Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Cumque supra disseruerimus, ac pluta dixerimus de huis communiter quae secun. dum rem de Deo dicutur eorum tameni VS.

Distincta trigesima tertia.

QVAESTIO PRIMA. CIrca distinctionem trigesimam tertiam. Queritur vtrum Deus habeat scientiam certam, & distinctam de eis quae sunt extra se.

Et arguitur quod non. Quia vbi nen est scientia, non est scientia distinctina & specialis. Sed in Deo non est scientia. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia scientia est habitus discursinus, cum sit habitus conclusionum quae probantur per demonstrationem. Tale quid non est in diuinis. Ergo, &c.

Praeterea Deus non cognoscit aliquid nisi pro vt est in eo. Sed illud quod est in Deo pro vt est in: eo non est distinctum a Deo. Ergo Deus noncognoscit alia a se vt sunt distincta ab eo: nec per consequens cognoscit ea in speciali, & distincte. suia in suo esse speciali distincto sunt a Deo. Preterea Deus cognoscit vnumquodquae inquantum assimilatur sibi, quia simile, simili cognosci tur. Sed illa quae sunt similia inquantum huiusmodi, non habent esse distinctum a Deo, sed magis vunm cum eo. Ergo, &c.

Praeterea Deus cognoscit res in propria forma, aut hoc est per proprium medium, aut per commune, non per proprium, quia tunc Deus per diuersa media cognosceret diuersa, quod est inconueniens. Quia in eo non est nisi vnum medium cognosendi omnia. Nec per mediu commune, quia tale medium non facit propriam & distinctam cognitionem de re.

Contra agens per intellectum nouit quae agit in propriis formis, & in speciali. Sed Deus est cau. sa efficiens omnium aliorum a se, per intellectum & voluntatem. Ergo, &c.

Respondeo hic tria declaranda sunn Primo quod Deus habeat scientiam, accipiendo seientiam pro cognitione intellectiua.

Secundo, quod habeat cognitionem in specia li, & distinctam de rebus.

Tertio, quod ipse cognoscit res in singulars.

ARTICVLVS PRIMVS, QVod Deus habeat scientiam, probatur triplicivia.

Primo, via remotionis, quia quanto vnumquode quo minus habet de materialitate, supposita eius entitate, est magis nobile & habet operationem magis nobilem; & praecipue loquendo de operatione in manente. Sed Deus est maxime inmaterialis, quia est siue materia omni & potemtialitate quacumque: quae est conditio materiae. Ergo Deus habet operationem maxime nobilem. Sed nobilissima operario est intelligere. Ergo Deo conuenit intelligere: & nobilior & potior modus intelligendi qui possit

Aliter formatur, quia quanto aliquid est remotum a materialitate, tanto magis accedit ad naturam cognoscitiuam, sed Deus est remotissimus a materialitate. Ergo ei conuenit maxime cognoscere, & nobilissimo modo scilicet per intellectum.

Sed contra hoc obiicitur tripliciter. Primo priuatiuum non est causa effectiua positiui. Sed immaterialitas siue carentia materiae est aliquid priuatiuum. Ergo non est effectiua positiui, quod est intelligere.

Secundo, quia si immaterialitas esset causa cognoscendi, sequeretur quod illa quae habent minus de materia, magis participatent naturam cognoscitiua: sed hoc est falsum. Quia aer& ignis msnus habent de materia quam bruta: & tamen non habent cognitionem plusquam bruta, nec sicut bruta, quia nullam cognitionem habent. Tertio: quia per idem habet aliquid intelligere, & intelligi. Sed intelligi non conuenit alicui per immaterialitatem: asioquin materialia non possent intelligi.

Sed his non obstantibus ratio est bona. Quia ibi accipitur materialitas, non solum pro materialitate propriae dicta, sed etiam pro possibilitate, & potentialitatei

Ad primum ergo, dicendum est, quod priuatiuu non est causa positiui, nec etiam per illam rationem ponitur quod carentia materiae quae dicit quandam priuationem materiae, sit causa intelligendi quod est positiuum: sed supposita entitate rei materialis est signum positiuum, & ad ipsam consecutiue se habet aliquod positiuum. Nam posito quod aliquid sit ens, & inmateriale, sequitur quod habeat naturam nobilem, & per consequens operationem nobilem sicut est cognoscere, & quanto plus est inmateriale, tanto plus habebit cognitionem nobiliorem.

