Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum theologia sit scientia
ALLVLALRLDNOIIRTA DVTDITRTIITV SENIENIIARTN, DOCtoris acutissimi Magissri HRRVEI BrItonis, dui Tuit Gientralis QIdinIa Praedlcatorum: nuperrime maxima cum diligentia emendatliiTl.
PROLOGVS Cuspientes aliquid de penntia ac tenoltate nastra cum panpercila in pat ophilatium Domimt mttere, &c.
QVAERITUR vtrum Theologia sit scientia. Et arguitur quod sic: Quia plus potest intellectus viatoris adiutus lumine fidei, quam intellectus damnati in puris naturalibus: Sed intellectus damnati potest habere scientiam quod ea quae nertinent ad Theologiam sint dicta a Deo; Ergo intellectus viatoris adiutus fide potest habere scientiam de theologicis quod sint dicta a Deo. Quod autem dictum est a Deo certum est esse verum: Ergo, &c. Probatio assumpti, quod scilicet intellectus dam. nati possit habere scientiam de theologicis: quia lacobi2. dicitur quod demponer eredint e contremiscunr; nec possunt credere nisi propter euidentiam; Ergo habent euidentiam, & per consequens scientiam quod theologica sint dicta a Deo.
Praeterea habitus ille potest haberi ex creditis, cui non repugnat imperfecta cognitibus Sed scientiae proprie dictae non repugnat imperfecta cognitio: Ergo &c. Probatio Minoris: quia subiectum inquaritum est imperfecte eognitum, habet rationem obiecti, sed inquantum perfecte cognitum, habet rationem finis: & ideo scientiae de aliquo vt de obiecto non repugnat impertecta cognitio.
Praeterea nullus scit soluere rationes adductas contra aliquam rem, nisi rem illam sciat, Sed vt quibusdam videtur, homo potest soluere rationes omnes contra dicta de quibus est fides, & sciunt se hene loluere; Ergo, &c.
Praeterca Theologia viuor& Theologia patriae suntidem habitus specie, cum habeant idem obiectum formale a quo habitus habet speciem; sed Theologia patriae est scientia proprie dicta: Ergo, &c.
Respondeo: Licet circa hoc sint multae opiniones, tamen in generali possunt reduci ad tres modios dicendi. Primus est, quod Theologia est scientia simpliciter dicta. Secundus modus est, quod est scientia subalterna proprie dicta, quii dicunt subalternam non esse scientiam proprie dict. m. Tertius modus est, quod Theologia non elt scientia proprie dicta & subalterna, sed largo modo potest dici scientia subalterna.
Primus diuiditur in tres, quorum primus est. Quod Theologia est scietia simpliciter dicta: quia procedit ex principiis per se notis, scilicet ex oommunibus animi conceptionibus: ita quod seciindum eos principia Theologiae non sunt articuli, led solae praedictae communes conceptiones; & ea qua a Metaphisico probantur per eas: sicut est, Deum elle simplicem; & ex istis probantur ea quae sunt Theologiae. Quod ostendunt tripliciter.
Primio: Quia posteriora nata sunt probari per priora; Sed theo ogica sunt posteriora secundum intellectum, quam ea quae pertinent adMsetaphysicam: quia tum ens sit comimune, prius est secundum rationem quam Deus; Ergo, &c. Secundo, quia ex simplic tate Diuina quam probat Metaphysicus, probat distinctionem perscnarum in Diuinis fieri per relationes, supposito quod sit ibi di stinctio: Ergo, &c. Item ex lumine naturali potest haberi quod omnis operatio terminatur ad aliquid operatum; Sed in Duinis scimus esse duas operationes, scilicet intelligere & velle: Ergo oportet ponere in Diuinis duo producta ad quae terminentur intelligere & velle: & illa sunt Verbum & Spiritus sanctus: & sic ex principiis scilicet naturaliter notis possunt sciri tres personae.
Istud autem facillime improbari potest, quia illud quod potelt efficaciter probani per sola principia per se nota lumine naturali, non transcendit virtutem luminis naturalis. Sed ea quae sunt fider transcendunt virtutem luminis naturalis, videlicet, Deum esse trinum, vel Filium fuisse incarnatum: Ergo, &c. Probatio Minoris: Quia ad ea quae non transcendunt virtutem luminis naturalis potueruntPhilosophi per inuestigationem naturasein attingere; nec ad talia indigemus reuelatione supernaturali: Sed ad ea que sunt fidei, nec Phi¬ losophi potuerunt per inuestigationem naturalem attingere, nec sine reuelatione possunt attingi: Ergo, &c.
