Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

QVAESTIO SEPIIMA. Vtrum Deui sit subiectum Theologiae sub ratione speciali, & non absolute secundum quod Dens.

ET arguitur quod sic, quia scientia specialis deDbet esse de obiecto speciali & sub ratione speciali: Sed Theologia est scictia suecialis, quia: non possunt esse duae scientiae communes reales: Ergo est de ente speliali secundum specialem rationem, & sic Deus erit ibi subiectum non secundum quod Deus absolute, sed secundum specialem rationem,

Praeterea si Theologia consideraret de Deo secundum quod Deus absolute, Theologia corisideraret de Deo secundum omnem rationem qua est considerabilis: Sed si ita esset, tunc consideraret de Deo etiam secundum rationem illam secundum quam considerat de Deo Methaphysicus hoc autem est inconueniens, scilicet quod duae scientiae considerent de eodem secundum eandem rationem; Ergo, &c.

Contra, videtur quod Deus nullo modo sit subiectum in aliqua scientia, quia non habet passiones. quae possint demonstrari de Deo.

Respondeo, hic sunt duo declaranda: Primum, quod Deus sit subiectum huius scientiae. Secundum, est ostendere secundum quam rationem sit subiectum in hac scientia.

Quantum ad primum, omnes concordant in conclusione, sed differunt in modo concludendi & declarandi. Nam quidam declarant hoc ex comparatione subiecti ad materiam in naturalibus. Alii vero hoc declarant ex comparatione obiecti ad potentiam in potentiis cognitiuis.

Dicunt ergo primi, quod sicut in naturalibus illud dicitur materia, quod nullam actualitatem includit, nec substantialem nec accidentalem, sed est in potentia ad vtramque actualitatem: subiectum vero dicitur illud quod includit actualitatem essentialem siue substantialem, est tamen in potentia ad accidentalem actum: Ita etiam in scientia vel in arte illud dicitur materia quod non consideratur primo & principaliter, sed introducitur gtatia alterius; quia tale nullam: act ualit atem scientiae includit. Illud autem quod est obtectum principale & primo & perse consideratum includit actualitatem essentialem scientiae, cum distiiguantur scientiae per obiecta: & per consequens obiectum tale dat actualitatem scientiae: Est tamen in potentia ad actualitatem luminis natura¬ lis intellectualis, in virtute cuius obiectum mouet, quae actualitas est accidentalis & minus per se se habet ad scientiam, quam actualitas quam dat obiectum. Et sic, quia Deus est primum & per se obiectum in Theologia.

