Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaeritur, vtrum sit vnum tempus omnium temporalium. Et arguitur quod non: quia secundum Angustinum cessante motu coeli adhuc non cesseret tempus si moueretur rota figuli. Sed hoc non esset nisi tempus esset in aliquo alio motu sicut in subiecto quam in motu coeli. Ergo tempus est in alio motu quam in motu coeli sicut in subiecto: & per consequens est in pluribus: ergo plurificatur sicut & subiectum.
Praeterea tempore Iosue, sole stante contra Gabaon cessauit motus coeli. Sed constat quod tunc erat tempus in inferioribus cum esset motus in eis, & illud tempus erat in alio motu sicut in subiecto, alio a motu coeli. Ergo, &c.
Praeterea, secundum auctorem libro sexto principiorum in quo est tempus, est & quando. Sed quando est in pluribus sicut in subiecto. Ergo, &c.
Respondeo. Hic declaranda sunt quatuor. Primum, quomodo differant tempus continuum & discretum, aeuum & aeternitas. Secundum est ostendere quomodo se habeat tempus, siue discretum, siue continuum ad nunc. Tertium, est videre vtrum tempus habeat esse reale extra animam. Quartum est ostendere, vtrum omnium temporalium fit vnum tempus.
QVantum ad primum omissis quibusdam differentiis quas quidam ponunt & quas dodores reprobant intendo statim ponere differentiam quam credo esse per se differentiam dictorum.
Notandum est igitur quod tempus & aeuum & aeternitas quasdam mensuras dicunt secundum quas actus nati sunt mensurari secundum quod habent durare tantum vel tantum. Et ideo secundum dfferentiam quae per se inuenitur in actibus secundum quod diuersimode habent durare: est accipienda differentia inter praedicta. Inter actus autem inuenitur talis differentia in durando, quia quidam est actus quo vno numero existente est successio: ita quod eius duratio consistit in accipiendo partem post partem continue. Et mensora talis actus est tempus continuum: habere enim partes continuas primo & per se est quantitatis continuae, siue sit successiua, siue permanens. Alius est actus cuius duratio non consistit in accipiendo successiue partem post partem: imo eius duratio consistit in hoc quod idem indiuisibile manens stat. Et iste est duplex. Nam quidam est actus indiuisibilis in quo nulla est successio; tamen natus est ei alius succedere, & ipse natus est succedere alteri: sicut patet in operationibus Angelorum quarum vnaquaeque est indiuisibilis, & vna nata est succedere alteri, & vnusquisque talium actuum mensuratur nunc temporis discreti, & successio quae est inter tales actus indiuisibiles mensuratur tempore disereto: quia tempus Aristoteles intellexit quando posuit orationem esse speciem quantitatis successiuae quam ponit esse discretam. Constat enim quod ibi non accipit proprie orationem pro sono illo qui est qualitas, sed pro mensura prolationis ipsius soni. Et vult quod sit alia species quantitatis a tempore continuo & numero: alioquin non diuideret eam contra illas Quia enim ibi non solum est dare plura, sed etiam est dare plus durare secundum quod talia plura indiuisibilia plus durant quam vnum: ideo oportet ponere ibi aliam quantitatem quam numerum pertinentem ad mensuram alicuius durationis. Hoc autem, vt de se patet, nec est aeternitas, nec aeuum, nec etiam tempus continuum; vt dicatur esse constituta ex diuersis partibus continuis: quia hoc non adderet nouam speciem quantitatis differentem a quantitate continua, & a numero: sicut & quantitas permanens diuisa in multas partes non addit nouam quantitatem differentem a quantitatibus permanentibus quae sunt longitudo, latitudo & profundum: & a numero. In talibus etiam actibus indiuisibilibus indiuisibile facit plus vel maius quod non habet veritatem in partibus quantitatis continuae actu diuisis. Et hoc non potest poni nisi quantitas successiua discreta. Alius autem est actus indiuisibilis qui non est natus succedere