Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 9

1

AD DISTINCT. IX CAP. I.

2

Spiritus sancti, in qua. Sic habet Fulgentius, Vna enim est Patris, & Filij, & Spiritus sancti essentia, quam Graeci voiῶν vocant, in qua, &c.

3

AD CAP. III

4

Et esse coepit. Ambrosius habet, Et ex tempore esse coaepit. Verba enim haec ex tempore mentem Arianorum pulchre explicant, quae non fuerunt negligenda.

5

AD CAP. IIII

6

I Sempiternum esse. Locus iste a Lombardo sine causa mutatus est. Ergo ex ipso Aug. lucum huic restituo. Sic habet, Nam ipse Arius dixisse fertur, si Filius est, natus est: si natus est, erat tempus quando non erat Filius: non intelligens etiam natum esse Deo sempiternum esse, vt sit coaeternus Patri Filius, &c. iste legit, natum esse de Deo sempiternum esse. Augustinus, Natum esse Deo, sempiternum esse.

7

AD CAP. VI

8

Ego inquam Filium. Verba haec, Ego autem Filium natum esse profiteor: quod reliquum est impietatis, horresco, ex medio capitis quinti trascripta sunt: ista vero, Scriptum est enim in veteri Testamento, &c. ex eiusdem capitis initio, licet in iis ipsis recitandis quaedam (in dispunctionibus praesertim) ab isto sint immutata. Sic in seque ti capite, & testimonio ex eodem Ambrosio descripto ipsa Ambrosianae orationis series nequaquam est retenta. Quod tamen quia citra sententiae dispendium factum est, non annotauimus.

9

AD CAP. VIII

10

Vnde Isaias. Haec verba de suo hic addit Lombardus. Neque enim habentur apud Ambrosium, & alium sensum habent, quam eum, quem affert hic Lombardus, sed ab Augustino lib. I. de Symbolo ad Catechum. est mutuatus.

11

AD CAP. IX

12

Qui sapissime. Hieronym. neque ex professo illic, vnde sumit iste, locum lsaiae declarat: neque isti Lombardi interpretationi fauet, imo eam euertit. Verba Hierony. ex commentario in cap. 2. Ecclesiastae haec sunt circa finem. Sed Verba ipsa Ecclesiastae primum proponit Hieronvmus, Quis cognoscit, Spiritus filiorum hominum si ascendat ipse sursum: & Spiritus iumenti si d escendat ipse deorsum in terram. Deinde ea exponit, Non inter pecudes, & hominem secundum ahimae dignitatem nihil interesse contendit: sed adijcienda, Quis, difficultatem rei voluit demonstrare. Pronomen enim Quis in scripturis Sanctis non pro impossibili, sed pro difficilisemper accipitur, vt ibigenerationem eius quis enarrabit: & in Psalmo 1aDomine quis habitabit in tabernaculo tuo, &c. Ex quo apparet primum vocem Semper a Lombardo in Saepissime, esse commutatam: deinde quam ex mente Hieronymi solutionem affert Lombardus, nempe Generationem filij aeternam a quoquam mortalium plane intelligi vel explicari no posse, sed tantum ex parte, eam non esse Hieronvmi sententiam, imo ex vocabulo Quis docet Hieronymus eam enarrationem non impossibilem nobis, sed tantum difficilem esse.

13

AD CAP. X.

14

Et semper dicamus. Et, particula addita est, sed recte: & fortasse in ipso prototypo incuria librorum deest.

15

2 AEternitatem quanuis. Hic praetermissa aut potius de industria detracta est pulcherrima Gregorij sententia, vt sequ scholio apparebit.

16

Sed balbutiendo, vt possumts, excelsa Dei resonemus. Addita & inserta est ad Gregorij testinionium tota haec sententia. Nam quae se quuntur, Et Dominus, &c. sunt Gregorij. Itaque quoniam alibi quoque varie vulneratus est ab isto hic locus, totum, qualis natiuus est, repraesento, Dominus Deus noster (hanc vocem o misit Lombardus) Iesus Christus (& hanc quoque) ln eo quod virtus & sapientia Dei est: vel potius, quia nec coepit nasci, nec desiit, dicamus verius, semper natus. Non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectus videatur. At vero vt aeternus designari valeat, & perfectus, semper dicamus, lege & semper, & natus: quatenus & natus ad perfectionem pertineat: & semper ad aeternitatem, vt quocunque modo illa essentia sine tempore temporali valeat designari sermone. Hoc totum est omissum a Lombardo, quauis hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deuiamus, quia quod factum non est, non potest dici perfectum. Et tamen infirmitatis nostrae verbis Dominus, &c. Haec iam confer cum Lombardicis.

