Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

faicdicendum est Spiritum sanctum a satre esse & Filio ea procedere a ssatre & Fisio, quod multi hiaeretici negauerunt.

Distinctio vndecima. QVAESTIO PRIMA

CIrca distinctionem vndecimam. Primo queritur vtrum Spiritus sanctus distingueretur a Filio si non procederet ab eo. Arguitur quod sic, quia Filius distinguitur a Spiritu sancto, non solum in eo quod spirans, sed in eo quod Filius, vel natus. Sed positor quod Filius non spiret, adhuo potest intelligi esse natus vel Filius: Ergo dato quod non spiraret, adhuc distingueretur a Spiritus sancto, & Spiritus sanctus ab eo distingueretur,

Contra, quia in diuinis nulla est distinctio nisi per relationes originis oppositas: Sed si Filius non se haberet ad Spiritum sanctum, sicut spirans ad spiratum, non haberet relationes originis oppositas: Ergo, &c.

Respondeo, ista quaestio diuidenda est in duo principaliter. Primio, videbitur vtrum Spiritus sanctus procedat a Filio: Secundo, dato quod sic, vtrum spiritus sanctus distingueretur ab eo si non procederet ab ipso. Circa primum facienda qua. tuor. Primo ponetur positio quae mihi vsdetur insufficiens. Sccundo, ponetur insufficientia eius. Tertio ponetur positio quae videtur vera & eius impugnatio. Quarto impugnationis solutio.

Quantum ergo ad primum, sciendum quod exccptis authoritatibus, de quibus ad praesens non me intromitto, ostendunt quidam Spiritum sanctum procedere a Filio tali ratione: quia Pater communicat Filio totum illud in quo ei non opponitur. Sed in spirando ei non opponitur: Ergo communicat eis pirare, & per consequens sequitur quod spiritus sanctus spiretur a Filio. Maior est manifesta. Minorem probant, quia, vt dicunt, Filius & Pater se habent opposito modo quantum ad ea quae sunt intellectus, vnde intellectus est in Patre & Filio cum oppositis relationibus, quia in Patre est cum respectu producentis verbum, & in Filio cum respectu verbi producti: Sed quantum ad en quae sunt voluntatis non se habent modo oppo sito, nec voluntas vel illud quod ad voluntatem pertinet est in eis cum oppositis relationibus, nune autem spirare vel producere spititum sanctum per tinet ad actum voluntatis: Ergo Pater non oppor nitur Filio in spirando.

Quantum ad secundum sciendum, quod insufficientia istius positionis patet ex tesfimonio ponentium, quia ipsimet dicunt quod penes voluntatem & intellectum nulla realis distinctio accipienda est in diuinis, & per consequens inter patrem & filium non plus est oppositio secundum intellectum quam secundum voluntatem. Secundum etiam rei veritatem est insufficiens: quia sicut Filius habet intelligere cum opposito respectu, ita & velle: quia quiequid habet Filius tam intelligere, quam esse quam velle habet vt generatus, siue vt productus per generationem habet cum opposito respectu ad generationem: Ergo voluntas & velle est in vtroque cum opposito respectu. Item quando dicunt quod intelligere est in Patre & filio cum oppositis respectibus & non velle; aut intelligunt per hoc quod intelligere Filii sit productum & non eius velle, & sic manifeste, errant quia nullum absolutum in diuinis in quacunque persona est productum: sicut enim essentia Filii non est producta, ita nec eius intellectus vel voluntas. Aut intelligunt per hoc quod per generationem communicatur Filio intelligere, ita quod non velle, & hoc etiam est crror. Aut intelligunt quod fundamentum per se harum relationum quae sunt paternitas & filiatio est diuina essentia vt est intellectus & non vt voluntas accipiendo vtrumque quoad illud quod est absolutum; & hec etiam non potest esse quia principium actiuum in Patre sicut dictum est, est essentia diuina secundum suam infinitatem totam prout comprehendit omne ilsud quod virtute eius communicatur; eius autem virtute communtcatur Filio ita hene velle sicut intelligere. Illud etiam est fundamentum siliationis in Filio quod ei per generationem ha¬ bet per se communicari: Sed omne ahlolutum quod est in Filio habet per se ei eommunicatr per generationem: Ergo, &c. Inde notandum quod quicquid est in Filio vel diclt oppositum respectum ad patrem sicut filiatio vel generati. vel est ibi cum opposito respectu ad patrem, vnde essentia & omnia essentialia sunt in Filio cum opposito respectu ad patrem: sed verum est quod non omne quod est in Filio est respectus pppositus ad patrem: vnde nec intellipere, nec velle, dicunt oppositum respectum ad paurem, vtrumque tamen est in Filio cum opposito respectu ad patrem: vnde praedicta positio omnino est insufficiens. Notandum autem quod licet Pater & Filius non plus distinguantur quantum ad intelligere, quam quantum ad velle, tamen Pater & Filius magis distinguuntur penes modum intellectus quam penes modum voluntatis, secundum modum, secundum quem hos exponetur infra.

