Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Svper decimam octauam distinctionem. Quaeritur vtrum sint aliquae in choationes formarum in materia, quae sint rationes seminales:
Et arguitur quod sic. Quia secundum Philosophum secundo Physicorum. Naturalia differunt in hoc ab artificialibus, quia naturalia habent in se principium sui motus inon sic artificialia. Sed hoc non esset nisi esset aliqua inchoatio forma in materia, cooperans agenti exteriori. Ergo, &c.
Si dicatur quod omnia naturalia habent principium intra, vel actiuum, vel passiuum, quod est subiectum, siue materia: sed non oportet quod semper habeant principium actiuum: & ideo non oportet ponere formam coagentem.
Contra. Quia tunc non staret differentia Philosophi: quia etiam artificialia habent prine pium passiuum intra.
Si dicatur quod naturalia differunt ab eo, quia in principio passiuo naturalium est inclinatio & habilitas ad formam, non sic in artificialibus.
Non valet. Tum quia in subiecto artificiati est aliqua habilitas ad formam artificialem: alioquin aeque fieret. statua de terra, sicut de cupro. Tum quia Philosophus non ponit differentiam in aliter, & aliter habere principium motus: sed in hoc quod est habere prinicipium motus intra & non habere. Et ideo oportet ponere naturalia habere aliquod principium motus intra, quod simpliciter non habent artificialia: & istud principium non videtur esse nisi principium actiuum, cum artificialia habeant passiuum.
Praeterea, si nihil formae proexistit in materia. sequitur quod forma fiat ex nihilo. Sed quod fit ex nihilo creatur. Ergo forma creatur ab agente naturali: quod est inconueniens.
Si dicatur quod forma non fit, & ideo non fit ex aliquo, nec ex nihilo: sed compositum est quod fit: & illud fit ex aliquo sui praeexistente, scilicet ex materia praeexistente, & forma de nouo inducta.
Contra. Quia sicut in naturalibus non fit forma, puta non fit albedo, sed album. Ita est in spiritualibus, non fit gratia, sed gratum. Quia gratia non est illud quod est: sed quo aliquid est gratum: Et tamen gratia ut creari quia ni¬ hil eius praeexistit. Ergo & forma naturalis diceretur creari, si nihil eius praeexistit: dato quod proprie forma non fiat.
Praeterea, philosophus vult quod sola anima intellectiua est ab extra, & aliae formae ab intra. Sed si nihil aliarum formarum praeexisteretin materia tunc omnes formae aliae aequaliter essent ab extra sicut anima rationalis. Ergo oportet aliquid formarum naturalium praeexistere in materia.
Praete ea, aut differt educi de porentia materiae & induci in matetiam, aut non. Si non. Sequitur quod cum anima rationalis dicatur induci in materiam, quod etiam dicetur educi de potentia materiae, quod est falsum. Si differunt hoc non videtur nisi quia illarum formarum quae aeducuntur de potentia materiae, aliquid praeexistat inmateria Ergo, &c.
Contra. Simplex aut totaliter necesse est esse vbi est; aut nihil eius erit ibi. Sed forma est simpler. Ergo aut totaliter praexistit in materia, aut nihil eius. Non totaliter. Quia hoc esset ponere latitationem formarum. Ergo nihil formae praeexistit in materia antequam agens moueat materiam ad formam.
Respondeo. Hic sunt tria facienda. Primum est videre, vtrum sit ponere aliquam inchoationem formarum. Secundum est quid sit educi de potentia materiae. Tertium est videre quae sint rationes seminales.
Qvantum ad primum sunt duae opiniones. Prima est: quod in materia sunt essentiae omnium formarum quae aeducuntur de potentia materiae, ita quod illae essentiae antequam peragens naturale reducantur in actum, sunt ibi secundum modum potentalem, & cooperantur, vt dicunt agenti naturali ad suam reductionem in actum. Ita quod illud quod ante generationem est inmateria, & illud quod est ibi eductum primo, non differunt realiter quantum ad essentiam, siue quantum ad realitatem essentiae quae semper est in materia: sed differunt quantum ad modum, siue quantum ad realitatem modi. Licet autem ipsi forte adducant aliqua motiua alia a rationibus supra positis: tamen rationes supra positae videntur esse potissimae apud communitatem hanc positionem tenentium.
