Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 19
Nec Filius Spiritis sancto. Quaedam sunt hoc loco & detruncata, & praetermissa, sed quia non magna sensus ipsius autoris iniuria factum est, libenter hoc condonamus. Vt autem quod dicimus verum esse omnes intelligant, verba ipsa, seu Fulgentij, seu mauis Augustini bona fide transcripsimus integra, non autem immutata. Per hanc vnitatem naturalem totus Pater in Filio, & Spiritu sancto est: totus quoque Spiritus sanctus est in Patre & Filio. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est, quia nemo alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate: quia nec Filio, nec Spiritu sancto, quantum ad naturae diuinae vnitatem pertinet, aut anterior, aut maior Pater est: nec Filij aeternitas, atque immensitas velut anterior aut maior Spiritus sancti immensitatem, aeternitatemque aut praecedere, aut excedere naturaliter potest. Sicut ergo nec Filius posterior, aut minor est Patre: ita nec Spiritus sanctus posterior, aut minor est Filio. AEternum quippe & sine initio est, quod de Patris natura natus existit: & aeternum ac sine initio est, quod Spiritus S. &c. Ex his igitur quilibet per se videt quid omissum, mutatum, aut truncatum, iste Lombardi locus habeat.
I Non alio magnus, alio Deus est. Iam vero neque tolerari, neque condonari potest istius Augustini loci a vera mente detortiot Nam ista dicuntur ab Augustino in quaestione, Vtrum Pater sine Filio sapiens esse intelligi possit, quasi sit alia Patris sapientia, quam Filius. Iste ad eam quaestionem transfert, Vtrum aeternitas, magnitudo & potentia sint tantum notiones, an res diuersae in Deoo. Quanquam enim verissimum est, quod hoc loco iste efficere conatur, nempe tres illas diuinas Personas inter se nec aeternitate, nec magnitudine, nec potentia differre: sed omnino inter se aequales esse: tamen ex commodiore, & minus discrepante aliquo Scripturae, vel Augustini loco id probari demonstrarique oportuit. Ac quidem ex Scriptura sacra, veluti ex loan. Io. Ego & Pater vnum sumus. Philipp. 2, Qui quum esset in forma Dei, non rapinam duxit, parem esse cum Deo. IoanS. Vt omnes honorent Filium, prout honorant Patrem. Ex Augustino vero (vt infinitos alios orthodoxos Patres praetermittam) innumerabiles prope loci, & hi quidem aptissimi, adduci poterant, quorum haec pauca sint exempla. Augustinus Sermo. 28. de Tempore, Plane ergo & absque omni dubitatione credendum est Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum vnum esse Deum omnipotentem, aeternum, incommutabilem, & singulus horum Deus, & simul omnes unus, & singulus quisque horum plena, & perfecta aeterna substatia. Quia quicquid est Pater, quo Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est: hoc Filius, hoc Spiritus sanctus est. Et paulo post, Vna ergo in tribus diuinitas, vna essentia, vna omnipotentia, & quicquid substantialiter potest dici de Deo. Item Sermo. I29. Si quis non dixerit Patris, & Filij, & Spiritus sancti vnam diuinitatem, parem matestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque vnam voluntatem, anathema sit. Itaque non Soli tenebras offundere, id est, per¬ spicuo argumento ineptas & ἀμφνξολῶiς probationes subiicere iste debuit: sed verae sententiae certa veraque fundamenta substernere, ne fides nostra dubiis & contortis argumentis niti in tam necessario capite a quopiam Epicureo censeatur.
Eadem quippe. Ista sunt Lombardi ipsius verba, non autem Augustini, necui videatur iusta esse Lombardi interpretatio, & ista ad argumentum susceptum esse recte accommodata.