Sed ista positio videtur deficere in tribus. Primo, quia omisso eo quod est principale assumit impertinens: nam illi qui quaerut vtrum Deus sit subiectum Theologiae, non multum intendunt quaere re quare primum & per se obiectum scientiae dicatur subiectum; sed magis est intentio quaestionis inquirere vtrum Deus sit primum & per se obiectum, & quomodo & per quam rationem: Ista autem deductio in nullo ostendit Dcum esse primum & per se obiectum Theologiae. Sed hoc supposito laborat ostendere quare per se obiectum & primum dicitur subiectum. Secundo deficit, quia hoc impertinens assumptum non probatur per rationem assumptam vel adductam, quia in natura, libus non est aliquid subiectum ex hoc quod includit actum aliquem virtualiter & sicut causa efficiens: sicut coelum continet actum omnium rerum inferiorum: imo magis ex hoc dicitur aliquidi esse subiectum ibi, quod sic includit actum, sicut mobile mouentis motum, quam illud dicatur subiectum esse, quod sic actus includit vt causa: Sed bene dicitur aliquid esse subiectum ex hoc quod includit sicut partem sui formam substantialem, ita quod hoc ponatur subiici accidenti. Qbiectum autem principale non includit actum scientiae, siue dicatur actus scientiae actus qui est ipsa scientia, siue actus elicitus ab ea, qui est considerare sicut partem sui; sed sicut causa includit effectum: eo quod obiectum mouet intellectum & ad habitum scientiae & ad intelligere, siue mediante speeie, vt quidam ponunt, siue non. Et ideo includere actum modo quo obiectum principale scientiae includit actum scientiae, non facit quod obiectum habeat aliquam similitudinem cum subiecto innaturalibus. Nec potest aliquis dicere, quod quia obiectum principale includit actum realem qui est eius forma substantialis, dicatur subiectum plus quam obiectum secundarium: quia obiectum secundarium ita includit suam formam suibstantialem sicut principale. Item illud quod proprie dicitur subiectum in naturalibus, habet de ratione sua quod non sit susceptiuum actus accidentalis, nisi mediante substantiali incluso: ita quod prius intelligitur includere actum substantialem, quam recipiat actum accidentalem. Qbiectum autem prius rec ipit actum a lumine, quam possit includere actum scientiae: vt sclicet possit mouere intellectum ad actum scientiae, siue sit actus qui est scientia, siue sit actus elicitus ab ea. Tertio de ficit ob illud dictum quod falsum assumit scilicet quod lumen intellectus agetis sit minus essentiale scientiae quam obiectum: quia constat quod causa vniuersalis essentialior est ipsi cffectur quam particularis, vel saltem non est minus essentialis: sicut virtus coeli non habet minus essentialem ordinem ad producendum asinum quam asini semen. Et loquor hic de causa vniuersali non per portionem sicut se habet alterans ad calefaciens, sed de causa vniuer sali per suae causalitatis extensionem, sicut sol vel caelum est causa vniuersalis respectu istoru inferiorum: Sed in motione qua mouetur intellectus siue ad speciem, siue ad actum intelligendi intellectu, agens se habet vt vniuersalis causa cuius vniuersalitas se extendit ad omnem motionem intellectus, obiectum autem deteririinatum quod¬ cunque sicut mouens particulare: Ergor &c. Nec valei qued dicitur, quod scientia habet speciem abobiecto non a lumine, & ideo actualitas obiecti est magis essentialis: quia scientia non habet actualitatem ab obiecto nisi sicut a causa mouente. Eandem enim actualitateni essentialiter & secundum rem habet scientia ab obiecto & a lumirie, quia eandem mot onem causant in intellectu, siue eandem actualitatem, sicut causa vniuersalis & causa particularis, licet forte secundum generaliorem rationem reducatur per se in lumentquam in obiectum: vt si dicam quod cognitio hominis inquantum est talis specialis cognitio, reducitur in obiectum quod est homo, sicut in causam mouentem: sed in quantum est cognitio intellectualis simpliciter, reducitur in lumoncuius causalitas se etten dit ad omnem cognitionem intellectiuam. Et ex hoc non sequitur quin virtus causae sit essentialis causa istorum inferiorum sicut cuodcunque agens inferius, licet effectus inferiores reduqantur in caelum, secundum generaliorem rationem, quam in causam proximam.

Et ideo melior est alia declaratio quae hoc declarat ex similitudine obiecti ad potentiam: quia cum scientia non sit nisi quaedam dispositio potentiae determinans eam ad determinatum obiectum, sicut potentia se habet ad suum obiectum sumptum secundum suum totum ambitum, ita scientia se habet ad determinatum obiectum. Illud autem obiectum principale dicitur subiectum non ad similitudinem subiecti in esse reali, secundum quod ens actu simpliciter subiacet accidenti: sed dicitur subiectum ab eo quod est subiici in propositionibus & conclusionibus scientiae Quia illud cui probatur aliquid in esse oportet quod sit subiectum in altera praemissarum & in conclusione: & si debeat obiectum dici subiectum per similitudinem ad naturalia, hoc non erit secundum actualitatem quae sit inter obiectum & lumen, sed secundum modum substantiae & accidentis qui secundum rationem aliquo modo inuenitur inter praedicatum & subiectum, inquantum subiectum se habet vt cui inest aliud; praedicatum vero vt quod in est alii.

Circa secundum sic est procedendum. Nam primo ponetur opinio quae ponit Deum secundum rationem specialem esse subiectum huius scientiae, & non secundum quod Deus absolute: & ponentur sua motiua. Secundo ponetur opinio quae ponit Deum secundum quod Deus absolute esse subiectum cum suis rationibus. Tertio soluentur rationes primae opinionis.