alteri, nec alius natus est succedere sibi: sicut est actus essendi Dei & Angelorum. Et hic est duplex, quia quidam est in quo intranee non est successio: tamen ex adiuncta imperfectione sibi annexa aliquid expectat in posterum, & aliquid sibi annexum cedit in praeteritum. Et hoc ideo est, quia licet duratio talis esse fit aliquo modo infinita inquantum eius duratio non includitur inter quo nunc quorum vnum inchoat eam & aliud terminat: tamen simpliciter loquendo secundum perfectionem, iste actus est finitus & limitatus Et ideo oportet quod superaddatur ei perfectio secunda in qua aliquid expectetur in posterum, & aliquid cedit in praeteritum. Et mensura talis actus vocatur aeuum quasi aeternitas participata siue determinata, quia quantum ad hoc quod eius duratio non includitur inter duo nunc est quodammodo extra terminos: sed inquantum habet limitationem ad genus & speciem est aliquo modo intra terminos, scilicet generis sui & speciei. Et ex hoc habet quod indiget perfectione secundaria adiuncta. Alius autem est actus indiuisibilis qui nec alteri succedit nec alius est natus ei succedere; nec solum non includitur inter duo nunc sicut inter terminos suae durationis: sed nec ineluditur infra limites alicuius speciei vel generis: sed est sicut in vnico simplici compraehendens omnem perfectionem. Et talis actus nec in se, nec ex adiuncto aliquid expectat in posterum ad suam perfectionem secundam pertinens: eo quod ipse est suum intelligere, & vno & eodem actu intelligendi qui est sua essentia intelligit omnia, & vno velle vult omnia quaecumque vult vel respuit. Et talis actus quia est simpliciter & vniuersaliter extra terminos mensuratur aeternitate simpliciter dicta: non quod proprie esse diuinum habeat mensuram, sed secundum modum intelligendi. Vnde ipsum esse aeternum est realiter ipsum mensurari, & esse extra mensuram. Et sic patet de primo quomodo differant istae mensurae quae sunt tempus continuum & discretum, aeuum & aeternitas.
Sed contra differentiam arguitur sic, quia circumseripta operationum successione ab Angelo adhuc eius esse differret ab esse Dei: & per consequens mensura differret a mensura. Ergo habere adiunctam successionem nihil facit ad propositum.
Et ad hoc est dicendum, quod circumscribere successionem operationum ab Angelo dupliciter potest intelligi, scilicet vel actu, vel aptitudine. Remota ergo successione operationum in actu ab Angelo, adhuc eius esse differret ab esse Dei: quia virtute diuina posset manere in eodem actu. Sed remota successione operationum in habitu siue aptitudine non haberet esse differens a Deo: quia sequeretur quod in vnico actu haberet omnem perfectionem, & esset Deus. Modo quando dicitur quodad differentiam pertinet adiuncta successio, accipiendum est secundum aptitudinem: quia ex limitatione essentiae suae habet aptitudinem ad istam successionem per quam contingit quod in illo actu indiuisibili non habeat Angelus quicquid pertinet qualitercumque ad perfectionem suam: sed aliquid adiunctum expectat in posterum.
QVantum ad secundum, sciendum est quod secundum omnes nunc temporis discreti se habet ad tempus discretum, sicut pars ad totum, sicut vnitas ad numerum. Et de hoc non est diuersitas opinionum. Sed de nunc temporis continui est diuersitas opinionum.
Nam quidam dicunt quod in tempore continuo est quoddam nunc intraneum quod non manent idem in toto tempore quod mensurat mutatum esse, & est aliud nunc quod manet idem secundum subiectum siue secundum substantiam in toto mom siue in toto tempore: & est idem quod substantia mobilis, vt dicunt.
Hoc autem videtur mihi non bene dictum:, quia indiuisibile temporis se habet ad rempus sicut, punctus ad lineam, subiectum autem temporis non n sic se habet ad tempus. Alia enim est habitudo subiecti & habitudo ipsius nunc ad tempus: sicut est alia habitudo puncti & habstudo subiecti ad lineam.
