Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
REspondeo de hoc alibi dictum est, vbi ostendum est quod positio illorum qui ponebant tria pertinere ad perfectionem creaturae quorum opposita ponebant pertinere ad perfectionem Diuinam non est bona: ibi etiam ostensum est in Deo esse plura attributa ex infinitate Diuinae essentiae: hoc etiam idem est ostendendum ex causalitate,
Ex causalitate autem hoc potest ostendi dupliciter vno modo sic: quia Deus est agens primum & nobilissimum, ideo est agens per intellectum & voluntatem: & sic sunt ibi duo attributa scilicet inteslectus & voluntas. Et vlterius quia est perfectus per intellectum est ibi sapientia & scientia: & quia voluntas eius habet bonum non extra se ideo est ibi bonitas: & sicde aliis. Alio modo hoc osten. ditur ex causalitate sic: quicquid perfectionis est simpliciter in effectu oportet praeesse in causa, sed in creaturis inueniutur plura, quae dicunt simpliciter perfectionem, puta esse bonum, iustum, intelligentem, & sic de aliis: Ergo oportet talia ponere in Deo qui est causa omnis creaturae.
Sed contra hoc obiicitur sic: quia illud quod est in effectu praeest in causa non formaliter sed virtualiter, sicut calor in sole: Ergo ostendere attributa esse in Deo quia sunt in eius effectibus, est ostendere attributa esse in Deo virtualiter & non formaliter; & sic Deus non esset formaliter sapiens sed causaliter vel virtualiter. Ad hoc dicendum quod cumduplex sit causa, aequiuoca & vniuoca, loquendo de causa vniuoca non est dubium quod illud quod est in offectu formaliter est etiam in causa fommaliter non secundum idem specie sed secundum idem nnmero: Loquendo autem de causa aequiuoca illud quod dicit persectionem simpliciter in effectu oportet esse formaliter in causa non quidem secundum idem specie vel numero, sed secundum quandam analogiam: quia si illud quod simpliciter dicit pertectionem non esset formaliter in causa, & esset in effectu, ellet effectus nobilior sua causa: sed si accipiatur illud quod est in efrectu modo quo proprium est ipsi effectui, & modo quo effectus deficit a causa, non ponetur sic in causa formaliter sed virtualiter: ideo quia esse dicit simpliciter perfectionem absque modo determinato, impossibile est fieri effectum entem nisi a causa ente, licet ens limitatum possit fieri ab ente illimitato: & similiter impossibile est quod fiat natura intellectualis nisi ab eo quod est formaliter intellectuale, & similiter de consimilibus: quia perfectius est ens non ente, & intellectuale est simpliciter perfectius eo quod caret omni intellectu & sic de aliis: & ideo quae dicunt perfectionem simpliciter inuentam in effectibus arguunt efficaciter esse formaliter in causa, quia semper in nausis est aliquid aeque nobile effectibus vel nobilius: simpliciter autem est nobilius esse quam non, bonum & iustum quam non iustum, & intellipens non mtelligente: non autem oportet quod essi bquem sit nobilius quam non bos, licet possit esse nobilius secundum quid, seilicet quantum ad id quod potese esse bos, melius est esse boue in actu quam non esse: sed bene inuenitur aliquidinon bos melius omniboue: non sic autem potest inueniri aliquid non iustum vel non bonum melius omni iusto & bono,
Supposito autem quod ista vere & realiter Deo conueniant restat ostendere vtrum differant ratio ne. Ad cuius euidentiam primo videndum est quid importatur nomine rationis quando dicitur aliquid differre ratione. Secundo ostendendum est in generali vnde prouenit differentia rationis. Tertio ostendetur prout sunt in Deo quod differant ratione.