Vnus est. Plane aliter habet Augustinus, lib. V. Confessio. cap. 4. sic nempe, Non cogeris inuitus ad aliquid, quia voluntas tua non est mator potentia tuam. Esset autem maior, si teipso tuipse maior esses. Voluntas enim & potentia Dei, Deus ipse est. Pro quo habet iste Vnus est. Primum igitur immutatio perspicue facta est: deinde ea quoque vel falsa, vel saltem barbara. Falsa quidem, quod Vnus de Personis, non de re dicitur aut attributis. Non sunt autem Potentia & Voluntas Dei Personae: vel in Personalitatis diuinae rationem cadentes animi notiones. Barbara vero, quod pro vnum sunt, iste inepte prorsus substituit vnus est: vt non melior Grammaticus appareat, quam Theologus. Nostram sententiam confirmat Augustinus (vt Graecos omnes praetermittam illum Ioan. locum, Eoo & Pater unum sumus cap. to, explicantes)qui lib. 2. contra Maximin. Arianorum episcopum docet sic differre vnus & vnum, vt unus de Persona: vnum de essentia dicatur.
De omnibus generationibus. Id est, hic additio facta est ad verba Augustini, tanquam generationem generationum exponeret aetatem quandam & durationem temporis, ex omnibus Sanctorum generationibus collectam, quam iste non transire ait. Contra August, sentit annos Deid est aeternitatem seu potius perpetuitatem communicatum iri generationi generationum :i. illi praestantissimae generationi & coetui Sanctorum, qui ex omnibus mundi aetatibus in coelo collect: est & erit. Vt in illo Psal. Ios. voce & forma dicendiHebraica generatio generationum significetur quaedam pstantissima generatio: sed non aetas Deid eist aeternitas describatur: sed illi potius, quibus duratio illa sempiterna communicanda est quocunque tandem mundi tempore vixerint. Haec est verissima Augustini mens, a qua iste discessit. Sic enim ille, Quare non ait, Anni tui in secula seculorum, sic enim magis solet aeternitas signi ficari in Sanctis scripturis: sed ait in generatione generationum anni tuis Postea sic respondet Augustinus, De tot generationibus colliges omnes sanctas proles omnium generationum, & facies inde vnam generationem. In ista generatione generationum anni tui, id est, aeternitas illa in illa generatione erit, quae de omnibus generationibus colligitur, & in v nam redigitur: ipsa particeps erit aeternitatis tuaeHaec Augustinus a cuius sensu interpretem istum tam procul aberrare non oportuit. Quam quam tamen, vt verum fatear, neque Augusti nus, qui de vita electorum futura aeterna illa quidem hunc locum interpretatur: neque Lonbardus, qui generationes istas ad solos pios restringit, veram Psalmi illius & Scripturae mentem assequuti sunt, quum ibi ex vsitato stylo aeter nitas Dei ex comparatione rerum humanarum, etiam maxime diuturnarum, illa phrasi dicendi describatur. Id quod omnes linguae Hebraicae periti satis intelligunt.
Diuinae naturae vnitatem. Quidpia est hoc loco a Lombardo immutatum, sed citra sentontiae iacturam. Itaque istam decurtationem aequi bonique consulimus.
Nec exemplum aliquod. Quaedam praetermissa sunt ex Hilario, quae cur hoc arcanum & tantum sit, & nobis incomprehensibile, docent. Est autem ratio duplex, Prima, quod nihil vnum & idem numero in rebus humanis potest esse simul & in altero, & extra alterum. Secunda. quod nihil aliud sit, quod quidpiam intra se habeat, & idem tamen sit illi ipsi rei intra secontentae interius. Quae tamen duo tam mira Deitas habet. Sed haec ex ipsis Hilarij verbis, quam ex meis intelligi malo. Didetur nanque, ait Hilarius, non posse effici, vt quod in altero sit, eque idipsum extra alterum sit: & quum necesse sit ea, de quibus agitur, non solitaria sibi esse, numerum tamen suum, in quo sunt, conseruantia, non posse se inuicem continere, vt qui aliquid aliud intra se habeat, atque ita maneat, manensque semper exterior ei, vicissim quem intra se habeat, maneat aeque semper interior. Haec quidem sensus hominum non consequitur. Haec tot verba inter duo illa a Lombardo dissecta orationis Hilarianae menibra intercedunt, quae sunt magni momenti, & lucem huic disputationi magnam & necessariam afferunt.