Quantum ad tertium sciendum, quod hoc ab aliis probatur duabus rationibus. Et quantum ad primam accipiunt eundem syllogismum sicut primi: scilicet, pater necessario communicat omnia Filio, excepto eo in quo sibi opponitur: Sed noss opponitur Pater lilio inquantum spirat: Ergo, &c, Minorem autem probant ipsi aliter quam alii; quae quidem minor potest probari leuiter sic: Pater inquantum spirans non habet oppositionem nisi ad spiratum: Sed Filius non est spiratus: Ergo Pater non habet oppositionem ad Filium quantum ad spirari. Sed contra hoc posset obiici, lic, Pater inquantum generans non habet oppositio. nem nisi ad generatum: Sed Spiritus sanctus non est generatus: Ergo Pater quantum ad generare non habet oppositionem ad Spiritum sanctums Siergo communicat ei illud in quo ei non opponitur, sequitur quaid domunicat ei generare, quod est impossibile. Ad hoc dicendum, quod licet secundum nomina spiratus non habeat oppositionem directam & immediatam ad generantem, secundum tamen rei veritatem spiratus habet oppositionem ad generantem & etiam ad genitum: nam vt dictu est, de ratione spirati & eius qui per modum voluntatis procedit, est quod precedat aproducto per primam productionem, ita quod aliter non haberet rationem spirati: illud autem de cuius ratione est quod procedat a generato sicut a principio necessatio, licet mediate, habet etiam quod procedat a generante: quin sicut quicquid est causa causm est etiam causa causati, ita quicquid est principiu principii est principium principiati: & sic spiratus habet oppositionem secundum rem, licet media. tam ad generationem, propter quod generare non potest ei communicari. Non sic est de genetato, respectu spirantis, quia non est de rationo generati produci ab alio producto, imo indiuinis est contra eius rationem: vnde nec mediate nec immediate habet oppositionem ad spirare. Et hic consonat quod comnmuniter dicitur, quod Pater spirat, & immediate inquantum inter virtutem spiratiuam patris vel spiratum non est aliqua virtus realiter differens a virtute patris, & mediadiate inquantum de ratione spirati est quod procedat a producto per generationem. Ista autem magis patebunt in sequenti quacstione. Secunda ratio quesolet adduci est quia sispiritus sanctus non procederet al ilio no distingueretur ab eo, quia omnis distinctio est indiuinis per oppositas relariones originis: sed spiritum sanctum non distingm a Filio falsum est & haereticum: Hoc autem impugnatur Ai quibusdam, quia non oportet & tantam distinctiont esse in principiis sicut in principiatis: & ideo licet natura & voluntas differant sola ratione in patre non tamen oportet quod principiata scilicet Filius qui producitur a natura & Spiritus sanctus, qui producitur a voluntate, non differant plusquam ratione. Et hoc sit dictum quantum ad tertium.

Quantum ad quartum sciendum, quod ista impugnatio friuola est secundum dicta impugnantium, qui ibi tenent & soluunt rationem licet insufficienter: contradicunt etiam sibi; nam ipsi dicunt quod emanationes non possunt differre realiter penes intellectum & voluntatem, & hoc quia differunt solum ratione: Ergo nec emanationes poterunt differre re penes praedicta propter hoc quod differunt sola ratione, cuius contradictorrium hic dicunt: quid sit autemde hoc, in sequen ti articulo principali patebit.

Modo autem attendendum est ad secundum, vtrum Spiritus sanctus distingueretur a Filio, si non procederet ab eo. Et circahoc. Primo, ponetur positio quam eredo falsam cum sua confirmatione. Secundo, ponetur eius impugnatio, Tertio, ponetur positio quam eredo veram cum sua declaratione. Quarto, soluentur rationes quae sunt pro prima positione.

