Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 24
I Cum vnum dicimus. Nusquam ista sic apud Ambrosium leguntur, vel quoad verba: yel quoad mentem. Ergo vtrobique falsarius deprehenditur Lombardus. Quoad Verba sic habet Ambrosi lib. I. de Fide ad Gratian. cap. 2. Vnum ergo Deum, non duos, aut tres Deus dicimus. Non enm diuiditur vnitas, nec scinditur. Diuersitas plures facit, vnitas potestatis excludit numeri quantitate, quia vnitas numerus non est, sed haec omnium ipsa principium est. Et lib. 2. de Spiritu sancto cap. I4. idem Ambros. Sicut vnum Deum dicimus, & Patrem verum Deitatis nomine confitentes, nec Filium denegantes: ita etiam Spiritum sanctum a Deitatis non excludimus vnitate, & tres Deus non asserimus, sed negamus: quia pluralitatem non vnitas facit, sed diuisio potestatis. Quomodo enim pluralitatem recipit vnitas diuinitatis, cum pluralitas numeri sit, numerum aute non recipiat diuina naturas Haec sunt Ambrosij verba, quae iste pro praetoria, quam vbique vsurpat, autoritate immutauit. Sed leue istud peccatu, si modo autoris ipsius sensus retineretur. Quid enim Ambrosius simile Lombardo habete Probat Ambrosi ex vnitate essentiae & potestatis, quae est in Patre, & Filio, & Sp. sancto, tres illas Personas esse vnum Deum: non multiplicem, non differentem, non diuersum, vt ipse loquitur lib. I. cap. 2. de Fide. Hoc idem persequitur libro s. cap. 6 & 7. eiusdem operis. Contendit iste exus Ambrosij verbis vocabula Vnus, Vnicus, & similia non Senκῶς, & alicuius rei in Deo ponendae: sed ἀποφαντκῶς & detrahendae tantum gratia enuntiari. Atqui hoc etiam ipsum, vel testibus ipsis Lombardi discipulis, est falsissimum. Ergo de re agit Ambrosius, hic de vocibus: Ex iis verbis aliquid ἀeπκῶς de Deo dici vult Ambrosius: iste negat, sed duntaxat Sερηνεως Vel Sπoφάνεως τζoωg. Haec inter se conciliet qui potest, & Ambrosij mentem cum Lombardo pulchre conuenire doceat, & nos euni nonlirippipio, sed laurum coronabimus.
Dixit Deus. Hic quoque & a mente, & a verbis Hilarij longissime dilcessum est. Et quiquidem a verbis, quia sic habet Hilarius, Quaero nunc, solumne sibi Deum (iste habet, ansolum Deum sibi.) Deinde Hilarius, Sustulit singularis intelligentiam professione consortij. Consortium aute esse aliquod solitario ipse sibi non potest. Iste habet. Sustulit enim singularis ac solitudinis intelligentiam professio consortij, quia aliquod consortium esse non potest ipsi solitario. Sed quis Lombardo tatum iuris in autores istos tribuit) Quoad sensum autem, ab eo recedit idem longissime: nec enim de vocum harum, Tres, vel Plures: sed de huius sententiae diuinae, Faciamus hominem, &c. vera mente disputat Hilarius. Neque docet vocabulum Plures vel Tres σορυονν duntaxat significare, quum de diuinis vsurpatur. Quod tamen iste vult, & quidem falso.
I Quod illo nomine. Nisi misere truncasset hunc locum Lombardus, satis poterat ex ipsis Augustini verbis intelligere hanc phrasin, Tres Personae diuinae, Senκὸν & ινὸν aliquid & ματασpανn¬ κῶς enuntiare de Deo: non autem ἀερητκῶς tantum intelligendam esse. Addit enim eodem loco Augustinus, Vt nonsolum ibi vnitas intelligatur ex eo quod dicitur vna assentia: sed & Trinitas ex eo quod dicuutur tres substantiae vel Personae. staque venit in mentem illud puerile & tamen Papisticum isti obiicere, Verte folium, & inuenies Ailelutal.
AD CAP. VIII Non est ipse Pater. Ambrosius libro primo de Fide ad Gratianum, cap. 2. sic. Non enim Pater ipse qui Filius: sed inter Patrem & Filium generationis expressa distinctio est, vt ex Deo Deus, ex manente manens, plenus e pleno sit. Haec ex Hilarij libris de Trinitate sumpsit Ambrosius, vti & alia multa, quem tamen nusquam citat. Vox generationis detracta est a Lombardo hoc loco, quae tamen illam distinctionis rationem & notionem explicat, quam vrget Ambrosius.