Si dicatur quod articuli adiunguntur illis principiis per se notis, sed non sunt principia, nihil est dictu: Quia ambae praemissae sunt causa conclusionis inferendae & innotescendae: & ideo oportet ponere articulum assumptum cum propositione per se nota esse principium conclusionis theologicae: omnis enim processus syllogisticus stat necessario ad duas propositiones indemonstrabiles, quarum vna non probat alteram.
Ad primam ergo rationem dicendum, quod si comparetur propositio ad propositionem & vna sit in terminis communibus, alia in specialibus, & dicatur vna prior respectu alterius, sicut ista: Omne ens est vnum, &, Omnis homo est risibilis, nullo modo vna probari potest per aliam: si autem accipiantur duo simplices termini, puta ens & homo, quorum ens secundum rationem est prius; & dicatur quod per prius natae sunt aliquae passiones probari de posteriori. Dicendum quod verum est quantum ad passiones quae sunt per se ipsius communioris, quod est prius. nam per hoc quod homo est quoddam ens potest probari de homine quod est vnum & verum, & consimilia, ea tamen quae sunt propria inferioris non possunt per superius probari. Sicut quod homo sit risibilis non potest probari per ens: quia superius aut accipietur indefinite, & sic non inferet inferius: aut vniuersaliter, & sic erit falsa propositio: quia passio inferioris non probatur de superiori vniuersaliter. Vnde nec per ens nec per eaquae sunt entis, possunt probati de Deo ea quae sunt propria Dei: sed ea quae sunt communia omni enti possunt probari de Deo per ens; vt quod sit bonum & verum, & sic de aliis: sed per hoc non posset probari quod sit trinus & vnus. Quando ergo dicitur quod posteriora possunt probari per priora; vetum est accipiendo propositiones, quarum vna virtualiter continet alteram, sicut praemissae conclusionem, & quarum vna quoad nos est notior altera: per talem enim priorem propositionem posset probari posterior correspondens. Sic autem non se habet ens & ea quae sunt entis ad theologica, quia omnes propositiones formatae de ente in generali non possent concludere quod Deus est trinus, vel quod homo sit risibilis: licet per ens possint de Deo probari proprietates entis.
Alij autem dicunt ad rationem hanc, quod ens non est prius secundum rationem, quam Deus: quia licet Deus non sit commune per praedicationem, sicut ens, est tamen commune per attributionem ad ipsum.
Sed hoc non valet, quia illud quod est communius per praedicationem, semper est prius secundum intellectum, eo quod est minus commune isto modo: ita quod primum potest cadere in conceptionem intellectus sine secundo: sed non e conuerso; quod patet in dictis terminis: nam qui intelligit Deum, intelligit ens, & non e conuerso. Vnde etiam quando ens ponitur tertium adiacens ad Deum, sequitur ens, & non e conuerso. Sequitur enim hoc est Deus: ergo ens: & non e conuerso: non enim sequitur si hoc est ens, quod hoc sit Deus: sed verum est quod quando duo adiacent, mutuo se inferunt, propter vniuersalem causalitatem. Sequitur enim ens est, Deus est, sicut e conuerso; quia nullum ens potest esse sine Deo conseruante.
Ad secundum dicendum, quod ex illo dicto non sequitur quod sola principia naturaliter nota probent aliquam conclusionem theologicam: sed bene sequitur quod ex aliqua propositione naturaliter possibili sciri, scilicet ex hoc quod Deus est simplex: & ex alia propositione sola fide tradita, scilicet quod pluralitas personarum sit in Deo, potest probari ista conclusio, quod personae distinguantur relationibus.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio ita probat oppositum sicut propositum: quia si secundum operationes sint producta, cum intelligere & velle in Deo sint vnum secundum rem, erit tantum vnum productum in Diuinis: quod est manifeste falsum. Et ideo dicendum est ad Maiorem, quod veritatem habet de operatione transeunte in aliquid realiter distinctum ab agente, vel secundum essentiam, vel secundum suppositum: Intelligere autem & velle non est necessario tale, saltem in Diuinis.
