Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Sunt item ali praecedentium insaniam transcendentes, qui Dei virtutem iuxta modum naturalium rerum mentientes, audacius ac periculositr veritati contradicunt: asserentes in alteri non esse Corpuas Christi, vel sanguinem nec substantiam panis, vel vint in substantiam carnir & Sanguinir conuerti: sed ita Obrifum dixisse, Hoc est Corpus meum, f. cut adpostolis dixit, petra autem erat Christur: dicunt enim ibi esse Corpuas Christi tantum in sacramento, id est, in sgno manducari a nobae qui errandi occasionem sumunt a verbir veritatit, &c.
CIrca decimam distinctionem. Quaeritur primo vtrum Corpus Christi sit realiter in sacramento altaris.
Et arguitur quod non. Quia si Corpus esset ibi realiter idem Corpus numero esset in pluribus locis simul, hoc autem est impossibile. Ergo, &c. Minor patet. Maior probatur. Quia si Cerpus Christi esset realiter in altari, cum Corpus Christi non desinat esse in coelo esset simul in coelo & in altari, & etiam esset simul in pluribus altaribus, hoc autem est esse in pluribus locis simul. Ergo, &c.
Praeterea Corpus Christi, non potest esse nisi per conuersionem substantiae panis in Corpur Christi: sed substantiam panis conuerti in Corpus Christi est impossibile. Ergo, &c. Probatio minoris, quia si substantia panis conuertatur in Corpus Christi, sequitur, quod forma substantialis panis conuertatur in formam substantialem Corporis Christi, & per consequens conuertatur in animam Christi, cum non sit ibi nisi vna forma substantialis vt supponitur. Sed hoc est impossibile, quia forma corporalis non potest conuerti in spiritum, cum inter ea non sit conuersio quae non communicat in aliquo subiecto. Ergo, &c.
Praeterea, conuersio non fit nisi in id quod est ibi vi sacramenti. Sed vt communiter tenent doctores sancti anima non est ibi vi sacramenti, sed concomitatiue. Ergo nulla conuersio fit in animam. Et sic idem quod prius.
Contra, quia conuersio non fit in rationem, sed in rem. Sed anima vt dat esse corporeum non differt a seipsa vt est anima nisi secundum rationem. Ergo si conuersio fit in animam, non potest dici quod anima non sit in virtute sacramenti vt anima, sed vt dans esse corporeum.
Praeterea, impossibile est quod idem moueatur oppositi motibus: sed si Christus esset realiter in altari idem moueretur oppositis motibus, dum vnus Sacerdos leuat vnam hostiam & alius deponat aliam. Ergo, &c.
Praeterea, vbicumque est Christus realiter ibi est quantitas eius. Sed tantam quantitatem quanta est in Corpore Christi impossibile est esse in tanto modico spatio sicut est Hostia. Ergo, &c
Respondeo. Hic videnda sunt tria. Primum, qualis est mutatio secundum quam dicitur esse corpus in sacramento accipiendo mutationem largo modo. Secundum quantum ad quid est ibi Corpus Christi vtrum quantum ad animam vel quantum ad aliam formam. Tertium est quem modum essendi habet ibi.
QVantum ad primum sciendum, quod quidam dicunt, quod Corpus Christi non est in altari per conuersionem panis in ipsum. Sed magis per assumptionem paneitatis ad supposi tum diuinum, ita, quod sicut Filius Dei assumpsit humanam naturam, ita assumpsit paneitatem, & propter vnitatem suppositi sicut verum est, quod Deus est homo & homo est Deus, ita verum ect, tunc, quod Deus est panis, & panis est Deus. Et vlterius etiam propter communicationem duarum naturarum in eodem supposito, scilicet diuino, scilicet naturae humanae & pancitatis, verum est dicere, quod homo est panis & panis est homo. Et dicitur corpus Christi esse ibi, quia corpus stat pro supposito habente corporeitatem, & quia suppositum habens humanitatem Christi & corporeitatem dictae humanitatis est suppositum habens paneitatem existentem ibi, ideo dicitur Corpus Christi esse ibi. Et hoc probatur per concilium generale in quo Berengarius reuocaurt dictum suum. Ibi enim dicit, quod Corpus Christi quod est ibi dentibus atteritur Sacerdotis. Et ex hoc arguitur sic. Si corpus ibi staret pro natura humana Christi, sequeretur, quod natura humana Christi dentibus attereretur. Sed hoc est impossibile. Ergo oportet quod corpus stet ibi supposito habente paneitatem quae atteritur.
