Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 7
I SED potest esse ad aliquid. Deleo verbum Potest vt sua constet huic loco sententia, quamquam & interpretum, & typographorum incuria (qui toties hunc locum contrectarunt) ac in omnibus exemplaribus, quotquot mihi videre licuit, vox ista importuna Potest retenta est. Ego igitur sic lego. Quia esse Patrem non est esse aliquid: sed esse ad aliquid, vt in sequenti ostendetur, Sic inf. hoc ipso libro Distinct. 28. cap. g. Praeterea Basilius lib. I. cotra Eunomium docetA)uru¬ παν non enuntiari de Deo in quaestione li is Quid est Deus: sed in quaestione ἀπυς iς, id est, quomodo est & vbi Personarum relatio inter se explicatur.
AD CAP. II I PATRIS natura. Naturam Patris hic interpretor Patris Personam, non essentiam in abstracto. Sic Damasc. lib. I. cap. 8. de orthod. fide dixit de Patre loquens quatenus Persona est a Filio distincta, E8ανλα το λαοοτῆς δι πατζις συσνεωςφαμον τὸν Ie δά λuκoν. Quae significatio non obseruata miros isti homini induit laqueos, dum potentiam generandi, quam vocat, non Perso- nae. I. Patris propria ac peculiarem, siue, vt loquuntur Graeci Theologici καετκληριςικμῳ fa citised ipsius essentiae diuinae per se & in abstracto confideratae velut essentialem & communem. Porro ista cogitatio multiplicis & longae istius Dei ex Deo propagationis & seriei (in qua Pater, Filius, Nepos, Pronepos esse in diuinis posse fingitur) ex Valentinianorum faedissimis lacunis hausta est, qui octoadas deorum aliorum ex aliis nascentium induxe tunt, vt docent Irenaeus, Epiphanius, & ex his postea Augustinus, quas extinctas haereses, & feliciter iam sepultas ex Orco reuocare nihilerat necesse.
yVel vna haec disputatio Lombardi illud verissimum esse confirmat, Serutator maiestatis ab eo opprimetur. Habitat enim Deus lucem inaccessam, quemadmodum ait Paulus t. Thimoth. &. Praesertim uero arcanum illud de generatione Filij Dei ex Patre tantum omnem humanum captum superat: sed & Angelicum. Quamobrem mature monuerant Patres in huiusmodi argumenti tractatione sobrie sapiendum, & a curiosis quaestionibus abstinendum esse, quum nulla ex rebus ereatis comparatio ad illius tam augusti mysterij, & ipsi Deo duntaxat noti rationem explidam satis apta duci possit, minimeque sit illud ad nostras, vel ullas rerum creaturarum leges reuocandum, quod tamen Lombardus hic facit, & posteum istius loci interpretes omnes. Hilarius lib. I2. de Trinitate, Non enim per haec quorum creationem mente concepimus, comprehendi generatio eius potest, qui anterior his omnibus est. Augusti nus de Agone Christ. ca. I6. Quia reuera magnum est mente concepere generationem, quae non fit ex ali quo tempore: sed aterna est, &c. Magnum & diffi- cile est haec mente concipere, etiam si pacata & tranquilla sit. Itaque idem Hilarius libro v. breuiter quid in hoc arcano (quod saeramentum vocat) tenendum esset docuerat his verbis. Haec est verae natiuitatis intelligentia, & fidei nostrae, quae ex naturae diuinae vnitate vnius indifferentisque diuinitatis veritatem in Patre, & in Filio confitetur, absolutissimum sacramentum. Istc tamen ματαιολῶῶς insaniens circa quaestiones & κολμανας ingreditur Daedaleos labyrinthos, quos resoluere, ac explicare non po:uit. Quod hi illo iam seculo erant huiusmodi quaestiones & vulnera quaedam, quae fierent verissimae de Filij natiuitate fidei, sic tamen, vti hoc loco facit, ea tractare non debuit, quia melius non tetigisse fuit. In summa quaestio est, vtrum Potentia generandi, quae Patri tribuitur, Filio tribuenda quoque sit. Respondet iste capite 2. Tribuendam, quoque esse. Et quod non genuerit Filius, id minime factum, quod non potuerit, sed quod non oportuerit Filium gignere, ne prosapiae diuinae series in immensum propagaretur. Quid obsecro absurdius, & Valentinianorum erroribus esse potest magis consentaneum: Itaque haec Lombard. ipse cap. 4. nequaquam postca probauit. Caeterum qui vel optime istius autoris & re¬ sponsionis mentem tenere sibi videntur, fic eam ilfustrant & exponsit, vt dicant, Potentia generandi si ad proprietate referatur, non competit Filio: si ad naturam, competit. Hinc vero natae sunt diuersarum opinionu inter istius scholae magistros my riades. Huius enim responsionis tam ineptae, & certe falsissimae causa quum reddenda esset, certatim eorum quisque, pro ingenij sui acumine & viuacitate, noua statim rationem coniicere connatus est: atque receptam oppugnare. Denique quum nihil firmi in superiorum solutionibus posteriores cerneret, quasi re deplorata, eorum alij hanc quaestione omnino praetermiserunt: alij magis etiam inuoluerunt. Dicis igitur causa varia istorum hominum figmenta potius, quam certa fundamenta proferamus. Primi igitur censent potentiam generandi quum ad naturam refertur, Filio quoque competere, quia tunc idem est Posse generare, & posse generari. Sic Lomb. ipse cap. & huius Dist. Alij dicunt potentiam istam generandi esse relatione tantum, non essentiam, quia Patrem esse alicuius est relatio. Tertij distinguunt inter principium conmunicationis, & principium productionis. Ergo potetiam generandi negat esse principium communicatioms. it illud principium, quo Pater sese, suamque essentiam tota Filio comu nicauit, Thom. in I. parte Quaest. 4I. artic. 2. diferte sic scribit & repetit, Potentia generandiprincipaliter significat diuina potentipus. Ergo ait idem Quaest. 48. artic. 6. Habet Filius eandem potentiam quam Pater, sed cum alia ratione, Pater vt das: Filias vt accipiens. Quae sententia quum sit absurdissima a Guilielmo Occan est hoc loco in Quaestione prima luculenter confutata.