A Esse plenitudo in vtroq, diuinitatis. Et verba, & mens huius loci ab Hilario procul dissidet. Quod enim conclusio est apud Hilarium, hic est ἀἰπολἰα, & rei tanquam controuersae ratio. Quod aperte dictum est apud Hilarium, hic obscure. Quod varia partium enumeratione ex plicatur ab Hilario, hic confunditur. Denique caussa istius incessionis Personarum ab isto sta tuitur plenitudo deitatis, quae in illis trib) Personis, id est, Patre, & Filio, & Spiritu sancto est. ab Hilario autem eius caussa statuitur potius vnitas deitatis, lib. 9. de Trin. Na quod plenitudo deitatis dicitur ab Hilario esse in Filio, idcirco dicitur, ne putetur esse Filius in Patre, vti pars Pa tris, vel deitatis: & non plenam deitatem habere ipse quoque Filius Nολος πανgoς. Verba igitur ipsa lib. 2. de Tr. audiamus. Ex is ergo, ait, quae in Patre sunt, eacsunt) in quibus est Filius, id est, ex toto Patre totus Filius natus est: non aliunde, quia nihil antequam (esset) Filius: non ex nihilo, quia ex Deo Filius: non in Patre, quia plenitudo deitatis in Filio: neque in aliquibus, quia in omnibus: sed vt voluit, qui potuit: vt scit, qui genuit, quod in Patre est, hoc & in Filio est: quod in ingenito, hoc in uni genito, &c. Quibus quid praeclarius aut dilucidius dici potuit: Obiter autem illud est anno. tandum, duo vocabula hic a Lombardo, pro sua in citandis autoribus fide, & mutata & corrupta, deitatis in diuinitatis, & vnigenito in genito, ex dictatoria nimirum magistralique audacia. Verba autem ista Patrem in Filio, & Filium in Patre esse, plenitudo in vtroque diuinitatis perfecta est, sumpta sunt ex eodem quidem Hilarij libro 5. circa fol. I2. pag. 2. col. 2. in fin. columnae, vbi non de incessione Personarum agit Hilarius, sed cur, & quomodo Filius dicatur imago substantiae Patris, quas quaestiones, earumque rationes iste temere confundit, & permiscet.
Is scilicet qui est. Multa hic perturbate & confuse sunt ex Hilario transcripta: & ex diuersis locis, qui si a nobis iterum transcriberentur. nauseam lectori afferrent. Repetat locos ipsos apud Hilarium diligens lector. Nec eundem vtrunque. Procul dubio & locus, & ratio Grammatices postulat, vt pro eundem, legamus, idem masculino genere, id est, eadem Persona: & pro vtrunque legamus vterque. Ergo vterque non est idem: is. eadem Persona. Quod cum non animaduerterent Magistri nostri, in primis autem postremus suipraeceptoris censor Ioan. Aleamne Parisiensis, magno omnibus ludibrio esse suum hunc Coryphaeum patiuntur. Nam in omnibus codicibus & vetustioribus, & recentioribus iste soloecissimus apparet incorrectus, qui etiam sic imperite in ipsis eorum scholis quotidie decantatur, nec animaduertitur. Sed quia sunt Magistri nostri non curant de verbis, modo comburant haereticos.
Noli hoc timere. Quaedam sunt a Lombardo immutata, sed quia sensum loci non euertunt, non visum est annotare, ne me ἀκειcωδικαςῶτιρoν. esse homines isti censeant, quum par sit.
I Papa Eugenius. Tertium nomine intelligit, qui Bernardi discipulus fuit, & tempora Lombardi paulo praecessit. Quale tamen tunc fuerit Ecclesiae occidentalis de Damasceno iudicium, apparet exAnselmi(qui non toto seculo Lombardum antecessit) scriptis, ac praesertim ex opere, quod Elucidarium inscribitur.