Secundo, quantum ad hoc quod ponit illam inchoationem cooperari agenti extrinseco ad suam eductionem.
Prima ratio talis est: sicut se habet potentia ad modum actus: ita se habet actus simpliciter ad modum purae potentiae simpliciter. Sed pura potentia non potest habere modum actus. Ergo nec illud quod est actus simpliciter per essentiam suam potest habere modum purae potentiae. Sed forma omnis, est per essentiam suam quidam actus Ergo nulla forma potest habere modum purae potennae: ita quod sit in rerum natura, & habeat modum purae potentiae. Illud autem quod non habet modum purae potentiae semper oportet, quamdiu est in rerum natura, habere modum actus. Quia immediate omnia diuiduntur in actum & potentiam. Et similiter omnis modus, in modum actus, & modum potentiae. Ergo oportet quod omnia forma, quamdiu manet eius essentia, habeat modum actus.
Primum est quod falsum est quod ipsi dicunt, scilicet quod essentia formae sit in rerum natura, & non habeat modum actus.
Secundum est. Cum forma non habeat modum actus nisi vel per hoc quod est forma subsistens, vel per hoc quod dat esse tale, vel tale, puta esse equum, vel bouem, vel album & nigrum: & formae naturales non subsistant, sed debet esse tale vel tale. Necesse est essentias formarum naturalium quanidiu sunt, dare esse tale vel tale. Quia aliter non habent modum actus: quod cum, vt probatum est, necesse est eas habere.
Et sic sequitur quod formae naturales quas ipsi ponunt in materia ante generationem: debent esse tale vel tale ante generationem. Et ita aer ante generationem ignis, est ignis: & compositum ex materia equi ex illa inchoatione equi, est equus: ante generationem equi.
Et vniuersaliter cum quodlibet in istis inferioribus sit in potentia, vel propinqua vel remota, ad quodlibet aliud: sequitur quod quodlibet, est quodlibet, ignis, est terra est bos, & multa absurda sequuntur.
Tertium est quod cum illud quod differtab alio, sicut imperfectum & potentiale, differt ab actuali & perfecto, & gradus in eadem essentia se habeat ad iliud sicut remissum & intensum. Quia gradus in eadem essentia specie, & multo plus eadem essentia numero, facit tantum differentiam intensi & remissi. S equitur quod omnis forma recipiat magis & minus.
Quartum est, quodomnis generatio erit intensio formae praecedentis: ex quo omnis forma secundum esse rem issum praecedit.
Secunda ratio principalis talis est, si in materia sunt tales inchoationes formarum, oportet esse inteadem parte materiae tot essentias formarum diuersas numero, quot differentia realiter numero possunt fieri de eadem parte materiae. Et hoc patet. Quia cum differentia vniuscuiusque ex differentia, siue diuersitate suorum principiorum intrinsecorum dependeat essentialiter, & illa quae generatur ex eadem materia successiue non differant penes materiam: oportet quod differant penes diuersas formas essentialiter diue sas. Sed de eadem parte possunt infinita fieri differentia numero: & realiter differentia. Nam secundum Philosophum, in generalibus & corruptibilibus: non redit idem numero¬
Quod autem infinita possint fieri successiue de eadem parte materiae, satis patet. Quia dato quod generatio & corruptio non duret in infinitum, tamen posset durare in infinitum. Hoc autem dato, sequeretur quod de eadem parte materiae parte materiae infiniti equi vel lapides, possent generari, ita quod corrupto equo, generatur herba: & ex hoc menstruum equi, & ex hoc iterum equus, & sic in infinitum. Ergo in eadem parte materiae oportet esse infinitas essentias formarum, differentes numero.
Si dicatur quod non. Quia omnes aequi erunt vnum quantum ad essentiam formae, nec differant realiter quantum ad realitatem essentiae: sed quantum ad realitatem modi Tunc sequitur quod vnus equus essentialiter, erunt plures equi modales quod est derisio.