17

Diuinitus tamen. Superiora quanquam aliquatenus immutata, tamen tolerari possunt. sed quod hoc loco accidit, non potest. Itaque suum Augustino nitorem restituo, Diuinius accipitur secundum id dictum, hodie genui te, quo sem. piternam generationem uirtutis & sapientiae Dei, qui est vnigenitus Filius, fide svncerissima & catholica praedicat. Iste quid cum illa Augustini oratione & vbertate, aut etiam fidei maiestate & certitudine consentaneum habet: Praeterquam quod barbare omnino, & inepte diuinius in diuinitus commutauit, quorum tamen vocabulorum longe diuersa & dissimilis significatio est, neque etiam diuinitus ad mentem Augustini pertinere potest.

18

Semper genitus est. Et hic quoque falsi te netur Lombardus, qui non modo extra mentem, sed etiam extra verba ipsa Chrysostomi Semper addidit, vt ad suum proposirum locum istum intorqueret. Quaerit Chrysost. quaenam sit huius Dauidis dicti sententia, Ego hodie genui te, vtrum ad Christum Deum, an hominem potius pertineat: an ad vtrunquev De eo vero, de quo hoc loco disputatur, Vtrum Filius ex Patre gent. tus, vel, potius semper gigni dicendus sit, ne Aυ quidem illic Chrysostomus. Sed vt ad sinuim argumentum iste hominem detorqueret, addidit intrepide vocem Semper. Haec sunt ipsius Chry sostomi verba, Cui enim aliquado Angelorum dixit, Filius meus es tu, ego hodie genuite, & ego ero illi in Patrem, &c. Haec quidem dicta sunt, & de carne, hoc est, ero ei in Patre, & ipse erit mibi in Fi¬ lium. Quod vero dixit, Filius meus es tu, ego hodie genui te, nihil aliud manifestat nisi quia ex ipsa essen tia Patris est genitus. Sicut enim esse dicitur ex praesenti tempore, (sic quippe magis de Deo dici conuenit) ita quod dictum est, hodie, praesentis est temporis. Potest tamen & secundum camem hoc accipi dictum. Haec Chrysostomus Homil. 2. in epistolam ad Hebraeos: quae quid ad Lombardi Rhombum?

19

AD CAP. XI

20

Saluator ergo noster splendor est claritatis. Sic primum habet Origenes in fine Homil. & in Hieremiam, Omnis qui peccatum facit ex Zabulo (Diabolum olim Zabulum vocauerunt linguae blaesae vitio Gochi) natus est, toties ex Gabulo nascimur quoties peccamus. Infelix ille qui generatur a Zabulo. Rursumque multum beatus, qui semper ex Deo nascitur. Neque enim semel dicam iustum ex Deo natum, sed per singula virtutis opera semper iustus nascitur ex Deo. Hoc aute vt plenius possit probari etiam de Saluatoris nostri quotidiana natiuitate dicimus, liquido id in iustis obtinentes, quod in Domino praecesserit. Ex his intelligitur cur de natiuitate Filij loquatur Origenes, nimirum vt doceat quotidiana Filiorum Dei in fide incrementa, esse opus Dei in illis, & quasi quotidianam generationem. Postea sequuntur ea verba, ex quibus sua decerpsit Lombardus, quae quam sint perturbata facile quiuis pius etiam cognoscet. Sic igitur Origenes, Saluator noster splendor est gloriae. Splendor autem non semel nascitur, & deinceps desinit nasci. Quotiescumque ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur & splendor gloriae. Saluator noster sapientia est Dei. Sapientia vero est splendor lucis aeternae. Sic igitur Saluator semper naseitur. Et idcirco dicit, ante omnes colles generat me: non (vt quidam male legunt) generauit me. Si semper ex Patre nascitur Dominus etiam tu in similitudinem eius tantum adoptionis spiritum habens somper regeneraris a Deo per singulos intellectus, per singula opera, &c. Quae quam recte fuant, nihilque, vt illa Lombardi, hiulcum, aut horridum habeant, vident omnes eruditi. Et claritatem nimium dilute conuertit, quod dixit Apostolus Hebr. I. Versi 2. δοξαν.