Secundus modus ponendi Theologiam esse simpliciter scientiam est, quod Theologia procedit ex aliqua propositione per se nota vniuersaliter, & alia fide credita: sicut si dicam, Omnis homo habet carnem veram: Filius Dei est hoimo: Ergo, &c. Et ex hoc, vt dicunt, sequitur quod Theologia sit scientia: quia virtus causae semper manet in effectu: Sed causa siue principium conclusionis theologicae est non solum propositio credita, imo etiam propositio naturaliter nota, vt patet in dicto syllogismo: Ergo virtus propositionis naturaliter notae manet in conclusione theologica: Sed non maneret virtus propositionis naturaliter notae in conclusione theologica, si solum esset credita: Ergo patet quod sit scita.
Hoc etiam faciliter improbatur duplici ratione. Primo quia sicut in eo quod quid est praemissarum se habet ad inferendum in eo quod quid est in conclusione; ita euidentia praemissarum se habet ad caulandum euidentiam conclusionis: Sed ex quod quid est praemissarum non infertur in eo quod quid est in conclusione, nisi in eo quod quid est accipiatur in vtraque praemissarum: Ergo similiter nisi vtraque praemissarum sit euidens non faciet euidentiam in conclusione.
Secundo, quia sicut necessitas causae se habet ad necessitatem effectus; ita euidentia praemissarum ad euidentiam conclusionis: Sed quando aliqua causa necessaria applicatur ad aliquem effectum mediante causa contingente, effectus est contingens: Ergo quando aliqua propositio euidens adiungitur ineuidenti ad inferendum aliquam conclusionem, conclusio erit ineuidens.
Vnde notandum est, quod quia praemissae sunt causa inferendi & notificandi conclusionem, sed non sunt causa essendi, nisi quando fit demonstratio per causam realem eius quod concluditur: inde est quod semper conclusio se tenet cum praemissa infirmiore quantum ad illa quae pertinent ad inferendum vel notificandum: & quia praecipue quantitas & qualitas propositionum faciunt ad illationem; vnde ad inferendum necessario requiritur vna vniuersalis & vna affirmatiua: propter hoc si altera praemissarum est negatiua, & conclusio est negatiua: & si altera particularis, conclusio est particularis: Ita etiam quia praemissae per suam euidentiam sunt causa notificandi conclusionem, inde est quod si altera praemissarum est ineuidens, conclusio est ineuidens, nisi sciatur aliter quam per illas praemissas: In his autem in quibus non opor¬ ret praemissam esse causam conclusionis, non oporter conclusionem sequi praemissam infirmiorem. Vnde quia veritas praemissae non est causa in inferendo; ideo bene potest conclusio vera sequi ex ambabus falsis, vel ex altera falsa. Et sic dico; imposibile est Itera praemissarum existente ineuidente conclusionem non esse ineuidentem: quia euidentia praemissae est causa euidentiae conclusionis.
Ad rationem eius dicendum, quod virtus causae remanet in effectu secundum quod causa applicatur ad effectum: Et ideo quando propositio naturaliter nota applicatur ad probandum conclusionem cum propositione credita & ineuidente, eius virtus manebit quantum ad hoc quod conclusio sequatur: sed conclusio erit tantum credita: quia mediante illa applicata fuit propositio nota: sicut in prioribus altera propositionum existente de necessario, & altera de contingenti; conclusio semper erit de contingenti.
Tertius modus ponendi, Theologiam esse scientiam simpliciter, est quia, vt dicunt, quoddam lumen additur lumini fidei quod facit ipsam esse scientiam. Ad cuius euidentiam, quia iste modus magnos habet deffensores: ideo primo ponetur positio cum sua probatione. Est autem positio talis, quod praeter lumen fidei infunditur quibusdam perfectis viris quoddam lumen supernaturale, in quo fiunt articuli fidei euidentes, quantum sufficit ad scientiam proprie dictam: non tamen est ita clarum quod euacuet fidem: Et hoc probant.
Primo, quia Deus prouidit ecclesiae suae, quod sint semper in ea aliqui viri perfecti, illuminati super conmunem starum fidelium, vt possint fidem deffendere: Sed esse illuminatos super communem statum fidelium, non conuenit nisi illis qui habent aliquod lumen supernaturale, vltra lumen fidei per quod habeant dictam euidentiam: Ergo, &c.