Quantum ergo ad primum. Sciendum est quod quidam ponunt quod Deus secundum quod Deus absolute non sit subiectum Theologiae, sed secundum specialem rationem, scilicet secundum quod redemptor vel glorificator, & praeter duas rationes in arguendo positas adducunt adhuc tres rationes. Prima est quia infinitum secundum quod infinitum & secundum rationem infiniti, non potest esse subiectum scientiae finitae: Sed Deus secundum quod Deus dicit aliquid infinitum; Ergo sic non poterit esse subiectum. cuiuscunque scientiae creatae, cum omnis scientia creata sit finita. Secunda talis est. Eius est considerare omnia que sunt & esse possunt qualitercunque, cuius est considerare Deum secundum quodDeus, quia omnia relucent in Deo secundum quod Deus qualitercunque sint entia, etiam possibilia: Sed Theologia secundum Augustinum non con¬ siderat de omnibus, sed tantum de his de quibus pides saluberrima nutritur, defenditur & roboratur: Ergo, &c. Tertia talis est. Illa seientia cuius finis principalis est salus & gloria, habet cnnsiderare suum obiectum secundum quod habet habitudinem ad saluandum & glorificandum: Sed finis piincipalis huiius scientiae est salus & gloria: Ergon ista scientia habet consider are suum obiectum sclicet Deum, principaliter secundum quod saluator & glorificator. Praeter istas tres rationes potest ad. duci quarta quae videtur habere maiorem culocem quam aliqua dictarum: quia Theologia si sit de Deo secundum quod Deus, sequitur quod idem habitus sit scinuus & creditiuus: Sed hoc est impossibile, quia sequeretur eundem actum esse scire & credere: Ergo, &c. Minor patet: Maior probatur: nuia quaedam conueniunt Deo, secundum quod Deus, quae possunt demonstrari, scilicet quod si vnus, simplex, vel aliquid tale, quaedam, autem sunt quae sola fide tenentur, vt quod sit trinus vel incarnatus: & sic eorum quae conueniunt Deo, secundum quod Deus, quaedam sunt scita & quaedam etiam tantum eredita: Sed talia non possunt eudere sub eodem habitu, nisi ponatur idem habitus scitiuus & creditiuus: Ergo, &c. Alia opinio ronit quod Deus secundum quod Deus absolute, est subiectum huius scientiae. Ad cuius euiden. tiam sciendum primo quod ratio secundum quan dicitur aliquid apprehendi vel considerari dupliciter potest accipi: vno modo ex parte intelligentis, sicut si vnus credat aliquam rem, & alius iciat eandem rem & secundum eandem proprietatem: ibi est eadem ratio ex parte rei apprehensae quam vnus credit & alius scit sed non est eadem ratio cognoscendi ex parte considerantis, quia credere & scire non sunt eiusdem rationis. Accipendo ergo rationem ex parte cognoscentis, ratio & modus cognoscendi secundum quem quid consideratur in Theologia, est reuelabilitas siue credulitas reuelabilium: nam proptius modus Theologiae est credere ea quae a Deo reuelantur. Nec obstat quod omnia possent per reuelationem accipi, & non solum theologica: quia diuersitas quae est ex parte intelligentis & in modo intelligendi non habet distinguere scientias specifice ab inuicem secundum quod distinguutur per propria obiecta: sed distinquum modos cognoscendi generales, sicut aliud est credere, & aliud scire, siue sit de eadem re siue de diuersis; accipiendo autem rationem ex parte obiecti, sicut alia consideratio est considerare aliquid secundum quod ens & aliud considerare ipsum lecundum quod mobile est: sic licet quidam ponant quod Deus sit hic subiectum non secundum quod Deus absolute, sed secundum quod glorificator vel reparator; aliis tamen & verius ssicut credo) videtur quod subiectum Theologiae sit Deus secundum quod Deus absolute. Et ad hoc praenotandum est, quod hoc quod dicitur, Deum secundum quod Deus absolute esse subiectum Theologiae, triplicem intellectum potest habere. Vnum scilicet quod Deus secundum omnem rationem qua est considerabilis sit subiectum sic quod prin cipale & formale obiectum huius scientiae sit quoddam aggregatum ex omnibus rationibus diuinis: ita videlicet quod quaelibet ratio diuina se habeat ad obiectum principale Theologiae & formale quasi pars integralis secundum modum vnostrum intelligendi. Et hoc non potest esse. Quia omnis scientia siue sit de Deo siue de alio praeter ea quae considerat vt partei integrales sui obiecti, siue ac¬ cipiantur partes integrales secundum rem, siue secundum rationem: oportet ut consideret aliqua alia vt passiones & vt proprietates probandas de suo obiecto;: sicut patet quod scientia naturalis prfaeter formam & materiam quae sunt partes inter grales sui obiecti considerat: alia de illo vt pe ssiones, sicut esse in tempore vel indoco, & sic de aliis: & sic etiam in Theologia multa diuina considera ne tur vt passiones vel proprietates probandae de sub, iecto Theologiae, vt quod Deus est iustus vel inifinitus vel aliquid tale. Alium intellectum potest habere: scilicet quod dicatur Deus absosute secundum quod Deus esse subiectum Theologiae, quia non est subiectum eius secundum aliquam ratior nem determinatam, sed indeterminate secundum hancvel illam; ita quod scilicet formale subiectum Theologiae, sit aliquid commune ad quamcunque cognitionem diuinam sicut ad partes subiectiuas, Et hoc simpliciter esse non potest, qua in omm scientia praeter partes sub ectiuas subiecti oporter ponere aliqua quae vt passiones probantur de ipso scilicet subiecto. Vnde multae passiones diuinae cosiderantur in Theologia non vt partes subiectiuae sui subiecti, imo vt proprietates probandae de subiecto. Tertio modo potest intelligi quod Deus, sex cundum quod Deus, sit subiectum Theologiae, vt hoec quod dico absolute accipiatur secundum absolutionem substantiae ab accidente: ita quod Deum accipiamus pro substantia, alia vero quae sunt attri huta vt iustum, bonum, sapientem, glorificatotem, & similia accipiantur quasi pro accidentibus per se consequentibus: ita quod sit sensus quod subiectum Theologiae sit Deus non secundum aliquam rationem determinatam attributalem quae se habet secundum modum nostrum intelligendi ad Deum, vt accidens consequens subiectum, sed secundum quod Deus, idest, secundum rationem suae substantiae diuinae, quae omnium istorum est fundamentum, sicut substantia est fundamentum proprietatum consequentium, sit subiectum Theo. logiae: sic videtur mihi quod Deus secundum quod Deus absolute, est subiectum Theologiae. Et hoc probo primo ex natura rei, secundo ex dictis aduersariorum tertio ostendam quod aduersarii non possunt vitare inconueniens quod nituntur vitare, ponendo Deum esse subiectum Theologiae secundum rationem determinatam.