Et primo ostendo hoc quantum ad corpus. Secundo quantum ad Sanguinem. Quantum ad corpus, quod ista positio non sit vera ostendo tribus rationibus.
Ad cuius euidentiam est sciendum, quod caro quandoque accipitur improprie, quandoque proprie, caro proprie non dicit suppositum, imo dicit determinatam partem corporis & similiter os & similia. Vnde ista est falsa, quod caro & os sunt homo. Alio modo dicitur improprie pro suppoto habente carneitatem, sicut ibi verbum caro factum. Modo etiam tenent sancti doctores, quod in hoc sacramento sit caro Christi proprie dicta. Et hoc etiam expresse tenere videtur Euangelium vbrdicitur lo. &. Caro mea vere est cibus, & Sanguis meus vere est potus. Ex hoc arguitur sic. Ad saluandum, quod caro Christi proprie dicta sit in sacramento, non sufficit quod suppositum habens humanitatem sit ibi cum earo Christi vere posset dici esse vbique sicut & suppositum. Sed secundum intentionem. Ecclesiae & anctorum caro Christi proprie dicta est in hoc sacramento. Ergo ad saluandum id quod sentit Ecclesia de hoc sacramento non fufficit, quod suppositum habens humanitatem Christi sit ibi nouo modo per assumptionem cuiussibet alterius naturae.
Secunda ratio talis: est non solum dicimus, quod in hoc saeramento altaris est Christus vel suppositum habens corporeitatem Christi, imo etiam dicimus, quod Christus est secundum naturam corpoream humanam: sed hoc non potest dici propter assumptionem alterius naturae, quia non esset ibi, tunc secundum naturam humanam, sed secundum illam aliam naturam assumptam de nouo, nec sufficeret etiam vnitas suppositi, quod est vtrobique, quia licet dicamus, quod suppositum Christi quod habet naturam humanam sit vbique, non tamen dicimus, quod sit vbique secundum naturam humanam: sed tantum ibi vbi natura humana vere & realiter est. Ergo oportet ponere, quod Corpus Christi humanum sit ibi aliter de nouo quam per assumptionem paneitatis.
Tertia ratio talis, quia si propter talem assumptionem Christus diceretur esse in sacramento illud diceretur directe & per se esse in virture sacramenti ad quod primo & per se terminaretur assumptio. Sed hoc est suppositum diuinum. Ergo directe & vi sacramenti esset ibi solum suppositum diuinum, natura autem carnis eius vel ossia siue corporeitatis naturae humanae non esset ibi vi sacramenti, hoc autem est inconueniens & contra intentionem Ecclesiae. Ergo, &c.
Ad cuius euidentiam sciendum, quod licet Sanguir sit in via ad hoc, quod sit sub forma hominis, non tamen est sub forma hominis donec sit conuersus in os, vel in carnem, vel in aliquam talem partem. Vnde Sanguis non potest supponere pro supposito habente humanitatem, vel pro aliquo, quod sit actu pars hominis: sed pro tali humore existente in via ad formam hominis. Ex hoc arguitur sic. Si vineitas est assumpta manente natura vini & possit dici vinum est Christus, id est, suppositum habens vineitatem, tamen ratione talis assumptionis non poiest dici ibi esse, nisi quod supponit pro supposito Christi. Sed Sanguis vt dictum, non supponit pro supposito Christi, nec pro aliquo supposito humano. Ergo per talem assumptionem non potest dici, quod Sanguis sit ibi.
Secunda ratio talis est. Posito, quod Sanguis esset pars hominis sicut os, vel caro, si pro tanto dicitur ibi esse Sanguis. Quia, scilicet suppositum habens talem sanguineitatem, vel carneitatem est ibi per nouam assumptionem illius vineitatis, non plus posset dici esse ibi in virtute sacramenti Sanguis quamos, vel caro, supposito quod ista supponant pro supposito hominis, quia ita esset rerum dicere, quod suppositum habens carnceitatem vel osseitatem esset ibi sicut quoddam suppositum habens sanguineitatem. Sed hoc est erroneum, scilicet quod sub speciem vini uon sit plus virtute sacramenti sanguis quam os, vel caro. Ergo, &c.