Secundo, probant quod saltem tale lumen scientificum non repugnet fidei: Quia non plus repugnat obscuritas fidei scientiae de credibilibus. quam obscuritas phantasmatis scientiae de sensibilibus: Sed non obstante obscuritate phantasmatis habetur certa scientia de sensibilibus: Ergo non obstante obscuritate fidei potest haberi scientia de credibilibus.
Tertio, probant idem cum ista secunda sic: Quia non plus repugnat euidens quod pertinet ad scientiam, & ineuidens quod pertinet ad fidem, quà m clarum & obscurum: Sed idem potest habere claram & obscuram cognitionem de eodem; sicut beati qui habent claram cognitionem de rebus in Verbo, & cognitionem obscuram de eisdem in propria natura, quae est obscura respectu cognitionis in Verbo: Ergo idem & de eodem potest habere fidem & scientiam.
Secundo, ponendae sunt quedam deffensiones quibus se deffendunt contra quasdam rationes factis contra eos sic. Primo, quia euidentia & ineuidentia cum sint opposita, non possunt inesse eidem de eodem: Sed fides importat ineuidentiam, scientia autem euidentiam: Ergo, &c. Secundo sic: quia non plus opponuntur fides & opinio, quam fides & scientia: Sed secundum eos fides & opinio non stant simul: Ergo nec fides & scientia.
Ad primum ergo dicunt, quod duplex est euidentia, scilicet euidentia visionis, scilicet quando res in se nude videtur: alia est euidentia intelligentiae, qua res non praesens est; sed per discussio¬ nem rationis cognoscitur; Et haec secunda sufficit ad scientiam. Tunc ergo dicunt ad rationem, quod ineuidentia fidei opponitur & repugnat primae euidentiae, sed non secundae.
Ad secundum dicunt, quod Maior est falsa: quia fides & opinio opponuntur contradictorie, scilicet secundum firmiter & non firmiter adhaerere: Sed fides & scientia opponuntur contrariè, scilicet sicut clarum & obscurum; contraria autem remissa, sicut est obscuritas fidei & euidentia scientiae, possunt esse simul.
Tertio ponendae sunt rationes ad ostendendum istam opinionem non esse veram: & hoc intendo ostendere tribus rationibus. Ad quarum euidentiam sciendum est, quod dato quod habitus fidei possit manere cum scientia, & cum visione patriae, sicut ponitur mansisse in Pauli raptu: tamen impossibile est quod necessitas habenti fidem ad assentiendum eis de quibus est scientia, maneat cum scientia. Et hoc probo tripliciter. In prima suppono quòd id quod tollit necessitatem habendi authoritatem alicuius dicentis cui credatur, tollit necessitatem habendi fidem de qua loquimur: quod autem scientia proprie dicta tollat necessitatem habendi authoritatem vel fidem, probo triplici ratione. Quia ille habitus qui sic per se est veridicus, quod habenti habitum ex natura sui habitus constat se verum cognoscere, & non posse decipi circa ea quae subsunt suo habitui, non indiget authoritate alicuius dicentis respectu illorum quae sunt illius habitus: Sed scientia est talis habitus; Ergo cum scientia non stat necessitas habendi authoritatem. Consequentia patet; Vtramque assumptam probo. Et primò Maiorem. Quia ille qui ex natura sui habitus habet ita euidentiam de re, quod constat sibi se non posse decipi, eodem modo se habet in assentiendo, qualitercunque alius se habeat in dicendo: Sed ille qui necessario indiget authoritate alterius ad assentiendum, non eodem modo se habet in assentiendo, qualitercunque alius se habeat in dicendo; qua non potest assentiri nisi ei quod dicitur ab alio, inquantum dicitur ab alio: Ergo iste qui habitum habet veridicum sic, quod ex natura sui habitus constat sibi de euidentia rei, & se non posse decipi, non indiget authoritate cuiuscunque dicentis: Quicunque enim non habet quod assentiatur nisi authoritati alterius quantum est ex parte sua & modo cognoscendi suo, non habet quod non possit decipi: Sed si non potest decipi, sicut ponimus de fide, hoc est proper infallibilem veritatem dicentis. Minor etiam patet per Philosophum sexto Ethicorum capite quarto, vbi vult quod sapientia, scientia, & ars in hoc differunt ab opinione & fide, quod scientia, &c. sunt semper verorum, & ex natura ipsorum habituum non sit fides, quae est habitus acquisitus, & opinio quae est habitus opinatiuus. Et sic patet quod cum scientia proprie dicta non stat necessitas habendi authoritatem: nec per consequens necessitas habendi fidem. Licet enim habens scientiam possit credere dictum alterius: non tamen habet necessitatem credendi, vel assentiendi propter dictum alterius. Secunda ratio est talis. Istud lumen aut facit euidentiam talem de re, quod sufficit ad assentiendum sine aliqua authoritate, aut non: si