Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae
De forma. Forma vero est quam ipse ibidem edidtt dicens: Hoc est Corpus meum. Et post, ctic ost Sanguis menae noni teffamtnti. &c.
CIrca distinctionem octauam, in qua incipit tractatus de sacramento altaris primo quaeritur de essentialibus huius sacramenti. Et primo vtrum haec sit forma huius sacramenti, hoc est corpus meum, quia Iy enim non est de necessitate huius sacramenti: sed de institutione Ecclesiae.
Et arguitur, quod non etiam alia verba, quia illud quod Christus protulit post consecrationem sacramenti non sunt forma sacramenti. Sed Chiistus protulit dicta verba post consecrationem huius sacramenti. Ergo, &c: Patet maior. Minor probatur, quia Matth. 2c. dicitur, accepit Iesus panem & benedixit ac fregit deditque dicipulis suis & ait. Accipete & comedite, hoc est corpus meum. Ex hoc arguitur sic, quia quod concomitatur comestionem sacramenti est post consecrationem sacramenti: sed dicta verba sequuntur manducationem sacramenti, quia Christus dixit haec verba dum comedebant Apostoli: ergo dicta verba protulit Christus post consecrationem huius sacramenti.
Praeterea, sola forma sacramenti efficit sacramentum. Sed ista verba non possunt efficere hoc sacramentum. Ergo, &c. Probatur minor, quia proferene praemissa verba aut profert ea inpersona propria, aut in persona Christi. Non in persona propria, quia panis non conuertitur incorpus eius. Nec in persona Christi, quia nihil praecedit dicta verba per quod denotetur quod profetantur in persona Christi. Ergo, &c.
Praeterea, arguitur fic, ly hoc aut demonstrat substantiam panis, aut accidentia, aut substantiam Corporis Christi. Non substantiam panis, quia tune sensus esset hie panitest corpuicurni quod est falsum. Nec etiam demonstrat accidentia, quia tunc esset sensus quod quantitas remanens esset Corpus Christi, vel alia accidentia, quod falsum est. Nec etiam demonstrat Corpus Christi, quia haec demonstratio est antequam finiantur verba: sed Corpus Christi non est ibi antequam finiantur verba. Ergo, &c.
Praeterea, quando dicitur, Hoc est Corpus meum, aut sumitur hoc recitatiue recitando fad a Christi: ita quod non sit demonstratio ad aliquid praesens, sed recitatur dictum alterius, aut sumitur exercitatiue. Si primo modo non refentur ad hostiam praesentem, sicut si dicerem Qullielmus heri dixit hoc est super tunicale meum, & sic per haec verba nihil consecratur. Si secundo modo sic repraesentaret substantiam propriam. Et significaret quod illa substantia conuerteretur in substantiam suam, quod est falsum.
Praeterea, illa verba deberent sipnificare, quod fit per sacramentum. Sed per hoc sacramentum fit transubstantiatio panis in Corpus Christi Ergo illa verba sacramentalia debent significare hanc transubstantiationem. Sed hoc verbum hoc non significat illud. Ergo, &c.
Praeterea, Io. & dicitur, cato mea vere est cibus, sed ibi saluator loquitur de seipso: ergo cum Eucharistia sit quaedam cibatio spiritualis, debuit dici, haec est caro mea, & non hoc est Corpur meum.
Primo, ostendendum est, quod istud est sacramentum. Secundo, quod est vnum faeramentum. Tertio, quod conueniens fuit ipsum institui. Quarto, de forma eius.