Quantum ad primum sciendum quod ratio dupliciter dicitur: vno modo dicitur ratio conceptio intellectus de re quam quis vult expresse intelligere, quae & verbum mentis dicitur, & differre ratione sic dicta idem est quod diuersis conceptionibus respondere vt fundamentum veritatis: ita quod illud quod respondet talibus conceptionibus dicitur ratione difserre, ipsae autem conceptiones differunt & sunt diuersae res realiter differentes. Alio modo dicitur ratio illud formale quod tali conceptioni respondet: sicut dicimus quod ratio iustitiae consistit in tenendo medium in eis quae sunt ad alterum: & sic de aliis: & diuersitas rationum sic dictarum non est differentia diuersarum conceptionum realiter differentium, sed est diuersitas habilitatum secundum quas eadem essentia vel res quantum est ex parte intelligibilis est nata responderediuersis eonceptionibus & diuersis intellectionibus: ita quod secundum hoc accipiatur dupliciter differentia rationum, vno modo pro differentia diuerfararum conceptionu renliter differentium, alio modo pro differentia habilitatum secundum quas eadem res est nata respondere talibus conceptionibus: & secundum hoc etiam dicitur diuersimode res habere diuersas rationes, vno modo quia habet tales diuersas habilitates, & sic habet rationes sibi formaliter infiaerentes, sicut aliquis habet naturam suam perquam respondet imagini suae. Alio modo, quia habet conceptiones sibi correspondentes, & sic dicitur habere rationes extra se formaliter existetes sicut aliquis dicitur habere imaginem; & hoc dico quantum est de se, licet aliter possit esse: vt quando aliquis intellectus intelligit seipsum & rei intellectae inest ipsa coceptio formaliter, sed hoc est per accidens, quia non inquantum intellecta sed inquantum intelligens: hoc sit dictum quantum ad primum.
Quantum ad secundum sciendum quod causa diuersitatis rationum quae sunt conceptiones diuersae realiter differentes, loquendo secundum genus causae formalis secundum suum. esse reale quod habent in mente intelligentis subiectiue, non est quaerenda alia causa suae diuersitatis praeter eas, quia sicut vna quaeque forma seipsa est talis forma specifice & realiter & hoc precipue in formis absolutis: ita vnaquaeque talis forma formaliter seiosa realiter loquendo differta quocunque alio, sicut albedo seipsa differt formaliter & realiter a quacunque alia forma. Dieo autem secundum rem: quia licet ita sit quod albedo sit realiter & formaliter seipsa & non per aliud differt a quocunque alio: cum hioc tamen dicitur quod albedo inquantum qualitas differt i quantitate & inquantum color differt a sapore, & inquantum albedo a nsgredine: ita quod dicitur differre ab istis per diuersam ratione: per vnam tamen & eandem rem quae est slbedo. Si autem quaes atur quare tales plures conceptio. nes re se ipsis differentes sunt in eodem tespectu eiusdem rei: Dicendum quod causa huius est deffe ctus conceptionum respectu ipsius intelligibilis, quia nulla coceptio ad aequ it totum quod est intelli uibsle de ipso obiecto: & ideo de eodem formantur diuersae conceptionee. Ista autem deficientia concentionis non accipitur secundum nobilitatem in essendo, quasi conceptio sit minus nobilis quam res intellecta; sed est accipienda secundum repraesentationem, quia scilicet vna conceptione non repraesentatur torum intelligibile quantum ad omne illud quod de eo intelligi potest: de hoc vero non est magna difficultas videre quomodo scilicet diuersae conceptiones possunt formaride eodem: de diuersitate autem rationum secundo modo didtarum vnde proueniat est mapna difficultas, vnde scilicet In eadem re sint diuersae habilitates secundum quas nata sit respondere diuersis conceptionibus, ita quod illud quod includit prout respondet vni conceptioni, non includit prout respondet alii: sicut si eadem res sit iustitia & scientia, dicitur quod de ratione eius vnde est iustitia est quod fit illud quo quis inclinatur ad tenendum medium recta rationis in his quae sunt ad alterum: secundum vero quod est scientia est de eius ratione quod per eam habeatur euidens & certa notitia de re respecti cuius est. Et sunt de hoc tres opiniones.