Quantum ergo ad primum sciendum, quod quidam dicunt quod Spiritus sanctus distingueretur a Filio, etiamsi non procederet ab eo. Et hoo ostendunt sex rationibus. Prima talis est, quaelibet persona diuina distinguitur a qualibet alia sua proprietate personali: Sed proprietas personalia filii est filiatio. Ergo filiatione distinguitur a Spiritu sancto: sed dato quod non spiraret, adhuc esset filius. Ergo dato quod non spiratet adhuc distingsieretur a Spiritu sancto & Spiritus sanctus ab eo. Secunda talis est, si per hioc solum distinguitur opiritus sanctus a Filio quod procedit ab eo; Ernon distinguitur a Filio, per hoc quod alio modo procedit a patre quam Filius. Sed hoc est inconueniens quia tunc Spiritus sanctus non aliter procedet a patre quam filius. Tertia talis est: In diuinis ex hoc quod aliquid coniungitur vni oppositorum non prohibetur esse cum alio nisi habeat per se repugnantiam ad illud sicut patet tam de essentia quae ex eo quod est cum paternitate in patre, non prohibetur esse in filio, quam de spiratione quae Patric Filio conuenit: Sed generari & spitari non possunt conuenire vni personae in diuinis, quia nihil potest ibi esse quod non sit actu: Ergo generari & spirari per se habent repugnantiam & distinctionem abinuicem circunscripto quocunque alio: sed sicutdictum est circunscripto dFilio, hoc quod est spirare adhuc, potest intellig genitus: Ergo dato quod non spiraret, adhuc esset distinctus a spirato. Quarta talis est: prius ratione potest per intellectum absolui a posteriori: Sed pater prius saltem secundum rationem intelligitur spirare quam filius, cum pater sit principium fisio quod spiret & vnumquodque per prius conueniat principio quam principiato. Ergo pater potest intelligi spirare etiam dato quod Filius non spiret, & sic adhuc spiratus distingueretur ab eo. Quinta talis est: vbi sunt duae causae sufficientes alicuius, si aufferatur tantum altera, adhuc manet illud: sed spirare & producere per alium modum sunt duae causae distinguendi Spiritum sanctum a Filio vt pa tet per Anselmum in principio sui libri de process. opiritus sancti vbi dicit: interim vt aliam causam dicam, quia constat quod Spiritus sanctus de illo sit & procedat: ideo Flius non est Spiritus sanctus, nec spiritus sanctus filius, quia filius nascendo habet esse apatre: spiritus sanctus vero non nascendo sed procedendo, nec filius potest esse spiritus sanctus, nec spiritus sanctus valet esse ille cuius est spiritus. Et videtur ibi dicere aliam causam diuersum modum procedendi quae secundum ipsum est alia causa & spirare & spirari: vniuersus etiam modus procedendi est sufficiens causa distinguendi secundum ipsum qui dicit quod quia vnus procedit nascendo scilicet filius & alius non nascendo scilicet spiritus sanctus, si vero propter aliud distingueretur, propter hoc solum essent diuersi: Ergo, &c. Istae videntur priores rationes aduersariorum. Sexta supra fuit tacta, scilicet quod non oportet tantam esse distinctionem in principiis sicut in principiatis.

Nunc restat secundo impugnare istam Positionem, & impugno eam quadruplici ratione ad presens.

Prima accipitur ex relatione prout se habet quasi proprietas constituens indiuiduum in diuinis; & est talis. Secundum Anselmum in dicto libro in fine, sicut collectio plutium accidentium, siue proprietatum quae ita inuenitur in vno quod in alio constituit indiuiduum; ita dicit ipse, collectio plurium proprietatum puta paternitatis & spirationis actiuae in patre & filiationis & spirationis actiuae in filio constituit has personas quasi in esse indiuiduali & incommunicabili. Sed hoc non esset verum si filius per filiationem sine quocunque alio distingueretur sufficienter; non solum a Patre, sed etiam a Spiritu sancto: Ergo, &c.

Secunda accipitur ex modo procedendi, & est talis, illud quod in sua ratione includit procedere a filio non manet etiam in intellectu remoto hoc quod est procedere a filio a Sed diuersimode procedere in diuinis includit necessario spiritum sanctum procedere a filio: Ergo si spiritus sactus non procedit a filio, non manet ibi distingui per diuersimode procedere. Maior patet: Minor etiam ex supradictis potest faciliter patere. Nam sicut supradictum est, non potest faciliter assignari diuersus modus procedendi inter filium & spiritum sanctum nisi per hoc quod vnus procedit ab vno. & alius a duobus: vel per hoc quod vnus procedit solum a non producto, nulla alia productione supposita, alius vero a producto per aliam productionem quam sua productio supponit, quia omnis alins modus ponendi istos diuersos modos, vt supra patuit, videtur fictio: Sed quilibet istorum modorumduorum, includit spiritum sanctu procedere a Filio quia aliter esse non potest: Ergo, &c.

