Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 34
I Spiritus Domini. Haec carptim ex Hilario citat Lombardus, in quibus etsi quaedam commutat, quoad verborum seriem, atque etiam detrahit, nihil tamen de sensu ipsius autoris. Itaque non annotamus.
Haec idcirco. Quaedam hic sunt & commutata, & omissa non pari momento. Nam in hac prima sententia, Finibus veritatis conclude¬ retur, ita habet Hilarius ipse, Finibus tamen at. que praescripto veritatis Euangelicae concluderetur, quia supra dixerat se non tantum ex Prophetica, sed etiam ex Euangelica veritate monstraturum, quae vera esse contendebat. Itaque vt promissum bona fide repraesentasse intelligatur, magisque se istis probationibus constringi ipsimet haeretici sentiant, addiderat, Hilarius Euangelicae veritatis, quae verba tamen iste dictatoria potestate omilit & detruncauit. Deinde postea, quo habitante habitat Deus, Hilarius habet, & habitante Christo, habitat Deus. Praeterea magna lacuna ab isto in verbis Hilarij fit, quae necessario a nobis replenda est. Sic igitur habet Hilarius, Habitat enim in nobis Christus, & habitante Christo habitat Deus: & cum habitat in nobis Spiritus sanctus, habitat tunc in nobis Spiritus Christi, non alius tamen Spiritus habitat, quam Spinitus Dei. Iste vero primum sciens prudensque omisit, & cum habitat in nobis Spiritus sanctus, deinde verba haec non alius tamen mutat in haec, non aliud. Alius pertinet ad eandem Spiritus Personam designandam, siue Christi siue Dei dicatur Spiritus, quod est magni momenti, & a quibusdam haereticis est negatum, esse eundum Spiritum, qui a Patre, & Filio procederet. Aliud, quod substituit Lombardus, eam haeresim non iugulat. Eandem enim essentiam tantun esse, ostendit eius Spiritus qui Christi, & qui Dei diceretur, non autem eandem Personam, aut ὑφισα μλυoν.
Deinde praetermisit Lombardus modum illum, per quem habitat in nobis Sp. Christi, nempe, quum habitat in nobis ipse Spiritus sanctus, id quod addidit Hilarius. Sic igitur totum hunc pulcherrimum Hilarij locum iste corrupit. Vti intra mutat tempora, & pro habitat, Hilarius ait, habitet: pro demonstretur, Hilarius, demonstratur. pro & quod Christi est, Dei est, Hilarius, & cum quod Christi est, Dei sit, &c. quae sigillatim persequi esset infinitum.
Comparatio terrenorum. Locus Hilarij pul cherrimus sic habet, Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est: sed infirmitas nostrae intelligentiae coegit species quasdam ex inferioribus, tanquam superiorum indices, quaerere vt rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem edoceremur. Omnis igitarcomparatio homini vtilis potius habeatur, quam Deo apta: quia intelligentia magis significet, quam expleat, &c.
Homo aut simile. Multa quoque sunt hic a Lombardo commutata, sed exigui momenti. itaque condonentur.
Non autem corporali modo. Falsa dispunCio reddit totum hunc locum obscurum, quae tamen in omnibus Lombardi codicibus constanter retenta est, & abHilariana tamen diuersa. Ergo pro puncto virgulam substitue sic, vt vbi sua insint, ipse esse intelligatur: non autem Cd est, non tamen) corporali modo, ne cum alicubi sit, non & vbique esse credatur.
Ad Filium Deus Pater dicitur. Augustinus, vnde iste sumpsit, habet Psal. 68. Nursusque Pater ad se Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur. iste addidit Deus, vti ex omnibus Lombardi exemplaribus apparet.
Constantino. Sic habent & veteres & recentiores omnes Lombardi Codices, etiam qui censentur emendatissimi, Constantino, magno er rore, & cum insigni in optimos principes Constantinos, Patrem & Filium iniuria. Ergo restituendum est Constantio haeretico imperatore. Constantinus enim imperator fuit Orthodoxus, & Nicenae fidei defensor acerrimus, vt ex tota historia Ecclesiastica apparet. Pater Constantinus Constantinum filium habuit, & ipsum quoque Niceni concilij patronum, etiam patre mortuo. Sed Constantius Constantini illius maioris & primi filius, & Constantini secundi, ac Constantis frater, fuit haereticus & ab Arianis seductus, aduersus quem etiam Hilarius noster pro verae fidei defensione scripsit. vt ex ipsius opusculis apparet. Vide Socratem lib. 2. Historiae Ecclesiast. cap. 24
Habet & haec quoque Distinctio multa vitia. Primum enim, inseruntur quaedam prorsus a scopo, & suscepto argumento aliena, veluti capite &. disputatio de Summo bono, cum hoc vnum agatur, Vtrum Persona & essentia in diuinis sint reipsa idem, quemadmodum testantur omnes huius loci interpretes.
Secundum, habet quoque multa ex superioribus Distinctionibus repetita, quemadmodum ex cap. &. huius Distinctionis colligitur, si cum Distinct. 22. capite g. Dist. 22. capite 2. Dist. E7cap. 9. conferatur: idem ex capite decimo huius Distinctionis collato, cum Distinct. 32 & 28. statini apparebit.
Tertio loco, frigide ac imperite admodum soluit obiectiones contrarias: in primis autem quod affertur ex Hilario capite primo, non esse idem naturam, & rem naturae. Quod etiam in Deo ex mente Hilarij verum est, quicquid iste respodeat. Sed Natura appellat Hilarius ipsam essentiam diuinam in persona Patris, vel Filij consideratam, a qua differt illud quod est ab eadem natura, id est, essentia diuina personata emanas, veluti non est idem Pater Deus, & Filius. Pater Deus ab Hilario appellatur Natura: Filius autem Nes naturae. Non est idem Filius, & Spiritus sanctus. Filius est natura, Spiritus sanctus res naturae. Ita enim vnitatem essentiae in Patre, & Filio astruit Hilarius, vt tamen solitudinem cum Sabellianis non inducat.
Praeterea ista solutio, quam Lombardus affert, cur non recte dicatur, unus Deus trium personarum, est omnino etiam ieiuna. Illa verior. quod haec phrasis constituit Deum, aut potius Deitatem velut specie, vel materiam trium Personarum. Quorum vtrunque est & euitandum, & falsum. Denique in eo quod scribit de voce, Homousion, leuiter perstringit difficillimam tamen quaestionem, & diu vexatam, quae fusius tractari debuit, cum sit fueritne tanti in Ecclesia momenti, atque adeo parum commode in concilio Toletano XI. explicata. Neque etiam satis docet Lombardus, quid vox haec ipsa in tribus illis diuinis Personis significet. Nam prius ostendendum erat, quid ἐμονούσιον ab qμνoν¬ qg, vel quouλῳ differret, in quo Eusebius Vercellensis pius Episcopus (qui tempore Hilarij vixit) turpissime a Graecis Episcopis Arianis deceptus est, quemadmodum ex ipso Hilario in libro de Synodis, & Socrate libro secundo Histor. capite 26. colligitur. Et ex confusa harum vocum significatione Anomoiani haeretici orti sunt.
On this page