Nam quidandicunt istam diuersitatem prouenire ex parte intellectus ita scilicet quod propter diuersas conceptiones intellectus de eadem re dicatur quod in tali re est diuersitas rationis, ita quod illa quibus respondet vna conceptio sunt vnum ratione; & sicomnia per comparationem ad intellectum Diuinum qui vnico verbo concipit omnia, sunt omnia vnum ratione: e contrario Deus respie. ctu intellectus creati qui de eo format diuersos conceptus est plura ratione. Sed istud non potest stare, quia si illaquae vno actu intelliguntur & concipiuntur ex hoc ipso sunt vnum ratione secundum illam rationem quae setenet exparte rei intellectey tunc quando aliqua intelliguntur vno actu quicquid est de ratione vnius erit de ratione alterius; quia illa quae sunt vnum ratione inquantum huius. modi quit quid est de ratione vnius est etiam de ratione alterius si sunt vnum ratione speciali, & non solum generali: sed hoc est falsum, quia tune cum homo & equus vno actu intelligantur saltem a Deo, illud quod est de ratione hominis esset de ratione equi & e conuerso, & ita de ratione equi esset quod esset rationalis, & de ratione hominis quod esset hinnibilis: & similiter de ratione iustitiae esset quod esset principium cognoscendi &de ratione scientia quod esset inclinatio voluntatis ad tenendum me dium rectae rationis in his quae sunt ad alterum: qua omnia sunt inconuenientia: item dicimus quod deratione hominis est quod sit animal rationale mortale, & quo d ratio equi est quod sit animal hinnibile: sed non potest dici quod ratiosic dicta sit ipsa conceptio intellectus, imo est conditio rei intelle. ctae: Ergo diuersitas secundum rationem acceptam secundo modo non est tantum aecipienda secundu diuersitatem conceptionum intellectus sed etiam secundum aliquid ex parte rei intellecta,
Alii dicunt quod talis diuersitas rationum accipitur ex parte rei simplicis in habitudine ad intellectum, non secundum simplicem apptehensionem rationis cognoscentis: Sed prout negotiatur cuca eandem rem simplicem iam simplici apprehensionecognitam absque aliqua comparatione illius rei simplicis ad quaecunque diuersa re: & de hoc ponunt exemplum de Deode quo infra plenius dice, tur. Sed hoc non videtur mihi bene dictum quia secundum quod communiterdicitur ratio vnius secundum quod est vnum simplex ad nihil aliud coparatum non videtur esse nisi vna: Ergo tale secundum quod tale non est nisi vnius rationis. Si dicatur quod imo, sed hoc habet non ex se sed ex comparatione ad intellectum negotiantem. Aut hod est quia ipsa comparatio ad intellectum cludit in ratione sua ita quod secundum diuersas comparationes ad talem intellectum diuersificatur secundum rationem: aut hoc est quia intellectus negotians plura inuenit in tali re quam intellectus simpliciter. Primum non potest esse, quia hic non quaerimus de ratione intelligendi quae se tenet ex parte intelligentis sed de ratione intellecta: Sed comparatio rei quae intelligitur ad intellectum intelligentem non se tenet ex parte intellectus in actu recto, quia talis comparatio non intelligitur nisi in actu ressexo quando intellectus considerat se ex habitudine rei primo intellectae ad ipsum: at. tributa autem pertinent ad actum rectum & ea quae in rationibus eorum ponuntur: Ergo, &c, Secundum etiam non potest esse quia in eo quod est vnius rationis secundum quod huiusmodi nul. lus intellectus potest inuenire plura vel pauciora secundum rationem: sicut vnum non porest esse plura vel pauciora, sed sicut dictum est vnum omnino simpliciter secundum se acceptum sine quacunque diuersitate rei non est nisi vnius rationis: Ergo, &c.
