Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 10

1

AD DISTINCTIONEM X AD CAP. II

2

ET ideo quaerendum est. Dele Est. Nam & sic in Augustino ipso, & melius, eo exturbato (quod hic importune incubat) fuit sic oratio, incertum est, & ideo quaerendum, Vtrum Deus Pater, &c. nisi fortasse quis malit in vtroque, & apud Augustinum, & hic quoque esse glossema verba haec, Et ideo quaerendum.

3

Simul omnes. Augnstinus Et simul omnes vna charitas, & melius.

4

AD CAP. VI

5

PATER. in Filium. Hieronv. habet Pater in Filio & Filius in Patre. Res minimi momenti, nisi hoc ipsum minimu esset no leue vel inscitiae, vel audaciae Lombardi in corrum¬ pendis Patrum dictis testimonium.

6

2 In omnibus est aequalis. Hic habet locum vetus illud, ἐδον κρoς iπoς. Frustra enim, atque etiam praeter sensum Augustini, haec ipsius verba citantur. Iste vtrum sit Spiritus sanctus charitas illa mutua Patris & Filij, quaerit: Augustinus, vtrum quae diuinam essentiam designant, aeque de Patre & Filio dicantur. charitas vero neque essentiae diuinae significatio, neque nomen est.

7

AD CAP. VII

8

VNITATEM Spiritus in vinculo. Locus sumptus ex Augustini libro &. de Trinitate, capite s. vbi quaedam addit idem Augustinus. Sic enim habet Seruantes vnitatem Spiritus in vinculo pacis. Quod imitari per gratiam, & ad Deum ipsum, & ad nos ipsos iubemur. Caeterum verba haec, Seruantes vnitatem Spiritus in vinculo pacis, sunt ex epistola Pauli ad Ephescos, capite 4. Versic. s. Quae ex Augustino Lombardus ad hoc inducit, vt Pater, & Filius inter se concordes esse intelligantur interuentum Spiritus sancti: quemadmodum homines pij inter se vnitatem & concordiam veram colunt ac retinent eiusdem Spiritus sancti vi & inspiratione. Verumtamen non tantum aliena est a mente Pauli haec istius loci interpretatio, sed etiam omnino periculosam quoque esse, quum ad vnitatem eam, quae est in ter Patrem & Filium, refertur, docet idem Augusti. qui in sermo de Blasphem. Spirit. sancti, germanum huius loci sensum afferens, sic explicat, vt ad eam societate pertineat, quae inter homines ipsos est, non autem inter personas diuinas, id est, quae nobis cum vniuersa primum ecclesia esse debet: deinde quae mutua est singulorum inter nos. Vt enim in vno Spiritu omnes in vnum corpus baptixati sumus, vt omnes vna potatione potati sumus in vnum Spiritum: ita vnum inter nos esse debemus, fide, consensu, charitate, affectu, vt docet Paulus Philip. 2. & Colossia2. Ver. I4. Quae consensio & animorum coniunctio vt inter nos conseruetur, pacem quoque inter nos retinere oportet, quoniam pax est istius tantae concordiae vinculum. Quia vero huiusmodi animarum vnitas ac consensus a Spiritu sancto in nobis efficitur, dicitur Vnitas Spiritus, idiotismo Hebraico, quia huius amoris causa & fons est ipse Spiritus Dei. Quanquam alij vocem Spiritus apud Paulum pro animo simpliciter accipiunt, vt Vnitas Spiritus perinde sonet atque Vnitas seu coniunctio animorum. Hunc igitur ex Ephes: epistola locum ad hominum piorum inter se concordiam: non autem ad Patris & Filij pacem referendum esse etiam in eo ipso capite g. lib. 6. de Trinitate, admonuit diserte Augustin. quum addidit, Quod imitari iubemur. Neque confirmat hanc Lombardi interpretationem, quod ait Christus Ioan 17. VerXI. Nos sic inter nos vnum esse debere, quemadmodum ipse & Pater vnum sunt. Alio enim spectat ille Ioannis locus, quam vt sic, eodemque modo consensionem inter Patrem & Filium ipsum effici existimemus, quo inter nos pios gignitur. Nullo enim interueniente, nullo conciliante, nullo alio pacificante: sed ob vnitatem identitatemque essentiae Pater & Filis sunt ἐν, σύμρρωνες, σύμάμυοι, qμoλμμῶ, denique vna est vtriusqne voluntas. Hinc igitur apparet, quam aberret a mente Panli haec interpretatio. Porro quam sit eadem periculosa quoque ex eo colligitur, quod sic dispescitur, diuiditurque vnica illa & simplicissima diuina essentia. Nam si Pater dicatur diligere Filium, & Filius Patrem per Spiritum sanctum: si inter se pacem feruare credantur per vnitatem & consensum, quem conciliat inter eos Spiritus sanctus, quonam modo Pater & Filius a sese & animo & loco non separantur, vti nos pij alius ab alio diuersi sumus: Atque sic multiplicatur diuina essentia in plures deos. Denique postquam sex huius sententiae non tantum diuersas, sed contrarias explicationes comemorauit Thomas in I. par. quaest, x artic. 2. eo tandem delabitur, vt potius obscuret & inuoluat hanc, quam ipse vocat difficultatem, quam euoluat & enodet. Sed homo iste receptas suo seculo & vexatas iam quaestiones augere, id este oleum camino addere, gloriosum existimauit, neqe quid recte, quid non: quid accommodate, quid perperam diceretur, pili fecit, id quod etiam apparet infr. cap. 9. hac ipsa sectione.