AD CAP. X. Sentire lsidorus dicens. Sic omnes & V. & recentiores Lombardi codices habet, Isidorus, Additum autem est in margine libri I. Etymolog. cap. 4. Multa sunt autem, quae me hic suspensum tenent. Primum, ne lsidorus pro. Boethio hic citetur a Lombardo, ex quo potius il la sunt (quanquam non iisdem omnino verbis, more Lombardico) transcripta, quam ex lsidoro. Deinde quod si ex lsidori etymologicon libro primo ista sunt, & librorum illorum ordinem, & verba ipsa mirum in modum mutata fuisse oportet. Nam neque simile quicquam habet Isidorus: neque ea, quae habet, libro prinio, sed libro septimo etymolog. extant, Ionge etiam istis, quae hic citantur, deteriora. Sunt enim haec lsidori verba libro septimo, Etvmo log. capite quarto, Trinitas appellatur, quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi Trieitas, vt Memoria, Intelligentia, & Voluntas, in quibus mens habet in se quandam imaginem diuinae Trinitis. Nam dum tria sunt, unum sunt: quia & singula in se manent, & omnia in omnibus. Quanquam idem seipsum postea exponens ait, Proinde Trinitas in relatiuis Personarum nominibus est, (nempe Patris, Filij, & Spiritus sancti) Deitas non triplicatur, sed in singularitate est: quia si triplicatur, deorum inducimus pluralitatem. Haec ille, quae longe a toto isto Lombardi loco dissident, cum neque de Trino, neque de Numerabili Deo agat. Boethius autem in libro ad Symmachum sic, Trinitas in Personarum pluralitate: Vnitas in substantiae simplicitate consistit. Trinitas est numerositas. Relatio multiplicat Trinitatem. Substantia, non Trinitas, continet vnitatem, quae ex Boethio siue lsidorus: siue hic ipse sumpserit, melius cum hoc loco certe conueniunt, quam quae esse Isidori ad hunc vsque diem sunt credita.
Leuis futurus erat in hac Lombardi Distinctione castiganda labor noster, nisi quorundam istius hominis patronorum obstaret peruicacitas, quae ne sui quidem ordinis sanioribus hominibus cedere potest. Aperte & palam tum in arriculis istius scriptoris damnatis hic recensetur in fine huius voluminis (vtpote qui defendi aut excusari nullo modo possit) tum etiam hoc mirifico & noto in hanc Distinctionem versu ab ipsis Scholasticis scripto, Ponere nil, imo tantum remouere Magistro Nomina, quae numeros in Deitate notant. Sed res ista parum deinceps laudata Magistris A nostris, hodie nullius est pretis. Itaque Thomas in prima parte Quaestione goArticulo tertio, in fine, intrepide magnoque omnium consensu de hac Magistri, id est, Lombardi sententia ita scripserat, vt ipsas autoritates (quas pro se citat iste) nihilprobare, proque Lombardo facere libere pronuntiaret. Haec igitur fuit totius recte antea sentientis istorum scholae in hunc locum censura, prorsus nimirum a vero aberrare hoc loco Magistrum, dum scribit, Nomina & vocabula numeralia nihil ponere, quum de Deo diuinisque Personis vsurpantur: sed duntaxat contrariam sibi significationem remouere. Verum pertinaces quidam nodum in scirpo quaerentes postea reperti sunt, qui hanc ipsam Lombardi falsitatem tueri vellent, & sententiam non tantum emollire: yerum etiam, velut sanam, obtrudere conarentur, addita nimirum illi ea interpretatione, de qua iste ne cogitauit quidem vnquam, quemadmodum in 2. Quaestione G. Occani in hanc Distinctionem apparet.
Nos igitur strenue (quando isti verum ob. tinere non patiuntur ) veterum illorum Scholasticorum, & certe quidem meliorum, sentententiam defendamus, & in hanc Distinctionem seuere animaduertamus.
Primum autem istius tam ineptae Lombardi interpretationis ( quae & Sacrosanctam verbi Dei veritatem, & perpetuum vocabulo¬ rum numeralium vsum oppugnat 7 occasio annotanda est, vt, cur in aqua haeserit, facillime intelligatur.
Quaesitum est, quum Deus dicitur Vnus: aut Personae diuinae duae vel tres, vtrum aliquid reale Deo, praeter ipsam diuinam essentiam, addatur: quasi vel Deum ipsum, vel singulas Personas quidpiam συνάετον, id est, ex essentia & acci dente (tanquam duabus quidem diuersis rebus & entibus) compositum statuamus: Respons. Minime vero. Cur igitur, aiunt, vocabula ista, Vnus, Tres, &c. De Deo vsurpamus Respondet Lombardus, vt contrarias istis vocibus significationes a Deo secludamus duntaxat: non autem vt de eo quicquam affrmemus, aut asseramus.
Haec istius scripti summa est & occasio. In quo recte illud a studiosis obseruari debet, cum varia sint vocabula, quibus in vnitate & sim. plicitate diuinae essentiae significanda vtimur. itemque in Personarum diunarum distinctione vera illa quidem explicanda & demonstranda, a quibusdam tamen esse nobis abstinendum. Nam loquentes de Deo, nec Confusus, nec Compositus, nec Aggregatus, nec Solitarius dicendus est.