Nec valer quod dicunt, quod subiectum inquantum est terminus in quem tendit motus a mouente, est nunc, siue habet rationem ipsius nunc: quia haec est falsa imaginatio. Nam motus non est a mouente in motum sicut atermino in terminum: sed sicut a causa effectiua in subiectum passiuum. Vnde ex hoc quod ipse motus est in ipsa re mota ab ipso mouente; non oportet quod mouens respiciat rem motam vt terminum: ita quod eius mensura sit nunc, sed respicit ipsum vt subiectum.
Quod autem Philosophus & quidam magistri dicunt quod sicut tempus respicit motum, ita nunc respicit mobile, dupliciter potest exponi. Vno modo quod hoc sit dictum per quandam similitudinem: quia scilicet sicut motus non est simul, ita nec tempus. Et sicut mobile quantum ad id quod est, est simul existens; ita & nunc. Non autem ita quod sicut tempus est mensura motus, ita & nunc sit mensura ipsius mobilis secundum substantiam. Alio modo quod intelligatur quod nunc mensurat mobile non secundum substantiam: sed secundum quod est sub determinata dispositione motus, scilicet sub determinato mutato esse, sicut etiam magistri exponunt. Ex hoc etiam patet quid mensuret nunc temporis continui, quia sicut tempus se habet ad motum, ita nune ad mutatum esse: ideo nunc habet mensura. re mutatum esse quod est terminus ipsius motus; ita quod si in motu sit mutatum esse in actu habet mensurari nunc in actu; vel secundum rem: vt si accipiatur nunc quod respicit mutatum esse, non solum vt mensuram, sed etiam vt subiectum ver saltem secundum significationem animae: vt quando vtimur nunc quod est intraneum tempori, quod, est in motu caeli, sicut in subiecto ad mensurandum aliquod mutatum esse in actu istorum inferioruma vtimur secundum nostram imaginationem illo nunc vt in actu.
Sed quid mensurat esse substantiale rei corruptibilis, est dubium. Et quamuis de hoc diuersi diuersimode teneant, mihi videtur quod esse substantiale rei corruptibilis mensuretur nunc temporis discreti: & successio formarum substantialium in eadem materia cum suo esse mensuretur tempore discreto. Et hoc patet dupliciter.
Primo, quia sicut dictum est, actus indiuisibiles qui per se nati sunt habere successionem ita quod vnus natus est succedere alteri, habent sic mensurati quantum ad suam durationem quod vnusquisque est natus mensurari nunc temporis discreti: & successio eorum mensuratur tempore discreto. Sed formae substantiales rerum corruptibilium sunt huiusiodi, & etiam in suo esse: nam quilibet actus est indiuisibilis & nati sunt per se habere successionem circa eandem mate riam.
Secundo, idem patet sic: quia substantia corruptibilis quantum ad durationem tui esse quod vt suppono est indiusibile, aut mensuratur aeter¬ nitate, aut aeuo, aut tempore continuo, aut eiuer nunc, aut tempore discreto, aut eius nunc, constat autem quod non mensuratur aeuo, vel aeternitate; cum actui substantiae corruptibilis natus sit alius actus succedere: non sic accidit aeterno, vel aeuiterno. Nec tempore continuo, cum non sit in eodem esse, vel actu substantiali successio, vel aliqua latitudo. Nec etiam nunc temporis conntinui, cum non mensuret nisi mutatum esse, quod est intrinsecum motui: forma autem substantialis licet introducatur post motum alterationis, non tamen est intrinsecus terminus istius motus. Rtelinquitur ergo quod omnis talis actus mensuretur nunc temporis discreti, & successio talium actuum in materia, mensuretur tempore disereto.