AD euidentiam primi, sciendum quod sicut sepe dictum est, sacramentum proprie dictum respicit directe sanctificationem & sanctia tatem proprie dictam, & proprer hoc in illis quorum consecratio non importat sanctitatem pro prie dictam, non est sacramentum proprie dictum: sed est aliquid sacramentale, sicut inbenedictione olei & crismatis, vel calicis, vel alicuius talis. Sed si virtute verborum fieret in calice, vel in oleo aliquid per quod contineretur sanctitas ibi proprie dicta, in ipsa consecratione talis rei fieret proprie sacramentum. Nunc autem ita est quod in isto sacramento fit conuersio panis in Corpus Christi. Et per consequens est ibi Christus totus in quo vere est sanctitas. Vnde ex vi verborum efficitur, quod ille continetur sub hostia in quo est vere sanctitas. Ex iis potest ostendi, quod id est vere & proprie sacramentum, & quod completur in consecratione hostiae: quia vbicumque virtute verborum sub signo sensibili continetur illud quod est sanctitas proprie dicta, ibi est sacramentum proprie dictum. Sed hoc fit in isto sacramento. Ergo, &c. Ex hoc etiam paret quaedam differentia huius sacramenti ad alia, quia ratio huius sacramenti completur in consecratione ipsius materiae, scilicet hostiae. In aliis autem mn applicatione sacramenti ad hominem est propne sacramentum, & non in sanctificatione ipsius materiae. Cuius ratio potest patere ex dictis, quia in aliis sacramenris exvi verborum quibus fit sacramentum non est in illa materia sanctitas proprie dicta, in conseeratione autem hostiae est aliter, sicut iam patet. Et ideo antequam applicetur hostia ad hominem habet perfecte rationem sacramenti: sed materia aliorum sacramentorum in quibus non est sanctitas proprie dicta, non habet rationem sacramenti, sed vsus eius applicatur ad sanctificandum hominem in quo est sanctitas proprie dicta.
Ad cuius euidentiam, est sciendum quod vnum dicitur multipliciter. Vno modo dicitur vnum indiuisibilitate sicut, punctus. Alio modo, dicitur vnum continuitate sicut linea. Tertio modo perfectione, sicut vna tota domus. Printo & secundo, non dicitur istud sacramentum vnum, sed tertio modo inquantum dicit vnam perfectam refectionem spiritualem. Et illud quod dicitur vnum isto tertio modo, non dicit ita vnum quin comprehendat plura & diuersa, sicut domus non est aliquod vnum quod sit vnus lapis, vel vnum lignum: sed est aliquod comprehendens haec plura. Et similiter refectio non est solum cibus vel potus, sed est aliquid comprehendens haec duo. Ex hoc potest formari ratio talis sic. Vnum sacramentum dicitur illud quod ordinatur ad vnum effectum perfectum spiritualem: sed totum illud sacramentum ordinatur ad vnum talem effectum. Ergo, &c. Minor probatur, quia Corpus Christi quod continetur hic per modum cibi, & Sanguis eius qui continetur per modum potus, ordinantur ad vnam spiritualem refectionem, sicut cibus & potus ad vnam corporalem.
Qvantum ad tertium dicendum, quod conueniens fuit istud sacramentum institui. Et ratio huius duplex assignatur.
PRrima, quia conueniens fuit, quod Christus vniretur nobis non solum mediantibus quibusdam instrumentis & exterius applicatis: sed etiam quod ipse in se realiter nobis vniretur & nos sibi vniret. Sed hoc fit per istud sacramentum. Ergo, &c. Minor probatur, quia nihil realiter & intranee vnitur nobis nisi quod vnitur per modum alimenti, per modum, scilicet cibi & potus, & non in aliquo alio. Ergo, &c.
Secunda ratio talis est. Sicut in vita corporali praeter communicationem naturae quae fit per generationem, & praeter perfectae virtutis adeptionem quae fit per augumentum, requiritur nutrimentum quod conseruet vtrumque. Ergo a simili in vita spitituali praeter communicationem vitae quae fit in generatione spirituali quae est baptismus & praeter collationem perfectae virtutis quae fit in confirmatione, requiritur aliquod sacramentum qua si per modum nutrimenti conseruantis ista. Sed tale est Eucharistia. Ergo, &c.
Qvantum ad quartum, primo ostendendum est quod forma verborum, scilicet, hoc est corpus meum, est conueniens. Secundo, quod conueniens est quod aliqua verba praecedant dictam formam.
Primum patet breuiratione sic. Quia illa forma est conueniens quae signi ficat effectum sacramenti. Sed praedicta forma communiter significat effectum sacramenti. Ergo, &c.