9

2 Que si nihil est. Locus ex perspicuo obscu rus a Lombardo redditus ex sententiae verborumque Augustini mutilatione. Ecquae enim est ista consecutio, Si dilectio nibil est, quomodo Deus substantia est: Nam & dilectio in homine est, nec tamen sequitur, vt homo non sit substantia si dilectio nihil est. Est ergo istud ατῳ τe συμλεςnκότος προς τν ξσμαν παεα λονινεξως Sic autem & quidem dilucida eonclusione ha¬ bet Augustinus: Quae (dilectio) si nibil est, quomodo Deus dilectio estesi non est substantia, quomodo Deus substantia est: Nam Deus dicitur esse dilectio.

10

AD CAP. IX

11

I TRANSTVLIT in regnum. Omnino addendum id erat, quod apud eundem Augusti. (vnde hic locus exscriptus est) extat Quod autem dictum est, Filij charitatis suaecColoI. Vers. is.)nihil aliud intelligatur, quam Filij sui dilecti. Quis enim ferat istam interpretationem Christus est Filius charitatis. i. Filius Spiritus sancti. Et certe tatus tamque faedus naeuus relinquendus, aut affingendus non fuit Augustino, vt ita explicasse illum Pauli locum extra feruorem contentionemque semel susceptae argutationis crederetur. Sed iste, dum Patrum dicta truncata, suo more refert, eos potius flagellat, & deturpat, quam cohonestet.

12

Censura.