Qvantum ad tertium dicunt quidam quod tempus estens secundum animam sicut vniuersale: ita quod non habet esse completum extra animam. Et hoc probatur sic quia illud quod complet rationem temporis quod est prius & posterius non est in actu extra animam, sed tantum ipsum nunc. Nam praeteritum & futurum quae sunt prius & posterius temporis, non sunt in actu extra animam. Sed tempus non potest esse sine eo quod complet rationem eius. Ergo, &c.
Istud autem non videtur mihi habere veritatem. Ad cuius euidentiam, est sciendum quod quaedam dicuntur esse entia secundum animam tantum, quae dicuntur esse figmenta, sicut chymera. Quaedam autem esse entia secundum animam quae non sunt figmenta, sed sunt quaedam habitudines rerum intellectarum, vel modi consequentes res intellectas prout sunt obiectiue in intellectu, sicut vniuersale, & consimilia. Illa autem quae dicuntur primo modo secundum animam sunt quaedam intellecta & imaginata, & non dicunt ipsum modum intelligendi, vel habitudinem ad intellectum directe: sed accipiuntur sicut fundamentum talis habitudinis, & dicuntur figmenta: quia includunt opposita entia incompossibilia, quae in rerum natura esse non possunt, vt hircoceruus: quia impossibile est esse aliquod animal compositum ex hireo & ceruo. Alia autem fundantur super res intellectas prout sunt obiectiue in intellectu, scilicet habitudo intellecta ad rem intellectam, vt vniuersale, & consimilia: quia talia secundum rem nihil ponunt in eo de quo dicuntur. Modo constat quod tempus non est ens secundum animam primo modo: quia non est tale figmentum. Nec secundo modo: quia Philosophus sexto Metaphysicotum diuidit ens secundum animam secundo modo dictum, contra ens quod diuiditur in decem praedicamenta, Sed tempus pertinet ad ens quod diuiditur x2. praedicamenta cum sit per se species quantitatis. Ergo, &c.
Secundo, quia circumscripto quod nullus intelligeret motum; sit ita tamen quod coelum moueatur sicut modo mouetur: tunc quaero, aut mouetur solum successiue secundum rem, aut non: Si sic. Ergo erit successio secundum rem extra animam in rerum natura. Sed impossibile est ponere realitatem in successione motus, quin ponatur consimilis tealitas in tempore, praecipue cum videatur quod tempus non sit aliud quam talis successio formaliter accepta. Ergo, &c. Si non. Contra. Illud quod nihil reale ponit in motu vel mobili, impossibile est quod det esse suecessiuum. Sed anima intelligedo motum nihil reale ponit in motuvel mo¬ bili, eum intelligere secundum quod huiusmodi nihd ponat in re intellecta. Ergo anima nihil facit ad hoc quod successio sit in motu: nec per consequens successio motus: vel ipsum tempu habet esse ab anima nisi ponatur aliqua anima quae sit causa effectiua motus caeli. vnde videtut mihi quod esse temporis sit esse reale in rerum natura extra animim.
Ad rationem dicunt quidum, quod de tempo. re nihil est actu nisi nunc, nec tamen sequitur quod tempus non sit in actu: quia ad hoc quod tempus sit in actu, sufficit quod sit nune in actu, quod est ordo partium temporis quod est finis praeteriti, & vnitiuum futuri.
Sed hoc nihil est: quia sicut se habet punctus ad lineam, ita nunc ad tempus. Sed ponere solum punctum esse, non est ponere lineam esse, sed negare quamcumque quantitatem esse: ita ponere solum nunc esse, est negare tempus esse.
Et ideo aliter est dicendum, quod non solum nunc habet esse in actu, sed etiam praeteritum & & fututum. Et quando dicitur quod non, quia, praeteritum iam non est: tunc dico quod dupliciter aliquid est in actu. Vno modo in actu siniul ente, & sic partes temporis non sunt actu: imo ontra rationem temporis esset esse sic in actu. Alio modo potest dici esse in actu aliquid, scilicet in actu successiuo, & sic tempu & motus sunt in actu. Hoc enim est esse eorum esse in actu successiuo. Vnde & Philosophus quarto Physicorum adducens hanc rationem contra esse temporis, dicit ea extraneam: quia illud quod est actus simul entis applicat ad actum successiuum.