His ita explicatis ad censuram istius Distin ctionis accedo, quae praeterquam quod & prolixa est, & confusa, vtpote quae in vnam misceat tractationem, quae in duas distingui debuerant: (alius enim erat de aequalitate Personarum diuinarum, alius autem de earundem circuminsessione, vel, vt alij scribere malunt, immeatione, aut circumincessione locus) est etiam obscura. Sed haec orationis vitia, quanquam maxima, in isto tamen scriptore trita sunt, & pene iam longa hominum indulgentia tolerabilia. Alia igitur iam obseruemus & videamus. Illa vero sunt duorum hoc loco generum. Nam primum vtilissimas quaestiones curiosas omnino vel ineptas reddit. Secundum autem, quaedam etiam falsa in hac Distinctione scri psit Lombardus.
Ac quidem quum neque vsum harum quae stionum de aequalitate diuinarum Personaru, & de earum circumincessione ( quam Graeci σελῶρκῶν vocant) neque originem tradat, videtur potius tota haec tractatio aut curiosa, aut superuacanea, quam homini Christiano vtilis & necessaria, praesertim quum hactenus demonstratum sit, vnicam esse & simplicissimam diuinam essentiam, supra Distinct. 8. Praeterea eandem hanc quaestionem postea repetit, vt hic superfsue inculcata videatur: & breuissime candem tractat, vt frustra hic seque, & suos in labyrinthos ac laqueos induerit & difficiles, & ipsi inextricabiles. Et certe hoc obscurum iam per se argumentum nouis quaestionibus non erat inuoluendum: neque etiam de tam augusta natura curiose disputandum fuit. Denique ita rem totam Lombardus tradit, vt non Scripturae ipsius sacrae autoritate s quae sola nobis in tam ardua & coelesti quaestione perspicienda praelucere debet) sed tantum hominum sententiis nitatur: nec iis etiam ab ipso Lombardo recte perpensis ac intellectis: sed alienis, contortis, & infiexis, quum tamen illi liceret ex Athanasio, Basilio, Augustino perspicue totum hoc argumentum explicare: adeo vt mihi quidem hic in mentem veniat illud quod scribit Occan, nostrorum Scholasticorum delitiae, Quanuis conclusio sit vera, tamen ille modus explicandi accipit aliqua falsa. Vt autem quis vsus sit istius quaestionis, quaeue origo intelligatur, sciendum est, ex Arianorum & Eunomianorum haereticorum (qui sunt Arianorum soboles) disputationibus primum esse profectam, quorum illi quidem negarunt Filium & Patrem esse δμουσιως, isti Vero esse δμoτμος, & ξωος, quemadmodum & Athanasius, & Basilius docent. Athanasius vbique. Basilius libro secundo contra Eunomium. A quibus quum di¬ dicisset Thomas, ita scripsit in prima parte Quae stio. 42. Artic. I. Non solum dicimus Filium esse similem Patri, vt excludatur error Eunomij: sed etiam dicimus aequalem, vt excludatur error Arij. Et haec de origine istarum quaestionum. Caeterum de iis Lombardus hoc ordine agit, quod postqua de Personarum diuinarum distinctione actum est, sequebatur vt de earundem inter se comparatione disputaretur: quo istis grauissimis erroribus, & qui pene per singulas aetates repullulascunt, obuiam iretur. Negant igitur Eunomiani Filium esse Vel όμοιον, Vel ισoν Patri, quod & qualitate, & quantitate careret Deus. non intelligentes nimirum & aequales, & similes dici inter se Personas diuinas propter naturae vnius & simplicis ( qua constant) vnitatem, ac perfectionem, quam totam singulae Personae in sese habent, quemadmodum Gregorius Naxianxepus explicat in oratione de Secessu, & Fide Basilij. Quae vero ex Aristotelis Metaphysicis afferuntur, ad explicationem harum vocum, aequalis, similis, &c. plane aliena sunt.
Atque haec quidem Lombardi vitia quanquam magna, sunt tamen leuiora in hac Distinctione peccata. Quae restant sunt sane ἀπαφαἰτατα, & nequaquam venia digna. deddos enim in re ipsa & doctrina continent. Quod est secundum nostrae in hunc locum censurae caput.
