volumina temporum: adeo vt rerum potius ipsarum, de quibus agitur, quam ipsius Dei ratione illa praeteriti & futuri temporis verba dici & intelligi debere videantur. Aug. lib. Icontra Aduersarium legis, cap. 2. Deus igitur, ait, nec coepit esse, nec desinet: sed opera eius, &c. Sequitur apud August. Quanuis enim natura illa immutabilis & ineffabilis non recipiat, Fuit, & Erit: sed tantum Est (ipsa enim ueraciter est, quia mutamnon potest, & iaeo illi tantum conuenerat dicere, Ego sum qui sum, & dices filijs lsrael, Qui est, misit me ad vos) tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas, & nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus & fuit, & erit, & est, fuit in praeteritis seculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit: Erit, quia nunquam deerit: Est, quia semper est. Neque enim uelut qui iam non sit cum. praeterius occidit: aut cum praesentibus, velut qui non maneat, labitur: aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde quum secundum volumina temporum loquutio humana va riatur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cuiustibet temporis verba. Huc denique pertinet, quod de AEternitate infra disputatur. Est enim illud aeternum, quod omnia tempora simul habet, id est, praesens, praeteritum, & futurum:
Et ideo non est mirum. Hic locus, ex Tractatu August. 92. in I8. caput Euangelij Ioannis desumptus est, sed a germano sensu detortus. Disputat enim illic Augustinus, quum di- catur de Spiritu sancto, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, a quo illa audiet, quae loquetur, & vtrum illi aliud sit essentia, aliud sapientia: vel, vtrum illi aliud sit scire ac audire, quam esse. De temporis autem, quod verbo Loquetur aut audiet, continetur) ratione, ne 9gu quide: imo ea ipsa, quae de verbi huius Est, Erit, & Fuit, variis temporibus ac mutationibus de Deo vsurpantur, sunt τα¬ peκύαπαα. Ergo sic habet Augustinus, A quo ulla audiet Spiritus sanctus, non ergo loquetur a semetipso, quia non est a semetipso: sed quaecunque audiet, loquetur, ab illo audiet a quo procedit. Et paulo post, Ab illo igitur audiuit, audit, & audiet, a quo est: ab illo est, a quo procedit. Et ibidem, Linguae difficillimum est explicare, quantustibet sit doctor: quantustibet sit auditor, iste nimirum Spiritus sanctus. Ad illam autaem quaestionem, Vtrum Spiritui sancto idem sit scientia & essentia: yel, audire & esse, sic ide Augustinus respodet, postquam nostram naturam cum diuina quae est simplicissima, comparauit. Et ideo, ait, non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse, quod nosse. Potest enim esse, nec nosse. Atqui illa diuina non potest: quia id quod habet, est: ac per hoc non sic habet scientiam, vt aliud sit scientia, qua scit: & aliud essentia, qua est: sed vtrunque vnum est. Et postea, Audire illi scire est: scire vero esse: & deinde, sicut iam diximus, hoc est illi audire quod scire: & scire illi hoc est, quod esse. Ergo ex tota ista oratione Augustini nihil, quod ad hunc Lombardi locu faciat, colligi potest, praesertim dum ait Lombardus, Ecce hic dicit Augustinus verba cuiustibet temporis dici de Deo: sed tamen proprie, Est.