Si dicatur, quod essentia non facit equum sed modus. Quia essentia formae cum materia non facit equum simpliciter, sed modus. Nihil est quia ptobatum est supra, formam naturalem non posse esse in rerum natuta quantuim ad essentiam: & non habere modum actus. Imo necessario ipsa essentia formae siue forma per suam essentiam. Dat esse tale, puta equum vel aliquid tale.
Secundo, quia saltem sequetur quod equus primo generatus, & equus secundo, vel tertio generatus non differant essentialiter, sed modaliter. Sicut enim vere potest dici quod equus primo generatus & equus secundo generatus de eadem materia succe ssiue existente sub diuersis formis non differunr materialiter. Ita etiam equus primo genitus: & equus secundo genitus non differrent quantum ad essentiam formae: sed quantum ad modum. Vnde tantum modaliter differrent. Auctoritas etiam expressa Phylosophi.. Metaph. expresse est ad hoc, qui vult quod non fit forma: sed compositum. Quia omne quod fit, fit ex aliquo sui praeexistente, & quia nihil formae praeexistit: vult ipse quod forma non fit, & manifestum est ipsum velle, quod nihil de essentia formae praeexistit ante gencrationem.
Quantum autem ad illud quod ista positio ponit, scilicet quod illa inchoatio cooperetur agenti exteriori est mirabile dictu. Quia secundum eos quidquid fit est idem essentialiter cum ipsa inchoatione: & sic ipsa inchoatio faciet seipsam esse quasi intensam. Sicut si poneretur quod calor remissus faceret se intensum: quod est satis absurdius quam ponere quod idem sit potenria actiua, & passiua respectu eiusdem Nam illi ponunt, essentialiter differre potentiam actiuam a perfectione quae per actionem acquiritur. Sed isti ponunt quod essentialiter est idem potentia actiua, & perfectio causata ab ea quod est absurdissimum. Quia hoc est quod idem producat seip sum vtsit: & sic patet de primo.
QVantum ad secundum sciendum quod sunt tres opiniones. Vna est quae dicit quod formam educi de potentia materiae, est materiam conuerti in formam: quod probant sic quia antequam forma sit in materia, materia est in potentia ad formam. Sed post quam materia adepta est formam, non est amplius materia in potentia ad formam. Non ergo manet potentia: per quam materia erat in potentia ad formam. Sed potentia per quam materia est in potentia ad formam, est sua essentia ipsa, scilicet materia. Ergo forma adepta, non manet essentia materiae siue non manet materia. Sed hoc non esset, nisi materia conuerteretur in forma.m Ergo, &c.
Contra hanc fufficiat adducere vnam rationem talem. Quia si ita est quod materia conuertatur in formam, non manet materia quantum ad essena tiam suam distincta a forma & qua ratione conuertetur matcria in formam vt educatur de potentia materiae, eadem ratione conuertetur substantia quae est subiectum actidentis in formam accidentalem, vt forma accidentalis eddueatur de potentia subiecti, & sic in rebus naturalibus nom erit compositio realis ex materia & forma, nec ex subiecto & aceidente quia conuersum non manet in se, licer possit dici manere quasi virtute: sicut anima sensitiua dicitur manere in rationali.
Sequitur etiam quod semel materia conuersa in formam: quod deinceps vna forma conuertatur in aliam. Ea quo postquam semel conuersa est non manet amplius.
Si dicatur quod forna iterum resoluitur in materiam, & viceuersa conuertitur in eam. Quaero in vltimo instanti in qua forma resoluta est in materiam: & in qua materia habet primo esse post resolutionem formae. Vtrum tunc sit aliqua forma in ea: vel vtrum sit conuersa in aliquam formam. Non potest dici quod sit tunc conutrsa in aliquam formam. Quia tunc primo est post resolutionem: quando autem est conuersa, iam non est: nec etiam forma resoluta manet tunc, vt de se patet. Ergo tunc naturaliter erit materia per se absque aliqua forma.
