Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 2

1

AD DISTINCTIONIS II CAP. I. collatio.

2

I &VOD Trinitas. hic ex Augustino carptim delibat, quae ad breuem huius argumenti τρooρισμὸν, & commendationem faciunt. Verum haec oratio explicanda omnino videtur, Trinitas est vnus & solus Deus, id est, tres personae sunt vna, & eadem diuina essentia. Neque enim ipsa trium cogitatio, ac ratio potest esse vnitas, & solitarium aliquid: sed ipsa Deitatis ratio in tribus est vna. Ergo Trinitas ἀφαἰρελικὸν fημα pro complexo, nempe pro personis tribus posi tum est: Deus autem pro apαpinuo, nempe pro diuina ipsa essentia, mira quidem in eadem propositione ac sententia permutatione, ac ratione dicendi, sed & vsitata, & pro re tam arcana etiam humili, vt & abstracta pro concretis: & concreta pro abstractis ponantur. Humanum enim in hoc mysterio explicando laborat eloquium, vt ait idem August. Eigo recte Boeth. Trinitas est numerositas: Substantia non Trinitas continet vnitatem, Relatio multiplicat Trinitatem. Secundo loco est notandum quod Substantiae, & Essentiae vocabulis, pro eodem vtantur Augustinus, & Boethius, & pro coipso quod Graeci ἐσαν tantum: non autem ζυον dicunt:. Quanquam substantia ab essentia differre videtur, quod in substantia essentia continetur, & praeter essentiam ipsam, quaecunque naturaliter inhaerent essentiae. Tertium pro eo, quod dixerat August. nisi mens per fidei iustitiam nutrita vegetetur. hic substituit emundetur magis Platonice loquens, & sola initia, non etiam incrementa istius cognitionis nostrae fidei Deo tribuens, quae tamen vtraque August. accepta fert Deo

3

CAP. IIII I SI in illa natura Est locus pulcherrimus, quem totum exscribere libuit, vt posset cum isto commodius conferri. Quod nobis maxime in ipso sanctarum scripturarum initio demonstratur, ubi Deus dicit, Faciamus hominem ad imagi nem, & similitudine nostram. Quum enim in singulari numero dicit, lmaginem, ostendit vnam naturam esse, ad cuius imagine homo fienet. Quum vee ro dicit pluraliter Nostram, ostendit eundem Deum ad cuius imaginem homo fiebat, non vnam esse personam, Si enim in illa natura vna Patris, & Filij, & Spiritus sancti vna esset persona, non diceretur ad imaginem nostram: nec dixisset, faciamus, sed faciam. Illud obiter annotare quoque libet illum De fide ad Petrum Diaconum libellum, non esseAugustini, sed Fulgentij Rupensis Episcopi, qui, quemadmodum lsidorus scribit, vixit sub Anastasio lmperatore Constantinopolitano, id est, totis fere centum annis post Augustini excessum, vt ex eo satis intelligi possit pleraque aliena, & notha inserta, atque etiam saepe impurissima ac pessima quaedam infarta esse doctis, & puris Augustini opusculis, vt cum iudicio legantur.