Esse non est accidens Deo. Et hic quoque locus a Lombardo detortus est a vero Hilarij sensu. Nam pro Ecce aduerbio, vti vulgo habent eodices omnes, in primisque emendatiores, iste substituit Esse, vt hoc Hilarij dictum ad suam hanc tractationem obtorto collo raperet ac inssecteret: nisi afferant, quod in margine librorum additum est Alias esse, quae annotatio aliquo pacto hanc Lombardi culpam excusat. Sed spectetur, quae sit Hilarij quaestio. Quaerit quid verba haec Ioannis significent. capite primo, Et verbum erat Deus, vel, vt Veteres legebant, & Deus erat verbum. Respondet Hilarius non tantum ex iis intelligi Christum esse verbum Domini: sed eundem quoque esse Deum, & quidem verum, cum Deus ab Euangelista diserte nominetur: sitque Deus, non aliud quam Deus: & hic Dei vocabulum (quod ἀπλῶς λῶνῳ tribuitur) sit non cuiusdam Christo accidentis dignitatis significatio, aut epitheton: sed naturae verae & subsistentis & manentis & aeternae designatio, qualis est Dei natura. Ergo nihil de verbi Esse, vel Fuisse, vel fore significato agitur apud Hilarium: sed de vocis, Deus, propria vi & notione, ex qua Christum vere Deum esse, & aequalem Patri, scriptor ille orthodoxus pie ex dicto Ioannis colligit. Verba igitur Hilarij haec sunt, Deus igitur qui est, non est aliud, quam Deus. Nam quum audio, Et Deus erat verbum, non dictum solum audio verbum ( Domini): sed demonstratum intelligo esse quod est, quia non sicuti superius in Moyse Deo, & in cognominatis dijs per appellationem nomen adiectum est. Hic autem res significata a substantia est, quum dicitur DEVS ERAT. at esse. Ecce enim non est accidentis nomen sed subsistens veritas, & manens causa, & naturalis generis proprietas. Hanc suam interpretationem de voce Deus confirmat postea statim Hilarius, & addit. Et videamus an hanc Euanoelistae praedicationem Apostoli Thomae confessio subsequatur, quum ait, DOMINVS MEVS, ET DEVS MEVS. Deus igitur suus est, quem Deum confitetur. Ergo nihil hic locus ad mentem Lombardi
Cui profecto maxime. Duplex vulnus pulcherrimae Augustini sententiae hic inssigitur. quorum prius est, quod non solum a proprio sensu & loco luxata sunt istaAugustinianae orationis membra: sed etia verbis amplissimis spoliata, Ostendit Aug. cap. 2. lib. 9. de Trin, (vnde ista transcripta sunt) Deum esse veram illam essentiam, quae purissime & perfectissime est, etsi a nobis vix etiam similitudinibus adhibitis cogitari potest. Ergo ad superiorem locum potius (vbi de veritate essentiae diuinae dictum est) referri debuit haec Augustini sententia, quam ad hunc, qui est de incommutabilitate diuinae essentiae, quia vtranque hanc disputationem diserte separauit Lombardus. Quod enim ait hoc loco Augustinus, incommutabilem esse diui nam essentiam, id ἐκ ωρoφάνεως duntaxat, & velut in argumentum ab eo affertur, vt inde veritas diuinae essentiae probaretur. Caeterum alios pulcherrimos, & ad suum propositum maxime facientes ex iisdem istis autoribus locos praeternittit, velut in hoc argumento de immutabilitate Dei, eum, qui est apud hunc ipsum Augustinum lib. 4. de Trinitate in Prooemio his verbis, Omnino enim Dei essentia, qua est, nihil mutabile habet, nec in aeternitate, nec in veritate, nec in voluntate, quia aeterna ibi est veritas, & aeterna charitas, &c. Porro quod ad verborum inuersionem, quanta facta sit ex vtriusque loci collatione apparet. Sic igitur habet Augustinus. Deo autem aliquid eiusmodi accidere non potest: & ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia, qua Deus est. Lombardus autem sic, Sola substantia, vel essentia, quae Deus est, incommutabilis est. vt Deus sit praedicatum, quod apud August. est subiectum. Quod denique ad huius ipsius loci spoliationem, & haec quoque videnda est. In ea enim est magnum momentum. Addit Augustinus, Quae Deus est, cui profecto ipsum esse (vnde essentia nominata est, maxime ac verissime competit Lombardus totam illam sententiam Ipsum esse, unde essentia nominata est, omittit. i. fundamentum Augustini neglexit. Atque ita misere Augustinum tractauit.