Quod autem ista positio sit contra mentem Aristotelis, patet. Quia ille motus vel mutatio qua conuertitur materia in formam: aut habet subiectum aut non, si non. Hoc est contra mentem Aristotelis qui vult in omni transmuratione esse aliquod subiectum coramune quod stat cum vtroque termino: hoc est etiam contra naturam res quod transmutatio naturalis non habeat subiectum. Quia tunc actio creaturae non praesupponeret subiectum.
Si autem ponatur talis conuersio habere subiectum. Tunc quero quod est illud subiectum: aut est materia, aut forma, aut compositum; aur aliquid aliud. Non materiai quia illa est terminus a quo & non manet: subiectum autem commune manet Nec forma: quia illa est terminus ad quem. Nec compositum, quia compositum includit formam quae nec est subiectum, nec pars subiecti.
Item etiam secundum eos, sequitur non esse compositum: quia materia non stat cum forma, vt possit ex vtoque esse aliquid compositum.
Item etiam compositum ex termino a quo, & termino ad quem non potest poni subiectum commune vtique termino. Quia termini non sunt compossibiles. Nec etiam aliquid aliud: qusa illud esset inferius quam materia: & materia haberet subiectum quod informaret, quae omnia sunt absurdissima. Et ideo videtur mihi quod hoc quod dicitur sit falsius quam quod oporteat improbare.
Motiuum autem eorum, parum valer. Nam quando dicant quod materia antequam habeat forna:est inpotentia ad forma: dico quod verum est. Sed esse in potentia ad formam vltra naturam potentiae importat carentiam formae. Vnde materiam esse in potentia ad formam, est materiam habere habilitatem ad formam habendam qua caret.
Et quando dicitur quod quando habet formam non est in potentia ad formam: verum est, & ex hoc non sequitut quod tollatur pontentia quae prius erat quantum ad essentiam potentiae.
Nam dicimus de rebus factis quod actus est in in propria potentia: sed hoc totum esse in poten tia non manet. Quia non manet carentia siue priuatio formae inmateria. Vnde idem est ac si dicatur quod manet potentia priuata.
Secunda opinio est, quod educi de potentia materiae, est aliquid fieri per transmutationem materiae a forma contraria, in formam contrariam. Sicut quando aliquid fit per calefactionem, vel frigefactionem, vel consimilem transmutationem: & ideo dicunt quod formae non habentes contrarium, sicut lumen, & species intelligibilis, & consimilia non educuntur de potestate subiecti.
Sed haec ratio videtur parum valere. Quia propter hoc videtur dictum formam educi de potentia materiae, quia forma est aliquo modo in potentia materiae. Sed contrarium formae praeexistere in materia, vt motus ad formam incipiat ab eius coutrario non ponit plus formam esse in potentia materiae, quam si eius contrarium materiae non inesset: imo minus plus enim videtur contrarium formae excludere formam a materia, quam priuationem solam. Quia talis priuatio formae posset accipi quae non totaliter excluderet formam. Quia priuatio formae secundum esse intensum non totaliter excludit formam. Et hoc dico quantum ad formas quae recipiunt magis & minus. Ergo non videtur quod educi formam de potentia materiae sit rem per transmutationem a contrario in contrarium fieri.
Item etiam formam educi de potentia materiae, dictum est per oppositum ad formam venire ab extra & creari. Sed ea quae non fiunt per transmatationem a contrario in contrarium, quia scilicet non habent contrarium sicut lumen, & species intelligibilis, non plus creantur quam alia: nec plus sunt ab extta quam alia Imo plus videntur esse ab intra quam alia, inquantum nullum positiuum eis repugnans ponitur in: materia. Ergo educi non est fieri dicto modo,
Et ideo est tertia opinio quae ponit quod educi de porentia materiae. Vno modo est formam in esse & fieri dependere a materia: ita quod nec esse, nec fieri competat formae proprie: sed alicui composito ex subiecto & forma. Et dicitur educi de potentia materiae: quia in potentia passiua materiae, siue in ipsa materia passiue, est quod talis forma vadat ad esse, & non aliter; ita quod sicut dicimus quod in sole est illuminare actiue, quia ab eo actiue dependet lumen: & etiam dicimus quod in potentia materiae est forma: quia in potentia eius passiua est quod talis forma ducatur ad esse: & de potentia eius passiua dependet, quod forma pertingat ad esse. Quia etiam fieri talis formae non est eius, sed compositi ex ipsa & materia. Ideo dicitur educi de potentia materiae.