Tertia ratio sumitur ex propria ratione relationis, quia vbi est omnino idem fundamentum, & aeque plene & perfecte in producto quolibet, sicut in producente, non videtur quod plus habeant locum relationes disparatae vel in essendo, vel in distinguendo, in productis quam in producentibus quia distinctio secundum disparationem non conuenit relationibus ex propria ratione, sed magis ex fundamentis. Sed in diuinis fundamentum relationum est aque plene & perfecte in qualibet persona diuina: Ergo relationes disparatae circuniseripta oppositione relatiua, non possunt plus distinguere inter personas productas quam inter producentes nisi adsit oppositio relatiua: Distinctio enim quae est secundum relationes oppo¬ sitas inest relationibus ex sua propria ratione, eonstat autem quod personae producentes non distinguuntur per relationes disparatas pertinentes ad ipsos producentes: Ergo nec producere.

Quarta talis est: aut generare repugnat per se spirato, aut non: si sic, aut hoc est quia spiratus oppositionem ad generantem vt a quo est in eo quod tale, aut non: si sic, aut quia procedit immediate, & tunc spiratus est genitus, quia ille cui conuenit esse a generante immediate, & in eo quod generans est genitus: aut quia procedit mediate, & tunc habetur propositum: quia de ratione spirati est esse a genito, & aliter non haberet vnde distingueretur a quacunque persona. Si autem dicatur quod spirato repugnat generare, non quia est ab eo in eo quod tale, nec mediate, nec immediate, hoc non potest esse; quia aut est repugnantia diuersimode producentium; quod non potest esse, cum spiritus sanctus nullam personam diuinam producat: aut diuersimode productorum, & hoc similiter non potest esse, cum Pater non sit T productus: & ideo non relinduitur quod sit repugnantia quae est per se inter producens & productum, & redibit idem quod dictum est prius. SI autem dicatur quod ei non repugnat, sequitur quod ei potest conuenire & per consequens quod conueniat, quia quidquid Deo potest inesse quantum ad intrinseca necessario inest, & semper: Item etiam persona producens communicat producto omne illud in quo ei non opponitur: relinquitur ergo, spiritum sanctum non possedistingui a Patre & Filio, nisi produceretur ab vtroque: hoc sufficiat de secundo.

Nunc videndum est de posstione vera, scilicet quod spiritus sanctus nondistingueretur a filio nisi procederet ab eo. Hoc autem declarant quidam sic: quia in ereaturis, vt dicunt, relationes oppositae vt paternitas & filiatio, & relationes similes vt duae filiationes, & duae disparatae, vt filiatio & ar tificium distinguunt: Sed oppositae distinguunt secundum rationem quidditatis; aliae vero distinguunt secundum esse, In diuinis autem, non potest esse distinctio secundum esse, cum non sit ibi nisi vnicum esse. Ergo non potest esse ibidistinctio nie li per relationes oppositas.

Sed istud parum valet: quia in creaturis nullae relationes distinguunt illa quorum sunt. Imo praesupponunt distincta: quia in creaturis licet diuersae relationes exigant diuersa supposita, vt paternitas & filiatio: non tamen ea constituunt: vel distinguunt in esse suppositi, licet ea distinguant secundum quid; scilicet quantum ad esse relatiuum: ita posset aliquis dicere de disparatis. Nam non est idem esse relatiuum filiationis, & relationis qua refertur discipulus; ita etiam posset dicere aduersarius quod in diuinis non distinguut relationes disparatae quantum ad esse substantiale, sed quantum ad esse relatiuum: Item similitudo; & dissimilitudo fundantur quandoque super eandem qualitatem alicuius, in respectu tamen ad diueisa; & istae sunt disparatae: Ergo disparatae non solum distinguut, sed nec etiam distinguuntur secundum esse: cum tamen secundum eos totum esse relationis sit a fundamento vel subiecto.

Et ideo melius dicunt alii, quod in diuinis non potest esse distinctio realis nisi inter illa quae per se habent incompossibilitatem & repugnantiam ad inuicem, fiue sint relatiua, siue absoluta: Et quia ibi non potest esse aliqua repugnantia secundum absoluta, nec secundum relationes disparatas quae nullo modo oppositum includunt: ideo ibi relinquitur distinctio solum secundum relationes originis oppositas.

