Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 42
I OMNIA quidem. Non est nobis ma¬ gnopere laborandum de huius sententiae loco, Nam etsi vera sunt quae hic dicuntur. libertamen ille mixtarum Quaestionum veteris & Noui testamenti non est Augustini, quemadmodum & stvlus arguit, & eruditissimorum vrorum, Desiderij Erasmi, & lacobi Haementtestimonia ostendunt. Denique quod in margine no tatum est, ista ex cap. 6 aut potius too. decerpta esse, fide caret, cum ne verbum quidem vllum in toto eo capite extet, quale hic citatur. Nec mirum est, quum ex victoriano Codice appareat infinitis locis & variare istum librum, & immutatum esse, quamobrem nos totam huius loci collationem praetermisimus.
Sunt enim. Non sunt ista Augustini, sed Lombardi, quae tamen ita permiscentur, quasi eiusdem pectoris ac Spiritus vox sit. Hanc igitur rationem suae illius enuntiationis affert Augustinus, Quia non potest esse illic: EST & NON: sed EST, EST: Non, non Quam exs. Corinth. I. desumpsit, & ex Math. S. Versi soestque certissima, & facillima. Pro qua ipte suam substituit & obscuram, & quae explicatione probationeque eget. Ergo καολκαα sua vpottas Augustini permutat Lombardus, magna temetitate vel audacia.
I Non potest miser fieri. Haec ad Augustinum addita sunt: quae quanquam vera sunt: adiici tamen hoc assumentum alieno panno non o¬ portuit, vt bona fide testis Augustinus produceretur.
2 Haec vtique & huiusmodi. Haec quoque & quoad verba, & quoad sensum, & quoad elegantiam ipsam dictionis immutata sunt. Nam bona Augustinina facit iste teterrima genere dicendi. Verba ipsa Augustini recitemus, quae sunt huiusmodi. (redo in Deum Patrem omnipotentem. Deus omnipotens est, &, cum sit omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest, & quod ait Apostolus, seipsum negare non potest. Quam multa non potest, & omnipotens est. Et ideo omnipotens est, quia ista non potest: nam si mori posset, non esset omnipotens: si mentirt, sifalli, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens: quia si hoc in eo esset, non fuisset dignus, qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quicquid vult ipsa est omnipotentia. Haec Augustinus, a quibus quantum iste recesserit, vident omnes. Quod autem addidit Lombardus Non potest miser esse, voluit explicare dictum Pauli, Seipsum negare non potest, sed a vero eius sensu toto coelo aberrat. Significat enim Paulus illud ipsum, quod postea subiicit Augustinus. Non potest mentiri, non potest inique agere. Porro quod hoc loco citatur exAugustino iisdem pene verbis extat apud Ioannem Chrysostomum Homilia priore in sumbolum Apostolorum, & idem longe prius dixerat Basilius, repetiit postea Damascenus.
I DE litera & Spiritu. Est hic locus ἁμαἰτηυα Lombardi non tam μνημονικὸν, quam fortasse ολικὸν est, quandoquidem nihil huiusmodi extat apud Augustinum, Quod enim isti pro suo Magistro excusando citant capites. & 2I, & vltimum sententialiter, id est, quorum locorum sententiam cum hoc Lombardi conuenit, legat eos locos qui volet, & videbit quan tum sit eorum, cum hoc dissidium. Praeterea nos hic non de sententia, sed de verbis ipsis Augustini quaerimus. Sed dicent fortasse illud Flacci, Verum opere in magno fas est obrepere somnum: quibus aliud eiusdem Flaccrrespondeo, Mecum ipse indignor quandoque, (lesto) fi quando bonus dormitat Homerus. Veruntu. men hoc isti condonetur.
Per se autem. Neque verba, neque sententiam Hilarij retinet Lombardus. Sic enim explicat Hilarius cur Filius non a se agat, & per se tamen agat. Non abse agit, quum Paterin eo manere monstratur. Per se agit, quum secundum Filij natiuitatem agit ipse, quae placita sunt. Sumit enim rationem ex iis Christi verbis, Et quims misit, mecum est. Ioan. 8.
Locus hic de omnipotentia Dei estium eberrimus, tum etiam vtilissimus, qui & methodo accurata tractari debuit, &ad tollendas in tas illas (quae fiunt in hoc argumento) quae nes clara & perspicua oratione tradi. Quorum tamen neutrum hic a Lombardo praestitum est. Nam & confusa est ista disputatio, & ob. scura. Quod vtrunque vitium in elementis cuiusuis artis tradendis valde reprehendendum est: in primis autem in praecipuis verae fidei fundamentis & articulis conscribendis, qualem se operam praestare Lombardus initio operis professus est. Cur autem confusa dicatur ista tractatio hae sunt caussae
Prima, quod ratio nulla, cur iam de Dei o mnipotentia disputetur, affertur. Aliquid autem inconcinnum ac eξωπικὸν in hanc tam latam & augustam de Deo, & sancta Trinitate disce ptationem inuehere, aut assuere, plane est non tantum insipidum, sed etiam αταιξοκαλον, & cu riosum. Auget confusionem, & abruptum Lombardi in hanc quaestionem ingressum, quod supra Distinctione trigesimaquinta, capite pri mo, cum ea, quae de Deo sibi tractanda proponeret, enumeraret, (qualis est Scientia, Prouidentia, Praedestinatio, &c) de Dei omnipotentia ne )po quidem pollicebatur, quasi vel ea prorsus omittenda a se esset, vel ad hunc locum nequaquam pertineret. Hanc praeceptoris culpam vel negligentiam animaduertentes post. ea discipuli, eam emendare sunt conati. Quam obrem rationem, propter quam de Dei omnipotentia tractetur, in hoc argumento subiecerunt.