13

Quid aliud dicam, quam totam hanc disputationem esse plane & curiosam, & falsam :Ac curiosam quidem, quoniam hic certe, si vsquam alibi, homo iste insanit circa quaestiones, & vocabuli charitas pugnas. Idquod fieri a vero Theologo vetat Paulus i. Timoth. &. Vers. AAtque adeo tota haec tam longa & tam intricata disceptatio ex eo nata est, quod genus ipsum loquendi (quo Spiritus Dei vtitur Targati isti & subtiles disputatores nequaquam intellexerunt. Figuratum enim dicendi genus est, & plane metonymicum istud o ῶεῆς ωκααn es. I. Ioan¬ 4. Vers. 8. propterea quod eausa pro effecto sumitur. Est enim Deus charitas, quonia omnis verae charitatis causa, & fons est: imo vero nemo Deum vere nouit, eumqe gestat in pectore (gestant autem omnes vere pij & fideles, Ioan4. Vers. 2g.) quin idem & Deum ipsum ament &proximum. Item Deus est charitas, quia nos, id est, suam ecclesiam immense diligit. Cum igitur sit tantus Dei erga nos affectus, tamque infinitus, ad vim magnitudinemque istius diuini erga nos amoris iμφάλικῶ τερως exprimendam, dixit Ioannes non tantum, Deus diligit nos, sed, "Deus est charitas". Est igitur haec Charitas attributum Dei, quemadmodum & sapientia, & misericordia, & caetera huiusmodi, quae ab humano loquondi & cogitandi more Deo tribuuntur. Id docuerunt viri nostrae aetatis doctissimi, clarissimique Theologi. Porro charitas, vti & fortitudo, & sapientia, & consolatio, & ctribuitur Spiritui sancto κο iξοον, quod istas virtutes Spiritus sanctus praecipue in nobis effi ciat, ac creet. Quanquam enim omnia Trinitatis opera(quae dicuntur ad extra) fint indiuisa: est tamen in illis ipsis operibus propria & tanquam peculiaris quaedam cuiusque personae diuinae actio quemadmodum docet Petrus t. Epist I. Versi. 2. Apparet igitur vt ex inconcinna & inepta phrasis istius interpretatione magna curiosae disputationum moles erecta sit a Lombardo ingenioso in huiusmodi Aολοαιδαλ αις & Aoo¬ μακιας artifice. Atque hanc ipsam tam alienam questionem omnino praetermiserunt qui huius Distinctionis vel doctiores, vel accuratiores cae teris habentur interpretes, Durandus, & Oc¬ canus. Thomas in I. parte quaest. Sy. quaedam agitat, sed in quibus argutatur prorsus, ac tandem eo redit, vt quum Spiritus sanctus dicitur amor & charitas, propter vocabulorum inopiam fieri fateatur. Praeclare enim Augustinus in IoamEuangelio, tract. Is. Omnia possunt dici de Deo, & nibil digne dicitur de Deo: Nibil latius hac inopia. Basilius libr. de Spiritu sancto ad Amphilcapite 19 & li. 8. contra Eunomium, ceterique Graeci Theologi nullam huiusmodi quaestionem habent, quanquam tum ex Is. &t. tum ex Ioan. I4varia Spiritus sancti epitheta recensent. Primus hanc de voce Charitatis & amoris controuersiam mouit homo male feriatus Dionysius lib. de Diuinis Nominibus par. I. capite 4. qui Chri stiana Theologiam ad Platonicorum dogmata reuocas, Deum etiam tpωτα vocari debere contendit: quanquam tamen eum honestiore vocabulo αλατυν appellari idem fatetur. Hanc litem breuiter ante Lombardum decidisse videbatur Anselmus in Monolog. cap. 4g. his verbis, Nulla res amatur sine eius memoria, & intelligentia: & multa tenentur memoria, & intelliguntur, quae non amantur. Patet igitur amorem summi Spiritus ex eo procedere, quia ui memor est, & se intelligit. Quod si in memoria summi Spiritus intelligitur Pater, in intelligentia Filius, manifestum est, quia a Patre pariter & a Filio summi Spiritus amor procedit. Vbi etiam ratio redditur quamobrem Spiritus sanctus amor vel charitas appelletur. Auxit tamen eandem quaestionem post Lombardum Thomas Aquinas, dum amorem, non vt Dei attributum: sed velut essentiam ipsam diuina, & Personam Spiritus sancti considerandam esse contendit, Amoris enim nomen & essentialiter & personaliter in diuinis sumi, ait. Sed quis ferat istos homines tam otiose de sacrosancta illa essentia diuina, & vane nugantes) & ex his, quae iam dicta sunt, quis non videat, totum hoc certamen de verbis esse, & ἀδoλςχαν potius, quam iεραν εoλολαν nominandam

14

Porro falsam esse hanc ipsam interpretationem, nempe charitatem hanc esse substantiam, satis apparet, ex eo quod Dist. IV. infra hic idem disputat (cuius sententia communi totius scholae calculo repudiatur) & ex iis quae diximus su pra in cap. y. N.i. Item quod iste de Spiritu S. scribit, eum charitatem peculiariter appellari, quomodo verum esse probat, quum vel in vno S. scripturae loco reperiendo laboret, vnde aliquid huiusmodi aperte demonstrare possitQuod si quis excipiat, Augustinum idem sensisse, Respondemus ita legendum ac sequendum esse Augustinum ipsum, vt non quid dicat, sed quid ex Dei verbo probet, spectemus. Deinde rationem quoque aliam affert idem Augustinus, cur Spiritus sanctus nominetur charitas, nempe, quod postquam homini datus est, Accendit in eo dilectionem Dei, & proximi, cap. Iy. libro i8. de Trinitate. Nam non habet homo vnde diligat Deum, nisi a Deo. Dilectio enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritumsanctum, qui datus est nobis. Rom. S. quod ipsum Augustinus idem cap. rs in fine sequitur. Illa vero ratio, dici Spiritu sanctum charitatem, Quod pater Filium, contraque Filius Patrem per Spiritum sanctum diligat, Ab eodem Augustino plane re¬ futatur lib. 2. de Trinitate, his verbis. Quis audet dicere Patrem nec se, nec Filium, nec Spiritum sanctum diligere, nisi per Spiritum sanctum: Quamob. rem erant hae tam variae eiusdem Augustini sen tentiae inter se conferendae ac diiudicandae, non autem ἀπλῶς & αδμακρλως vna quaedam illius sen tentia obtrudenda piis, quam etiam ab ipsomet Augustino fuisse retractata ex paribus locis alij ante me, & recte quidem, collegerunt, quemadmodum tradit Thomas I. parte quaestionis 7. articuloI

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 10