Quantum ad primum adduco tres rationes. Prima sumitur ex ambitu subiecti, & est talis. Ratio formalis subiecti debet sic ambire & fundamentaliter continere quae per se tractantur in scientia cuius ponitur subiectum, quod omnia reducantur ad ipsam sicut ad fundamentum primum omnium in quo est standum: Sed nulla ratio attribut alis, puta glorificatio vel aliquid tale, sic se habet ad omnia quae tractantur in Theologia: Ergo, &c. Vtramque Assumptam probo, & primo Maiorem;

quia secundum Philosophum pluribus in locis vnaquaeque scientia intantum habet producere suam considerationem quantum exigit suum per se subiectum. Vnde dicit quod medicus non habet tractare de carne vel neruo nisi inquantum sunt sub. iectum sanitatis de qua habet tractare principaliter medicus: nec Moralis habet tractare de potentiis animae nisi secundum quod exigit materia Moralis de qua per se tractat: Sed hoc non esset nisi obiectum formale scientiae & esset fundamentu per se omnium ibidem consideratorum: Ergo, &c. Minorem similiter probo, & de se patet: quia non est aliqua ratio attributalis ad quam sicut ad per se fundamentum, reduvantur omnia quaede Deo tractat Theologia: tum quia minte considerat Theologus de Deo quae se habent per modum substantiae, rationes autem attributales se habent per modum accidentis; id autem quod se habet per rnodum accidentis habet reduci sicut ad suum per se fundamentum ad id quod se habet per modum substantiae: tum quia Theologus habet considerare per se ea quae conueniunt Deo secundum se, & non solum eu quae conueniunt Deo per comparationem ad extra; ea autem quae conueniunt ei in se, sunt fundamentum eotum quae conueniunt ei per operationem ad extra: & quia glorifieator, repara tor & huiusmodi dicuntur per comparationem ad extra, impossibile est quod ad ea reducatur ea quae de Deo considerat Theologus: imo potius e conuerso. Quinimo si glorificator & reparator esset per se subiectum, quasi per accidens & quasi exce. dens limites suos consideraret Theologus quicquid tractauit in primo & secundo libro sententiarum; Ergo, &c. Si dicatur ad hoc quod subiectum est, cuius gratiam considerantur alia, & quia solus Filius est incarnatus cuius incarnatio fuit causa reparatiotionis, ideo oportuit considerare de Trinitate, &c. Non valet, quia ad hoc non oportuisset ita exquisitam & principalem considlerationem facere, sicut. de diuisione potentiarum animae a Morali. Licet enim scientia al: quando incipiat procedere ab aliquo posteriore suo subiecto in demonstrando, nen tamen suus processus descendit vltra, nisi quantum exigit suum subiectum.