sic, habetur propositum, scilicet quod habens tale lumen non necessario indiget authoritate; quia res de se sufficit ad mouendum intellectum ad assentiendum sine aliqua authoritate: Si non; Ergo istud lumen superfluit, quia ad assentiendum authoritati sufficit lumen fidei: & sic istud lumen in nullo deseruiet. Tertia ratio talis est. Istud lumen aut necessario supponit fidem, aut non; si non, habetur propositum, scilicet quod cum tali lumine non stat necessitas habendi fidem vel authoritatem. Si sic, aut dependet ex fide, sicut habitus complexorum ex habitu simplicium; aut sicut habitus complexi, ab habitu alterius complexi. Non primo modo, quia habitus fidei est habitus complexorum, vt quod Deus est trinus & vnus, & quod Filius Dei est incarnatus, & sic de aliis: quia scire quid est, quod dicitur per terminos simplices, Ita potest conuenire infideli, sicut fideli. Nec secundo modo, quia vnum complexum non dependet ab alio, nisi quia vnum est principium alterius ex quo sequitur, vt conclusio: Et sic sequeretur quod lumen illud esset habitus conclusionum, & lumen fidei habitus principiorum: quod est contra eos qui ponunt lumen illud esse habitum principiorum: & contra rationem, quia tunc conclusio esset euidentior quam praemissae, cum illud lumen ponatur euidentius quam lumen fidei. Sed sic videtur quod necessitas habendi fidem vel authoritatem non potest stare cum dicto lumine; ita quod habens tale lumen indigeat fide ad assentiendum. Si dicatur quod indiget fide ad merendum, non valet: quia hoc esset aut propter difficultatem & obscuritatem, quam facit fides, aut propter promptitudinem: sed neutro modo hoc contingit: quia habens scientiam, siue habeat fidem, siue non, non patitur difficultatem in assentiendo: habens etiam scientiam potest habere promptum animum ad assentiendum eis quae sunt fidei, si scientiam non habeat: sicut fidelis habens scientiam quod Deus sit vnus, habet promptum animum credendi hoc, si scientiam non haberet.
Quarto, restat ostendere quod defensiones adductae contra rationes aliorum non valent. Et primo quod illa distinctio de euidentia non valet: quia aut intelligunt per euidentiam visionis visionem corporalem, aut visionem patriae, aut visionem apprehensionis; quia intellectus aliqua prima apprehendit absque discursu. Primum non potest stare: quia tunc visio patriae non excluderet fidem: neque secundum potest stare, quia tunc scientia quam philosophi habuerunt de rebus, non excluderet fidem, vel etiam necessitatem habendi fidem; quod falsum est. Si ponunt tertio modo, sequitur quòd impossibile est esse euidentiam intelligentiae sine euidentia visionis: & sic euidentia intelligentiae excluderet fidem, cuius oppositum dicunt. Secunda etiam responsio qua respondent ad secundam rationem, includit duo falsa. Primum est quod fides & opinio opponantur contradictorie: quia de quolibet ente vel non ente oportet verificari alterum contradictoriorum: fidem autem vel opinionem non oportet; verificari de quolibet ente vel non ente; quia est dare aliquod ens quod nec fidem habet nec opinionem. Nec est verum quod dicitur, quod scilicet includunt affirmationem & negationem, scilicet firmiter & non firmiter adhaerere; quia opinio dicit aliquid positiuum, includens non firmiter adhaerere, ratione cuius habet quod sit contrarium, & non pura negatio opposita contradictoriè: nam includit adhaerere debiliter: Et similiter etiam de scientia & fide: quia opponuntur secundum euidens, & non euidens: tamen semper in omni oppositione includitur contradictio, quia album est non nigrum. Secundum etiam falsum est, quod contraria remissa sunt simul: quia aut intelligunt quod contraria remissa sunt simul, quia formae cen¬ trariae quoad suas essentias remaneant in eodem gradu remisso: aut quod dicantur manere virtualiter, sicut albedo & nigredo in rubeo. Primo modo non potest esse: quia contrarietas est oppositio secundum formam specificam: Ergo duae formae manentes contrariae in natura speciei suae, non possunt esse simul in eodem secundum quencunque gradum; quia tunc opposita essent in eodem: Et cum omnia opposita includant contradictionem, affirmatio & negatio simul verificarentur de eodem. Item si fides & scientia sunt in viatore, sicut contraria remissa; tunc vnum ipsorum ita poterit intendi, quod aliud totaliter excludat, & sic scientia posset intendi, quod quandoque totaliter excluderet fidem. Si autem ponantur manere in quodam medio resultante ex eis, tunc ille in quo erit tale medium, nec fidem nec scientiam habebit: sicut rubeum nec album nec nigrum est.