2 Verissime dicitur esse. Aliud vulnus, sed leuius, quod iste eidem orationis Augustinianae corpori infert. Augustinus sic, Ac per hoc illud solum, quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest sine scrupulo occurrit, quod verissime dicatur esse. Atque hic finit caput ipsum Lombardus, Verissime dicitur esse, id est substantia Patris, & Filij, & Spiritus sancti: glossa pror sus ατξοσδιόνμωoς & extra Augustini verba.
Quodammodo immortalis. Augustinus habet, Quum & anima modo quodam immortalis esse dicatur. Lombardus, Quum anima quodammodo immortalis esse dicatur. Neque vero idem est aliquid modo quodam taleesse, vel quodammodo tale esse. Nam veς phuα Quodammodo, ita minuit significationem sententiae & attributi, vt maximam detractionem faciat, & dubitationem iniiciat. Modificatio vero ista, Modo quodam continet non ἀπορnῶις: sed iξπολῶν superioris sententiae. Sed quoniam tota haec ex Augustino transcriptio obscura est, quae in ipso Augustiniano fonte lenissime fuit, operaepretium duxi totum locum ascribere. Quae vero proprie de Deo dicuntur, ait Augustinus lib. I. de Trinitate, capI, Quaeque in nulla creatura inueniuntur, ra. o ponit scriptura diuina, sicut illud quod dictum est ad Mosem, Ego su qui sum: & qui est misit me ad vos. Quum enim esse aliquo modo dicatur & corpus, & anima, nisi proprio quodam modo vellet intelligi, non id vtique diceret, Et illud quod ait Apostolus, Qui solus habet immortalitate: cum & anima modo quodam immortalis esse dicatur, & sit: non autem dices ret, solus habet immortalitatem, nisi quia vera im. mortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius est creatoris. Ex quo etiam apparet & quid hic a Lombardo immutatum fuerit.
Quia secundum modum. Augustinus sic habet, Anima humana (quae propterea dicitur imortalis, quoniam qualitercunque, secundum modum suum, nunquam desinit viuere) habet tamen proipso suo modo quandam mortem suam. Praetermisit Lombardus qualitercunque, & pro ipso suo modo, habetque ista in specie omnino inter se, ξama, secundum modum suum nunquam viuere desinit anima humana: habet tamen quandam mortem: quod ξνaνnoφανiς emollitur, ac perspicue explicatur his adiectionibus tam accuratis, quae apud Augustinum sunt, neipe pro ipso suo modo habet quandam mortem suam: item, Qualitercunque secundum suum modum non desinit viuere. Ergo haec verba distinguunt veram & propriam humanae animae vitam, ab ea, quae qualiscunque eiusdem animae vita appellatur: & mortem eam quae est rei ipsius abolitio, & δῶλυῶς (quae nunquam in animam humanam cadere potest) ab ea morte, qua pro suo modo anima eadem humana dicitur mori. Hanc tam necessariam di- stinctione hoc loco expunxit Lombardus, vel obscurissime explicauit.
Oportet. Additum est istud Oportet ad Verba Augustini, quo carere poterat ista sentetia, & tamen manere perspieua.
Animaduerte primo. Haec citantur quasi sint ipsamet Augustini verba: sic tamen habet Augustinus, Animaduertenda est primo creatura, quare sit multiplex, nullo autem modo simplex. Et prius corpus vniuer sum vtique partibus constat, ita ursit, &c. Iste pro Praetoria potestate mutat: & a se mutata in ipsa tamen Augustini verba transsiibstantiare se posse putat.
I Quae ideo simplex. Sed neque haec sunt Augustini verba Augustinus habet, Nam ideo simplicior est corpore anima. Mens August. haec est, vt animam hominis non simplicem 8οnκῶs: sed σμμsολητικῶς tantum corpore simpliciorem appellet. Hoc eodem enim capite negauit vllam creaturam vere esse, vel dici posse simplicem, ac ne animam quidem ipsam.
