Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 33
AD CAP. I. Supra autoritate Hieronomi. Citatur hic locus Hieronvmi ab isto supra Distinctione as. capite duodecimo, vel, vt isti vocant, in signo M. qui nihil ad rhombum facit, quemadmodum illic annotauimus: & ipsamet Hieronymi Verba ostendunt. Imo contrarium prorsus euincunt, proprietatibus nimirum distingui Personas: non autem esse proprietates ipsas Personas diuinas. Quod enim addit Hieronumus ibidem, Non tantummodo nomina, sed nominum proprietates, id est, Personas confitemur, ostendit se a Noentij, vel Sabellij errore abesse, qui nomina seu vocabula illa proprietates designantia dicebat esse diuersas duntaxat eiusdem rei, & ὑπιςάμενoν notiones, qualitates, & respectus: non autem diuersa ἐηὑτῶςατα, Vel ὑποςάνεις. Quod delirium a se damnari testatur Hieronymus.
Habet ergo hic natiuitas. Si vsquam alibi, certe hic suam ignorantiam, & audaciam prodit Lombardus: audaciam, qui sic pulcherrimum Hilarij locum a suo germanoque sensu detorqueat: ignorantiam, qui quae facillima sunt, non potuerit assequi. Est autem vt ex verbis ipsis apparet, & praesertim ex voce, Ergocpro qua tamen Hilarius habet Igitur) locus hic apud Hilarium conclusio. Quae e nim fuse superius tradiderat, compendio orationis comprimit, ac colligit. Disputabat autem tum aduer sus Sabellianos, tum etiam Arianos, quorum illi personam Patris cum Filio confundunt: hi Filio deitatem, quam saepe se Patre minorem constituit, adimunt. Aduersus vtrosque argumentatur Hilarius ex propria natiuitatis lege, defini tione, ac vi, cum Sabelliani quidem, Filij vocem admitterent, natiuitatem autem aeternam ex Pa tre nullam esse concederent, sed tantum Filium dici, quod ex Maria natus esset ea Persona, quae Pater est. Ariani vero natiuitatem Filij ex Patre non negarent, sed Filium propterea δμοξσὸν Patri esse nollent. Sic igitur agnt Hilarius. Hunc autem locum raptim duntaxat describam, ne sim vlli ista legenti molestus. Non confunditur itaque aut aboletur naturas id est, Persona) ne sit Filius: nec tamen rursum adimitur natura (essentia) ne Deus sit. Nec discernuntur diuersitate, ne unum sint, neque quod vnum sunt, id potest praestare, ne vterque sit. Et primum Filium cognosce, cum dicitur. NON POTEST EILIVS ASE FAC ERE, &c. Habes natiuitatem Filij quae ab se nihil potest facere, nisi videat. Ab se enim non potest posse natiuitas. Quod autem vIDET, conscientiae in se naturae significatur agnitio: & in eo nunc veram Dei cognosce naturam. Quaecunque enim ille facit, eadem & Filius facit similiter. Per naturae virtutem, naturae indissimilis intellige vnitatem. Postea addit idem Hilarius. Conclusa sunt omnia aduersus hae retici furoris ingenia: Filius est, quia a se nihil potest: Deus est, quia quaecunque Pater facit, & ipse eadem facit: Vnum sunt, quia exaequatur in honore, & eadem facit, non alia: Non est Pater ipse, quia missus est. Hobet igitur hoc sacramenti sola natiui tas, vt complectatur in se & nomen, & naturam, & potestatem, & professionem, quia vniuersa natiuitas non potest non in ea esse natura, vnde nascitur. Hactenus ille. Quae quid hic ad rhombum Lombardi: Non est igitur natiuitas ipsa essentia diuina, etsi quod natum est, Deus est: sed est natiuitas modus ipse, per quem Filio a Patre tota sua deitas communicata est &effusa. Estque haec natiuitas solius Filij propria: non etiam Patris, cui tamen eadem inest essentia diuina, atque ipsi Filio. Sic misere & detortus, & corruptus est a Lombardo Hilarij locus.