Quinto, respondendum est ad rationes eorum distinguendo de lumine: quia vno modo potest accipi lumen proprie, quia scilicet illustrat intellectum, sicut dicimus lumen fidei, vel lumen intellectus agentis. Alio modo potest dici lumen quicunque habitus manifestatiuus vel acquisitus per exercitium studii, siue sit infusus, vel etiam quaecunque maior manifestatio. Quando ergo dicitur quod aliqui maiores sunt illuminati vltra communem statum fidelium; si intelligatur quòd in ecclesia sint tales habentes lumen proprie dictum, aliud a lumine fidei, & supra lumen fidei existens, nego: si autem intelligatur, sunt magis illuminati, quia lumen fidei habent copiosius: cum lumen fidei intendi possit, potest concedi. Si etiam intelligatur quod aliqui prae alijs habent excellentiorem notitiam & maiorem euidentiam cuiusdam manuductionis quam alij, siue per exercitium studij, siue per infusionem, absque tamen euidentia scientiae proprie dictae: concedendum est. Et sic possunt intelligi omnia quae dicuntur de illuminatione spirituam quorumdam. Nec oportet propter hoc ponere lumen faciens scientiam proprie dictam.
Ad secundam rationem dicunt quidam, quod non est simile quod accipitur pro simili: quia si sides & scientia essent in eodem, essent in eadem potentia: & sic in eadem potentia esset obscurum & euidens: non sic est de phantasmate & scientia. Sed quia ad hoc quod aliquis habeat certam scientiam, oportet quod sibi certitudinaliter praesentetur obiectum in phantasmate. (Vnde incertitudo in phantasmate faceret incertitudinem in intellectu.) Ideo videtur dicendum aliter, quod certitudo scientiae non potest stare cum incertitudine vel obscuritate phantasmatis, quae faciat incertitudinem. Vnde omnem scientiam certam oportet reducere ad certa phantasmata. Et si aliqua phantasmata incerte repraesentent, sicut patet de phantasmate quantitatis solis, oportet illa reducere ad alia phantasmata certa: sicut quod pro certo vidit rem quando erat prope, maiorem, & eandem quando erat longe, vidit minorem. Sed verum est quod certitudo phantasmatis non sufficeret sine virtute intellectus conferentis vnum ad aliud.
Ad tertium dicendum, quod in Beatis non est, cognitio clara & obscura de eodem obiecto formali: quia cognitio quae est in Verbo habet diuinam essentiam pro obiecto formali: cognitio autem quae est rerum in proprio genere habet res creatas pro obiecto formali: Vnde non est inconueniens quod res aliqua videatur clare per vnum habitum prout relucet in Deo, & per alium habitum videatur minus clare prout est in seipsa per se obiectum illius alterius habitus. Sed in proposito non est ita. quia de eodem subiecto formali ponitur fides & scientia. Item etiam daro quod fides posset stare cum scientia de eodem obiecto: tamen ex praedicta ratione non sequitur quod necessitas habendi fidem stet cum scientia, ad hoc quod assentiamur eis de quibus est scientia: sicut ad hoc quod beatus assentiatur eis quae videt in verbo de rebus, non necessario indiget alia cognitione ab illa qua cognoscit res in verbo.