4

CAP. V

5

I APERTE ostendit falsa est in hac Epigraphe horum verborum, Solitudo, & Singularitas, distinctio. Nam sic discrimen constituitur inter singulare & solitarium in Trinitate: quum tamen postea in ipso textu, & infra distinct. 2s. cap. 9. I. hoc ipso libro, Singularitas, vel Solitudo. pro eodem ponatur. Quemadmodum re ipsa idem & vnum sunt in hoc aroumento, Singulare, & Solitarium: contraque. Ergo qui in Trinitate singularitatem constituunt, quales Sabelliam, siue Noetianinidem etiam in eadem Solitudinem, siue Solitarium inducunt, id est, volunt non esse personarum diuinarum pluralitatem. Etsi vero in lib. De Ecelesiasti. Dogmatib. cap. 4. distinguitur Singularitas a Solitudine in Trinitate, quoniam Sabellij error & Origenis (quorum hic singularitatem: ille vero confusionem constituisse, id est, vnicam diuinam personam duntaxat finxisse dicitur) diuersus fuisse traditur ab errore Praxeae, & Syluani, qui solitarium quiddam, & accumulatum in Trinitate fingunt, ista tamen distinctio verborum tantum est, non autem rerum ipsarum, aut diuersa sentientium hominum opinio. fuit emm Praxeana haeresis, seu Pentapolitana Sabellianae riuulus, ac renouatio tantum: no autem ab ea alia, vel sen su diuersa. Na quod Singularitatis in Trinitate error, & opinio tribintur Origeni ab isto Ecclesiasticorum Dogmatum autore, fide historiae prorsus caret, quum qui errores Origenis descripserunt, nihil quicquam tale de eo tradant. neque eum in diuinarum personarum tolleuda distinctione haereticum fuisse narrent, quae est propria huic loco istius vocabuli Singularitas significatio, sed Origenem notat velutArianisimi parentem, qui diuersus est ab isto error. Multo vero minus etiam ex vtroque Hilarij loco a Lombardo citato ista diuersa significatio inter voces has Singulare & solitarium (quoties ad tollendam, ac abrogandam personarum diuinarum distinctionem refertur) probari, vel confirmari potest. Immo ipse Hilarius lib. 9. De Trinitate, haec vocabula pro eodem vsurpat: etsi hoc ipsum non est a Lobardo ob. seruatu postea Dist. 2s. Porro & ipsius δπρωφρῆς, & libelli de Ecclesiast. Dogmatib. Error ex verbis Tertulliani natus est, Singularitatem, & So litudinem, vt iste vocat, id est, Solitarium, & Singulare, tanquam duo quaedam absurda, eaque distincta aduersus Praxeae sententiam profert, sed suo more, Tertullianus vnum & idem Rhetorica varietate diuersis nominibus, & appellationibus amplificans nominauit: cumtamen reipsa sit vnicum tatum delirium Praxec, &λoπο enim ex Praxeana haeresi consequens est idem, atque Sabelliani erroris. Caeterum in vnaquaque perfona diuina quiddam esse non ratione quidem essentiae: sed modo ὑπάρξεως, & aliorum operum, singulare, ne ipse quidem Lombardus diffiteri potest, vt apparet ex distinct. 9. & 2V. Inf. hoc ipso libro. Nam singulare est Patri, quod generet: Filio quod genitus sit. Spiritui sancto quod ex vtroque emanet. Quum autem de tribus erroribus, nempe Singularitate, Solitudine, & Diuersitate epigraphe promissionem contineat: de duobus tamen duntaxat praestationem habet nempe Solitudine & Di¬ uersitate. Neque potest quisquam ista Lombardi legens vel animo concipere, qua in re Singularitas ista a Solitudine in hac disputatione differat.

6

2 SED Similitudo, & Pluralitas Locus hic, vt a Lombardo citatur obscurus est & intricatus: quod fieri minime fuit necesse. Est enim Nocti nocten & tenebras addere: quoniam ipsa Hilarij oratio per se iam obscura est. Itaque totum locum transcribo, vt & facilior sit huius totius loci sensus: & Similitudinis vocem hic non eo modo accipi omnes intelligant, quo ab hereticis Homousianis, & Anomoianis (quales Marcelliani, & Acatiani fuerunt) postea sumpta est. Sed neque etiam tantum pro qualita tum vel naturalium, vel postea accedentium paritate: sed pro ipsa adeo κσας ταυταταύι, quem. admodum post Hilarij seculum apertissime locuti sunt Patres. Sic igitur Hilarius lib. 2. Omnia enim alius accepit a Patre, & est Dei forma, & i mago substantiae eius. Eum enim qui est, ab eo qui est imago substantiae, tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit. Patrem autem in Filio: & filium in Patre esse plenitudo Diuinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius: nec Filius imperfectus ( id est, minus quiddam quam Pater )a Patre est. fmago sola non est, & similitudo non sibi est. Deo autem simile esse, nisi quod ex se eric, non potest. Neque enim aliunde est, quod in omnibus simile est: neque diuersitatem duobus admisceri, alterius ad alterum similitudo patitur, Neue quae sunt similia, dissimilia facias & diuersa, similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disiungas. Quia, qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram, inuicem esse sui similes (in eo quod similitudinem nostram dicit) ostendit. 2. Diuersus est consitendus. Apud Hilarium lib. 4. haec verba adduntur, cognita per id quod nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, vnius in vtraque proprietate naturae. Vt tam eadem essentiae ratio in tribus ostendatur ex eodem toto: quam personarum distinctio.