Non potest esse. Restitue ex Hilario ipso Non potest non esse: alias enim sibi ipse contradiceret Lombardus, si negaret natiuitatem, id est, Filium esse posseieandem naturam cum eo, ex quo nascitur. Deinde aperte ipsi Hilario repugnaret, qui ait natum Filium, & Patrem, vnde nascitur, esse necessario eiusdem naturae. Sed tamen neque in vulgaribus & recentioribus editionibus: neque in vetustis eodicibus ab istius autoris interpretibus medicae manus tanto, & tam periculoso vulneri allatae sunt, vt mili ab illis vel hanc gratiam habendam putem, vtcunque infestissimi futuri sint, quod multa ex isto autore menda sustulerim. Sed iam inexpiabilis culpa est, quod male pro eo quod dixerat Hilarius ln ea estnatura, iste vt locum hunc ad suum propositum detorqueret, & tamen falso, scripsit substituitque ea est natura. Aliud autem est dicere, in ea est natura, aliud, ea est natura, quemadmodum aequi omnes istius disceptationis iudices vident. Sed sic solet iste sua falsa falsis sup posititiisque testimoniis probare. Itaque in tertio dicto postea agnoscit ipse germanam lectionem Hilarij, quam vitiauerat tamen.
Natiuitas proprietas est. Pessime quoque atque falcissime citatus, mutilatusque a lombardo Hilarij locus, qui ne )po quidem de eo habet, vtrum proprietas Filij sit essentia diuina, de quo tamen tota iam est Lombardi disputatio. Primumautem iste miscet diuersissimas sententias, & separatis locis scriptas: Verba enim haec veritas est, prcaecedunt, ista sequuntur, Proprietas, & natura. Scopus hic est Hilario propositus, vt doceat ex eo, quod Christus proprie dicitur Filius, eum quoque ex Patre Deo proprie natum esse, & dissimili ratione a caeteris, qui Filii Dei vocantur. Hi enim per adoptionem Filij sunt, IIle per naturam. Vnde concludit Hilarius, Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: & quod ab eo CPatre)est non creaturae in eo virtutem (id est conditionem) TNam omnia a Deo per viriutem creationis existunt)sed natiuitatis veritatem habes. Dixerat enim superius Hilarius, Non est per Deum Parrem Filij nomen in Christo ex adoptione bonitatis neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem fidei, Dei Filij sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est, nomine tantum indulta dignatio est. Quod vt idem Hilarius confirmet, citat Patris ipsius de Christo verba, Hic est, hic meus est, hunc audite Matt. 2. & ix. In his verbis ait Hilarius Veritas est, natura est, sides est, vt intelligamus Christum dici proprie Filium Dei, & vere naturaliterque ex Patre Deo natum esse. Sed quid hoc ad quaestionem Lombardi, & sententiam probandam, Natiuitatem esse ipsam diuinam essentiam: Illud tamen obiter ex hoc loco Hilarij annotauerim, vocabulum Meren apud priseos & orthodoxos Patres significare indultam a Deo dignationem habere, & consequi per gratiam, quod mereri dicimur.
Personis ac nominibus distinguuntur. Si nominibus istis, quae proprietates significant, Filius a Patre distinguitur, ergo proprietates non sunt essentia diuina. Nam essentia Filius & pater sunt vnum: nec inter se distinguuntur. Quamobrem ab ipso Hieronymo Lombardus oppugnatur, quem elegit tamen aduocatum:
Incomprehensibile. Locus est sumptus ex secundo libro Hilarij de Trinitate. Detraxit autem magna audacia quaedam hic Lombardus. quaedam commutauit: quaedam etiam addidit. Detraxit, quia habet Hilarius, Incomprehensibile est, quod audetur, vt vltra praefinitionem Dei sermo de Deo sit. Item postea detraxit vocem Excedit. 2 Imperspicabile lumen. Hic sensum commutat Lombardus ex dispunctione perperam adhibita. Sic igitur Hilarius, Verborum signisi cantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat: intelligentiae capacitatem, quiquid fine nullo extenditur, excedit.
Mihi vero. Addit ista lombardus vsque ad verba, Vt vltra praefinitionem Dei, &c. Sic quam crudeliter mutilatus sit hic locus apparet. Dionvsius libro primo de Diuinis Nominibus, & capite secundo de Coelesti Hierach. hunc Hilarij locum est imitatus. Fuit enim Dionysius aetate posterior Hilario, & Damascenus quaestione libro primo de Orthodoxa fide capite I.