Ad illud Berengarii faciliter respondet, quia quando sancti loquuntur contra haereticos ad maiorem expressionem veritatis declinant plus ad oppositam partem illius haeresis: & tales locutiones non sunt extendendae, sed potius restringendae Et, quia Berengarius erat reprehensus, quod dixerat Qorpus Christi non esse realiter in sacramento: sed tuntum vt in signo: ideo vt expressius confiteretut oppositum dicit, quod non solum est realiter in sacramento: sed etiam, quod dentibus teritur, quod quidem vocabulum, vt scilicet a dentibus teratur non est extendendum, sed exponendum & restringendum: vt sit sensus, non, quod corpus verum Christi teratur dentibus: sed, quod illae species sub quibus realiter est terantur dentibus.
Et ideo est alia opinio communior & verior, scilicet, quod Corpus Christi est ibi per conuensionem substantiae panis in ipsum: cuius ratio assignatur. Quia, quod aliquid fit realiter de nouo vbi prius non erat oportet, quod sit per aliquam mutationem, aut ergo istud est per mutationem factam in Corpore Christi, aut per mutationem factam in substantia panis, aut per mutationem factam in accidentibus panis. Non primo modo, quia Corpus Christi non mouetur ibi localiter, quia tunc totaliter esset in pluribus locis: & localiter moueretur oppositis motibus, vt oppositum fuit. Nec etiam per mutationem factam in accidentibus, quia accidentia manent: ergo hoc fit per mutationem factam in substantia panis, aut ergo illa mutatio substantiae panis est per nouam assumptionem paneitatis, vt prima positio ponit: aut per conuersionem substantiae panis in Corpus Christi. Sed non est per nouam assumptionem paneitatis, vt probatum est. Ergo per conuersionem substantiae panis in Corpus Christi manentibus accidentibus. Est autem sciendum, quod aliquid de nouo esse alicubi vbi prius non erat per conuersionem alicuius in ipsum, est dupliciter. Vno modo, quod conuersio fiat in ipsum non vt in praeexistens alibi: sed sit conuersio in ipsum sicut illud quod in fine conuersionis incipit esse de no uo in seipso, sicut si conuertatur lignum in ignem alicubi, esset ibi ignis de nouo per conuersionem ligm in ipsum qui quaedem ignis non praeexistebat in se ante istam conuersionem. Alio modo fit aliquid per conuersionem, vbi prius non erat Quia, scilicet illud in quod fit conuersio praeexistebat alibi in se: sed per conuersionem alicuius de nouo in ipsum praeexistens habet esse vbi fit illa conuersio in ipsum. Et sic Christus de nouo est in sacramento altaris per conucrsionem substantiae panis in ipsum: & non primo modo, quia per talem conuersionem non habet esse simpliciter: sed, quod sit ibi nouo modo. Et hoc est singulire in hoc sacramento. Est etiam aliud in quo differt, quia hic fit conuersio formae in formam & materiae in materiam, non autem in conuersione primo modo dicta.
Aliqui autem dicunt, quod causa quare Deus potest conuertere formam in formam est, quia cum possit eandem formam numero quae cessit in potentiam materiae reparare, & materia panis sit in potentia ad formam hominis, dicunt, quod quia potest reparare eandem formam numero quae cessit in potentiam materiae vt dictum potest etiam reparare quamcumque formam ad quam substantia panis est in potentia, quia potest facere vnam cum alia.
Sed hoc nihil est: quia licet possit Deus reparare eandem formam numero quae cessit in potentia materiae, impossibile est tamen, quod faciat duas formas differentes specie esse vnam specie: vel numero, constat autem, quod forma conuersi & forma illius in quo fit conuersio differunt specie. Iterum non posset secundum hoc ostendi quod possit materia conuerti in materiam. Et ideo rationabilius ponitur, quod causa huius est, quia scilicet porentia Dei se extendit super totam entitatem cuiussibet entis ereati: & ideo entitatem quamlibet creatam potest conuertero in aliam entitatem creatam.
Qvantum ad secundum sciendum, quod in isto sacramento aliquid dicitur esse dupliciter. Vno modo vi sacramenti. Alio modo concomitatiue. vi sacramenti dicitur esse ibi id in quod directe fit conuersio. Concomitatiue autem omno quod inseparabiliter & intrinsece concomitatur id in quod directe fit conuersio, sicut est quantitas vel qualitas illius in quo fit conuersio, & etiam suppositum eius. Quantum ergo ad ea quae sunt ibi concomitatiue satis planum est, sed quantum ad id quod est ibi virtute sacramenti sunt opiniones.