Ad euidentiam minoris est sciendum quod virtute dictorum verborum fit transubstantiatio panis in Corpus Christi manentibus accidentibus. Vndo tria est ibi considerare, scilicet ipsam conuersionem & terminum a quo, scilicet panem & terminum ad quem, scilicet Corpus Christi. His suppositis formatur talis ratio. Illa verba conuenienter significant effectum sacramenti istius quae conuenienter significant ipsam conuersionem & terminum a quo & terminum ad quem. Sed praedicta sunt huiusmodi Ergo, &c. Maior patet ex dictis. Minor declaratur quantum ad tria quae assumit.
Ad cuius euidentiam est sciendum, quod in omni transmutatione agens magis intendit factum quam fieri. Et ideo illud quod significat rem in facto esse, magis significat intentionem agentis quam illud quod significat eam in fieri, & magis etiam significat illud quod intenditur.
Vlterius sciendum, quod in mutationibus instantaneis simul est fieri & factum esse, & ideo in talibus factionibus ipsum fieri vel ipsa conuersio conuenientius significatur vt in ipso esse quam vt in fieri, quia in hoc differt ab aliis, in quibus non est simul fieri & factum esse. In sacramentis etiam illud debet praecise significare, quod debet agens intendere in effectum sacramenti. Ex hoc potest formari talis ratio. Illa verba quae significant ilIam conuersionem in facto esse conuenienter eam significant, & conuenientius quam illa quae significant ipsam in fieri. Sed verba praedicta significant ipsam in facto esse, quia significant Corpus Christi, vt existens. Ergo, &c.
Secundo, quantum ad terminum ad quem probatur sic, quia illa verba conuenienter significant terminum ad quem alicuius conuersionis, quae significant illud quod per illam conuersionem attingitur: sed verba praedicta significant quod attingitur per dictam conuersionem, quia significant Corpus Christi esse ibi ad quod terminatur illa conuersio.
Quantum ad terminum aquo sciendum, quod in termino a quo est duo considerare, aliquid, scilicet quod non manet & aliquid quod manet, sicut quod homo niger fit albus, homo manct; nigrum non manet.
vlterius sciendum, quod licet de manente & non manente possit praedicari hoc quod dico fieri, acceptum in habitudine ad terminum ad quem sicut quando dicitut homo fit albus & nigrum fit album, tamen secundum esse terminus ad quem praedicatur de manente, non autem de non manente, quia facta dealbatione haec est vera, homo est albus, non autem ista nigrum est album.
vlterius sciendum, quod in couuersione ista hoc est singulare quod illud quod manetcum vtroquo termino non est aliquod subiectum commune: se accidentia quae remanent: sic ergo quasi compositum ex pane & accidentibus est terminus a quo: cuius termini aliquid non manet, scilicet panis, & aliquid manet, scilicet accidens. Modo sicut supra apparuit in ista conuersione ter¬ minus ad quem praedicatur in illa oratione secundum esse, vnde dicitur. Hoc est corpus meum. Tioc autem pronomen. Hoc directe demonstrat contentum sub illa quantitate, quicquid sit illud. Et ideo demonstrat ilham quantitatem vt sub qua aliquid continetur propter quod demonstrat aliquo modo terminum a quo quantum ad id quod manet, uon autem ad id quod transit. Nam conpleta oratione contentum sub illa quantitate non est panis, sed Corpus Christi. Ex hoc potest formari talis ratio. In illa oratione quae significat terminum ad quem secundum esse conuenienter significatur terminus a quo, quantum ad id quod manet non quantum ad id quod transit, sicut bene dicitur homo est albus, non autem nigrum est album, sed in illa oratione, hoc est corpus meum, terminus ad quem praedicatur secundum esse, ergo terminus a quo debet significari quantum ad id quod manet. De terino autem a quo in ista conuersione nihil manet nisi accidens, ergo terminus a quo non debet significari nisi quantum ad accidens, hoc autem significatur cum dicitur hoc. id est, contentum sub his accidentibus. Ergo, &c. Et sic patet quod forma est conueniens.
