Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum esse sit proprium deo

Nunc de veritate fiue proprietate atque simplicitate Diuihde naturae, &c.

Distinctio prima. QVAESTIO PRIMA.

CIrca istam distinctionem quaeritur detribus scilicet de esse Dei: de eius simplicitate: & de eius vnitate: de aeternitate autem infra quaeretur: primo ergo quaeritur vtrum esse sit proprium Deo.

Et arguitur quod non: quia aliis conuenit: ergo, &c.

Contra Exod. tertio, qui est, misit me ad vos: ergo qui est erit proprium nomen Dei.

Respondeo:circa istam quaestionem tria sunt facienda: primum est ostendere quid importat hoc nomen esse; secundum est ostendere quomodo conueniat Deo quod sit esse per essentiam; tertio, soluitur ad quaestionem.

Quantum ergo ad primum dicunt quidam quod esse est actus entis secundum quod ens: ita quod esse dicit ipsum actum: essentia autem dicit subiectum huius actus: ens autem dicit compositum ga vtroque & hoc concretiue: sed entitas dicit ip¬ sum compositum abstracte, sicut humanitas dicit ipsum compositum abstracte quod dicir hoc nomen homo concrete.

Hoc autem non videtur verum siue esse disferat ab essentia siue non: saltem quantum ad istud vltimum. Nam existentia & entitas videntur idem & dicere per modum nominis abstracti quod dicit esse & existere per modum verbi: sed secundum istos esse & existere non dicit ipsum aggregatum; ergo nec entitas.

Et ideo, dicendum aliter quod si esse differat ab essentia tunc esse dicit actum essentiae & essentia dicit eius subiectum in abstracto: ens vero dicit & ipsam essentiam & ipsum esse in concreto. Nam ponentes secundum esse differre ab essentia: Et ens est nomen & accipitur ab esse essentiae; quod est idem cum essentia: & ens est parricipium & accipitur ab actu existendi: ita quod sicut album significat formaliter albedinem & ex modo signi ficandi importat subiectum: Ita ens participium importat formaliter actum existendi, & ex modo significandi importat subiectumeius: secundum autem eos qui ponunt quod esse non dicit rem diuersam ab essentia, ita quod sit quidam actus superadditus esse, idem est quod habete essentiam ita quod modo significandi verbali vltra essentiam importat habitudinem alicuius habentis, essentia vero dicit illud quod ens est: Ens vero dicin habens essentiam: siuc habeat hanc essentiam vt totum habet partem, siue eam habeat vt subiectu habet formam inhaerentem vt totum. sicut homo dicitur animatus & habens animam vt parter lut sed vt aliquid diuersum ab eo quantum ad essentiam: sed tamem sibi coniunctum per inhaerentiam: & hoc sufficiat ad praesens quantum ad istum articulum: quia locutus sum diffuse de hoc alibi.

Quantum ad secundum articulum sciendum quod omnes ponunt solum Deum csse suum esse, per essentiam: ad cuius euidentiam sciendum quod siue ponatur in creatura esse & essentiam redifferre: siue non: in Deo tamen hoc esse rion potest propter suam primitatem in causando, quia tunc eius esse haberet causam subiectiuam & per consequens effectiuam, quia ex diuersis re non potest fieri vnum nisi per aliquam causam esfectiuam: & propter suam summam simplicitatem de qua post agetur quae nullam compositionem rea lem patitur vt infra patebit.

Secundum autem eos qui ponunt quod in creatura differt re esse ab essentia, dicitur Deus esse suum esse per essentiam: quia suum esse est suae essentia quod non conuenit aliis a Deo secundum alios. Secundum autem eos qui ponunt quod esse & essentia non differunt nisi penes modum significandi secundum modum verbi & modum nominis etiam soli Deo aliquo modo conuenit quod sit suum esse per essentiam.