Secunda ratio sumitur ex habitudine subiect ad principia, & accipiuntur hic per principia praemissae quae accipiuntur sine discursu & inquisitione ad probandum ea quae concluduntur de subiecto. Et arguitur sic. Secundum eandem rationem formalem est aliquid subiectum principiorum scientiae & ipsius scientiae: Et hoc patet quia semper subiectum de quo aliquid probatur in conclusione accipitur in aliqua praemissarum, & per illam rationem secundum quam accipitur in praemissa, concluditur de eo id quod de eo infertur in conclusione. Sed Deus non est subiectum principiorum ex quibus arguit Thcologus, scilicet articulorum, secundum aliquam rationem atiributalem determinatam vt de se patet, non enim potest dici quod Deus sit trinus & vnus & sit Pater & Filius & Spiritus sanctus & creator, & similia quae continentur in articulis per ratione glorificatoris vel per aliam rationem attributalem: Ergo, &c.

Contra hoc dicunt quidam dupliciter. Primo, quia non omne subiectum cuiuslibet scientiae rei picit aliqua principia sicut ens secundum quod ens vel ipse Deus non habet principia. Secundo sic, quia Deus non potest dicitrinus & vnus secundum eandem rationem: Ergo non potest esse subiectum principiorum & scientiae, cum non sit subiectum ipsorum principiorum secundum eandem rationem. Ad primum autem illorum satis patet ex dictis, nam hic non loquimur de principiis subiecti siue reicuius scientia quaeritur, sed de principiis sciendi, quae sunt ipsae praemissae, ex quibus aliquid probatur de subiecto, argumentum autem procedit ex principiis essendi rei scitae. Ad secun dum dicendum, quod Deus nondicitur suniectum principiorum siue propositionum quae sunt articuli secundum eandem ratione formalem eorum quae enunciantur de eo, vt quandodicitur trinus & vnus, quod sit eadem ratio eius vt est trinus & vt est vnus quia tunc esset eadem ratio Trinitatis personarum & vnitatis essentiae, sed dicitur esse subiectum omnium istorum secundum vnam rationem fundamentalemque est fundamentum omnium istorum: sicut si diceretur quod homo per vnam primam fundamentalem rationem habet quod sit animal docile & politicum, & similia, scilicet per rationem naturae intellectualis: & haec ratio, est ratio substantiae diuinae secundum quod est talis suprema substantia vel aliquid tale.

Tertia ratio sumitur ex habitudine subiecti ad passionem siue ad id quod se habet vt passio, probata de subiecto. Ad huius euidentiam sciendum est quod scientia bene quaerit de subiecto vt de quo aliquod praedicatum probatur, sicut Philosophia naturalis bene quaerit vtrum mobile vel id quod mouetur sit talis vel talis conditionis: sed non quaerit de ipso vt de quodam praedicato probando de alio nisi quis velit excedere metas scientiae naturalis. Vnde scientia naturalis non habet probare quod sit aliqua natura quae sit ens mobile, imo hoc supponere. Et ex iis potest formari talis ratio. Id de quo quaeritur in scientia vt de prae. dicato probando de alio non est subiectum formale illius scientiae: Sed sic se habet glorificatio & quaecunque ratio attributalis: vnde sicut de aliis proprietatibus diuinis quae secundum nostrum modum intelligendi se habent vt superaddita ad essentiam, ita & de glorificatore quaeritur in Theologia vt de praedicato probando de Deo, vnde quaerimus in Theologia de Deo an sit glorificator sicut quaeritur vtrum sit sapiens vel omnipotens vel aliquid tale, non autem quaeritur communiter in Theologia de glorificatore vt de subiecto de quo aliquid probetur quaerendo vtrum glorificator sit Deus omnipotens vel aliquid tale: ideo, &c.