Est autem sciendum quod duplex est potentia. scilicet potentia obedientialis secundum quam fit de non grato, gratum: vel de trnnco vitulus. Et haec potentia non est aliud quam subiectum aliquod secundum quod est aptum moueri, vel reduci in actu ab agente non requirente dispositiones naturales in subiecto quale agens est Deus, Vnde talia educuntur de potentia obedientiali sicut gratia, & vitulus si fieret de trunco.
Alia dicitur potentia naturalis, scilicet potentia alicuius subiecti secundum quod est mobile ab agente requirente dispositiones naturales puta calidum, vel frigidum: humidum, vel siccum, vel aliquid tale.
Alio modo minus vsitato dicitur educi de potentia materiae, educi actiue a potentiis actiuis collatis rebus materialibus, & corporalibus: non autem quod educi de potentia materiae ponat principium actiuum in materia in quam inducitur forma. Et sit educi de potentia materia nihil aliud est quam produci a principio actiuo collato alicuirei materiali. Et secundum istum modum facile esset ostendere quae formae educantur de potentia materiae: & quae non. Quia ille secundum hoc educuntur quae possunt effici ab aliqua virtute corporali: quae autem non possunt sic fieri non educuntur. Quod autem dicantur formae effici, vel educi minus proprie dictum est. Imo magis debet dici compositum fieri, vel educi secundum formam. Sicut & compositum est illud quod proprie habet esse secundum formam: sicut homo habet esse album secundum albedinem.
Quidam autem dicunt quod educi est illam inchoationem de qua dictum est deducere ad esse. sed quia talem inchoationem esse est supra improbatum: ideo praetermitto. Et sic patet de secundo.
Qvantum ad tertium. Sciendum quod de rationibus seminalibus sunt plures opiniones. Nam quidam dicunt quod rationes seminales sunt dictae inchoationes. Sed hoc supra reprobatum est.
Alii dicunt quod rationes seminales sunt non potentiae actiuae & passiuae perfecte: sed quaedam potentiae imperfectae. Quia vt dicunt, semen respectu eius a quo semen descendit, habet potentiam quandam imperfectam. Illud autem a quo descendit semen, puta bos, vel equus, habet potentiam perfectam: & sic volunt quod in istis rebus generabilibus praeter potentias actiuas & passiuas nobis notas, sint quaedam potentiae actiuae imperfecte. Ita quod praeter potentiam calefactiuam nobis notam, ignis habet quandam aliam porentiam actiuam imperfectam: & haec est ratio seminalis in igne. Ita quod volunt quod ratio seminalis est potentia actiua: quia semen est ex parte agentis. Et quod est imperfecta: quia potentia seminis est imperfecta respectu potentiae eius a quo descendit.
Istud autem ficticium videtur. Quia in rebus sensibilibus nobis notis, apponere quasdam potentias vel operationes imperfectas quas expersentia nulla docet, est valde ficticium. Sed tales potentias esse propter potentias actiuas, & passiuas, perfectus secundum genus suum ad calefaciendum, vel frigefaciendum, & comfimilia nulla experientia docet. Ergo videtur esse quoddam ficticium.
Motiuum autem penitus nihil valet. quia in locutionibus Methaphoricis sufficit aliqualis similitudo: nec requiritur similitudo per omnem modum. Talis autem similitudo inuenitur hic. Nam sicut virtus se minis est deriuata ab alio a quo habet virtutem agendi: ita etiam virtutes actiuae & passiuae rerum naturalium, sunt quaedam virtutes deriuate ab alio a quo naturalia habent virtutem, & hoc sufficit. Et dato quod requireretur similitudo quantum ad imperfectionem virtutis: sufficit ad hoc quod virtutes omnes rerum naturalium sint imperfectae vel non perfectae respectu eius a quo descendunt & sic est hic. quia respectu Dei a quo descendunt omnes sunt imperfectae.