Absolute tamen. Totus hic Hilarij locus ab isto velut σορὸν tantum φαφμακον, & uρuoquνeδον affertur, cum neque in pari argumento versetur Hilarius: neque obiectione aduersus suam illam sententiam, Proprietates sunt essentia diuina, iste diluere possit, quoniam ista obiectio vera est, sententia vero Lombardi falsa prorsus. Sed & hic locus varie ab eodem isto vulneratus est, quibusdam additis, aliis detractis, aliis & in verbis, & in serie ipsa transpositis, aut commutatis: sed ne calumniari videamur, haec singulatim annotabimus. Primum igitur hoc totum est ad Hilarium additum, Absolute autem intelligendus est Pater, & Filius, & Spiritus sanctus. In quo vel falso, vel barbarissime iste loquitur, qui dicat Patre absolute intelligendum & Filium, &c. cum contra siteκ τῶν τρύοτι, & infra cap. 9. ex August. ipse afferat, Pater non ad se, sed ad Filium dicitur. Ergo Pater & Filius non absolute, sed ex relatione intelliguuntur ac di cuntur. Saltem igitur barbare iste, & periculose Intelligere pro Credere hic posuit.
Est Filius a Patre. Commutatum hoc est, Sic enim habet Hilarius, Est Filius ab eo, qui Pater est: vnicenitus ab ingenito, &c. Ex quo ipso satis istius superior sententia refutatur, vbi dixit Patrem vel Filium absolute intelligendum.
Vnum ad vno. Hilarius habet, Viuus a vi no, Vt enim Pater vitam in semetipso, ita & Filio data est vita in semeripso. Etsi enim habet Hilarius post haec verba, Vnus ab vno, tamen & multis interiectis habet, & ad aliam quaestionem. Sic enim Hilarius multis insertis, Alius ab alio quia Pater & Filius, non natura diuinitatis alia & alia, quia ambo vnum: Deus a Deo: ab vno inoenito Deo unus vnigenitus Deus. Non dij duo: sea unus ab vno, &c. Ex quo ipso apparet hic multum perturbatam fuisse collocationis seriem, vti in his verbis, Incipe, percurre, &c. Qui enim pie, &c. Et ista superiora apud Hilarium praecedunt, hic autem sequuntur, & haec sententia. A Sed ne te inseras. Est oratio comutata. Habet enim Hilarius, sed per ironiam, Et insere te in hoc secretum, &c. atque etiam praecedunt apud Hi larium ista verba, Incipe, percurre, etsi tamen hic sequuntur. Multa etiam hic detraxit idem Lombardus.
Pene sunt infinita, quae hic quoque desiderio, aut potius quae in hac Distinctione annotanda sunt vitia: sed nos e multis captim pauca selegimus, ne nimium defatigaremus lectorem:
Primum igitur tres continuae Distinctiones istae, nimirum 22. 88. & quae sequitur 94, sunt inextricabilitatum, vel inextricabilium quaestionum (ut iste & vocat, & fatetur cap. 8. & 8.) tractatus inutilissimi, ac (velut animorum potius cruces, quam conscientiarum pabulum) omnino praetermittendi. Quid enim de Deo inutiliter dici debet, & quod non ad aedificationem Ecclesiae pertineate Verum quae iste proponit, nec explicari, nec intelligi posse ipsemet confitetur. Tῆς δε υλῆς vωσημα εςς, ait Basilius, το κόκως και σει¬ ξρνως ζηrετ Nεl Oεν.
Cur igitur haec Lombardus affert, quae scit neque a se exponi, neque ab aliis intelligi posseHaec igitur est δξαδεατριξς, quam Paulus condennat t. Timott. 6. ver. 8. Itaque hic merito locum habet illud. Hieronymi quae eum ratio copellebat inde inter populos disputare, vnde nemo quaerebat.
Secundum, quae hic tractat Lombardus, taedio sa ac molesta tantum repetitio est corum, quae superioribus Distin. 8. 28. 26 & 37, millies fere ia dicta sunt, quemadmodum tum ex ipsa collatione Distinctionu intelligi potest: tum etiam ex istius Dist. cap. I. &. 2. & ex marginalibus annotationibus collig id est κφαμόι δe δiς δξατ δεμονη, δῶνατῶς.
Tertium, pernitiosum omniuo est ei, qui tradit dogmata fidei Christianae, praesertimque κupεας δῶξας (quales hic istas suas sententas videri vult in hoc argumento Academico more sic agere, & in vtraque partem disputare quemadmodum Antonis Sadeel in praefatino loci comunis de Verto Dei nuper ostendit. Fit enim hac ratione, vt lector fidei suae prorsus incertus maneat, neque in negotio religionis Christianae, quicquam censeatur magis firmum esse, aut ratum, quam iirAcademicis Ciceronis, aut Platonis, aut Sexti philosophi Sceptici. Itaque hanc Academica rationem tribus libris refutauit Augustinus.