Ad cuius euidentiam sciendum quod sicut supradictum est: esse ex modo significandi verbali timportat habitudinem alicuius habentis essentiam: vnde idem est quod habere essentiam accipiendo terminum formaliter & quantum ad significatum ad modum significandi, & sic dicitur esse existentiae: accipiendo vero actum essendi prout transit in vim nominis secundum quod dicimus quod esse est quidam actus: tunc non stat pro ipso habere formaliter, sed pro actu habito & dicitur esse essentiae. Cum ergo in omni creatura sint plures essentiae accipiendo per oreaturam substantias particulares quibus in sunt aliquae proprie¬ tates diuersae a suis essentiis, quarum essentiarum vna habet aliam nec est illa quam habet: ideo in ereaturis substantia etiam in concreto accepta, non est suum esse essentiae: Quia non est sua essentia: nec etiam est idem esse existentiae & essentiae totaliter propter implicatum modum signifieandi verbalem, quia in ereaturis non idem est habere essentiam, & esse essentiam illam: sicut non est idem habere albedinem & esse albedinem. Deus autem per oppositum est vtroque modo idem cum suo e sse: quia ipse est sua essentia: & suum esse essentiae: in ipso etiam estidem esse essentiam & habere ilsam: vnde in Deo idem est esse diuinitatem & habere diuinitatem, & hoc sufficiat de secundo.

Quantum autem ad tertium, dicunt quidam quod soli Deo counenit esse simpliciter, quod sic probant, quia quandocunque aliquid dicitur de duobus, de vno per prius: & de alio ner posterius sicut est in analogicis; quando accipitur per se, stat pro eo de quo dicitur prius, vt patet de ente respectu substantiae & aceidentis. Sed esse dicitur analogice de Deo & creatura ita quod per prius dicitur de Deo, per posterius de creatura, & ideo esse simpliciter acceptum soli Deo conuenit.

ltem ad idem fortificando quod dictum est, quando aliquid dicitur de duobus in quorum vno inuenitur diminute; in alio autem perfecte & simpliciter; per se acceptum stat tantum pro illo in quo complete & simpliciter inuenitur: sed esse creaturae respectu esse diuini se habet sicut pars respectu totius, cum esse diuinum comprehendat omnem perfectionem essendi, non sic esse creaturae: & sicut impurum respectu puri, ergo, &c.

Sed hoc non videtur bene dictum, primno, quio eodem modo quaecunquede Deo dicuntur & creatura simpliciter & per se accepta, soli Deo conuenirent: quia non folum de esse sed etiam de omni eeo quod de Deo & creatura dicitur verum est, quod conuenit vtrique analogice & per prius conuenit Deo quantum ad rem significatam, quam creaturae: & diminute conuenit creaturae respectu Dei. Hoc autem videtur inconueniens, videlicet quod cognoscere, viuere, & intelligere, & haec omnia per se accepta sine determina tione contrahente soli Deo conueniant, quia tunc istae omnes popositiones, homo viuit, homo intelsigit, & similia de virtute sermonis essent falsae, nisi adderetur aliqua determinatio contrahens ad viuere & intelligere; & sic dealiis.

aecundo, videtur hoc inconueniens: quia semper proptium infert illud cuius est proprium, sicut risibile semper infert hominem: vnde sequitur, hoc est risibile, ergo est homo. Si ergo esse ubsolute acceptum est proprium Deo, semper inferret Deum: & sic sequitur hoc est vere & proprie ens: ergo est Deus: quod est inconueuiens. Nam absque aliqua determinatione adiecta cuilibet supposito conuenit esse: cum secundum istos esse sit proprietas suppositi generaliter dicti, quia in hoc vt dicunt differt a natura est; quia natura est quo aliquid est: suppositum autem proprie est quod est. Si autem inueniatur in aliquo dicto autentico quod esse simpliciter soli Deo conuenit. Distinguendum est de simpliciter: quia vno modo accipitur pro vniuersaliter: & est sensus quod soli Deo conuenit esse simpliciter. Primum habere vniuer saliter omnem perfectionem essendi: alio modo simpliciter idem est quod absolute & sine determinatione adiuncta: & sic esse simpliciter Primo modo conuenit soli Dec. Secundo modo non: quia multa sunt quibus conuenit vere esse nulla additione facta.