Primum autem doddoc est in ipsa Distinctionis inscriptione, quae non tatum in indice generali, praefixo huic lib. I. fit: sed hic etia repetitur, De qualitate trium Personarum Diuine enim essentiae qualitatem tribuit, contra quam veteres Theo logi omnes doceant aut loquantur: in primisque ille ipse Damascenus, quem inter Graecorum Doctores maximum iste vocat. Sic enim Damascenus libro primo, capite r8. de orthodoxa Fide. & Xρη δολεειν & Gεod ποιoπιτα, ινα μν σμὸλετζον δετωμλυαητον εξ κσως και τοιωπατος. Id est, No oportet enim statuere aliquam esse in Deo qualita. tem, ne Deum quiddam ex essentia & qualitate compositum dicamus. Naxianxenus, τοιoτατος de τῳ Ocεον εMMVδεξον, Iαύτοτατα δε τῖς σύνεως δμολoρμἰτες, μαι το σμούσεον ἐκδετόμεNα, καῖ τοσυνπετον qdπondu. Quod ipsum ex Athanasio, Basilio, & prioribus Graecis Theologis didicerant, & Damascenus, & Augustinus libro quinto de Trinitate, capite Io. Nihil Dei naturae accidit. Nihil Deus dicitur esse secundum accidens. Ergo nec qualitas in Deo & diuinis Personis esse potest. Praesertim vero hic error est grauissimus, cum illas qualitates trium Personarum explicans Lombardus aeternitatem, potentiam, circumincessionem, magnitudinem, eas Deitatis perfectionem appellet, ipsam nimirum Dei essentiam, ac essentialia ipsius attributa commutans in accidens. Quod in rebus quidem creatis minime toleramdum esset peccatum, nedum in diuina illa simplicissimaque essentia, & creante tolerandum. Attributorum nomine vtimur, vt ea, quae insunt Deitati, separentur a qualitatibus, & earum definitione.
Secundum deddos, est quod causam circumincessionie Personarum iste statuit in plenitudine ac vnitione naturae diuinae, non autem in vnitate diuinae essentiae. Quod fortasse iste ex Anselmi Monologio capite 57. didicerat, sed perperam: Anselmus enim causam istius inhabitationis refert ad aequalitatem, quae est in illis tribus Personis. Sic igitur scribit iste capite quinto ait. Ex eodem etiam sensu intelligitur Spiritus sanctus esse in vtroque, & singula Personarum esse in singulis, quia, scilicet in singulis est eadem ple nitudo diuinitatis, & vnita similitudo naturae. Ergo colligitur ex istius hominis ratiocinatione, & verbis, vnitam potius esse diuinam naturam, quam vnam: atque ita Deum aggregatiuum quiddam esse. Differunt autem plurimum inter se vnitas, & vnio siue vnitio: item si quis dicat vnitam esse diuinam essentiam in tribus, vnitam similitudinem naturae, aut unam. Refutatur denique ipse ab iisdem illis autoribus & locis, quos citat, quum omnes statuant causam istius siue immeationis Personarum, siue incessionis, siue insessionis, siue permeationis, siue immanentiae, siue inexistentiae, siue inhabitationis, (tot enim vocabulis Latini Theologi reddunt, & exprimunt, quod Graeci dicunt χαικῶρηοιν & ισς Oλως, praeterquam quod quidam, etiam, sed imperitissime, circuitionem eam conuertunt) veram, inquam, immeationis siue incessionis Personarum diuinarum causam omnes esse agnoseant, vnitatem illam diuinae essentiae, non vnitionem. Nam quod docent isti, velut Thomas in. prina parte quaestio. 4a. Artic. 8. ratione tum essentiae, tum relationis, tum etiam originis esse Filium in Patre, contraque Patrem in Filio, &c. atque inde istam oriri circumincessionem, obscurum est & confusas causas continet.
Caeterum Augustinus ab isto citatus nobiscum facit, hunc refutat, & constituit vnita tem essentiae, non autem relationem Personarum caussam istius immeationis, Nullus horum, ait, extra quemlibet ipsorum est, propter diuinae naturae vnitatem. Ambrosius, Per hoc intelligitur Pater esse in Filio, & Filius in Patre, quia vna est eorum substantia. Hilarius libro nono de Trinitate, Credendus est Pater in Filio, & Filius in Patre per naturae vnitatem, per virtutis potestatem, per honoris aequalitatem, per natiuitatis generationem: quae omnia nostram sententiam confirmant. Dionvsius de Diuinis Nominibus, capite secundo, primae partis idem docet. Damascenus idem libro primo de Orthodox. Fide, capite II & i9.