Secundus modus principalis est, quod licet Theologia non sit scientia proprie dicta, est tamen scientia subalterna proprie dicta: quia isti volebant quod scientia subalterna non sit simpliciter & proprie scientia. Et hoc probant sic. Quia ad scientiam subalternam sufficit arguere ex principiis creditis, sed Theologia est huiusmodi: Ergo, &c. Minor supponitur: quia Theologia arguit ex creditis. Maior probatur, quia icientia subalterna aut vtitur principiis suis vt per se notis; aut vt demonstratis in superiori scientia; aut vt creditis. Non vt per se notis, cum sint conclusiones super oris scientiae: nec vt demonstratis in superiori scientia, quia tunc non essent diuersae scientiae, subalternans & subalternata: Ergo relinquitur quod vtitur eis vt creditis: Et si dicatur quod tunc scientia subalterna vtitur syllogismo topico fundato super authoritate humana: dicunt quod non; quia scientia subalterna non credit alicui vt homini, sed vt demonstratori. Sed hoc non videtur verum.
Primo, quia habitus quo habet aliquis credere tantum dicto alterius: ita quod res est in se euidens, non habet ex se quod sibi non possit sub esse falsum, talis autem habitus nullo modo est scientia subalterna: Ergo scientia subalterna nullo modo esset scientia nisi aequiuoce. Secundo, quia ille qui adinuenit aliquam scientiam, non accipit principia credendo alteri: sed scientiae subalternae, sicut & aliae scientiae humanae sunt habitae per inuentionem; Ergo scientia subalterna non habet credere alteri de principiis suis, sed habet euidentiam de eis. Dicere autem quod scientiae subalternae, quantum ad inuentores, vterentur principiis euidentibus, & quantum ad alios principiis ei editis, esset irrationabile; quia sequeretur quod in doctore vel inuentore & in discipulo ab eo edocto non esset similis scientia. Et quod dicitur quod credit non vt homini, sed vt demonstratori, nisi videat rationem demonstratiuam & habeat euidentiam, non valet Nec valet etiam dicere quod famae communi credit: quia fama communis & dictum vnius hominis non differunt, nisi secundum dictum vnius & plurium: & hoc non facit differre secundum scientiam & opinionem, sed secundum opinionem magis & minus firmam.
Ad illud quod dicitur in oppositum dicendum, quod scientia subalterna vtitur principiis suis vt per se notis quantum ad quia est: licet non sint sibi nota quantum ad propter quid est: sicut perspectiuus vtitur isto principio, quanto lineae rectae plus protrahuntur manente eadem basi, tanto est angulus magis acurus, vt per se noto quantum ad quia est, quia hoc patet ad sensum; licet non sit per se notum quantum ad propter quid est: ita quod non est inconueniens quod principium subalternum sit conclusio probata in superiori scientia quantum ad propter quid est, & per se notum quantum ad quia est.
Tertius modus principalis est quod Theologia proprie non est scientia simpliciter dicta, nec scientia subaltetra; sed large loquendo dicitur scientia, & magis dicitur scientia subilterna quam alia. Cuius ratio est: quia vt dictum est, scientia proprie dicti siue subalterna siue non subalterna requirit euidentiam manifestam suorom principiorum. Theologia non est huiusmodi Ergo non est scientia proprie dicti. Sed quia ille qui habet habitum Theologiae vltra simplices fideles scit quomodo exponendae sunt authoritates sacrae scripturae, & quomodo ea quae videntur ibi repugnare non repugnant, & habet sciendam certam de consequentiis quae ibi fiunt, sicut Filius Dei est homo, sequutur quod habet animam: & habet etiam aliquam euidentiam non scientificam, sed manuductiuam ex aliqua similitudine creaturarum de antecedente & consequente quae sunt in Theologia: ideo large dicitur scientia. Dicitur autem magis scientia subalterna quam alia.
Ad cuius euidentiam sciendum est, quod vna sclentia (vt large accipiamus scientiam) potest subalternari alteri dupliciter: vno modo ex parte scibilis; sicut subalternatur perspectiua Geometriae, & haec est proptiè subalternatio scientiae ad scientiam: alio modo potest ista subalternatio esse ex parte scientis, sicut quando aliquis nihil videt de re nisi quantum ei dicitur ab alio: & sic proprie subalternatur scientiae fides: non autem scientia proprie dicta: & sic Theologia nostra subalternatur scientiae beatorum: quia de Theologicis puris nil possumus scire, nisi quantum nobis dicitur ab alio; quia non possunt inueniri per inuestigationem humanam, & sic dicitur large Theologia scientia subalterna: quia magis conuenit cum subalternis quam cum aliis.