Ad primum ergo in contrarium dicendum quod ad hoc quod aliquis terminus communis per se acceptus stet pro altero sub se contento, non susficit quod res significata per terminum per prius & per. fectiori modo in vno quam in alio inueniatur, fiut accipiatur prius causalitate siue: aliter eorpus per se acceptum staret tantum pro corpore coelesti quod est causa aliorum; siue accipiatur prius tempore Alioquin dies per se acceptus staret proprimo die siue etiam sit prius dignitate, alioquin animal per se acceptum tantum staret pro homine: sed oportet quod illi cui per posterius conuenit non conueniat nisi improprie, vel secundum aliquam similitudinem; vel tecundum quandam habitudinem ad primum ita quod ter minus formaliter & proptie, ipsum primum significet, sicut ens non dicitur proprie de accidente: vnde accidens non est proprie quod est, vel ensi sed est quo ens est tale, vel tale: & similiter herba non est proptie sana: sed sanefactiua. Sanum enim proptie est tantum illud quod habet sanitatem formaliter inhaetentem. Sic autem non est in proposito: quia esse non est impositum ad significandum proprie solum esse diuinum, imo est impositum ad signicandum vel actum cuiscunque essentiae, secundum illos qui ronut quod differat ab essentia: vel ad significandum habere essentiam absolute secundum illos qui ponunt quod non dicit rem additam ad ellentiam: & ideo non est soli Deo proprium quando accipitur absolute & absquedeterminatione.

Ad secundum dicendum, quod aliud est aliquid diminute participare rationem termini, & asiud est ipsum habere diminutam entitatem sighiificatam per terminum respectu alterius. Sicut vermis habet diminutam entitatem in animalitate respectu hominis: sed non habet diminute rationem huius termini animalis: quia animal non est impositum ad significandum nobilissimum animal: sed generaliter hoc quod habet animam sensitiuam: & ideo quidquid habet animam sensitiuam simpliciter est anima, licet vnum animal sit perfectius alio: Sed animal putum diminute participat rationem huius termini animal, quia animal non fuit impositum ad significandum picturam quancunque: sed propter quandam similitudinem transsatum est ad hoc: sic autem non est in proposito quia esse non fuit impositum ad signincandum perfectiffimum esse, sed ad significandum generaliter habere essentiam, vel actum essendi, & ideo cuicunque hoc conuenit proprie & simpliciter potest dici esse: Et sic creatura potest dici simpliciter esse: dicendum est ergo quod licet creatura sit ens diminutum respectu Dei, non tamen diminute participat rationem huius termini ens siue rationem ad quam significandam principaliter fuit iste terminus ens impositum.

Ad quaestionem ergo aliter est dicendum: videlicet quod differt quaererevtrum este proprie competar Deo, & differt quarere vtrum esse sit proprium Dei. Quod si quaeratur vtrum esse proprie competat Deo, fiue conuenire propriae accipitur pro conuenire non metaphorice vel diminute quantum ad rationem termini: siue accipiatur pro eo quod est habere purum esse sine aliqua potentialitatis admixtione: constat quod sic: quia esse conuenis Deo non metaphoricevt magis infra patebit, quontam quaeretur vtru aliquid de Deo propne dlea¬ tur: & constat etiam quod in eo nulla est compositio quae possit facere smpuritatem in eius esse: si autem quaetatur vtrum esse absolute dictum soli Deo conueniat: ita quod sit sib proprium dicendum quod non, quia aliis conuenit, nisi addatur aliqua determ inatio ratione cuius denotetur stare pro esse diuino: sicut hoc quod dico esse purum vel esse vniuersaliter perfectum: sic enimi esse non solum conuenit Deo proprie: i mo etiam est ei proprium per dicta, patet ad rationes. lusta hoc solet quaeri.

Vtrum Deus sit esse omnium: & quia constat quod est esse causale omnium non autem esse formale inhaerens omnibus ideo praetermiito.

Solet etiam quaeri vtrum inter omnia nominat diuina esse ens sit primum & tenetur communiter quod sic: Primo, quia primum, quod cadit in conceptione illectus est ens: & ideo nullum nomen potest conuenire per prius re vel ratione Deo vel cuicunque alii quam ens.

Secundo, quia quantum ad Deum specialiter) dicitur quod esse eius principale nomen sit: quia esse subsistens scilicet illud cui conuenit quod sit suum esse, importat ex ratione sua omnem plenitudinem essendi. Alia autem, non sit important ex ratione sua hoc: licet ex re significata hoc ei conueniat. Et ideo esse tale dicitur potissimum Dei. Vnde autem habeant quod esse purum sub. sistens importat omnem plenitudinem essendi: potest accipi ex aliis que alibidizi: ideo haec pertranseo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1