Ad secundum, dicendum quod illa ratio procedit ex aequiuocatione materialitatis, & inmatenalitatis. Nam quando dicitur quod quanto minus aliquid habet de materialitate, ibi accipitur materialitas, non pro materia propriae dicta, sed pro potentialitate materiae. Quia quanto aliquia est magis inmune a potentialitate materiae, & magis transgreditur potentialitatem, & imperfectio. nem eius, tanto magis accedit ad nobilitatem, & naturam cognitiuam. Sic autem nunus habet de materialitate brutum, & magus vincit potentiali. tatem materiae quam aer, vel ignis: quamuis inquantum sunt magis rari aer & ignis: minus habent de materia propriae dicta.

Ad tertium. Dicendum quod quando dicitur quod per idem aliquid intelligit, & intelligitur, si refferatur ly per idem ad rationcm intelligendi, vt sit sensus, quod idem quod est ratio per quam alia quis intelligat, illud idem sit ratio ex parte intelligibilis per quam intelligatur: veritatem habet vt si ponamus esse species, per eandem illam speciem per quam aliquis intelligit, per illam eandem res intellecta intelligitur. Illud autem per quod aliquid intelligitur est inmateriale: licet res quae intelligitur sit materialis. Siautem ly per idem referetur ad obiectum, & accipiatur ly per idem materialiter vt sit sensus quod per idem, &c. id est quod quantum ad omne illud quod conuenit, ali. cui intelligere: conuenit & sibi intelligi, & econuerso: falsum est. Nam res materiales quantum ad illud quod sunt intelliguntur, & sunt & possunt intelligi: non tamen possunt intelligere. Iel breuius posset dici, quod res materiales non intelligunt: nisi inquantum sunt aliquo modo inmateriales.

Secunda via sumitur penes causalitatem, & est talis. Omne agens praestituens sibi finem, agit per intellectum, & voluntatem: & per consequens; ea quae agit intelligit. Sed Deus est causa omnium aliorum, & est agens praestituens finem sihi. Etgo, &c.

Maior patet, quia agens praestituens sibi finem. oportet quod cognoscat fine, & ea quae sunt ad ssnem, & proportionem vnius ad alterm, scilicet eorum quae sunt ad sinem, ad ipsum finem. Aliter hon praestitueret sibi finem. Minor probatur sic. Aut Deus agit a casu non untendens aliquem finem operis sui, quod esset inconueniens. Aut agu tendendo in finem sibi praestitutum ab alio. Sed hoc non potest esse. Quia tunc non esset primum agens. Aut agit praestituendo sibi finem: & hoc est necessarium. Quia prima duo vt dictum esti sunt impossibilia. Et si obiiciatur; quia vna persona producit aliam nec a casu, nec propter finem: & similiter producit tota Trinitas ereaturam. Dicendum est, quod non est simile. Quia in productione diuinarum personarum, non producitur aliquid, quod sit natum ordinari ad aliquid supra se, sicut creatura. Quia omnis creatu. ra habet aliquid supra se; ad quod nata est ordinari sicut ad finem.

Tertia via sumitur ex praeeminentia Dei. Quia, quicquid importat simpliciter perfectionem, Deo est attribuendum. Sed intelligere, & scire est huiusmodi. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur. Quia sicut alias dictum fuit, illud dicit perfectionem simpliciter, quod tale simpliciter melius est omni non tali. Intelligere autem inquantum huiusmodi, est melius & perfectius omni non intelligente. Ergo & intelligere absolute acceptum. Quia si acciperet intelligere per discursum, vel habitum additum, non diceret simpliciter perfectionem: sed cum determinato modo principiandi, Vnde bene inuenitur aliquid perfectius omns intelligente per discursum: sed non inuenitur ali¬ quid perfectius omni intelligente simpliciter.

ARTICVLVS SECVNDVS QVantum ad secundum, scilicet quod Deus cognoscit in speciali secundum suas naturas specificas. Probatur duplici via.