Nam quidam dicunt, quod non est ibi aliquforma substantialis Corporis Christi vt sacramenti: sed tantum vi sacramenti est ibi materia Corporis Christi quibusdam accidentibus effecta.
Ad cuius euidentiam sciendum secundum eos, quia corpus accipitur tripliciter, vno modo pro trina dimensione, quae est accides existens in genere quantitatis, secundo modo pro composito ex materia & forma substantiali, ad quod sequitur talis dimensio tanquam proprium eius accidens. Tertio modo potest dici Corpus materia effecta quantitate, ita tamen, quod qualitas non sit de significato corporis sic dicti nisi extrinsece. Sicut subiectum dicitur aliquo modo esse de ratione accidentis. Modo dicunt, quod Corpus Christi primo modo dictum vt de se patet non est in sacran ento: nec secundo modo, scilicet illud quod habet naturam compositam ex materia & forma: quia illud Corpus est Christus, & non potest proprie dici Christi. Constat autem, quod illud Corpus quod est ibi est Corpus Christi: quia Christus non dixit hoc est Corpus quod sum ego, sed Corpus meum. Ergo Corpus secundo modo dictum non est ibi vi sacramenti, relinquitur ergo quod Corpus, tertio modo dictum, scilicet materia affecta quantitate sit ibi vi sacramenti.
Sed istud videtur mihi falsum, quia nunquam aliquis terminus potest attribui alicui naturae simpliciter nisi significatum illius termini vere conueniat sibi, vnde non possum vere dicere & simpliciter, quod homo pictus sit homo, vel aliquid tale. Sed Corpus Christi quod est in hoc sacramento vere & simpliciter est caro. Ergo oportet quod Corpori Christi quod est ibi vere & simpliciter, conueniat significatum huius termini caro. Sed caro proprie non sign ficat materiam affectam quantitate, vel quocumque alio accidente, sed compositum ex materia & tali forma substantiali ad quam tales proprietates consequuntur. Ergo &c.
Ad illud, quod adducunt facile est soluere primo, quod corpus potest accipi pro natura composita, vel pro composito habente naturam. Et quando stat pro composito habente naturam est Corpus quod est Christus, quando pro natura est Corpus Christi, sed quia tales locutiones accipiendae sunt intransitiue frequenter, sicut quando dico persona mea, constat quod persona stat ibi pro persona quae sum ego. Et sic etiam possum dicere Corpus meum, idest, Corpus quod sum ego. Et magis propria dicitur sic quam si diceretur, quod caro est materia affecta quantitate vel quocunque alio accidente.
Alia opinio est, quod saltem in homine sunt plures formae substantiales, scilicet forma corporeitatis & anima. Et dicunt, quod compositum ex illa forma corporeitatis & materia est ibi vi sacramenti, quia in partes huius compositi conuertitur materia & forma panis. Anima autem est ibi concomitatiue.
Sed, quia non teneo, quod sint plures formae substantiales in eodem, quia hoc esse non potest sicut in alijs ostensum est: ideo sustinendo vnitatem formae tenendo tertiam opinionem de hoc, dico, quod fit conuersio in animam, &, quod est ibi vi sacramenti prout dat esse corporeum: sed vt est anima est ibiconcomitatiue &, quod non obstante, quod forma corporeitatis dans esse corporeum & anima sint idem essentialiter & realiter bene dicatur, quod sitvi sacramentivt dat esse corporeum & non vt anima. Probo per conuimile, quia sicut anima & forma corppreitatis secundum hanc viam sunt vnum realiter in hominerita, quod multo plus essentia diuina, vt est natura & vt est voluntas est eadem in Deo essentialiter: & tamen dicimus, quod essentia vt natura est principium producendi filium, imo dicitur, quod voluntas concomitatiue se hiabet ad productionem filii: ergo a simili & multo plus potest dici, quod anima vt dat esse corporeum est terminus huius conuersionis, non autem vt anima est: quia ad hot quod sit terminus conuersionis accidit sibi quod sit anima: sed quod sit forma corporeitatis hoc necessario requiritur. Vnde dato per impossibile quod posset ibi esse fotma corporeitatis quae non esset anima, in illam fieret conuersio tantum. Et hoc significamus quando dicimus, quod est ibi anima concomitatiue, quia scilicet de necessitate illius forme est, quod in formacorporeitatis. Quod aliud sibi conueniat hoc sibi accidit prout est terminus conuersionis.