Tertia opinio est quod diuersitas rationis sic dicta est accipienda in habitudine ad diuersa realiter: & hanc opinionem bene intellectam credo veram. Ad cuius euidentiam sciendum quod diuersitas realis potest facere ad diuersitatem rationum dupliciter: vno modo quia habitudo ad illa diuersa re includitur in ipsis rationibus: sicut in ratione ideae importatur habitudo ad ideatum, & causa importat habitudinem ad causatum. Secundo modo quia quae dicuntur diuersa ratione secundum suas rationes generaliter aeceptas nata sunt esse sine inuicem, siuc differre re: propter quod vnum in eo quod tale, non est alterum etiam realiter, sicut intellectus & voluntas accipiendo voluntatem in eo quod voluntas & intellectum in eo quod intellectus, nata sunt esse diuersa re quantum est de se secundum quod sic accepta: vnde etiam vnui eorum in eo quod tale non est neccssario alterum, vnde illud quod est voluntas ex hocquod est voluntas non est necessario intellectus, imo accidit sibi in eo quod huiusmodi quod sit intellectus. Vtroque vero istorum modorum conuenit aliquid differre ratione ab altero: vel quia importat habitudinem ad diuersa sicut Deus prout est idea equi differt a seipso ratione vt est idea hominis, quia idea importat habitudinem ad ideatum, & diuersae ideae ad diuersa ideata; vel quia illa secundum suam absolutam acceptionem na¬ ta dunt tesse sine inuidem, siue differre re, sisasdictum est de voluntate & intellectu, ita quod dato quod in aliqua natura sint idem re hoc accidit eis inquantum talia: & sic videtur mihi quod differentia rationis prout se tenet ex parte rei intellectae prout respondet conceptioni intellectus siue prout ex parte sua habet habilitatem vt intollectus iudicet eam non esse eiusdem ratiotionis prout sic vel sic accipitur, proueniat vel propter habitudinem ad diuersa, vel quia illa nata O sunt esseidiuersa absolute accepta.
Sed contra hoc posset obiicii quia illa differentia quae est ex parte rei & a re habet ortum vI. S detur esse differentia realis, sed haec differentia non dicitur esse realis sed rationis: Ergo, &c. Ad hoc dicendum quod differt aliqua differre re & eorum differentiam habere ortum are, nam ad hoc quod aliqua dicantur simpliciter differre re oportet quod sint diuersae res & non solum quod ex aliqua reortum habeat talis differentia: licet ergo talis differentia habeat ortum a re inquantum etiam istas diuersas rationes non haberet nisi illa diuer, sitas haberet ortum a re: non tamen dicitur diffe rentia realis, quia illa quae dicuntur differre nonsunt diuersae res. Vel potest dicibreuius quod ista differentia est differentia secundum rem causaliter & originaliter, non tamen est secundum rem formaliter, imo formaliter completur imperatione intellectus apprehendentis ea quae sunt in isto vno in sua generalitate accepta non habere necessario vnitatem realem: ita quod ex hoc ipso quod est hoc, sequitur quod non sit illud: vnde dicet intellectus quod non oportet quod intellectus ex hoc quod est intellectus sit voluntas, & per consequens non elt eadem ratio qua aliquid habet quod sit intellectus & quod sit voluntas.
Quantum ad tertium vtrum scilicet ista prout sunt in Deo differant ratione, Dico quod ly pront sunt in Deo potest dicere notam causalitatis, vt sit sensus quod ista prout siunt in Deo id est ex esse quod habent in Deo sicut ex origine huius diuersitatis, habeant hanc diuersitatem circumscripto quocunque alio: & sic patet aliquo modo ex dictis quod prout sunt in Deo secundum iltum sensum non differunt ratione, & magis infra patebit. Alio modo potest accipi ly prout sunt in Deo quasi materialiter vt sit sensus quaerere vtrum voluntas & intellectus & similia in Deo disserant ratione a quocunque accipiatur origo istius distinctionis; & sic dicendum est quod prout sunt in Deo differunt ratione, quia illa quae nata sunt retdifferre, vel quorum vnum natum est realiter inueniri sine alio, dato quod non e conuerso sicut homo & animal, talia quacunque re vniantur in aliquo semper absolute accepta diffe runt ratione: sed voluntas & intellectus absolute accepta sunt huiusmodi: Ergo & in Deo & inquocunque inueniuntur differunt ratione ita quod Deus inquantum iustitia differt a seipso inquantum sapientia, & sic de aliis, ita quod si reduplicatio feratur ad Deum sic iustitia & sapientia nec re nec ratione differunt: vnde iustitia in eo quod Deus nec re nec ratione differt a sapientia in eo quod Deus: sed e conuerso si Deus accipiatur sine reduplicatione & feratur reduplicatio ad iustitiam & sapientiam; siue per se accipiantur, vt dicatnus iustitia & sapientiain eo quod huiusmodi, siue accipiantur cum attributione ad Deum dicendo, Deus in eo quod iustitia & in eo quod sapientia, est ibi semper differentia rationis.
On this page