Lombardus ipse postea hoc ipso lib. Dist. a & cap. 2. & Distin. 27. cap. 2. & 2, sentit generate esse operationem proprietatis Personarum diuinarum: non autem ipsius essentiae, quae communis est illistribus. Quidampliusr esset infinitum omnes diuersas ac sibi ipsis etiam cuntrarias istorum sententias de significatione gerundiui Generandi, & de significatione vocis Potenuia persequi. Rem igitur ipsam potius in studiosorum gratiam explico. Tribus maxime de causis in hac quaestione dico peccatum esse ab isto. Primum quod potentiam aliquam in diuina essentia statuit, non quidem docendi tantum gratia: sed potentiam meram, & reipsa, qualis est in rebus creatis, quae aliquid ex potentia praecedente producunt, distinguiturque vere, ab ipsa umpvg. I. ab efficiente virtute. Rationem afferunt huius interpretes ex Metaphysic. Aristotelicorum lib. g.cap. I2. quod potentia ista est principium ipsissimum quo producitur aliquid. Itaque qui illa potentia careat, nihil producere posse. Verum aliud tradit Cyrillus Dialogo 2. de Trinitate: docet enim Deum esse totum irivεων, non autem δυναυὸν illa philosophicam aut Physicam. Nam illa regula Aristotelica sumpta est ex rerum creatatum lege & infirma natura. cui Deitatem conferre, vel etiam subiicere, est creaturas, & creatorem pares inter se facere. Etsi vero non quicquid potuit, potestve Deus, statim in lucem & actum producit, non idcirco tamem est aliud in diuina essentia potentia, aliud actus, & ista differentia, rerum potius ipsarum, quas Deus producit, ratione spectatur, quam ipsius Deist Secundum concedi nequaquam debet Filium habere potentiam generandi. Ratio est quoniam ad Personarum diuinarum actiones internas, seu opera ad intra, quae vocant, pertinet haec actio, quae ab istis vocatur, Potentia, Quanqua enim communia & inseparabilia sunt totius Trinitatis opera ad extra propter eandem essentiae παυτολητα, virtutem, matestatem, κεάτας, &gloriam: non sunt tamen opera earundem Personarum ad intra communia, vt idem Patri quod Filio competat. Sunt enim illa ope¬ ξoφμσεων φαξακλκμσικdd. Proprietates vt loquumturGraeci. Itaque quemadmodum ipsae Personae diuinae non sunt vna & eadem Persona, nec comunicat Pater Personam suam Filio: ita nec proprium suae Personae characterem, proprietatem & attributum quod est generare. Neque tamen propterea est Filius imbecillior Patre, quia Pater esse non potest: vt nec Pater impotentior est Filio, quia Pater Filius esse non potest. Haec est igitur breuis solutio totius huius quaestionis.
Tertium perpetuo paralogismo iste & fallit, & fallitur, dum ad sensu & mentem verborum, quibus Patres orthodoxi vtuntur, non attendit, ac ne quidem ipsorum vocabulorum significatum capit. Dicunt Patres, Pater Deus de sua natura genuit Filium de Fide ad Petr. cap. 2. Filius solus de Patre est essentialiter genitus. cap. I. Filius de natura Patris natus est. cap. I2. Damascenus lib. I. cap. 8. de Orthodoxa fide dicit, Generatio illa aeterna Filij est ἁρνον φυνεως και κ δῆςμoμας ααιι τρηάνμοα, est naturae ipsius opus, & ex ipsa Patris essentia promanans. lam ex his sic argumentatur iste, Pater genuit, ergo ipsa essentia diuina per se considerata generat, nabetque generandi iguν. At illa essentia diuina in Filio & Spiritu sancto eadem est, & aeque potens. Ergo Filius & Spiritus sanctus generare possunt. Quid hac conclusione absur. dius) Cum quae de Persona dicuntur, ad ipsam essentiam per se consideratam referantur. Ergo non animaduertit Lombardus semper sic Veteres loqui de generatione hac diuina, vt eam ad personalitatem, id est, Personam Patris: non ad essentiam ipsius referant. Vnde dixit autor libellide Fide ad Petrum has phrases omnes tadem exponens, Generare est opus Paternae proprietatus. Cur igitur sic loquuntur Patres, Pater Deus do sua natura genuit, Nimirum ne Filius ex nihilo genitus a Patre censeatur: ne ex sola voluntate, vt eaeterae res creatae: ne Filius alia esse essentia diuina, quam Pater credatur, dicunt disertis verdis de natura, de essentia, essentialiter, natus est Filius. Oenerare quidem Filium verbum & Deum non potuit Pater, nisi esset Deus: non tamen, vti diximus, ipsa essentia diuina per se copsiderata, idcirco generat. Itaque illa potentia generandi extra personam Patris nec est, nec esse potest in ipsa essentia diuina, quoniam est propriissimus ipsius Patris character. Deinique quod iste pro iusto suae responsionis fundamento affert ex Augustino lib 2. cap. I2. ad vers. Maximi. Arianum huiusinodi est, vt detestationem potius tam ineptae & impiae sentontiae contineat, quam veram istius quaestionis explicationem ab Augustino factam, Vtrum Filius generare possit. Sed iste non,. vidit se hac Augustini sententia minime iuuari,
On this page