Prima est via causalitatis. Quia illud quod est causa totius vniuersi per intellectum, & voluntatem, oportet quod cognoscat in speciali partes ex quibus constituitur vniuersum: sicut artifex debet cognoscere sunm esfectum. Quia totum integrale non potest perfecte cognosi, nisi in speciali parte; cognoscatur. Sed partes vniuersi, sunt naturae specifice rerum, secundum quod sunt talis naturae in speciali: sic enim constituunt ordinem vniuersi. Ergo oportet quod Deus in speciali cognoscat alia a se. Secunda via est praeeminentiae, & est talis. Sicut essentia Dei propter praeeminentiam eius in essendo, includit omnem perfectionem, quia ei conuenit quicquid dicit perfectionem simpliciter in essendo: ita etiam propter praeeminentiam, & perfectionem suam in causando, & repraesentando oportet quod conueniat ei quicquid est pertectionis simpliciter, incausando & in repraesentendo. Non est autem res aliqua, quam creare & rerepraesentare, non sit simpliciter perfectius. Licet enim sic reptaesentare: scilicet quod aliquid representet hominem & non plus, vel quod obscure. sit imperfectionis simpliciter; tamen repraesentare hominem, vel quodcumque aliud, est simpliciter perfectionis. Et simile est de causando hanc rem, vel illam, & repraesentare vnumquodque in generali & speciali, perfectionis est simpliciter. Ergo essentia diuina repraesentat omnia, & quantum ad sua specialia, & quantum ad sua generalia. Et ideo oportet ponere quod ipse propriam& specialen cognitionem habeat de rebus. Notandum tamen est, quod quando dicitur quod Deus habeat propriam & distinctam cognitionem de rebus: hoc potest intelligi dupliciter, vno modo ex parte identitatis, vt sit sensus, quod Deus habet de homine ita propriam cognitionem, quod illa ita sit propria homini, quod nihil aliud intelligatur illa cognitione: & quod cognitio qua cognoscit hominem, sit realiter distincta a cognitione, qua cognoscit aequum. Et sic falsum est dicere quod Deus habeat cognitionem propriam, & distinctam de rebus.

Alio modo potest accipi propria, & distincta cognitio: ex parte cogniti, vt sit sensus, quod Deus cognoscit in speciali propria vniuscuiusque rei: & ea per quae vna res in speciali distinguitur ab alia verbi gratia quod cognoscat hominem non solum vt ens, sed etiam vt est rationale quod est ei proprtum: & per quod distinguitur ab aliis. Et sic intelligitur, quod Deus habeat propriam & distinctam cognitionem de rebus.

ARTICVLVS TERIIVS. QVantum ad tertium. Scilicet quod Deus & cognoscit fingularia, facile est probare, quia cum ipse sit causa omnium per intellectum & voluntatem, oportet quod cognoscat omnia, secundum quod ea faci, tconstat autem quod ea quae facit non facit in vniuersali, sed in singulari. Quia omnis res in suo esse extra, in quo habet fieri est singularis. Et ideo oportet dicere quod ipse cognoscat singularia; siueres in singulari. Causam autem huius, scilicet quod Deus cognoscat omnia singularia in singulati. Dicunt quidam esse, quia Deus est suum esse. Et hoc declarant sic. Quia illud quod est suum esse, habet cognoscere alia a se, non solum quantum ad suas quidditates, sed etiam quantum ad suum esse. Sed Deus est suum esse, Ergo habet cognosccre quantum ad suum esse. Sed omnes res quantum ad suum esse sunt singulares, licet quantum ad suas essentias habeat esse vniuersale. Ergo Deus cognoscit in singulari per hoc quod est suum esse.

Sed istud valde parum valet. Primo, quia si in creaturis esse non differt ab essentia, idem erit de aliis intelligibilibus: sicut de Deo.

Secundo, quia sicut esse extra animam, est esse particulare, ita etiam in anima. Sed essentia & esse habet esse vuiuersale. Sicut hoc quod dico essentia est quoddam vniuersale praedicabile de multis. Ita hoc quod dico esse.

Tertio, quia dato quod Deus sit suum esse, tamen non oportet quod eius essentia repraesenter secundum quod habet quod sit esse: sed secundum quod sit essentia, & quaedam species, & similitudo exemplaris rei. Si dicatur quod inquantum essentia, repraesentat quidditates rerum, sed inquantum esse repraesentat ipsum esse. Nihil est. Quia sicut idem quod est esse, & essentia, potest repraesentare quidditatem vt est essentia & esse, ita etiam in creaturis in quibus ponitur esse & essentia, ipsa essentia, repraesentabit essentias: & esse repraesentabit esse. Et sic intellectus creatus per quidditatem speciei, cognoscet quidditatem rei: & per esse eius cognoscet esse rei.