2 Etsi multiplex dicatur. Habet Aug. Deus vero multipliciter quide dicitur, magnus, bonus, &c. iste habet, Deus vero, etsi multiplex dicatur, adeo ne in minimis quidem fidem praestare, & tanti autoris verba bona hde repraesetare iste potuit. Qui idem ipse mox sese corrigens cap. seq. ait Aug. dicere, Deu multipliciter dici. Dionys. lib. de diuinis Nominibus cap. 2. ait Deum & multiplicem, & multipliciter dici Fropter varia & inultiplicia sua opera. Neque sane ad viuu ista resecantibus idem est aliquid multiplex dici, & multipliciter dici
I Deum quantum possumus. Duplex vulnus huic Augustin. capiti Lombardus infixit, hoc primum sed leue ex horum verborum praetermissione, Si possimus. Sic enim Augustinus, Quod ergo non inuenimus in meliore nostro (qualia sunt lineamenta formarum, nitores colorum, partium distantia, molis distensio, spatiosa granditas, quae in nostro intellectu non reperiuntur) Non debemus in illo quaerere, quod longe melius est meliore nostro, vt sic intelligamus Deum (si possumus) quantum possumus sine qualitate bonum, &c. Quod igitur Lombardus ait Deum intelligi ἀαολῶς posse sine qualitate bonum: Augustinus humanae mentis infirmitatem intuens, addidit, neque frustra, Si possumus.
2 Sine indigentia creatorem. Alterum vulnus. Habet enim Augustinianus codex, Sine intelligentia creatorem. Quod quia durum isti Visum fuit, intelligentiam in indigentiam commutauit. Sic tamen ante Augustinum de Deo loquutus erat Dionvsius, vel notissimus isti scriptor lib. de diuinis Nominibus cap. I. quia Deus supra omnem intelligentiam est: item quod intelligentiae vocabulo id designat hoc loco August. quod Graeci Iδεῶν Vel δῶνειῶν vocant, nempe praemeditationem illam, & repraesentationum in animo, qualis a nobis fieri solet, earum rerum quas efficere cogitamus, quod sit tam exigua ingenij nostriacies, vt nonnisi ex antecoepta illa praemeditatione quicqua recte operari possumus. At Deus huiusmodi ratiocinatione & cogitatione nequaquam eget, eguitne, etiam in tanto hoc mundi opificio codendo ne idealem quendam mundum in Dei mente constituamus, de quo tamen Basilium aliquid sensisse, sed ex Platonicorum & Philonis potius, quam Christianorum dogmate non ignoro.
I Ex compositis Deus. Aliquot verba cum sententiae ipsius dispendio omissa: alia perperam ex bonis Hilarianis mala a Lombardo facta. Primum igitur describam locum ipsum ex Hilario, Non enim ex compositis, & inanimis, Deus, qui vi ta est, subsistit Omittit Lombardus Inanimis, in quo tamen tota αοπλεως & vis illarum verborum, Qui vita est, ita est, vt aut illud addi, aut ista omitti fuerit necesse, nisi suo more truncatos semper locos afferret. Deinde vocem Formabilis, quae est apud Hilarium iste in Formalem, atque etiam commutauit. Sic enim habet matrix ipsa, & Hilarius: Neque qui Spiritus est, ex disparibus formabilis est. Iste habet Formalis. Sic enim omnes codices Lombardi legunt, etiam a Ioannne Aleamne aediti & correcti, nisi forte isti idem esse existiment Formabilis, quae vox δυναυὸν significat, & Formalis, quae praeterquam quod barbara est, Latinis auribus, illa vero Hilarij elegans, etiam ἐνiρνειαν designat. Sic μορφωτκὸν & μoρ poτον, χIσ χητκὸν & αις Sητον, δμλτικὸν & Gωλητον, accurate distinguit lib. 2. de orthodox. Fide Damasce. Denique pro lnfirmioribus substituit hic Lombardus snfirmis, vt quam bona fide hic Hi larium referat, intelligamus.