7

CAP. VI I INlibro quoque Sapientiae. Sapientie liber distinguitur ab omnibus Patribus, & ab hoc ipso a libro Prouerbiorum Solomonis: tum quod Prouerbiorum liber certum autorem habet. tum etiam quod procul dubio inter Canonicos ξνδηαbικῶς S. Scripturae libros censendus est. At Sapientiae liber, neque certum autorem haber, vtcunque in δονρωφν & titulo Solomonis nomen praeferat, neque est Canonicus, neque etiam Hebraice scriptus, vt mirum sit quum tam late hi Libri, & autoritate & nomine differant Prouerbiorum librum ab hoc cum libro Sapientiae confundi. Nam quae citantur hoc loco, ex Prouerb. cap. S desumpta sunt, & fortassis est istud hominis μνημονικὸν άμάριnμα.

8

CAP. VIII I AMBROSIVSaute lib. I. de Trin. Locus est sumptus ex lib. I. de Fide ad Gratianum cap. I. non autem ex cap. quinto, quanquam & superiorAmbrosij loc, qui citatur hac ipsa Distinct. supra cap. & ex quinto cap. transcriptus erat: & est annotatum hic in margine ab aliquo sciolo, (qui ne Ambrosium quidem inspexerat) Capite eodem. Cap. quinto: sed falso & imperito. Ergo sic habet cap. I. libro I. Ambrosius: Si ergo unus Deus, vnum nomen, vna potestas, vna est Tri nitas. Denique ipse dicit: Ite, baptitate gentes in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti: In nomine vtique, non in nominibus. Hactenus Ambrosius. Ex quo apparet verba haec, per nomina tria, quae supponit, & tres esse personas declarauit, esse Lombardi & praeter mentem Ambrosij interiecta, quum vnitatem totius essentiae diuinae ex vocabulo Nomine, illic singulari nume ro vsurpato colligant Patres. Reliqua vero quae sequuntur sunt Ambrosij, nempe, Ipse etiam, &c. quae sic apud Ambrosium extant, Ipse etiam dicit, Ego & Pater vnum sumus. Vnum dixit, ne fiat discretio potestatis: Sumus addidit, vt Patrem, Filiumque cognoscas, &c. Addidit Lombardus vocem, Naturae. Sic enim ipse verba Ambrosij refert, Ne fiat discretio potestatis naturae. Quae vox quid sibi velit obscurum est: & mentem Ambrosij deprauat. Neque enim potestatem naturae tantum esse eandem in Patre & Filio vult Ambrosius ( id quod etiam Semiariani fatebantur) sed ipsam etiam ουσιαν & naturam: Et vox, Vnum, qua Christus vsus est, refertur ad vnitatem Naturae, vt ipsemet Ambrosius loquitur, non tantum Potestatis. Quid igitur ἐκαιξον, & intempestiuum vocabulum tam periculosum addere fuit necesse)