Qvantum ad quartum, dicunt quidam quod non est tantum vnum tempus, sed sunt tor tempora quot sunt motus, & sunt moti rationibus tactis in opponendo.
Sed istud non videtur mihi verum: quia Philophus quarto Physicorum, volens probare quod tempus non sit motus, probat per hoc quod plures motus possunt esse simuli quorum vnus non est pars alterius. Sed plura tempora non possunt esse simul, nisi vnum sit pars alterius, sicut simul sunt dies & hore, & duo dies non possunt esse simul. De mente ergo Philosophi est, quod non sit nisi vnum tempus numero. Nam ex hac ratione statim conciudit & ex quibusdam aliis, quod cum tempus sit motus, vel aliquid ipsius, oportet ponere quod tempus non sit motus, sed etus passio: quia in fine quarti inuesti. gat naturaliter vnitatem temporis ex vnitate morus primi. Vnde secundum intentionem eius: sicut est vnus numero motus primus: ita est vnum numero tempus, vocando proprie tempus.
Secundo, quia sicut se habent locata ad vbi, ita temporalia ad quando. Sed illa locata de quibus verificatur, quod vbi est vnum, ibi est aliud, sunt in eodem loco. Ergo illa temporalia de quibus verificatur, quod quando est vnum, est & reliquum, sunt in eodem tempore. Vnde vere dicitur, quod quando currit Socrates, equitat plato & scribit Cicero, & sic de omnibus aliis quae simul sunt. Ergo impossibile est plura tempora proprie dicta esse simul.
Et primo videtur aliter dicendum. Sciendum est ergo quod quantitas potest accipi dupliciter. vno modo large & minus proprie, scilicet pro onuni quantitate successiua: Et accipiendo sic tem¬ pus, quot sunt motus, tot sunt tempora: quia omnis motus habet quantitatem successiuam ipsum facientem formaliter quantum quantitate successiua. Nec pono quod ista quantitas sit motus, sed accidens faciens ipsum formaliter quantum: vel magis proprie dicitur accidens rei motae, & existens ei mediante motu, sicut qualitas inest mediante qualitate. Alio modo potest dici magis proprie & stricte tempus illa quantitas successiua quae est vniformissima, & est nata certificare quantitates alias per suam applicationem ad alias: secundum quod dicimus quod hoc durauit per diem, vel horam, vel aliquid tale. Et sic accipiendo tempus, non est dare nisi vnum tempus numero, vt dictum est. Praeter tamen istam durationem quam tempus proprie vocamus, quae est in solo primo motu sicut in subiecto, oportet ponere quantitatem successiuam in aliis motibus, qua formaliter quilibet motus quatus sit & successiuus. Quod pater faciliter intuenti rationes quibus probatur supra esse plura tempora. Nam bene concludunt, saltem aliqua earum, quod in diuersis sint diuersae quantitates successiuae: quia sicur locatum habet quantitatem qua formaliter est quantum aliam a quantitate corporis locantis; & pannus habet aliam quantitatem qua formaliter est quantus, aliam a quantitate vlnae mensurantis: ita videtur mihi quod quilibet morus habeat propriam qualitatem successiuam aliam a quantitate successiua primi motus, quod est tempus proprie dictum quo alii motus mensurantur, sicut mensura extrinseca. Quod autem sit dare inter eas vnam mensuram numero communem omnibus qua extrinsece mensurentur omnes motus alii, ostensum est supra in isto articulo. Et eius causa vel ratio ex duobus potest assignari.