Ad primum in oppositum, dicendum est quod quidam dicunt quod bene possumus habere scientiam quod ea quae sunt in scriptura sacra sint dicta a Deo: Sed non habetur scientia de iis quod ita sint vt dicunt. Sed istud est impossibile, quia certum est Deum non posse falsum dicere. Et ideo si sciremus quod essent dicta a Deo, sciremus ea esse vera: Licet autem multa possent adduci contra hoc, supersedeo propter prolixitatem. Ad Maiorem tantum dicendum est, quod damnati licet non possint tantum quantum viator fidelis quantum ad merendum vel quantum ad promptitudinem animi ad assentiendum non visis: tamen de aliquibus possunt habere euidentiam, de quibus fidelis viator non potest; sicut de poenis damnatorum quas manifeste experiuntur praecipue daemones, nam multa sciunt quae non potest viator fidelis secundum communem cursum attingere, habendo de eis euidentiam: & ideo non oportet si habent euidentiam de aliquibus quae pertinent ad fidem, quod haec fidelis habcat. Ad Minorem etiam potest dici quod daemones credunt non propter scientificam euidentiam, sed propter coniecturam ex aliquibus signis: sicut & infideles possunt habere coniecturam de veritate fidei propter signa quae quandoque vident.
Ad secundum, dicendum quod subiectum scientiae & perfecte & imperfecte cognitum habet rationem obiecti: & quando dicitur, quod quando est perfecte cognitum habet rationem finis: dico quod verum est, & cum hoc habet rationem obiecti. Vnde sciendum est quod duplex est finis: scilicet res quam quis assequitur, & ipsa assequutio rei; sicut finis auaritiae est pecunia vt res, & possessio vt assequtio rei. Sic etiam obiectum est finis scientiae, vt res quam quis assequitur per scientiam: sed cognitio obiecti est finis vt assequutio rei. Nec quando perfecte cognoscitur amittit rationem obiecti: quia de ratione omnis cognitionis est habere obiectim.
Ad tertium, dicendum quod rationes quae adducuntur contra ea quae sunt Theologiae, possunt peccare in forma vel in materia. Si peccent in forma, bene potest constare illi qui habet scientiam Libri Elenchorum: quia potest videre quod non est ibi debita forma syllogisandi. Si autem peccet in materia; & alius respondeat interimendo: vt si quis dicat quod vna essentia numero non potest esse tres personae siue tria supposita; & alius dicat quod hoc non habet veritatem in Diuinis: talis non habet scientiam de hoc quod assumit in soluendo, sed tantum fidem: vnde sicut sola fide tenet Deum esse trinum & vnum, ita sola fide tenet certitudinaliter id quod assumit in soluendo. Et quando dicunt quidam Doctores, quod constat quod ea quae adducuntur contra fidem sunt solubilia: dicendum quod verum est quod hoc constat fide, non autem scientia: quia propter hoc dicunt quod constat alia esse solubilia, quia fidei non potest subesse falsum: constat antem; quod sola fide constat nobis fidei non subesse falsum, qua de hoc non habemus scientiam.
Ad quartum, dicendum quod Maior est falsa quia sicut lumen fidei & lumen gloriae non sunt idem lumen specie: ita nec Theologia viae & Theologia patriae sunt habitus idem specie. Ad probationern dicendum, quod manente eodem obiecto formali, & eodem lumine, & eodem medio cognoscendi, est idem habituis specie: sed manente eodem obiecto formali, dummodo sit aliud lumen vel medium cognoscendi, non oportet quod sit idem habitus specie. Vnde credo quod sit idem obiectum formale visionis qua Deus se videt, & visionis qua alii beati vident eum: nec tamen illae visiones sunt eiusdem speciei, cum vna sit creata & alia increata. Vnde scientiae possunt differre non solum penes obiecta formalia, sed etiam penes lumina & media. De subiecto & subalternatione sufficit quod alibi dictum est.
On this page