Quantum ad secundum, scilicet quod conueniens est quod aliqua verba praecedentia adiungantur dictae formae. Sciendum quod licet illud sacramentum perficiatur in consecratione materiae, ordinatur tamen vlterius ad vsum fidelium, vt scilicet a fidelibus sumatur per modum cibi & potus. Et ideo conueniens est vt adiungantur aliqua verba quae talem vsum sacramenti importent. Et hoc est quando dicitur, Accipite & manducate. Ly enim licet non sit de necessitate formae cum possit fieri sacramentum sine eo, est tamen de congruitate formae, quia continuat sententiam import itam in forma verborum ad verba praecedentia significantia vsum sacramenti. Et etiam de praacepto Ecclesiae, ita quod omittens scienter peccaret mortaliter licet conficeret.
Ad primum ergo in oppositum dicendum, quod minor est falsa. Ad probationum, quod ly dicens quando dicitur, dedit discipnlis suis, &c. non dicit consoquentiam illorum verborum ad manducationem, vt sit sensus quod panem dederat dicipulis & quod ipsi manducarent, & posten protulerit dicta verba, hoc est corpus meum: sed dicit concomitantiam verborum dictorum ad totum id quod praecedit. Et est sensus dicens primum, accipite & manducate hoc est corpus meum, & benedixit ac fregit, & dedit discipulis suis: nec oportet quod illud quod posterius aecitatur, sit posterius factum.
Ad secundum dicendum, quod minor est falsa, quia dicendo illa sola verba dato quod nihil aliud diceretur, conficitur sacramentum. Ad prebationem dicendum, quod dummodo ille qui profert verba intendat proferre secundum intentionem Ecclesiae, profert ea in persona Christi quantumcumque nihil aliud proferat, quia Ecclesiae intentio est quod proferantur in persona. Chiisti.
Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt quod ly hoc nihil demonstrat: sed dicitur recitatiue. Et est sensus quod, scilicet Christus dixit ista verba, hoc est corpus meum, ita quod Sacerdos recitando illa verba Christi profert ea.
Sed hoc nihil est, quia si non fit demonstratio ad materiam praesentem illa verba nihil significant fieri circa dictam matetiam, & per conse¬ quens non fiet consecratio. Iterum eadem diuicultas est de Christo quando protulit dicta verba, quid demonstrabat Ly hoc, quia Christus illa verba protulit significatiue non recitatiue. Et eadem difficultas sequitur quicquid detur siue vnum siue aliud.
Alii dicunt, quod demonstrat Corpus ChristiEt dicunt quod illa demonstratio non est accipienda pro tempore in quo profertur, sed pro quo profertur, scilicet pro tempore in quo completut orario, ita quod demonstratio quam facit ly hoc referatur ad finem orationis. Et quando dicitur, quod ly hoc profertur antequam sit ibi Corpus Christi, dicunt quod verum est, nec pro illo tempore verificat locutionem: sed tempore pro quo profertur vt dictum est.
Contra istam tamen opinionem, quae vt puto habet aliquid veritatis arguitur dupliciter & bene, quia si ly hoc demonstraret Corpus Christi verba non efficerent quod figurant: Hoc est inconueniens. Ergo, &c. Minor patet. Maior probatur dupliciter.
Primo. Quia illud quod praesupponitur significationi verborum non effietunt verba. Sed si li hoc demonstret Corpuis Christi ibi esse, praesupponeretur significatio orationis. Ergo verba nihil facerent ad hoc quod Corpus Christi esset ibi, & per consequens non efficerent quod figurant.
Secundo. Quia si ly hoc demonstret Corpus Christi, sensus esset, hoc Corpus Christi, est Corpus Christi, vel hoc Corpus meum est Corpus meum. Sed verba non faciunt hoc, scilicet quod Corpus Christi, sit Corpus Christi. Ergo, &c.
Et ideo alii dicunt, quod ly hoc non demonstrat accidentia aut substantiam panis, quia propositio esset falsa quando dicitur, hoc est Corpus nec Corpus Christi: sed dicunt quod demonstrat aliquid commune ad panem & ad Corpus Christi contentum sub accidente. Et est sensus, contentum sub hoc accidente est Corpus meum. Et secundum istos, verba ista fac unt quod figurant. Quia faciunt quod Corpus Christi sit ibi contentum, licet non faciant quod Corpus Christi, sit Corpus Christi. Et tunc dicunt quod significatio completa orationis, licet simul tempore sit cum coexistentia Corporis Christi, ibi tamen ordine naturae praecedit sicut causa effectum.