Quarto, quia ista quaestio non habet difficultatem de quolibet in particulari: sed de particulari materiali. Nam particularia immaterialia, per se sunt intelligibilia ab intellectu eis proportionato.

Et ideo aliter dicunt alii & melius, quod Deus qui est causa totius rei, & quantum ad formam, & quantum ad materiam, & quantum ad omne illud quod in re est, cognoscit directe singularia sicut & nos. Ad cuius euidentiam, sciendum, quod quaestio non intelligitur de quolibet particulari, quia particularia immaterialia, sunt per se intelligibilia, nec intelligitur haec de futuris contingentibus, quia hoc tractabitur infra, sed quaestio quaerit de particulari materiali, praecipue quod experimur non esse primum, quasi per se obiectum nostri intellectus: sed ex consequenti. Sed de hoc praecipue est difficultas, quomodo Deus vel Angelus intelligit tale particulare. Causa autem quare intellectus noster non intelligit tale singulare directe: est quia non intelligit nisi motus ab obiecto. Obiectum autem non mouet ipsum nisi secundum suum esse formale. Et accipio esse formale pro vt acceptio absoluta formae, est eius acceptio secundum esse formale. Et acceptio eius secundum esse contractum, est eius acceptio secundum esse ma. teriale. Vnde linea, vel bicubitum secundum quod absolute acceptum, est quasi formale. Sed bicubitum hoc, vel haec linea vel illa, est quasi materiale. Quia intellectus noster mouetur sic a re secundum suum esse absolutum: & formale. Inde est quod non assimilatur ei rei nisi secundum suum esse absolutum, & formale, & propter hoc non intelligit res materiales, & corporeas quae sunt eius obiectum: nisi secundum suum esse absolutum, & abstractum. Quare autem obiectum materiale & quantum, supposito quod quantitas sit aliquo modo principium indiuiduationis in rebus materialibus: non mouet secundum suum esse contractum, sed secundum suum esse absolutum: est quia intellectus non est virtus organica, nec id quod in eo recipitur: recipitur: in quanto, Et ideo mouens ei propositum vel proportionatum oportet quod abstrahat a conditione quantiquae ese esse hoc, vel esse hoc signatum. Vnde sola ratio absoluta formae vel substantialis, vel accidentalis, & ipsius quantitatis: manet apud ipsum. Sed intellectus diuinus qui non mouetur a re, sed est causa retum; est eius essentia quae est sibi principium intelligendi, quae non aquiritur ex motionererum: sed econuerso ipsa est causa rerum. Repraesentar res etiam materiales non solum secundum for. mam secundum quam conuenit agere, nec solum secundum esse absolutum, & formale: sed etiam secundum esse contractum ad hic, & nunc. Ideo facit cognoscere quodcumque singulare, quantuncumque materiale & in suo esse singulaii contracto. Et haec esti ratio quae ponitur communiter.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod sicut calor noincludit insua ratione, quod sit calefactio, licet non aquiratur siue calefactione; ita cognitio conclusionum, licet non aquiratur in nobis sine diseursu & inquisitione: tamen quando iam habetur, non est cum discursu, nec ineludit nessario discursum in sua ratione. vnde scientia quae respicit conclusiones: potest esse vbi non est discursus. Vel potest diei, quod dato quod scientia in nobis non sit sine discursu, saltem in aquisitione scientiae: non tamen oportet quod sit in Deo. Quia eius scientia non est eiusdem rationis vniuocecum nostra. Vnde eius certa & euidens cognitio, quae vna & eadem est de effectibus, & decausis: vt est causarum, dicitur essequasi cognitioprincipiorum & dicitur intelligentia: sed vt est effectuum, dicitur esse quasi scientia. Vel potest dici, quod cognitio inquantum est enunciabilium, quae primo nata sunt eognosci ab intellectu creato, dicitur quasi intelligentia principiorum: sed pro vt est enunciabilium quae nata sunt cognosci per aliud ab intellectu creato, dicitur scientia.