21

AD CAP. XIII

22

Quia nec ex nibilo est. Quaedam ex Hilario hic omittuntur, quae sic habent, Quia nec ex nibilo natiuitatem sumit ex vita, quae huius dicti Hilariani mentem melius exprimunt, docent. que illic non de eo quaeri, quod hic in contro- uersia versatur, nimirum Vtrum potius Filius dicendus sit, per verbum praesentis temporis nascitur ex Patre: quam per verbum praeteriti, Natus est ex Patre: sed demonstrari vnam, eandemque esse in Patre & Filio vitam, quemadmodum in vtroque eadem est & natura, & virtus, & aeternitas. Ita vt huiusmodi locos ad hoc argumentum traducere, sit sensum optimorum autorum euertere.

23

2 Non demutiationem. Quae apud eundem Hilarium sequuntur, confirmant superiorem nostram annotatione & censuram, nimirum de dissimili prorss ab hac quaestione disputatione. Sunt igitur haec, & impertit profectum, nec amittit naturam, dum & natiuitatem, quam dedit, per indiscretae naturae similitudinem sequitur: & natiui¬ tas eam, quae viuens ex viuente est, naturam nascenscendo non deserit. ln sua sorma. Hilarianus codex habet in suam formam generat. Malim in formam. Generant enim Patres ad imaginem & formam suam liberos. Oenesi 8. Verses.

24

AD CAP. XIIII

25

Aliud Patri. Hic quoque antestari libet, neque hunc Hilarij locum ad hoc argumentum Lombardi pertinere: neque sanum etiam retineri: sed plusquam sex illis a nobis annotatis vulneribus confodi, ex quibus quaedam etiam sunt grauissima. Mens Hilarij ea est, vt oftendat, etiamsi Filius & Deus, & idem cum Patre (qui est ἀλυνnoς) Deus esse credatur, non sequi tamen id quod Aetiani (qui fuerunt pessima Arianorum soboles) absurdissimum esse contendebant, quemadmodum Epiphan. scri bit, nimirum vt idem & natus, & non natus crederetur. Natus, quia Filius: non natus, quia vnus cum Patre innato Deus. Quod cum ista quaestione nullam prorsus habet cohaerentiam, vbi de modo loquendi tantum disceptatur. Vt autem veram esse nostram hanc interpretationem omnes intelligant, ipsummet Hilarium loquentem placide audiamus. Contundendae sunt, inquit, ergo insolentes aduersus Deum disputationes, & destruenda rationum fallacium munimenta, & eleuata ad impietatem ingenia conterenda. Haec qualia sint explicas paulo post addit, cesset itaqesolici tudo perfidiae, nea, negare nos (quia ipsano intelligit) existimet, quod solum a nobis bene intelligitur & creditur. Na ipsa sermonum enuntiatione, quum natum confitemur, non tamen non natum praedicamus. Noque enim id ipsum est non natum, atque nasci. Hic igitur est status quaestionis Hilarianae. Et suam sententiam confirmaturus idem Hilarius subiicit, Quia illud (natum esse) ab altero: hoc vero (non natum esse) a nemine est. Et aliud est sine autore esse semper aeternum: aliud quod Patri, id est, autori est coaeternum. Hic primum igitur immutata est Hilarij sententia detracta voce Quod, sed hoc leue vulnus est nisi mens autoris euerteretur.

26

2 Vbi autem. Hilarius. Vbi enim. Est enim umoλonα.

27

Natiuitas est, quia sicut. Omissa est integra sententia, ex qua genuinus huius loci sensus deprehendi potuit, estque luculentissima superioris dicti ratio a relatis ducta, quae sic habet, Atuero vbi autor aeternus est, ibi & natiuitas aeterna est.