Secundo postea probo idem ex dictis aduersariorum. Secundum eos Deus est obiectum scientiae nostre & scientiae beatorum secundum eandem rationem, sed non est obiectum scientiae beatotum secundum aliquam rationem artributalem: Ergo, &c. Probatio minoris, quia in cognitione intuitiua in qua res per se pratsens mouet intellectum ad sui intuitione obiectum intellectus sic moti est res secundum suum modumessendi realem & non secundum aliquam rationem determinatam, quae de ea quantum ad aliquam eius proprietatem posset formari: sie autem Deus videtur a beatis: vnde obiectum principale visionis heatae est substantia Diuina prout est quaedam natura habens talem entitatem in suo esse reali quae fundamentum est omnium attributorum.

Tertio, ostendo aduersarios non subterfugere inconueniens ad quod nituntur alios adducere, Quia si Deus consideratur vel videtur in via vel in patria secundum quod glorificator, aut sy secundum quod reduplicat virtutem Diuinam glorifientoris & vt diuina virtus est, aut reduplicat effectum gloriae causatum in creatura, aut redupsicar actionem Dei glorificantis. Si primo modo, sequitur quod obiectum scientiae nostrae sit infinitum secundum suam infinitatem, quia quiequid est diuinum per essentiam siue sit virtus glorificatiua, siue sapientia, siue aliud, inquantum est Diuinum per elsentiam est ita infinitum sicut Deus ipse. Si secundo modo, sequitur quod obiectum fourmale scientiae viae & visionis patriae sit aliquid creatum, quod est absurdum. Si tertio modo, aut actio illa est idem cum essentia Diuina aut non. Si sic, tunc idem erit iudicium de illa actione & de virtute glorificatiua quantum ad propofitum pertiner, quha omne Diuinum per essentiam inquantum hur usmodi est infinitum. Si autem ponatur quod illi actio non sit idem re cum essentia Diuina, sequi quod sit quid creatum, & sic aliquid creatum est obiectum formale scientiae via & visionis patriae. Sidicas quod ly secundum quod reduplicat actio. nem Dei quae est essentia Diuina vt tamen termi. natur ad creaturam: Quaero vtrum principalius consideretur vt est actio Dei existens idem cum elsentia Diuina, aut vt terminatur ad creaturam, siue ratione termini qui est creatura. Si primo mo. do, tunc formale obiectum adhuc est infinitum. Si secundo modo, tunc aliquid creatum est formalius in obiecto Theologiae & etiam beatitudinis quam aliquid Diuinum, quod est absurdum: imo valde reputatur inconueniens quod aliquid creatum sit obiectum vel pars obiecti beatitudinis.

Ad euidentiam ergo primae rationis quam inducunt in contrarium. Sciendum est quod in significatione huius nominis quod est infinitum, elt aliquid formale & aliquid materiale, formale quod importatur ibi est priuatio sinis, sicut & in vno importatur priuatio diuisionis: aliud est quod importatur ibi materialiter scilicet natura super quam fundatur ista priuatio finis; sicut si sit aliqua linea carens terminis siue punctis dicetur materialiter infinitum, quia ipsa est natura in qua inuenitur prtiuatio finis qui est terminus quantitatis. Sic etgo quando dicimus de Deo quod est infinitum quid, importatur formaliter in significato huius termini priuatio finis, sed quasi materialiter imsportatur natura Diuina in qua fundatur talis priuatio: sed e conuerso est de hoc vocabulo Deus; nam ibi importatur formaliter ipsa natura Diuina in qua fundatur priuatio finitationis siue limitationis: ipsa autem carentia finis siue lsmitationis se habet vt proprietas consequens.

Quando ergo dicitur quod infinitum non potest esse obiectum scientiae finitae, si loquamur quantum ad id quod infinitum importat formaliter scilicet priuationem finis falsum est: quia eiusdem scientiae est cognoscere habitum & priuationem oppo sitam: constat autem quod cognoscere finem vel quid est finis vel quantitatis molis, vel virtualis, vel etiam perfectionis potest conuenire scientiae finitae: Ideo, &c. Si autem loquamur de infinito ratione fundamenti talis carentiae siue accipiatur vt quaedam res in se, siue vt quaedam res in qua talis carentia fundatur, ad huc potest sciriscientia finita praecipue loquendo de tali infinito sicut infinitum conuenit Deo propter suam immeniam actualitatem: quia scilicet, eius actualitas non finitur terminis cuiuscunque generis vel speciei. Vnde dicendo infinitum etiam isto modo finite potest sciri ex parte scientis.