2 Non humano modo. Locue est sumptus, ex Hilar. 8. de Trinitate, non longe a fine medij. Sed hic locus est a germano situ luxatus, & a vero suoque sensu detortus, praeterqua quod multa etia in verbis immutata habet, vt ad suum propositum, quacuque ratione, hanc Hilarij, autoritatem Lombardus accommodaret. Disputat Hilarius de eo, vtrum eiusdem sit essentiae Filius Deus cum Patre Deo, quia ex Patre nat est. Quaerit iste vtrum quae attributa de Deo enuntiantur, aliud quidpiam praeter ipsam Dei essentiam significent. Quid habent, obsecro, conmune istae quaestiones ta diuersae, cum agat Hilarius de Personis: Lombardus vero de ipsa attributorum Dei ratione. i. de ipsa Deitate: Sic igitur Hilarius, Vna igitur fides est Patrem in Filio, & Filium in Patre per inseparabilis naturae vnitatem confiteri non confusam, sed indiscretam: neque permixtam, sed indifferentem, &c. Sed quonia obiiciebant Ariani id fieri non posse, cum ex Patre Filius natus esset (etiam testibus ipsis or. thodoxis) Respondet, & quidem appositissime ad id Hilarius, Natiuitas est, non diuisio: & Filius est, non adoptio: & Deus est, non creatio. Neque alterius generis Deus est, sed Pater & Filius vnum sunt. Non enim innouata est natura nascendo, vt ab originis suae proprietate esset aliena. Denique totum hunc locum tandem concludens Hilarius sic habet (quae pessime tamen, & nulla in tam religioso de S. Trinitate argumento animi religione peruertit Lombardus) Et in his omnibus professus ante, se Filium Patris, exaequauerat. honore, potestate, natura. Dehinc dixerat vt Patre vitam in se habere, ita eum Filio vitam in se haben dam dedisse, in quo significauerat naturae eius per sacramentum natiuitatis vnitate. Per id enim quod habet Pater, ipsum illud significat habendo: quia non hunmano modo ex compositis Deus est, vt in eo aliud sit quod ab eo habetur, & aliud sit ipse qui habeat, sed totum quod est, vita est. Pro quo Lombardus substituit. Sed totu vna est natura. se perfecta, &c. At Hilarius no iξηλμοον, sed αἰτολσαν facit istam sententiam Natura, s &c, & a superiori menbro dispunxit sicNatura scilicet perfecta & absoluta, & infinita, & non ex disparibus constituta, sed viuens ipsa per totum (de eo enim quaestio erat, Vtrum eade vitam haberet Filius, quam Pater ipse) Quae cum qualis habetur, talis & data est, etsi natiuitas eius intelligitur significari, cui data est: non tumen diuersitatem generis, affert, quum talis data est, qualis & habetur. Potius vero ex libro nono Hilarij circa finem, ad argumenti. I. de quo agit Lombardus, confrmationem, fuit trascribendus iste locus. Caeterum natura Dei non eget compositis humani officij necessitatibus, linguae motum, temperamento oris, Spiritus nixu, aeris pulsu. Deus simplex est. I. Be ligione nostra intelligendus est, pietate profitendus est, sensu vero non persequendus est, sed adorandus, Non est itaque diuersus compositae diumitatis partibus, vt sit in eo aut post stuporem voluntas: aut post silentium sermo, &c. Non subiacet naturae legibus, a quo legem omnis natura sortitur, Haec diligenter sunt obseruanda.
S Sic habetur in natura. Est & hic locus eandem fide, qua superior Hilarij, ab isto prolatus, i. a vera Augustini mente diductus. Probat enim illic August. eandem esse, & simplicem eam essentiam, quae in tribus Personis diuinis est, vt eandem memoriam, intelligentiam, & charitatem Personae su gulae habeant(. i. Pater, Filius & Spiritus sanctus) )in sua qui, que natura. Itaque ex isto Augustini loco pei oυλολιςικὸν Lombardi colligeret haereticus, quia simplex natura omnino nihil ponit in diuinis praeter essentiam, ergo nulla est Personarum distinctio, sed vt vna est in diuinis essentia, sic vna quoque est, Persona, quia simplex natura nihil ponit praeter essetia, Quod quam sit blasphemum, & ab Augustini pietate seiunctum vident omnes, & tamen recte ex Lombardi methodo efficeretur. Tanti nimirum est extra oleas vagari, & locorum, quos citas, mentem non spectare.