28

ld ipsum non est autori. Hilarius, Idipsum autori non est ambiguum defuisse. plano sensu, no intorta, vt hic, constructione verborum.

29

Si gignenti est infinitum gignere. Tota haec clausula sic est apud Hilarium, Quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti.

30

6 Vtrunque ergo. Inuersa est hoc loco Hilarij oratio, & mens, id est, argumentatio. Sic igitur ille, Quod vtrunque sine interuallo sui est, quia sine vtroque neutrum est. Iste contra, Quia sine vtroque neutrum est, vtrunque ergo sine interisallo, sui est. Praeterquam quod interiecta sententia hic omissa totum hunc locum efficit obscurum. Sic igitur Hilarius. Si quid ei, qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum autori (qui Pater est) non est ambiguum defuisse, quia quod gignenti est infinitum, infinitum etiam nascenti. Medium enim quid (Et haec omisit Lombardus, vti illa superiora corrupit) inter natiuitatem Filij Dei, & generationem Dei Patris nec ratio, nec sensus admittit: quia & in generatione natiuitas est, & in natiuitate generatio est: quod vtrunque sine interuallo sui est, quia sine vtroque neutrum est. Vides igitur, beneuole lector, quot vnus hic Hilarij locus a Lombardo vulnera acceperit.

31

AD CAP. XV.

32

Nec semper Pater est. Obscurus locus. Id quod ex ipsorum Hilarij verborum recitatione perspicue apparebit, illa vero sic habent, Sed, inquiet quispiam diuini huius incapax sacramenti, omne quod natum est, non fuit: quia in id natum est, vt effet. Et quis igitur ambiget, quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint. Sed aliud est ex eo nasei qui semper non fuit: aliud ex eo nasci qui semper est. Infantia enim omnis, cum antea non fuisset, coepit ex tempore, quae rursum in pueritiam excrescens, post etiam in adolescentiam, coegit in Patrem: & non semper Pater est, qui ante in adolescentiam per pueritiam, & in pueritiam per infantiam coeptam profecerit. Ergo qui non semper Pater est, non semper & genuit: vbi autem semper Pater est, semper & Filius.

33

Quod natum est. Hilarianus codex habet, Quodnatus est: & ita omnino hic legendum puto. Nam natus refertur ad Filium. Vbi que tamen in Lombardianis libris ita retinetur quod, natum est, quae oratio habet σολσικὸφανiς.

34

Censura ad Distinctionem nonam.