Sed contra hoc obiicitur, quia causa efficiens imponit necessitatem formae, & forma materiae & non e conuerso: cum ergo obiectum sit causa meuens ad actum scientiae, obiectum infinitum imponet necessitatem scientiae quod sit infinita. Ad hoc dicendum, quod causa efficiens imponit necessitatem formae, non ad hoc quod forma efrectiua sit talis qualis est formaliter causa vel forma causae agentis: alioquin Deus non posset facere nili Deum nec virtus infinita nisi effectum infinitum quod est manifeste falsum. Sed causa cfficiens sic imponit necessitatem formae effectiuae quod facit eam esse in rerum natura, & quod facit eam talem quale est agens virtualiter non formaliter: & sic est in proposito. Nam obiectum infinitum quod est Deus imponit necessitatem scientiae nostrae quod sit cognitiua infiniti finite; nam Deus qui est insinitus continet virtualiter suum effectum finitum. Alis respondent quod ratio infiniti non est ratio formalis obiecti sed annexi: sed credo daod hoc parum valet Quia accipiendo infinitum pro illa re quae est fundamentum carentiae finis secundum entitatem suam obscuram absolutam, infinitum sic & natura talis est formale obiectum visio. nis Beatae, quicquid sit de aliis, quae tamen visio finita est. Qualiter autem priuatio possit conuenire Deo & qualiter non, & quomodo infinitum dicatur de eo priuatiue vel negatiue tantum, inferius dicetur. Vnde quod dictum est nunc quod infinitum dictum de Deo dicit formaliter priuationem finis, accipienda est priuatio multum e xtenso nomine vt inferius ostendetur. Si autem dicatur contra hoc quod vnitas scientiae secundum speciem accipitut ab obiecto formaliter: quantum ad nunc sufficit dicendum quod verum est caeteris paribus ex parte cognoscentis & medii cognoscendi, aliter non: quod patet per aduersarios qui ponunt idem formale obiectum scientiae viae & scientiae patriae, quas constat non esse eiusdem speciei.

Ad secundum dicendum est, quod non oportet quod ille qui cognoscit aliquod medium in quo relucent aliqua, quod omnia cognoscat in speciali quae relucent in illo & secundum omnem modum quo possunt cognosci per illud medium nifi illud medium totaliter & plene comprehendat: & ideo ille qui videt essentiam Diuinam in sua entitate Diuina non oportet quod videat omne quod relucet in illa & multo minus ille qui cognoscit eam per creaturas, nisi in quodam generali, quia scailicet scit quod omnia relucent in essentia Ditina, sed quae sint illa in speciali non cognoscit. Notandum est etiam quod aliud est habere aliquid vt medium cognoscendi tantum, & vt cognitum. Dato ergo quod aliquis vtens aliquo vt medio cognoscendi tantum, cognoscat necessario omnia illa ad quae illud medium se habet vt representatiuum quantum nata sunt representari per illud medium; si tamen aliquis habeat aliquid quod est medium cognoscendi vt obsectum cognitum principaliter, & ex conscquenti vt medium cognoscendi alterum, secundum quod medium cognoscendi se tenet ex parte rei cognitae, non oportet quod ita perfecte cognoscat illa quae in tali medio relucent sicut sunt nata relucere illi cuius illud medium est forma. Sicut per speciem existentem in oculo alterius non possem ita bene videre illud visibile cuius esset illa species sicut ille cuius esset illa species vt forma: & similiter non oportet quod ille qui habet Deum pro obiecto cognito videat omnia quae nata sunt videri per essentiam Diuinam ab eo, sed Deus cuius est essentia Diuina vt forma, perfecte videt quae nata sunt relucere in essentia Diuina. Sed intellectus noster non potest cognoscere quae apta nata sunt relucere in essentia Diuina, & maxime nunc quando non vtimur ea vt medio cogncscendi, sed vt cognito: Licet eius cognitio sit causa aliquo modo quare consideramus alia.