A SIVE substantia. Multa sunt in hoc ex Augustino testimonio immutata siue errore librariorum, siue incuria ipsius Lombardi, atque etiam quaedam non ἀκινδυνως vti quod hoc locoprimum occurrit, Nam pro his verbis Siue substantia, Augustinus habet sine subsistentia, & procul dubio sic est hoc loco reponendum.
Videor mihi in superiori Distinctione ( praeter ea quae iam annotaui) reprehendere merito multa posse, quae partim in istius autoris mecho do: partim in re ipsa versatur. Ac primum, quod ad methodum quis laudet, quod Lombardus suae de natura Dei explicatione confirmationem eam praetermittit, quae ex sacra scriptura (ex qua vna quid sit Deus intelligi vere potest)duci debet: vbi enim in toto hoc argumen to vel locus vllus, ex Nouo, testamento qualis est Rom. I. Vers. 2o. I. Thimoth. I. Vers. I7. Vel ex veteri, qualis Exod. 34. Vversic. 6 & Psal. I4g. proferturo vbi haec epitheta (quae pulcherrime tamen, & ex ipsius Dei ore naturam diuinam explicant) ab isto traduntur, nempe AEternus, immortalitatem solus habens, inuisibilis, sap tens, potes, sortis, xelotes, &c. Augustinus in lib. de fide & Svmb. ad Catech, & li. de specul. ca. s. recitato sed etiam quum ex Patribus affert suae sententiae probationem Lombardus, ea vel detorta est, vti docuimus: vel manca & mutilata. Saltem ad veterum orthodoxorum Patrum exemplum debuit homo iste vel ex vocis sehouab proprio significato, accurataque explicatione ostendere, vnum duntaxat Deum vere esse: yel etiam ex aliis Dei nominibus (quae passim in Scriptura extant) Dei naturam, qualis sit, exponere, quomodo & Hieronum. fecit in epistola ad Marcellum, & lsidorus lib. V. etrmologiar: si Latinos sequeretur: vt Basilius ac Epiphanius, si Graecos. Denique in illis ipsis Patribus eos locos omittit Lombardus, vbi illi summatim varia Dei attributa ex professo collegerunt, qualis est, Hilarij, vt caeteros Patres Latinos praetermittam, in lib. contra Constantium Augustum. I Caeterum esse eius in se se est, non aliunde quod est sumens, 2 Infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia.S Semper extr a locum, quia non continetur in loco, a Semper autem auum, quia tempus ab eo est. Intelligentiam communem, & totum mente coplectens, nihil tenes. 9 Deus & vbique est, & totus ubique est. o Deus inuisibilis, ineffabilis, infinitus, ad quem eloquendum sermo sileat: & ad inuestigandum sensus habeat, & ad complectendum intelligentia coarctetur. Qualis item ille est Damasceni locus lib. I. de fide Orthod. cap. fina. Quod sit increatus Deus sine initio, immortalis, sine fine, aeternus, immateriatus, bonus, opifex rerum omnium iustus, illuminans, immutabilis, impotibilis, incircumscriptus, neque capi loco possit, neque definiri inconporeus, inuisibilis sit, mente comprehendi non possit, nullus egens, a se imperium & ius in omnia habens, omnipotens, infinitae potentiae: sanctificans, communicans, omnia complectatur, & contineat, omnibus rebus prospiciat haec omnia, & huiusmodi alia habet natura Deus, non aliunde sumpta est, quae ipsa Damascenus partim ex Basilio: partim ex Dionys. lib. de diuinis Nominibus cap. I. colligit. Sed Lombardo elementa Theologica scribeti, non fuit negligendum, vt, quae attributa sunt aliorum ratione causae, priori loco exponeret, dicis causa, AEterni:as Dei haec omnia ex sese necessario producit, vt Deus vere sit immor talis, immutabilis, simplex, inuisibilis spiritus. Ergo omnem hanc methodum iste omnino praetermisit. Quod ad rem autem, varie ab isto peccatum quoque est. Primum