Quod autem dicitur quod semen se tenet ex parte agentis, dico quod licet magis propriae semen dicatur quod est ex parte maris: tamen etiam semen dici potest illud quod a matre ministratur. vnde & in seminibus aliorum viuentium in quibus non est distinctio, semen habet virtutem actiuam & etiam passiuuam: licet secundum diuersas partes, vt placet quibusdam.
Alii dicunt, quod rationes seminales sunt non potentiae actiuae & passiuae. Quia ille remanebunt post diem iudicii, nec tamen remanebunt rationes seminales vt dicunt: sed vt dicunt, sunt habitudines & respectus istarum potentiarum.
Primo, quia secundum beatum Augustinum, qui primo introduxir istas rationes seminales, sunt illa per quae siue secundum quae oriuntur omnia quae oriuntur naturaliter. Talia autem non possunt esse respectus siue habitudines. Quia respectus vel habitudines, non sunt principia per quae res oriuntur.
Secundo, quia positis fundamentia relationum, impossibile est relationes non esse. Si ergo post diem iudicii permanerent potentiae actiuae & passiuae: relinquitur quod etiam remanebunt habitudines siue relationes earum. Et ideo ista opinio nulla est. Motiuum autem parum valet. Quia licet remaneant potentiae actiuae & passiuae, quantum ad aliqua post diem iudicii: non tamen manent secundum illam dispositionem, secundum quam possunt exire in actum agendi, & patiendi, nisi forte quantum ad aliquam: & ideo non manet perfecte ratio rationis seminalis. Quia ratio feminalis importat potentiam, secundum illam dispositionem, secundum quam nata est exire in actum: & quia sic non manet. Ideo non dicitur simpliciter ratio seminalis manere.
Tertia opinio est quae ponit rationes seminales, esse potentias actiuas & passiuas collatas rebus natural bus. Et haec videtur esse vera, & esse secundum mentem Aug. quia ad prebandum quod opera magorum in aegypto processerint secundum rationes seminales: dicit quod rebus istis collatae sunt rationes secundum quas ea quae qua si sunt occulta, prodeunt in actu. Ea autem per quae res reducuntur de potentia in actum: sunt potentiae actiuae & passiuae. Ergo, &c.
Et si quis vellet vocare inchoationes formarum, tales habilitates ad formas, & tales potentias collatas rebus quae sunt virrutes actiuae in agentibus, passiuae, in patientibus, posset poni inchoatio formarum: non autem ponendo quod aliquid essentiae formae sit in materia ante generationem. Et sic patet ad quaestionem.
Ad primum in oppositum. Dicendum, quod mtentio Phylosophi est, non quod naturalia habeant principium intra, & artificialia nullum principium intra habeant: nec etiam est intentio sua quod omnia naturalia habeant principium acti. uum intra: & per hoc differant ab artificialibus. Sed illa differentia secundum Phhlosophum est accipienda cum reduplicatione. Quia naturalia secundum quod naturalia, habent principium sui motus intra, siue actiuum siue passiuum: quod quidem principium oportet esse naturam quae est materia, vel naturam quae est forma naturalis. Ita quod non est aliquod ens naturale, secundum quod ibi Phylosophus loquiur de naturali: in quo non sit principium alicuius motus, vel passiuum, vel actiuum, secundum quod naturale.
In artificialibus autem dato quod sit aliquod principium motus quod sit intrinsecum ipsi artificiato. Non tamen hoc conuenit ei inquantum est artificiatum. Qtuia ineo quod ad formam at¬ tificialem mouetur: nec ai, nec forma artificialis est ratio passiua ipsius motus. Imo quaedam dispositio naturalis quam praesupponit ars: sicut impressio sigili praesupponit mollitiem naturalem cerae, & dolatio, praesupponit scindibslitatem ligni. In hoc ergo differunt naturalia, ab artificialibus. Quia naturalia, in eo quod naturalia, habent aliquod principium motus intra: siue actiuum, siue passiuum, siue vtrumque. Artificialia autem inquantum artificialia non habent.
Et si dicatur contra hoc. Quia cum motus qui est ad formam artificiati, habeat principium naturale intra: saltem principium passiuum naturale. Tunc, videtur quod motus ad formam artificialem sit naturalis: cum habeat principium naturale intra.