Si autem quaeratur quare est plus terminus conuersionis vt est forma corporeitatis quam vt est anima.
Dicendum, quod causa huius est, quia verborum forma significat eam vt est pars corporis, quando dicitur hoc est corpus meum. Et per consequens vt constituit naturam corpoteam. Et quia virture verborum debet esse ibi illud quod verba significant: ideo anima vt constituit naturam corpoream, siue vt dat esse corporeum habet esse ibi vi sacramenti.
Qvantum ad tertium, scilicet quem modum essendi habet ibi. Dicendum, quod inuenire dictum modum essendi positiue est difficile, quia illa quae transcendunt sensum & imaginationem & quae ex sensatis & imaginatis non possunt efficacitei concludi, transcendunt intellectum nostrum. Vnde Philosophus tractando de coelo, licet probet aliquas conditiones eius positiuas per ea quae possunt sentiri scilicet, quod est circulare velaliquid tale, tamem in alijs nihilprobat nisipriuatiuas conditiones, puta, quod non sit graue, nec leue, calidum, nec frigidum. Et simsliter de substantijs separatis pauca possumus positiua probare: sed vt in pluribus scientia nostra de eis est scire quod non sint materiales vel corporeae, vel aliqid tale Similiter in proposito ostendere modum quo Christus sit positiue sub sacramento altaris difficile est, quia hoc transcendit imagnationem.
Sciendum ergo, quod ista conuersio qua conuertitur panis in Corpus Christi, non est conuersio in aliquid non praeexistens vt, scilicet per conuersionem habeat primo esse, sicut quando conuortitur lignum in ignem in generatione ignis, nec habet fieri per hoc quod corrupta vna forma materia manens sit sub alia forma, sicut est in praedicta generatione ignis: sed per hoc, quod substantia panis conuertitur in corpus praeexistens scilicet in Corpus Christi: ita quod tota in totum, scilicet forma in formam & materia in materiam: nec etiam acquiritur in quod fir conuersio noua quantitas sibi inhaerens: sed acquiritur sibi nou habitudo ad quantitatem panis manentem.
Dicunt ergo quidam, quod si substanua panis realiter est conuersa in Corpus Christi, accidentia praedicti panis manentia non habenthabitudinem aliquam ad aliquam substantiam nisi ad Corpus Christi in quod subiectum eorum est conuersum: nec ad illud corpus hiabent habitudinem per modum inhaerentis: sed pro tanto habent illam habitudinem, quia quodammodo licet minus proprie subiectum eorum factum est quod ammodo Corpus Christi & propter talem conuersionem in ipsum. Et sic Corpus Christi esse realiter ibi, est talia accidentia Christi habere realiter talem habitudinem ad illa accidentia.
Alijs autem videtur, quod hoc non susficit: imo quod oportet Corpus Christi esse plusquam sic: licet modus ille non sit a viatore comprehen. sibile: qualitercumque tamen sit ille modus positiuus oportet remouere ab illo modo essendi modum essendi localiter vel situaliter. Non enim omne, quod est in aliquo realiter est in eo sicut locatum in loco: sicut nos dicimus, quod causa est in effectu & effectus in causa, & istud esse istius causae in effectu & e conuerso est habitudo realis vnius ad alterum. Quod autem modus essendi quo Corpus Christi est realiter in hoc sacramento non sit modus essendi localis vel situalis, patet ex hoc, quod sicut impossibile est, quod oppositae qualitates insint simul eidem subiecto: ita quod sit album & nigrum simul, ita impossibile est, quod oppositi situs insint eidem situaliter & localiter, quia sicut illa includunt oppositionem secundum formam, ita ista includunt oppositionem secundum situm & locum. Et ideo sicut dictum est oportet ponere, quod modus ille essendi non est modus essendi in loco localiter & situaliter. Illud autem quod est alicubi non situaliter, potest esse in pluribus locis simipliciter & totum in qualibet parte eius in quo est, sicut potest patere in modo essendi quo aliquid est in aliquo sicut causa in effectu. Ignis nisi calefaciat aquam est in aqua sicut causa in effectu. Et si plures aquas circumstantes calefaciat erit in eis omnibus secundum istum modum essendi & totum in qualibet parte aquae calefacit, quia quaelibet pars aquae calefacta est al toto igne. Sic etiam Corpus Christu quia non est in Hostia localiter: sed per alium modum essendi potest esse in pluribus Hostijs simul, & totum in qualibet parte Hostiae consecratae. Similitudo autem inter modum essendi ipsius ignis in aqua & Corporis Christi in Hostia non attenditur quantum ad hoc, quod vtrique conueniat idem modus essendi, quia