Ad tertium dicendum, quod non oportet quod habitudo ad finem extra sit formalis ratio obiecti illius scientiae quae habet, habitudinem ad aliquem finem extra: sicut patet quud finis extra frenifactiuae est equitatio. Nec potest dici quod formalis ratio obiecti frenifactiuae sit habitudo freni ad equitationem, imo ipsa forma quae est fund amentum talis habitudinis: & ita sufficit quod obiectum for¬ male vel eius actus habeat habitudinem ad finem extra, nec requiritur quod finis extra sit suum formale obiectum, vel etiam habitudo ad ipsum: & sic est in proposito. Nam considerare Deum & secundum quod Deus, & secundum quodtrinus & vnus est ita ordinatum ad merendum gloriam & salutem: sicut considerare Deum in eo quod saluator. Notandum autem hic quod in scientiis speculatiuis finis nunquam est formale obiectum scientiae, nisi forte res quam quis assequitur actu cognoscendi dicatur finis; ita quod visio dicatur finis intra inhaerens qui est assequutio rei & res visa dicatur finis vt res assequuta. In scientiis vero practicis quarum finis est aliqua operatio non elicita ab intellectu, sed imperata vel aliquid operatum, sicut obiectum formale citharisatiuae est operatio citharisandi, potest esse finis formale obiectum: quia speculatiuae finis est actus elicitus ab intellectu. Principale autem obiectum alicuius habitus non potest esse actus ab eo elicitus, nec etiam habitudo ad actum: finis autem practicae est actus imperatus ab intellectu sicut citharisare vel aliquid tale. Licet autem actus elicitus ab habitu non possit esse principale obiectum eiusdem habitus, potest tamen esse obiectum principale alicuius actus ab eo imperati mediante actu elicito: Ergo, &c.

Ad quartum, quod non sequitur quod idem sit habitus creditiuus & scitiuus: quia id quod demonstratiue scitur non pertinet directe nec ad opinionem nec ad fidem: nec hoc est ratione subiecti ad quod omnia pertinent, sed ratione modi cognoscendi, quia modus cognoscendi Theologiae est ex creditiuis arguere sicut dictum est supra. Vnde ea quae in seientiis sola opinione tenentur non pertinent secundum modum istum cognoscendi ad habitum ipsum scientificum, quia scientia nunquam elicit actum opinandi, sed pertinet ad alium habitum annexum ratione materiae, sicut illa quae in Met aphvsicis vel naturalibus sola opinione tenentur.

Ad primum ergo factum ad principale dicendum, quod licet Deus secundum quod Deus non dicat solum vnam rationem attributalem, dicit tamen rationem specialem specialis entis respectu entis analogi, quia Deus secundum quod Deus est quid speciale per praedicationem respectu entis in eo quod ens: ratio autem procedit ac si ratio secundum quam consideratur hoc nomen Deus esset ratio Dei non inquantum Deus sed inquantum ens quod est commune Deo & creaturae.

Ad secundum dicendum, quod illi quorum estista ratio ponunt quod scientia viae & patriae differunt non propter diuersa obiecta, sed propter diuersum lumen: & eadem ratione Metaphysica & Theologia: dato quod non difserrent ratione obiccti, tamen differrent necessario ratione diuersorum luminum. Item etiam non quecunque iden. titas consideratorum facit eandem scientiam, sed identitas formalis obiecti. Licet ergo Deus possit considerari a Metaphysico & Theolopo secundum vnam rationem, dummodo illa ratio non sit fermale obiectum vtriulque, non oportet quod sit vna scientia hic & ibi, nam Metaph sicus considerat de Deo in quantum est prima causa omnium entium habentium causam: & sic etiam determinat de Deo Theologus. Sed Deus sub hac ratione non est obiectum formale alicuius harum duarum scientiarum, nam formale obiectum Metaphysicae est ens secundum quod ens, formale autem obiea¬ ctum Theologiae est Deus secundum quod Deus.

Ad rationem in oppositum quia falsum concludit dicendum est quod in scientia qua scitur quia est, non oportet quod subiectum habeax pasfiones re differentes ab eo.

Id ergo in rebus considerndum est vt in eodem ait Augustinus quod res afiae sunt quibus fruendum est, aliae quibus vtendum, &

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7