Quartum, obscuras, aut potius barbaras ac ineptas phrases haec Distinct. plures, quam superiores Distinct. omnes continet, qualis est haec cap. I. Interius considerati item cap. 6. Cum ipsum sibi Filium proponant & Patre: item cap. 8. Absolute intelligendus est Pater, & aliae, alibi quas ne Delius quidem natator aut vates intellexerit.
Quintum huius Distinct vitium est, quod contraria suae sententiae argumenta, eanque robustissima, non soluit: ac ne soluere quide tentat: sed eludit dumtaxat, contentus tenebras offundere lectoribus ex male intellecto Hilarij loco, & ex incomprehensibili Dei maiestate, quam nobis hic frustra obiicit in re facili, & peruia. Itaque cum obiectiones 4. 8. 6. sint verissimae, Lombardique sententiam prorsus ac manifeste oppugnent, ille tamen in us tantum subterfucia quaesiuit.
Primum enim, falsum est omnino, quod iste tuetur tamen, nempe Proprietates Personarum esse ipsam essentiam diuinam. cap. 2.
Secundum, falsum quoque & illud est aeque Proprietates Personarum esse idem atque ipsas Personas diuinas cap. 2. & tota hac Distinctione.
Tertium falsum est, quod ait ide cap. Io. in fine, Ea tamen proprietas, qua verbum est, est id, quodi Pater est. Denique in errorem istius sententia multos post¬ ea adduxit, cum facile tamen quae tractantur hoc loco, omnia breui explicatione huius Quaest. (quam in studiosorum gratia subiecimus) intelligi possint. Comparare voluerunt Theologi Essentia, Personas, & earum proprietates inter se. Itaque quaesierunt, vtrum illa tria inter se essent idem. Haec quaest. varios vsus habet, tum aduersus Sabellianos, tunletiam aduersus Eunomianos. Atque illo etiam seculo, quo haec scribebat Lombardus aduer sus Gilbertum Porretanum, (de quo Bernard: clareuallensis sermo Socuius tunc recens erat haeresis. Ille enim attributa deitatis ab ipsa deitate se pa rabat, velut accidens a subiecto: alij autem proprietates, per quas Personae diuinae distiguutur, & constituutur, separabant ab ipsis essentia, velut aliquid reale adderet proprietas ista ad essentiam Personae, quae est essentia diuina, atque ita Persona quaeque diuina ex istorum sententia duobs costabat realibus, essentia nimiru & proprietate, vti Socrates constat natura humana, & qualitate aduentitiam, aut extrinseca ad essentia seu naturam humana illius indiuidui costituendam. Haec autem vtraque setentia falsa est. Etsi enim vere dixit Aug. 4. Trin. Omnis res, quae relatiue dicitur, est etiam aliquid excepto relato: tamen propterea effici no potest, proprietate, qua efficitur diuina Persona, esse aliquid reale, quod secundum & alterum rerum genus, praeter ipsam essentiam, addat, & ipsi essentiae ad συνλεριν, και συμολὸιν Personae accedat, vt duo realia fiant vna Persona diuina. Etsi enim reipsa, & non tantum notione animi distinguuntur inter se Personae diuinae, alia ab alia: tamen proprietas distinguens eas non est quippia reale additum siue extrinsecus siue intrinsecus ad essentiam ipsam: non est accidens, non est aduentitium quiddam, non extra ipsam essentiam subsistentia quaedam aut realitas, sed (ut ait recte post Basilium Damascenus) est τζοπος ὑπάρξεως, declarans quomodo diuersa ratione & modo vna & eadem numero essentia diuina sit in singulis illis personis. Haec igitur vera sunt, tamen propterea non sequitur idem esse essentiam, ac ipsum modum, per quem essentia Personae diuinae inest. Est enim proprietas fundamentum personae constituendae, quae licet eam constituat, est & diffinitione, & intellectu alia, quam essentia. Itaque ait Durandus Non est adaequate, & conuertibiliter idem Proprietas, & Essentia: Occam ait. Non est omnino idem: Thomas in I. parte quaestionis 28, secundum intelligentiae ra tionem non est idem: etsi no aliud reale, vt diximus. Haec tota Lombardi perplexitatem explicant. Confer hanc Dist. cum ca. 6 nostrae Synopseus.
On this page