Corpus Christi non est ibi sicut causa in efsectu: sed quantum ad hoc est simile quia neuter illorum modorum essendi est esse in aliquo sicut in loco vel situaliter, & neutri istorum modorum essendi repugnet esse in pluribus locis simul, & quod totum sit in qualibet parte. Quia ergo iste modus essendi non est sicut in loco vel situaliter, ideo Corpus Christi, secundum quod est in Hostia absoluitur a legibus loci, propter quod potest esse in pluribus hostiis & totum in qualibet parte Hostiae, & totum in magna hostia, & totum in parua. Et propter hoc etiam est ita quod licet partes corporis christi inter se secundum esse quod habent in se sint situ abinuicem distincte: non tamen secundum esse, quod habent in Hostia, distinguntur ab inuicem, vt scilicet vna pars corporis christi sit sub vna determinata parte Hostiae, & alia, pars sub alia imo totum est sub qualibet.
Ad primum ergo in oppositum dicunt quidam, quod sicut suppositum potest habere naturam diuersatum specierum sicut, suppositum Christi habet naturam humanam & diuinam, ita etiam eadem natura numero & specie potest esse in diuersis locis. Sed hoc videtur mihi friuolum, quia diuersitas naturarum non ita repugnat eidem supposito, sicut diuersitas oppositorum in eodem subiecto. Nam etiam in suppositis creatis inueniuntur diuersae naturae quarum vna dependet ab alia sicut accidens a substantia. Sed impossibile est inueniti opposita in eodem subiecto, quia omnis oppositio includit contradictionem: & ideo de quocumque verificantur opposita verificatur contradictio, quod est omnino impossibile, scilicet contradictoria verificari de eodem: esse autem in pluribus locis localiter sunt opposita. Et ideo aliter dicendum est ad malorem, quod idem esse in pluribus localiter & secundum modum essendi localem est impossibile. Sed, quod aliquid sit in pluribus locis non secundum modum essendi localem, sed secundum alium modum essendi non est inconueniens, sicut patet de eo quod est in aliquo sicut causa in effectu, sicut supra dictum fuit. Modo Corpus Christi non est in Hostia secundum modum essendi localem vt dictum est.
Ad secundum dicendum, quod forma panis conuertitur in animam Christi. Et ad illud quod dicitur in oppositum dicitur primo, quod ad talem conuersionem non requiritur communicatio in eodem subiecto inter illud quod couertitur & id in quod conuertitur, quia talis communicatio est solum vbi requiritur vnum subiectum commune manens in vtroque termino, quod subiectum deducitur de forma in formam, hoc autem non habet hic locum. Ergo, &c. Secundo, dato quod requireretur subiectum commune quod non credo, posset dici, quod illae duae formae, scilicet anima Christi & forma panis, habent subiectum commune, non quidem sicut pars earum sed sicut in quo sunt, sicut forma in materia, quia eadem materia prima communis est eis, tota etiam illa quorum istae sunt formae communicant in materia quae est pars eorum. Et si dicatur, quod si non habent commune subiectum, conuersum nullo modo manet in eo in quod conuertitur, & sic annihilatur, dicendum, quod non oportet primo, quia dato quod illud quod est conuersum non maneat in potentia in eodem in quod conuertitur: verum tamen quia omnis transmutatio denominatur a termino ad quem, terminus autem istius conuersionis non est non entitas, vel nihil, sed est entitas illius in quod fit conuersio: ideo non debet dici annihilatio: sed debet dici in ens conuersio, nec debet dici panis annihilari, sed conuerti. Modo, quia dato quod requireretur ad vitandam annihilationem, quod conuersum maneret in potentia in eo in quod conuertitur, illa potentia secundum quam maneret vnum in potentia in altero non esset potentia naturalis secundum quam vnum naturaliter conuertitur in alterum, quae conuersio requirit subiectum commune: sed esset potentia supernaturalis & obedientialis secundum quam quodlibet creatum potest conuerti in aliud virtute diuina, & e conuerso non manente eodem subiecto communi, ita, quod in tali potentia est: ita Angelus in potentia ad lapidem, id est, quod conuertatur in lapidem, sicut lapis in pane & e conuerso. Et si diceret, quod omne corpus potest conuerti in aliud corpus, sed non corpus in spiritum, dicendum, quod August. intelligit de conuersione naturali. Et si dicamus contra hoc, quod non, quia Corpus elementare non potest conuerti naturaliter in Corpus celeste. Dicendum, quod imo secundum Agustinum qui ponit Corpus celeste esse naturae elementaris: qui in hoc secutus est Platonem.