Quid sit autem ista circumincessio, fiue circuminsessio, longa quaestio est, quam breuiter in studiosorum gratiam explicamus. Ista siue ωεημάρηλς (quae proprie circuincessio est & permeatio) siue μονι & ιδρυως (quae immanentia & circuminsessio verti potest yprimum a Dionysio lib. de Diuinis Nominibus capite secundo primae partis inducta est: licet veteres quidam Scriptores & Dionvsio anteriores concederent Patrem esse in Filio: & Filium in Patre, IoannI4. V. Io. idemque de Sp. S. Veluti Athanas. Basilius, Hilarius, (nam & Hilario posterior est Dionvsius iste) verumtamen vocabulum nullum huic inexistendi modo & generi dabant. Est enim hic existendi modus, prorsus a rebus omnibus naturalibus diuersus: itaque neque ab Aristotele lib. 4. Metaphys: commemoratus, vbi modos (per quos res aliqua in alia inest) ex¬ ponit, neque in categoriis. Vocabulum primus isti oiax animi nostri, & inexistentiae Personarum Dionvsius dedisse videtur. Augustinus libro &. de Trinitate, capite septimo, dixit Personas esse in inuicem. Anselmus in Monologio capite Sy. Esse in se inuicem. Damascenus libror. capite nono, Dionvsium sequutus illam τεικα¬ puorr, etiam definiuit. 8ξο αλυλλυς ταῳν ὑωοσάνεων μ oVη τεκαῖ ιδρωσς, ait, αδεξατυι αότυι, και ανεκφoιτuτoς ἁλῆλυς ciσιν, ωσὑνκατον εχύσμα τυι ζο ανλόλυς δεν Adpηoιr, oῶκ ῶςτe σuλλcφες πυς A συνλειoσα, αοNῶςτει N9λας ωανλ ύλῶν. κς DVν Hατζi μαιττηdμαn, &c. Personae intra se mutuo manent & consistunt. Neque enim separari vna ab alia, vel vna extra aliam egredi potest, habent tamen mutuam illam incessionem citra confusionem, non quasi vna ab alia comprehendatur, aut cum alia confundatur: sed quod vna ab alia habeatur. Filius enim est in Patre & Sp. sancto. veluti si tres soles, ait idem Damascenus capite II, coniungantur, vnum fit lumen: vel, vt ait Dionvsius, si tres faces & lucernae lumen suum vniant. Occan vero istam recens scriptor sic explicat circuminsessionem, vt sit intima Personarum sibiipsis praesentia cum substantialitate, Et haec obiter de hac circuincessione dicta sunt, quoniam est obscura.
Tertius Lombardi error est, quod capite 1& non admittit, Personas inter se numero differre: sed tantum proprietatibus distingui. Imo vero numero differunt, & quidem proprie, si proprietatibus differunt, & eo se pessimum Dialecticum ostendit: quoniam ea, vel ipso Aristotele teste, libro I. Topicorum, differunt numero, in quibus designadis pluribusvnitatibus opus est. Ea vero sunt quae, praeter communem aut eandem essentiam, habent proprietates quasdam suas, & ab aliis distinctas. Alias enim Sabellianorum errorem fouere videremur. Et certe tria sunt ὑπιςόμλυα, & vere distincta numero tria illa ἀροσωαα, Pater, Filius, & Spiritus sanctus. Itaque Basilius libro primo, contra Eunomium ait ἀενξμῳδωροξὸν in tribus illis Personis inesseNeque tamen termini illi numerales aliquod reale diuersum, vt loquuntur in scholis, ponunt in singulis Personis diuinis, de quo quia Thomas in prima parte Quaestio. 2o. Articu. 2r copiose agit, praetermittam. Et haec quidem in Distinctionem decimamnonam. Confer cum capite S, nostrae Synopseus.
On this page