35

Tria quoque sunt quae in hac Distinctione animaduersione digna iudico. Prima est ipsa curiositas Lombardi, & totius istius hominum generis, qui quum fateantur Filij generationem esse ἀεφάινuτον, in eam tamen tam curiose inquirant. Accedit quod totam hanc generationis rationem magnam partem ad humanae natiuitatis leges reuocant. Licet, scire, inquit Ambrosius lib. I. de Fide ad Gratianum, capite quinto. Quod natus sit, non licet discutere quemadmodum natus sit: si pax Christi supra omnem sensum, quemadmodum non est supra omnem sensum tanta generatio: Incomprehensibiliter generatur Filius: impassibiliter generat Pater, & tamen ex se sine sexu altero generauit. Basilius in Sermo. de humana Christi generatione Pater erat, inquit, & Filius generatus est. Ne dicas, Quando: sed negligas hanc questionem. Ne quaeras, quomodo Est enim haec impossibilis responsio. Nam quando tempus habet. Quomodo uero ad modos corporeos imaginationem quandam. Felix igitur illa veteris Ecclesiae aetas, in qua Arianis, & aliis haereticis, (prout illi nascebantur) Patres orthodoxi respondisse contenti nihil huiusmodi inuehebant in Ecclesiam, ex quo haerescon noui fontes potius aperiuntur, quam ebullientes obturentur. Ac ne quis in eo me seueriorem fortasse, minusque aequum de Lombardo iudicem existimet, praeterquam quod supra luculenter demostratum est in hac quaestione, Vtrum potius dicendum sit, Filius natus est ex Patre, an nascitur ex Patre, ab isto captata esse Hilarij verba, non recitata: illud ab omni calumniae suspicione facile me liberat, quo hanc ipsam quaestionem neque Thomas, neque Occan ( diligenter alioquin istarum rerum perserutatores, & omnium Lombardi vestigiorum venerabundi sectatores) attigerunt, tanquam iam curiosam potius suo seculo iudicatam, quam necessariam. Durandus eandem perstringit. Thomas quidem in prima parte Quaest. Is. Artic. I. ad tertium sic vno verbo totam hanc, (quae tamen apud istum longissima est)rem conficit. Verba, ait, & participia haec significatia tempus dicuntur de ipso (Deo) quod aeternitas includit omne tempus. Sicut enim simplicia subsistentia non possumus auprehendere, & significare nisi per modum compositorum: ita simplicem aeternitatem non possumus intelligere, vel voce exprimere, nisi per modum temporalium rerum: & hoc propter connaturalitatem intellectus nostri ad res compositas, & naturales. Quid igitur tot verbis Lombardo opus fuit: Nam si tam augustum arcanum ad nostrae generationis leges & phrases contra Patrum omnium sententiam, exigimus, infinita quaedam alia quaestionu moles ab isto praetermissa videbitur, quales sunt, dicis causa, tres istae, alias grauissimae & difficillimae, I. Vtrum in diuinis, sicut in humanis, ge neratio sit processus de imperfecto ad perfectum. 2. Vtrum vere dicatur, generatio non est in substantiis separatis a materia. X. Vtrum denique fieri possit, vt quod generari dicitur aeternaliter, duret in esse, & eaetera huiusmodi, quae omnino sunt ἀποπας & curiosa. Haec vna est animaduersio nostra.

36

Altera, quod saltem admonere debuit Lombardus, que vsum haec tam vexata a se quaestio haberet, Vtrum dicendus sit potius Filius nasei, vel natus: & cuius haereseos lacunas obstrueret. Est autem illa primum ab Eunomio haeretico introducta, quemadmodum docet Cyrillus lib. I. Thesauri, capite sexto, qui locus (quoniam est pulcherrimus, & breuissime omnes has controuersias a Lombardo obscure decisas explicat) videtur mihi hic adscribendus, Ad haec, ait Cyrillus, qui ab aliquo principio generationem Filij credunt coepisse, vehementer errant, nihil plus Filio Dei, quam homini tribuentes. Homo enim quoniam ex non esse incoepit, necessario etiam eius goneratio incoepit. Et quod est ex eo, separatum a seipso habet Filium suum. Sed sicut Deus ipse sine principio, & ingenitus est: sic quia ex substantia eius prodijt Filius, sine principio, & non factus est. Sed insuper a nobis, qui coaeternum Patri Filium credimus, Eunomius quaerit, an Pater cessauit iam generare: Nam si cessauit (vt ipse opinatur) generandi cessatio principium est essendi Filij. Sed quoniam supra omne tempus, & omne principium, & omne spatium substantia Dei est: generatio quoque Dei supra omnia illa est. Nec priuabiturnatura diuina potestate generandi, quoniam absque tempore generat. Alius enim diuinae generationis modus est, quam humanae. Simul enim esse Deum, & generare ipsum credimus, quanuis mente generatio post. ea intelligatur. Erat igitur in ipso genitus Filius. Nec praecedit generatio eius esse ipsius: sed semper simul & est, & generatur. Quare qui ausus est dice re cessesse Patrem a generando, crimine impietatis non caret. Tres enim mutationes in diuinam induxit naturam, quia tria spatia in huiusmodi gen eratione, quae cessau:t, necessario dantur. Vnum, ante generationem: alterum, in ipsa: tertium post ipsam. Si ergo sic Deus ( Pater) genuit, vt & incoeperit, & genuerit, & cessauerit, quomodo immutatus non est) Hactenus Cyrillus, de quo vel obiter mo nendus erat lector, ne quis ista tam operose frustra disputari iudicaret.