Ad secundum dicendum quod lyscilicet, potelt reduplicare, vel rationem cognoscendi: vel rem intellectum. Sireduplicet rationem cognoscendi, sic est sensus quod Deus non cognoscit aliquid nili secundum quod est in eo, id est, nisi secundum illam, vel per illam rationem quae est in eo: & sic verum est. Et ex hoc non sequitur, quod non co noscat aliud a se; sed quod non cognoscat per aliud a se: quod sit sibi ratio cognoscendi. Si autem reduplicet obiectum intellectus, sic est sensue, quod Deus non cognoscit nisi secundum quod in eo, id est, nisi quantum ad illud esse cognitum quod habet in Deo. Et tunc distinguendum est de esse in Deo, quia aliquid est in Deo dupliciter, scilicet formaliter, & obiectiue. Formaliter, sicut cognitio sua, & iusticia, & sic de aliis quae sunt in eo. Et sic accipiendo lv secundum quod, pro vt reduplicat obiectum cognitum, falsa est maior. Quia sensus est, quod Deus non cognoscit aliquid, insi secundum quod est in eo: id est non est aliquidco gnitum a Deo, nisi illud quod formaliter est in eo: quodfalsum est. Nam alia ab eis quae suntiin. Deo formaliter, & sunt idem per essentiam cum eo:sunt cognita ab eo. Si autem aecipiatur esse in Deo oblectiue, & Nvsecundum quod reduplicet rem in¬ tellectam: sic est sensus. quod nihil cognoscitur a Deo nisi secundum quod est in eo: id est nisi quantum ad illud cognitum quod est in eo obiectiue. Et sic est maior vera. Quia quicquid Deus intelligit, est in eius intellectu obiectiue. Quia obiectiue dicitur esse in intellectu, quicquid est in aspectu eius, sicut obiectiue in aliquo vidente est, quicquid est in prospectu eius. Sed tunc minor est falsa. Nam illud quod est in Deo isto modo, bene potest esse diuersum, & distinctum a Deo. Inde non sequitur quod non cognoscat alia a se.

Ad tertium. Dicendum quod similitudo dicitur dupliciter. Vno modo pro quadam relatione similium, siue hoc sit secundum aliquod vnum analogum, sicut Deus & Creatura sunt similes in entitate: siue sit secundum aliquod vnum in specie, sicut, duo homines sicut simile in albedine tune sic.

Quando dicitur quod nihil cognoscitur a Deo vel alio cognoscente nisi in quantum est simile fibi: si accipiatur secundum primam similitudinem sub hoc sensu quod eognoscens non cognoscit aliquid nisi quantum aad illud in quo conuenit cum eo in ratione similitudinis; falsum est & sic procedit ratio.

Alio modo accipitur similitudo non pro relatione, sed pro fundamento relationis, siue pro imagine, siue pro forma exemplari repraesentante rem: & si sic accipiatur similitudo vt sit sensus quod nihil eognoscitur a Deo nisi in quantum habet eius similitudinem & formam exemplarem repraesentantem ipsum: vetitatem habet quantum ad illa quae sunt alia a Deo: quod ideo dico; quia ipse non est exem. ptar sui ipsius, quia alia a Deo non intelliguntur ab eo nisi in quantum eorum similitudo, siue eremplar est in Deo vt ratio cognoseendi. Et ea hoc non sequitur quod non cognoscat quantum ad illa in quibus distinguntur a Deo; sed non cognoscerentur quantum ad illa nisi illorum exemplar esset apud intellectum Dei tantum.

Ad quartum, dicendum quod medium commune potest dici dupliciter; vel per abstractionem ipsius repraesentati, quia scilicet repraesentat aliquod abstractum, vel absolutum commune pluri. bus per praedicationem ita quod non repraesentat propria illorum; alio modo dicitur per extensionem suae repraesentationis, quia scilicet sua repraesentatione non se extendit ad vnum tantum sed etiam ad multa non solum in generali, sed etiam quantum ad propria vniuscuiusque. Similiter medium proprium dupliciter dicitur: vno modo dicitur medium proprium quod ita repraesentat ipsum, quod nihil aliud repraesentat.

Alio modo dicitur medium proptium non quia unum tantum repraesentat, sed quia repraesentat propria vniuscuiusque rei. Modo dico quod Deus non habet medium commune primo modo de rebus pluribus, imo habet medium proprium accipiendo secundo modo medium proprium, per onpositum ad tale commune. Aed accipiendo commune secundo, modo & proprium primo modo, sic Deus habet medium commune, scilicet, se extendens ad omnia simul quantum ad propria singdilorum, & vt proptium: quia non ita est medium cognoscendi vnbu, quinhit medium coguoleendi aliud.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1