Sed contra hoc arguitur sic Quia quandocumque ita est quod aliquis terminus communis supponitur alicui praedicato reali, oportet quod locutio verificetur pro aliquo contento sub eo vel pro omnibus: sicut si dicatur homo currit, oportet quod haec sit vera pro aliquo homine, vel pro omnibus hominibus. Sed nic hoc pronomen hoc supponitur praedicato reali, quod est Corpus meuni. Ergo si ly hoc demonstrat contentum sub illo accidente oportet quod demonstret vtrumquecontentum vel alterum eorum. Ergo oportet quod ly hoc demonstret, vel substantiam panis, vel substantiam Corporis Christi.
Ad hoc autem potest dici, quod differt aliquid significare & reddere locutionem veram. Nam quando dicitur homo cutrit, in hac oratione non significatur Socrates, quia homo Socratem non significat: tamen solo Socrate currente, Socrates reddit locutionemveram: sicua etiam quando dicitur hoc contentum non significat Corpus Christi, nec per consequens vt formale suum significatum demonstrat, sed indifferenter demonstrat substantiam quae est sub illo accidente quae¬ cumque sit illa: sed verum est quod pro solo corpore Christi reddit locutionem veram cumde demonstrato affirmetur, Corpus Cheisti dicendo hoc est Corpus meum. Ita tamen quod ly hoc contentum reddit locutionem veram pro corpore Christi, vt dictum est: non pro tempore in quo profertur. Quia accipiebat demonstrare pro verificare locutionem. Intelligendum etiam quod in verificando locutionem, pro tempore pro quo profertur, non supponit ibi ly hoc, pro Corpore Christi, secundum se & absolute acceptum, vt sit sensus, hoc Corpus Christi, est Corpus Christi: sed supponit pro eo secundum quod hoc de nouo contentum. Et ideo ly hoc in significando directe & formaliter demonstrat contentum sub hoc accidente: sed in verificando supponit pro Corpore Christi non absolute & secundum se, sed prout est contentum vt dictum est. Et quando dicitur arguendo contra secundam opinionem, quod si ly hoc demonstat Corpus Christi verba, non efficerent quod figurant, quia id quod demonstratur presupponeretur verbis, nec verba faciunt quod Corpus Christi, sit Corpus Christi. Dicendum verum esset si ly hoc demonstraret Corpus Christi secundum se & absolute. Sed dicendo, quod verba demonstrant directe contentum sub accidente & quod supponunt pro Corpore Christi, secundum quod ibi contentum, bene efficiunt quod figurant. Nec sic eis praesupponitur Corpus Christi. Et quando dicitur in principali argumento, quod ly hoc prius profertur quam sit ibi corpus christi. Dicendum quod verum est, sed tamen non sequitur quin reddat locutionem veram pro corpore christi pro tempore pro quo profertur, quia demonstratio profertur pro tempore in quo finitur oratio. Nam tota significatio orationis referenda est ad illud nunc in quo oratio finitur.
Ad quartum dicendum, quod ista verba quodammodo tenentur recitatiue & quodammodo significatiue, quia inquantum Sacerdos refert verba Christi, & inquantum conuersio illa fit non in substantiam Sacerdotis: sed in corpus christi cuius verba profert aceipiuntur verba recitatiue: quia ipse Sacerdos non intendit dicere quod Corpus suum sit ibi: sed inquantum Sacerdos gerens personam Christi intendit applicare demonstrationem a Christo factam ad materiam praeserrem, quae quidem gerit vicem & similitudinem illius materiae quam Christus consecrauit, accipiuntur significatiue.
Ad quintum dicendum, per interemptionem minoris. Ad probationem dicendum, quod licet ly est non significet dictam conuersionem in fieri, significatur tamen in facto esse, vt dictum est.
Ad sextum dicendum, quod Christus non intendebat ibi dare formam sacramenti, nec accipitur ibi caro pro sola carne, sed pro toto corpore: quia Corpus Christi in quod fit conuersio non est sola caro: sed totum quicquid est de substantia Corporis Christi, siue sit caro, siue os, siue neruus. Vnde forma propria sacramenti est illa quae datur, Math. 2c.
On this page