Ad declarationem ergo positionis verae praemittenda sunt tria.

Primum quod sicut declaratum fuit supra, spl rari siue produci per modum voluntatis in sua ratione includit producta duobus, accipiendo modum voluntatis per comparationem ad supposita agentia: per comparationem autem ad ordinem productionum includit in sua ratione produci ab alio producto per aliam productionem quam spiratio supponit.

Secundum est quod aliqua distingui facta aliqua hipothesi contingit dupliciter. Vno modo. quis ambo maneant & concurrant in idem: Sicut si albedo & duleedo non fint in diuersis subiectis in rerum natura, oportet ea non distingui subiecto, sed concurrere in idem subiectum: Alio modo potest hoc contingere, quia facta hypothesi alterum non manet nec eius ratio vt distinguatur a quocsique, sicut si ponatur quod non sit aliquod animal rationale, stante hvpothesi homo non habet vnde dinstinguatur a bruto, non quod facta hipothesi homo maneat & concurrat in iden cum bruto, led quia ratio hominis, nec homo manet: vt possit distingui a quocunque.

Tertium est, quod non est idem aliqua distinguere & exigere distinctionem, sicut patet quod albedo & nigredo bene enigunt diuersa subiecta, sed ea in esse subiecti non constituunt: sed diuer sitas quantitatis forte eonstitutionem horum facit. Ex primo horum habemnus quod de ratione spirati est quod procedat a Filio: quia si non procederet a filio non posset procedere ab aliquo producto, nec etiam a duobus posset procedere si non procederet a filio: hoc suposito sequitur vlterius quod posito, quod ille qui dicitur spiratus si ponatur non procedere a filio tollitur ratio sua, nec manet aliquis in naturadiuina, qui sit spiratus stante hypothesi. Et de hoc sequitur vlterius iurta secundo praemissum quod stante hipothesi Spiritus sanctus non distinguitur a filio, non quia maneret ipse vel eius ratio & concnrreret in idem cum filio, sed quia stante hipothesi non manet aliqua persona spirata indiuinis quae haberet positiue distingui ab alia persona diuina. Et tertio habemus quod non oportet, quod illa omnia quae sunt incompossibilia in diuinis sint primo & per se ratiodistinguendi ea in quibus sunt, sicut inascibilitas & filiatio sunt adinuicem incompossibilia, & erigunt necessario diuersa supposita. Sed altera scilicet innascibilitas nullum suppositum constituit vel in esse suppositi ab alio distinguit. Similiter diuersimode produci ab vno quod est generari 1a duobus quod est spita. ri sunt incompossibilia & exigunt distincta supposita quibus conueniant: sed ea non distinguur per se & primo, imo ad hoc quod productum ab vno solo distinguatur a producto a duobus oportet ponere positiuum quo talis distinctio proueniat, scilicet quod ille productus aduobus sit productus ab illo qui producitur ab vno solo. Inde si per impossibile essent duo filii a solo patre producti: & ab vno illorum tantum vna cum patre poneretur aliquis quartus spirari, ille quartus non haberet vnde distingueretur quantum ad supnositum ab illo filio a quo non produceretur. Quia licet non produci a duobus quod conueniret illi filio non posset se compaticum produci a duobus, non tamen non produci a duobus habet constituere suppositum: Vnde stante hipothesi sequerentur contradictoria, soilicet illum spiratum distingui & non distingui ab illo genito a quo non procederet. Sicut si aliquis poneret albedinem & dulcedinemdistingui lubiecto & non esse in diuersis patribus materiat, poneret ea distingui subiecto & non distingui. Vnde ex dictis potest patere quod spiratus primo & per se non habet distingui a genito nisi in quan, tum est de sua ratione quod spiretur a genito, iam non conueniret ei esse spiratum: vnde primo & per se distinguitur secundum spirare & spirari: & ex consequenti differunt secundum generari & spirari, in quantum de ratione spirari est quod sit a genito: & per consequens habeat aliquo modo oppositum etiam ad ipsum genitum. Nunc vltimo restat respondere rationibus aduersariorum.