37

Tertia reprehiensio est, quod huius quaestionis, (quae ex comparatis inter se Gregorij & Drigenis verbis nascitur) solutionem & controuersiae decisionem non affert Lombardus, Putat. Gregorius potius ac verius dicendum esse, Filius semper natus est de Patre, per praeteritum: coutra Origenes, vt iste vult, potius sic loquendum censet, Filius semper nascitur de Patre, per verbum praesentis temporis. Hic totius controuersiae status est, vtra phrasis sit a nobis sequenda, & alij praeferenda. lam vero iste (qui se honorarium arbitrum, & in tanta lite disceptatorem interponit) quid pronuntiat, vt eos placet) Haec nempe cap. I2, Non adeo aperte ait semper manifestatur veritas, cum dicitur, Filius ante tempora genitus est de Patre, vel Filius semper nascitur de Patre. Quae verba quid significent, aut quam solutionem afferant, explicet qui potest. Ego certe non video, &, vt ingenue fatear, non intelligo. Si sic diceret, Non adeo aperte manifestatur veritas quum dicitur, Filius naius de Patre quam (vel vt: sic enim istis loqui licer) Quum dicitur, Filius semper nascitur de Partre, hominis mentem intelligerem: & viderem sententiam, ac loquutionem Origenis praeferri Gregorij orationi & rationi. Sed hoc noluit iste, imocenset in eo praeferendum Gregorium Origeni, & suum pro hac phiafi, Filius natus est de Patre, calculum Gregorio lubenter addit. Atque ita ipse postea ait eodem capite, Neque tam conuententer, neque congrue ad explanationem veritatis dicitur, Filius nascitur, quam Filius natus est. Sic etiam hominis istius & verba & mentem intellexerunt mecum omnes huius loci & Distinctionis interpretes, in primisque Durandus, & Lombardi abbreuiatores Arnoldus Vesaliensis, & Claudius Spinaeus. Ergo ad statum propositae quaestionis non respondet Lombardus, cum in verbis controuersiae non perstet. sed de sideribus interrogatus de alga respondet. Deinde ipsa responsio Lombardi, nempe congruentius, conuenientius, atque adeo ad explanationem manifestationemque veritatis verius dici, Filius natus est, quam Filius nascitur. haec, inquam, responsio falsa est. Primum, quia quemadmodum apparet ex autoritatibus, quas ipse profert, frequentius posteriori loquutione vsi sunt Patres. Deinde quia aeque orthodoxa ac pia est vtraque phrasis, vt neutra neutri sit praeferenda, nec is scrupulus mentibus hominum fuit iniiciendus. Tertio loco Damascenus lib. I. de Orthod. fide, capite octauo, verbo praesentis temporis lubentissime in huius generationis explicatione vtitur. Terrae, ait, & ad &ῶν ῶεως τον εωντοῶ λῶον. Et eodem libro, capite nono, κα ῶνάρ τυρτο φῶς ἐκ τοδπυεις ἀῶ δυνύμλυoν αel όν μύτῳεσι μηδωμως ιξ ωbrod χυειύόμλυον ὑτα καδO μὸς εκ Ioδ πατεος λυυαται. Vbi statim idem vocem ελνuoν habet, vt hae phrases sint & promiscuae, & perinde orthodoxae. Itaque magistralem istam Lombardi censuram & sententiam, vt ni¬ mis audacem, temperans Durandus sic ait, Aliquantulum magis propria loquutio est, Filius semper natus est. Opera enim Deitatis ad intra,. quale est generare, generari, emanare, sunt & aeterna, & perpetua, & semper manentia, vti ipsa deitas sui semper similis est, & vna, & eadem. Itaque & vere & commode dicitur, Pater genuit Filium: & Pater generat Filium. Denique quod capite octauo verba haec, Generationem eius quis enarrabit. Is. qg. versic. 8. ab isto de natiuitate Filij aeterna accipiuntur ( quanquam veteres, vti monuimus, quosdam astipulatores habeD)tamen aliam prorsus mentem habent, & ad perpetuam. Christi vitam ac durationem regni illius (quae post resurrectionem maxime coepit) pertinent. Vox enim an Dor, vt ex eodem Isaia capite S8. Vers. I2 apparet, natiuitatem aut generationem minime significat. Atque ista breuiter in Distinctionem hanc nonam dicta sunto.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 9