Primo ex hoc quod inter motus est dare aliquem vniformissimum numero vnum, & eius mensura habet aptitudinem vt mensura communis aliarum certificans quantitates omnium aliorum. Non sic est in quantitate permanente: quia in eis non est dare aliquam vnam quantitatem numero, quae ita sit vniformis, quin inueniantur mille aeque certae & aeque vniformes. Et ideo in eis datur in generali vna mensura, puta linea bipedalis, vel tripedalis, non potest tamen dari vna numero talis linea quae sit vniformior omnibus aliis.
Secunda ratio huius potest assignari ex hoc quod in quantitate permanente duae quantitates simul existentes comparatae ad inuicem non solum faciunt plura quanta, sed etiam maiorem quantitatem dimensiuam. Quo enim cubiti non solum sunt plura quanta quam vnus: imo etiam faciunt maiorem quantitatem quam vnus. Inde est etiam quod duo corpora impossibile est quod simul immediate applicentur ad tertium, vel sicut ad mensuram, vel sicut ad locum: Sed omnes motus simul existentes comparati ad inuicem, non faciunt plus vel minus secundum quantitatem successiuam quam vnus tantum, licet faciant plura: quia plus & minus in duratione successiua accipitur secundum prius & posterius duratione. Motus autem simul existentes comparati ad inuicem non se habent sicut prius, & posterius in duratione. Vnde plures motus existentes fimul, licet habeant plures successiones, non tamen plus constituunt de successione quam vnus motus tantum: quia prius & posterius in duratione non potest accipi per se, nisi secundum partes durationis, vnius quantum ad tempus continuum: vel secundum diuersa indiuisibilia succedentia in eodem subiecto, quantum ad tempus discretum. Et inde est quod ad omnes motus simul existentes potestimmediate vna numero successio applicari & mensura commnnis omnium: quia mediatio & immediatio & prius in tempore accipiuntur, non indiuersis motibus comparatis ad inuicem: sed in eodem motu secundum diuersas partes. Sicut dicimus quod inter diem tertium & nunc in quo sumus cadit medium dies tertius: inter autem durationem motus caeli, & aliquam durationem simul existentem cum ea in aliis motibus secundum prius & posterius temporis nihil incurrit medium. Et inde est quod omnes tales durationes possunt habere immediate vnam durationem numero quae sit mensura immediata omnium aliorum simul existentium. Et hanc vocamus tempus proprie dictum. Vnde non est quantum ad simul existentia nisi vnum tempus numero.
Ad primum ergo in oppositum, dicendum, quod stante illa hypothesi adhuc esset tempus: & quia ablato motu caeli, esset alius motus, cuius successio esset nata mensurare successionem aliorum Nec sequitur quod migret accidens de subiecto in subiectum: sed sequitur quod accidens simul tunc existens habeat quandam nouam rationem quam prius non habebat, scilicet quod non habeat secum successionem aliam vniformiorem se. Sicut etiam si Deus modo amoueret motum primi caeli qui mouetur, motus sequentis caeli qui nunc non habet rationem primi motus, traheretur ad rationem primi motus: & in hoc nihil acquireretur ei, sed tolleretur habitudo ad aliquid prius: & similiter est in proposito. Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod ille intelligit, quod in illo in quo est tempus, est quando: sed non intelligit quod in omni in quo est quando, sit tempus.
Notandum tamen, quod sicut aliquando vbi dicit situm partium in roto, vt quando aliquis dicit, quod vna pars ligni est ibi situata, & alia ibi: aliquando vero dicitur esse inloco, vt quando dicitur, quod homo, vel bos est ibi: ita etiam quando, quandoque dicit habitudinem quantitatum successiuarum ad mensuram extrinsecam, quae est tempus. Et sic quando proprie non est in eo in quo est tempus: sed in illis quae extrinsece mensurantur a tempore. Quandoque vero dicit habitudinem partium motus primi ad partes temporis quae sunt earum mensura intrinseca, vt quando dicimus quando fuit talis circulatio: & respondemus, quod heri, & ante heri. Et sic de aliis.
On this page