De Personis autem agentes, Dissares, Diuisae, Separatae, Discrepantes, Alienae, minime sunt item a nobis dicendae.
Singularis autem & unicus Deus, vtrum di- cendus sit, quaestio est: alij aiunt, alij negant. Ego Vnicum pro Vno Deum dici posse sentio: Singularem autem appellare nolim, nisi dixero singularem essentiam.
Personae autem diuinae, & Duae, & Tres, & Multae, & Differentes & Distinctae, & Diuersae dici orthodoxe a nobis possunt: sed non ἀπλῶς tamen, imo addita hac determinatione & explicatione numero, quum Differentes & Diuersae appellantur. Discretas quoque hic dici posse putat, de quo postea.
Sed explicata istius quaestionis origine & caussa (quae tamen hic praetermissa est) ad reliquam huius Distinctionis censuram accedamus.
Falsa certe est, minimeque sibiipsi consentiens liaec Lombardi sententia, nempe per vocabula numeralia a Deo remoueri tantum contrariam illis numeris notionem: nihil autem poni, aut statui. Ac minime sibi ipsa consentanea est, quoniam iste idem capite quinto hanc phrasin interpretans, Tres sunt Personae diuinae, ait, huius dicti haec est intelligentia tres Personae sunt, vel tres sunt Pater, & Filius, & Spiritus sanctus. Quibus verbis ostendit aliquid poni, non tantum remoueri per vocabula numeralia.
Falsa est haec eadem sententia multis de causis. Primum enim refutatur perpetuo omnium linguarum vsu. Quum enim tres homines, tres aues, tria animalia alicubi esse dicimus, non tantum remoueri quidpiam, sed statui & esse ibidem tria ψαοςατα, & tria ouτα volumus, vt mens nostra non tam de Sποςεpnoει, quam de δεσeς tunc cogitet. Itaque praeclare Basilius (vt Hla: o nem & Aristotelem, & alios probatos autores omittam) libro de Spititu sancto ad Ampl. i¬ loch. capite decimoseptimo, ἀεεξμος, ait, σηυειὸν ηνωεισικὸν τοO τλύποις τῶον αοκειμινων παρ ημῶν Ecpup¬ μοξετυ2. Numerus rerum existentium multitudinis explicandae gratia a nobis accomodatur. Ergo non naturae diuersae tatum remouendae gratia numerus vsurpatur, quemadmodum voluerunt Sabelliani, qui ex numero Personarum diuinarum dicebant induci τολvSciar: Ariani autem induci naturae & essentiae inter Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum dissimilitudinem: quod vtrunquem praeclare idem Basil. refutat eodem libro, capite decimooctauo: & numeralium vocabulorum vsum in diuinis ostendit, shunc nimirum, vt tres Personae reipsa, non tantum animi cogitatione esse in Deitate intelligantur, eadem essentia & Deitate, non multiplici, vt etiam dixit Ambr. aut diuersa existente.
Deinde Patrum omnium orthodoxorum argumentum euertit ista Lombardi interpretatio. Illi enim vt Sοπκῶς ostenderent tria esse ξνὑτὸςατα in diuinis, Tres Personas appellarunt, non tantum vt δερηὸν quandam significarent. Atque vt notos isti scriptori autores proferam, Boethius his vocibus, Trinitas,, vel Tres ad Symmachum ait designari numerositatem. hnselmus in Monolog. capite sexto, pluralitatem: alij aiunt tria ὑπιςάμλα, vt nemo dubitarit vnquam sic loqui vel scribere.
Tertio, in multa absurda abducit nos hac ratione Lombardus. Eodem enim modo, quum dicimus Deum, AEternum, Sapientem, Bonum Misericordem, &c. aliquid a Deo duntaxat remoueri: non etiam vlli quicquam attribui in¬ cerpretabuntur homines ευταικται & athei. Itaque nihil tandem erit Deus, nisi sola negatio, & ἀφάρεως, seu ἀποφανῶις & Sερnλς, & per consequens nullus tandem Deus statuetur, ex tani bella & acuta istius hominis interpretatione. Praeclare igitur Thomas, Albedinis nomine excluditur nigredo: non tamen sola nigredinis exclusio nomane Albedinis excluditur Nam quod ait Augustinus in Psalmo 8g. Deus ineffabilis est, facilius dicimus quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas2 Non est hoc Deus. Mare cogitaso Non est hoc Deus, &c. Non eo valet, vt propterea nihil quicquam Sεπκῶς affrmari de Deo posse pro captu humani ingenij dicamus. Nam & ipse se Iustum, Bonum, Misericordem, &c. vocat, vt quis & qualis sit: non tantum vt quis non sit, intelligatur a nobis. Exod. 2o. Deutero. S. Psalmo centesimo decimoseptimo, Matthei 19.
On this page