Ad primum ergo dicendum, quod filiatio dicitur magis proprietas personalis filii, quam spitatio actiua: quia sic eum constituit & distinguit quod est ei propria, non autem quod ipsa sola cireumseripta omni alia, ditinguat eum ab ommi persona diuina: imo ipsa cum spiratione actius habet ipsum ab omni persona distinguere. Et hoc expresse dicit Anselmus in fine libri de processione Spiritus sancti, vt tactum fuit in positione principali improbando primam positionem.

Ad secundum dicendum, quod Spinitus sanctus distinguitur a Filio per hoc quod procedit ab eo: ita quod hoc distinguit eos secundum supposita. Et hac distinctione supposita, aliquo modo differunt secundum quod nomen differentiae potest esse in diuinis secundum diuersimodie produci, sicut secundum illa quae exigunt distincta supposita: non autem constituunt: sod supposito quod vnus non procederet ab alio, sicut etiam Pater di stinguitur a Filio: sed generare & generaridifferunt etiam secundum nasci & non nasci: ita quod ablata prima, ambae auferuntur.

Ad tertium dicendum, quod generari, & spirari habent repugnantiam adinuicem exigentem distinctionem suppositorum, non autem constitutionem. Nec etiam istam repugnantiam haberent, nisi praeluipposita ea quae est secundum spirare & spirari, sicut dictum est de nasci, & non nascl, respectu eius quod est generare & generari. Ad quartumdicendum, quod si Pater esset principium Filio quod spiraret, & hoc per spirationem; tunc spiratio per quam communicaret Pater Filio quod spiraret, esset prior secundum rationem quam spiratio qua spiraret filius. Nunc autem non est ita: imo pater non per spirationem sed per generationem est principium filio quod spitet: ita quod nec sibi conuenit spirare nisi cum filio: sicut nec dolatori conuenit dolare nisi vna cum dolabra: eo quod de ratione actus spirandi, I est quod sit a genito. Vnde nec re, nec ratione conuenit patri prius spirare quam filio: nisi prius accipiatur pro quadam authoritate & principalitate authoritatis. Non autem quod in intellectu possit manere spiratio absolute dicta circunscripto filio: sicut nec dolare potest manere in intellectu circunscripta dolabra vt causa. Dicendum ergo quod Minor est falsa, & probatio non valet: quia pater non est pricipium quod filius spiret per aliquam spirationem, sed pet generationem.

Ad quintum dicendum, quod licet generari & spirari non distinguant filium & spiritum sanctum circumscripto a filio quod spir et, tamen necessario exigunt distinctionem, sicut dictum est frequenter: & imo etiam inferunt distinctionem & pos¬ sunt esse causa inferendi: licet non sint causa cona stituendi. Dicendum ergo quod Anselmus loquitur ibi de eo quod est cum alio causa inferendi diftinctionem & non constituendi: vel loquitur ex suppositione Graecorum, cum quibus ibi disputatur qui ponebant quod diuersimode produci circumscripto omni alio, sit causa distinguendi. Et similiter quod dicitur quod propter hoc solum, scilicet propter diuersiniode produci essent diuerfi, quod hoc dictum est illatiue, id est hoc solo dicto sequitur eos esse: distinctos, non autem quod sit causa distinctionis: vel loquitur ibi in principio antequam probet intentionem suam ex suppositione opinionis Graecorum.

Ad sextum: Potest dici quod principium potest dici vel suppositum agens, vel ratio agens. Forma filius qua agens agit. Accipiendo ergo principium pro virtute actiua nullus ponit tantam distinctionem in principio etiam in diuinis, sicurin principiatis, saltem quantum ad illos qui ponunt quod potentia generandi vel spirandi non est relatio sed essentia, quia principium realiter non plurisicatur. Supposita autem producta quae sunt principiata realiter plurificantur. Sed quantum ad principia quae sunt supposita agentia, non videtur praecipue in diuinis quod disparata nullam opositionem includentia, plus possint distinguere supposita producta quam producentia, cum vna sola natura sit tam in productis quam in producentibus. Nam distinctio in disparatis relationibus non videtur accidere nisi vel ex diuersis absolutis, vel ex aliqua alia distinctione praesupposita Vnde etiam in creaturis secundum exigentiam absolutorum minor diuersitas est in productis quam in producentibus. Sicut inter artificium & filium maior est diuersitas, quam inter patrem & artificem: & quandoque e conuerso ir¬¬ ter agens naturale producens lignum & artificem facientem scamnum ex aliquo, maior est diuersitas, quam inter lignum & scamnum. Vnde in diuinis in quibus non est diuersitas absolutorum oportet reducero diuersitatem relationum disparatarum, ad diuersitatem oppositionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1