Ad tertium patet ex dictis, scilicet, quod anima est ibi vi sacramenti vt dat esse corporeum, licet non sit ibi vt anima.
Ad quartum, quod est contra hoc dicendum, quod conuersio est in rem: nec etiam intentio dicentis, quod anima non est ibi vi sacramenti vt anima: sed vt dat esse corporeum sic, quod res quae est anima non sit ibi vi sacramenti, imo res quae est anima est ibi vi sacramenti. Sed hoc quod tanto dicitur, quia posito per impossibile, quod res illa realiter daret esse corporeum, & non esset anima, adhuc esset ibi vi sacramenti: sed posito per impossibile, quod esset anima & non daret esse corporeum, non esset ibi virtute sacramenti. quia, nec hoc significant verba.
Ad quintum dicendum, quod idem moueri localiter & per se oppositis motibus est impossibile. Sed idem secundum modum essendi quo Corpus Christi est in sacramento altaris moueri ad opposita loca propter motum factum in alio, scilicet in quantitate manente, non est inconueniens, sicut, nec est inconueniens, quod secundum illum modum essendi sit in pluribus locis.
Ad sextum dicunt quidam, quod duplex est operatio formae. Vna per comparationem ad intra, quod, dare esse ipsi subiecto est sicut albedo dat esse album suo subiecto. Alia est operatio formae per comparationem ad extra, sicut albedo dat suo subiecto disgregare. Modo dicunt, quod operatio quantitatis ad intra est facere subiectum suum esse quantum: sed operatio ad extra est occupare locum. Et ideo vt dicunt licet virtute diuina non possit esse quin quantitas Corporis Christi faciat ipsum esse tantum puta bicubitum vel tricubitum, tamen potest absoluere eam ab occupando locum, ita quod non occupat nisi ita paruum locum sicut placet sibi. Hoc videtur mihi satis friuolum, primo quia constat, quod Deus posset conuertere totam terram in Corpus Christi & tunc Corpus Christi esset in toto spacio totius terrae. Nec hoc esset per hoc, quod quantitas Corporis Christi extenderetur ad occupandum, quia impossibile est, quod quantitas aliqua quantitatiue & situaliter loquendo plus occupet quam sit distantia suarum extremitatum: & ideo impossibile est, quod quantitas bicubita euius extrema per distantiam bicubitilem distarent occupent maiorem locum, quia bicubitalem. Et ideo impossibile est, quod quantitas Corporis Christi situaliter loquendo occupet maiorem distantiam quam illam quae est inter extrema suae quantitatis, & eadem ratione nec maiorem. Secundo, quia isti imaginatur quod Corpus Christi impediatur in occupatione sibi nata in esse, nunc aurem occupatio secundum localem situationem, non est sibi nata in esse in Hostia, alioquin localiter efset ibi quod ast improbatum. Et propter hoc dicendum est ad rationem, quod ratio quare tota quantitas eorporis christi quantum potest ibi esse, est modus essendi qui non est localis. Nam secundum modum essendi non localem magnum potest esse in paruo & paruum in magno, sicut ignis magnus potest esse in parua aqua si paruam aquam calefaciat, sicut cansa in effectu, & paruus ignis in magna. Dato etiam quod substantia panis conuerteretur in quantitatem corporis christi: ita quod quantitas esset ibi vi sacramenti, adhue non esset sbi occupatiue & localiter: quia quantitas non est localiter alicubi,per hoc quod conuertitur aliquid in ipsum: sed per hoc quod ipsa locali motu applicatur ad hoc dummodo sit quantitas praeexistens, vel si de nouo generetur, sic quod sit ibi de nouo vt commensurata corpori coexistentit
On this page