cap. 2. quum ait, Per tempora moueri est per affectiones moueri. Hoc neque Augustinus vsqua dixit (vnde tamen sua haec descripsisse videri vult Lombardus ) neque etiam verum est. Alia est enim ea κlυuῶiς & inutatio quae temporis ratione spectatur, quaeque etiam coelo conuenire potest: alia quae ex affectionibus & siue iste affectus vocet affectiones, siue quod generaliter Graeci ταdan¬ ματα dicunt) est aestimanda, quae coelo tribui non potest. Hoc primum est huius loci vitium. Se cundum, quod ait capite &. varietatem ac multiplicitatem nominum (quae de Deo dicuntur) vnum significare nempe diuinam natura quod partim ita obscurum est, vt intelligi no possitpartim etiam eo modo, quo iste intelligit, falsum: Praeclare enim Basilius in epistola ad Eustathium medicum sic scribit, v Sesα puπς ἐν παπλῶς OhVoημόνωις δνoμασιν καλo ἐσι Vενcι ωσημανιως, ως πυότεξςς Nολς &c. id est, Diuina natura, qualis est, no potest iuis omnib nominibs significari, quae de Deo intelli¬ guntur, quemadmodum nec eam sermo noster explicarepotest. Nam benefactorem esse, & iudice, & bonum. & iustum, & quae huiusmodi alia de Deo didicimus, differentias tantum diuinarum actionumnos docent, igen tis autem Dei naturam ne quaquam, Igitur aliud est essentia ipsa Dei, cuius nullus sermoiudex reperiri potest. alia autem est istorum nominum significatio, quae propter aliquam Dei actione aut dignitate vsurpatur. Haec Basilius. Ergo ista nomina actiones varias Dei ostendunt, ex simplicissima &vna eius essentia emanates. Neque enim illa, vt docet Damascelib. I. cap. I2. quicquam reale, praeter ipsam essentiam, in Deo costituunt. Denique quemadmodum hoc loco recte monet Occan, si ea omnia Dei nomina vnum quiddam, nostrae intelligentiae ratione, & omnino simplex designarent, non possent significata & conceptus eorum nominum esse in nobis distincti & diuersi. Quamobrem vt hunc locum concludamus Dei actionessunt, ipsae quidem diuersae: Vna tamen, & simplicissima, & omnino ἀouMeloς est Dei essentia istas omnes efficiens, & in sese ex vi proprietateque sua ista omnia habens. Itaque secundum substantia de Deo dicuntur, vt ait August. Ii. is de Trinitate cap. S. Quam definitione neque hic habet Lombardus: neque ex ipsius verbis in quacunque parte versis expiscari possumus. Tertium, quod Lombardus ca. 9. vocem Substatia proprie recte de Deo vsurpari negat erat exponedu. Quod enim substantia non est, ait Augustinus alibi, nibil est, & caps. lib. 9. de Trinitate nutat, titubatque in hac quaestione oratio, &mens Augustini. Denique in conciliotum Sardicensi, tum etiam Syrmiensi (quod vtrunque vti orthodoxum probat Hilarius in libro de Synodis) vsurpata est perpe¬ tua vox Substantia de Deo, quatenus nimirum ατo se δας deducitur, atque id, quod teipsa est ac subsistit, significat, non autem quam ἀοοαcιμε¬ Voν aliquod designat quod accidentibus substernitur. Ex quo fit, vt distinguenda sit vocis Substantiae id est κoας significatio, & alia Theologica, alia Dialectica constituenda. Illi enim Theologi ἐσαν definiunt eam quae etiam citra vlla accidentia & est, & cogitari potest. Itaque proprie essentia Latine dicitur. Dialectici vero rerum istarum creatarum naturam & statum duntaxat intuentes, eamdicunt tantum voias, quae accidentibus substernitur, quaeque iis vestitur, quibus omnino destituta subsistere ipsa in rerum natura non potest, quae substantia commodius, quam essentia idcirco nominatur. Sed hae duae significationes sunt negligentissime ab isto vel confusae, vel ignoratae.
On this page