Secunda confusionis caussa est, quod ne suo quidem loco de Dei omnipotentia nunc agit. Prius enim de hac disputat, quam de Dei voluntate¬ At praeclare Thomas in prima parte Quaestio. 2g. de Voluntate prius, quam de Potentia diuina tractandum esse docet. Naturam enim prius est vt velis, quam vt efficias. Potentia veroest principium exequens illud, quod voluntas imperat, & scientia dirigit. Est ergo scientia, rel intellectus Dei dirigens: voluntas imperans: potentia diuina est exequens. Ex quo colligi tur posteriori loco de ea, quam de voluntate Dei agendum fuisse, qui tamen ordo hic a Lonbardo euersus est. Et ista quidem confusum esse a Lombardo tam necessarium hunc locum perspicue demonstrant.
Primum, quod nullum e sacra Scriptura locum profert Theologus iste, vnde Deum omnipotente appellari probet. Atqui fidei nostrae fundamentum est sacra Scriptura: in qua extant quamplurimi de omnipotentia Dei, tum in Ve teri, tum in Nouo Testamento loci, veluti Oenes. I7. Versid I. 42. Vers. I4. Luc. I. Versiculos7 ότ ωοκ αδμματισει δξα τῶ Oεῶπῶν qhuα, id est, Apud Deum non erit impossibile vllum verbum. & Apocalyp. I8. Versic. 9. Hαντοκεατῶῳ appellatur. Hi igitur & his similes alij loci omnes sunt praetermissi. Neque vero istorum quisquam excipiat, inter homines, praesertim Christianos, hoc esse δεολσλκὸν non tantum αἰτήμα, sed ἀξεωμα, Den esse omnipotentem. Etsi enim hoc verum est, tamen quia scribuntur ista docendi gratia, vt sint velut certissima & indubitata Christianae fidei elementa & κυειας δοξω, ex ipsa illa scriptura Sa¬ era & erui, & confirmari hoc tam necessarium doctrinae Christianae caput oportebat.
Secundum, quia docendum erat, quo modo & sensu potentiam Deo tribuamus, cum Deus nihil, nisi purissimus actus, dici possit. Praeterea eam etiam ab ipsius voluntate diuersam faciamus, cum sit Dei natura simplicissima. Ego espondeo, ista tria, Scientiam, Doluntatem, & Potentiam Dei, ratione nostri, non ipsius Dei, sic nter se distingui, quoniam tam μεροσιαν & ὑp¬ υεάνιον φυῶν explicare, aut intelligere, non nisi lostris verbis, & pro nostri captus ratione possumus. Ex quo fit, vt ista nostro modo tractantes, Dei voluntatem a Potentia distinguamus, & in Deo potentiam quandam statuamus ab iso actu & ἀνρλαlς diuersam. Verum praeclarem Thomas, tria ista non secundum rem differre, it, sed secundum rationem, vel δiνoεων, vt loquitur Basilius.
Tertium, quod non satis explicat, cur, & quo pacto Deus & sit, & dicatur Omnipotens. Quod tamen quidam hoc versu breuissimo declarauit, Quicquid enim esse potest, hoc facere ipse potest. Ergo Deus facere potest quaedam, quae non facit. Factibilia enim omnia, vt ita loquar, & possibilia non vni tantum creaturae: sed possibilia absolute, quae possunt habere rationem Entis, Deus efficere potest.
Sunt autem factibilia omnia, quae non implicant contradictione. Nam contradicentia tum Dei sapientiae veritatique repugnant: tum etiam seipsa destruunt. Ergo quae sunt huiusmodi, illa potius fieri non posse dicantur, quam Deus ea efficere non posse. De quo tamen ipso est anxia disputatio. Occan in Quaestione secunda ad Distinctionem 4s. huius libri. Quamobrem Deus est omnipotes, quia omnia δυnατα potest: quia quaecunque vult, potest: quia per se potest: quia nihil sic ei obstare potest, vt esfectum operis ac voluntatis Dei impediat: quia cogi ab alio non potest: quia denique ab alio nihil pati potest. Quae pene omnia praetermisit Lombardus in explicatione de omnipotentia Dei.
Quarta obscuritas in eo est, quod duplicem illam obiectionem non distinxit, quae fit aduersus Dei omnipotentiam. Verum quam sitvtraque diuersa ex vero vtriusque scopo cognosci debet. Prior enim eo pertinet, vt doceatur, Deum quaedam in se quidem ipso non posse, quae tamen in nobis vel aliis creaturis effi- cere potest, velut edere, ambulare, &c. Posterior autem acrius vrget, monstrantque Deum nec in seipso, nec in nobis aliisve rebus vllis quaepiam posse, quale est peccare. Propter quae tamen nullo modo Deus est non omnipotens censendus. Atque ista habuimus, quae in hanc Distinctionem breuiter scriberemus.
On this page