Et ad hoc potest diei quod omnis motus ad formam artificialem, ex parte subiecti est aliquo modo naturalis. Sicut naturalius est ligno scindi, quam liquefieri. Sed ex parte agenuis: non habet rationem motus naturalis. Quia non est ab agente ex necassitate naturae determinato ad agendum. Et ideo non dicitur simpliciter naturalis.
Vel potest dici. Quod Aristoteles non ponit ibi differentiam inter motum naturalem: & artificialem. Quia positis principiis actiuis extrinsecis hinc, & inde: adhuc potest dari differentia poenes modum agendi. Quia vnus est ab agente non necessatio determinato ad vnum, in cuius potestate est agere vel non agere. Alius vero est ab agente de necessitate determinato ad vnum, secundum quod ipse distinguit in secundo periermenias, potestates naturales a rationalibus. Sed ponit ib differentiam inter naturalem rem, & artificialem, quarum vna in eo quod talis habet principium alicuius motus in se: & alia non¬
Ad secundum dicendum, quod nec forma fit: sed est illud quo aliquid fit talei Et si improprie diceretur fieri, non deberet dici ipsam fieri ex aliquo in subiecto: quia nulla forma habet materiam. Nec etiam partes essentiales realiter diuersas, nisi sint formae quantae per accidens: ex quibus fiant. Vnde dicere formam vel aliquod simpliciter fieri, vel esse ex aliquo: est ignorare propriam vocem.
Dicendum ergo quod forma non fit proprie. Sed compositum: & illud fit ex aliquo sui praeexistente, scilicet ex materia, vt ex parte praeexistente
Ad instantiam quae inducitur de gratia, dicendum, quod productio gratiae qua scilicet aliquid fit gratum, non habet proprie rationem creationis & parte facti: licet sit quaedam productio supernaturalis. Sed ex parte agentis. Nam gratum non fit ex nihilo praesupposito: imo fit ex subiecto praesupposito, gratia superueniente. Sed ex parte agentis est quoddammodo ex nihilo, inquantum est ab agente quod nihil praesupponit in virtutecuius agat. Vnde sicut sanatio quae fit a medicina diceretur meditatio: ita productio quae est a solo tali agente scilicet a solo primo, est creatio.
Ad tertium dicendum, quod formam esse ab extra potest duplicitet intelligi. Vno modo ex parte agentis, vt dicatur ab extra: quia est ab agente, quod est extra totum genus rerum creatarum, & non solum quia est extra subiectum formae. Et sic dicuntur ab extra: quae sunt a solo Creatore sieut anima; eratia, & consihules.
Aliomodo dicuntur formae ese ab extia per comparationem ad agens. Quia scilicet forma est ab agente quod nonest in eodem subiectocum forma: & isto modo omnes formae naturales saltem substantiales sunt ab extra: nec aliaqua isto modo est ab intra secundum mentem Phylosophi. Quia saltem subiectum formae substantialis quod est potentia pura: non potest se mouere ad eam.
Ex parte autem formae, forma dicitur ab extra quae est vel nata est esse per se sine materia: vel subiecto in quo fit. Nam formam esse intra materiam, vel extra, non est accipiendum secundum situm; sed secundum esse in aliquo vt in subiecto. Illa autem forma dicitur ab intra quae nec est: nec nata est esse, nisi vt in subiecto. Et quia sola anima rationalis est isto modo nata esse scilicet sine hoc quod fit in materia: non autem aliae formae naturales. Ideo sola anima rationalis dicitur esse ab extra, & aliae ab intra: quia non possunt esse nisi in materia. Non autem quia aliquid earum praecedat generationem in materia.
Ad quartum dicendum, quod eductio addit super inductionem dependentiam formae a materia, siue subiecto in quo est, & in esse & in fieri: sicut expositum est in principali solutione. Et quia sola anima rationalis non habet sic dependere: ideo ipsa sola non educitur de potentia materiae. Aliae autem quae dicuntur educi, dependent, & hoc est eas educi, non autem quod aliquid ipsius essentiae formae praecudat in materia, generationem ipsius compositi.
On this page