9

2 Vt Augustinus ait lib. de Trinitate. Hallucinatur Lombardus, qui ἀπoφανπκῶς ab Augu¬ stino dici putet, quae ex lib. I. de Trinit. cap. &. hic refert & transcribit: quum manifestissime ἁμφινξοηλομλτoς, & in rem ipsam inquirentis tantum, non affirmantis sint verba. Sic enim Augustinus ait: Quaero itaque de quo dicat alio loco, Quonia ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia, ipsi gloria in secula seculorum, Amen. Si enim de Patre, & Filio, & Spiritu sancto, vt singulis personis singula tribuantur ex ipso, id est, ex pa tre: per ipsum, id est, per Filium: in ipso, id est, in Spiritu sancto: manifestum est, quod Pater, & Filius, & Spiritus sanctus unus Deus est, (vbi vel ipso Augustino autore & censore lib. I. Retract. cap. A reponendum est, Deus sunt) quando singulariter intulit ipsi gloria. Deinde paulo post idem August. Si autem hoc de Patre tantummodo intelligi volunt, &c. Quod vero Aug. vti & Basilius lib. de Spiritu sancto, & veteres Patres tres illas ωαοπεωεις ad trium diuinarum personarum distinctionem alibi referunt, id ex aliis ipsius Augustini libris, veluti commentariis in Psal.8. sumendum fuit: non ex illo dubio, & in controuersiam reuocato libri de Trinitate loco. Nam in Ps. S. initio aperte: Quia & quum dixisset Apostolus. Ex quo omnia, per quem omnia, & in quo oninia, Trinitmtem ipsam insinuasse creditur, &c. Nec semel tantum locum istum de Trinitate, tanquam asseuerantis Augustini sententiam citat Lombardus, sed & postea quoque veluti infra hoc ipso libro Dist. 86 cap. g. E. Locus est ex Epistola Pau li ad Rom. cap. II. Verses&

10

Censura in distinctionem secundam.

11

Pauca hic annotabimus, quod alibi recurrent, quae hoc loco castiganda sunt. Quae vero dice mus omnia ad caput &. huius distinctionis prae sertim pertinent. Primum igitur ἀσοολοὸν est, quod ipsum totius Christianae religionis caput, & fundamentum praecipuum (quod est de vna & eadem in tribus personis, Patre, Filio, & Spiritu sancto essentia diuina) probaturus, impro- bati, & dubij inter Christianos ipsos autoris ni mirum Ecclesiastici testimonium affert, adeo vt ex eo ipso nutatura & vacillatura in ipso ingressu sit nostra fides, si tam incerto fulcimento nitatur. Est enim ex Apocryphis libris non ἐucta¬ πλκῶς Ecclesiasticus: in primis autem Cap. 34vnde hic locus a P. Lombardo citatur, est & mancum, & lacerum, non modo in Latinis, sed etiam in Graecis exemplaribus, quia multa desunt. Etsi vero sumptus videri potest ex Prouerb. 8, tamen ex isto Ecclesiastici loco tantum Dei arcanum illustrare velle est, non ex fulgore lucem: sed, quod ait ille, inepte fieri, ex fulgore fumum dare. Deinde ista interpretatio capiteI. versi I. Genes. Creauit Deus in principio, id est, in Filio, coelum & terram, est non tantum aliena (quanquam eam veteres quidem Patres alicubi sequuti sunt, veluti Ambrosius, & Augustinus )sed etiam dubia. Melius enim omnino Basilius ait, vt neque ἀτεMdἰτυτoς, neque ἀξωρως intelligeretur esse hic mundus, diserte dictum esse, in principio creatum esse coelum & terram: non tantum, quemadmodum tamen existimat Philo, vt vox Principij significet ωραμυῳ κατ αεόμον, id est, primam creationis diem. Ergo ex dubia ista interpretatione & patrocinio praestantissimam, & obscuram tamen humanis mentibus doctri¬ nam confirmare, est eam incertiorem, quam dudum, reddere.

12

Tertium, quod ex voce not (quae plurali numero ab Hebraeis prolata, tamen cum verbo singulari Nοo coniungitur. Genes. I. Versiculo I.) Quod item ex trina benedictione, quae in Psal. 69. Versi I. & 6 & 9. diuersis locis repetitur, colligit Lombardus ad eiusdem articuli tam vexati fidem faciendam, est iciunum & exile, ne dicam ἀωροoδιονυωον, quum Hebraei, ex lin guae suae vsu, in honorabilioribus personis designandis, alibi quoque pluralem numerum pro singulari vsurpare soleant, non quidem alicuius diuini mysterij significandi gratia, sed dignitatis tantum illorum amplificandae causa: & trina illa benedictio sit duntaxat vehementis precationis indicium, & vbertas in eo Psalmos non vllius mysterij arcana significatio, ac sacramentum. Confer cum cap. I. & 2, nostrae sunopseus infra.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 2