Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Nunc ergo ad propositum reuertentes, cepto instamus. Supra dictum est quod praescientia, &c.

Distinctio trigesima sexta

QVAESTIO PRIMA Circa distinctionem trigesimam sextam. Quaeritur vtrum Deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus?

Et arguitur quod non. Quia posita causa necessaria, de necessitate ponitur effectus. Sed scientia Dei est causa necessaria futurorum scitorum.

Ergo quae sunt scita a Deo necessario oportet poni. Talia non sunt contingentia, ergo nullum contingens est scitum a Deo.

Praeterea scitum a Deo euenire est necessarium, alioquin scientia Dei falleretur, sed quod est necessarium euenire, non est contingens euenire. Ergo, &c.

Si dicatur, quod est vera dedicto, & in sensu composito, quia scilicet non possunt esse simul, quod sit scitum a Deo & non eueniat, tamen in sensu diuiso est falsa, sub hoc sensu quod scilicet illa res quae ponitur scita; secundum se accepta, sit necessarium euenire.

Contra. Praedicta distinctio non habet locum in formis inseparabilibus a subiecto. Vnde ista, eorum nigrum impossibile est esse album, semper est vera: siue accipiatur in sensu composito siue accipiatur in sensu diuiso: quia nigredo non potest separari a coruo. Esse autem scitum a Deo, dicit praedicatum inseparabile Quia quod ponitur scitum a Deo, non potest non esse scitum.

Praeterea in omni conditionali vera, si antecedens est necessarium, & consequens, bene siquidem sequitur, si Deus scit hoc futurum. Ergo eueniet, sed antecedens est necessarium, quia scientia Dei est necessaria. Ergo & consequens est necessarium, scilicet hoc eueniet. Ergo, &c. Praeterea.

Contra, quia Deus scit actus liberi arbitrii, talia sunt contingentia. Ergo, &c.

Respondeo, quia scientia Dei comparatur ad res scitas, & sicut scientia ad res scitas, & sicut scientia ad scitum, & sicut causa ad effectum, & ex vtraque habitudine videtur tollere contingentiam a rebus. Nam rectitudo scientiae requirit infallibilitatem, & per consequens necessitatem rei scitae: & causa necessaria, requirit necessarium effectum.

Ideo, primo ostendendum est, quod certitudo scientiae Dei non tollit contingentiam rerum, quia hoc est impossibile, secundo est ostendendum, quot modis contingit cognoscere contingens.

Tertio, quomodo Deus habeat notitiam de contingentibus.

Quarto, quomodo contingentia rerum stat cum certitudine diuinae scientiae.

ARTICVLVS PRIMVS

QVantum ad primum sciendum est quod non est intentio quaestionis, quod quaeratur v¬ trum Deus cognoscat futura contingentia, scien¬A do quod sunt contingentia & possibilia, hoc enim, scilicet quod contingens sit possibile euenire, notest quilibet scire. Nam continpens esse contingens, & possibile euenire est necessarium & scibile, est etiam in scientia humana. Sed intentio est quaerere vtrum Deus de futuris continpentibus habeat certam scientiam, ita quod determinate sciat quod eueniat, vel determinate quod non eueniat, sicut quando video aliquem ambulantem, scio determ inate quod ambulat. Iste ergo est intellectus quaestionis.

Quantum ad secundum, sciendum quod aliquid dupliciter potest cognosci, vno modo in sua causa, sicut quando mercatorem audio loquentem de nundinis; cogito quod velit ire illuc ad mercandum. Alio modo potest aliquid cognosci in se, & in sua essentia; sicut quando actu vaditi si viderem eum actu ire.

Vlterius secundum quod quaedam sunt caus e impedibiles ex quibus non est necessarium effectum euenire, quin quandoque deficiat, sicut lunt causae naturales, praecipue in istis inferiori. bus: sicut quod homo nascatur cum duobus pedibus, quaedam vero sunt causae omnino ad vtrumlibet, sicut est liberum arbitrium quod est causa omnium actuum humanorum. Vnde talia pro vt sunt in sua causa, non habent necessitatem essendi: sed possunt se haber e sic, & aliter.

Vlterius, sciendum quod contingens quando est actu, amplius non habet contingentiam essendi; sed habet necessitatem non absolutam, sed ex suppositione, quia, quod est, necesse est esse: quando est.

Ex his possunt ostendi tres conclusiones. Prima est, quod de effectu in causa necessaria, ad quam scilicet necessario sequitur effectus, potest habeti certa scientia, quia qui cognoscit rem, secundum eam dispositionem secundum quam d impossibile est eam aliter se habere, habet de ea certam scientiam. Sed ille qui cognoscit effectum in sua causa necessaria, cognoscit eum secundum illam dispositionem secundum quam impossibile est eum se aliter habere, quia respectu causae ne cessariae non potest effectus aliter se habere quam vt eueniet: ideo, &c.

Secunda conclusio est, quod qui cognoscit contingens, vel effectum quencumque, vel cuiuscumque causae impedibilis, vel cuiusque causae contingentis, in sua causa contingente, vel impedibili, & non cognoscit aliter quam sit, non habet certam cognitionem, sed coniecturalem tantum, quia qui cognoscit rem aliquam, secundum dispositionem secundum quam possibile est eam aliter se habere, non habet de ea certam scientiam, quia certa scientia, & proprie dicta, requirit in obiecto quod smpossibile sit ipsum aliter se habere, sed qui cognoscit contingens tantum, pro vt est in sua causa contingente, vel impedibili, cognoscit eam secundum dispositionem, secundum quam possibile est eam aliter se habere, alioquin esset causa necessaria. Brgo cognoscens sic contingens, non habet de eo certam scientiam. Nec per consequens scientiam proprie dictam.

Est aurem notandum quod dupliciter potest in. telligi quod aliquis cognoscat contingens secundum dispositionem secundum quam possibile est cum aliter se habere, vno modo quod ly possibile aliter se habere, sit conditio cognita, quia scilicet sit de contingenti, quod est aliquid quod possude est aliter se habere, & cognoscens sic secundum dispositionem suam secundum quam possibilce est ipsum aliter se habere, habet certam scientiam de contingenti, quia contingens, vt contingens, posse aliter se habere, certisiimium est, & necessarium.

Alio modo potest intelliei quod aliquis connoa scat contingens secundum nonditionem suam secundum quam potest aliter se habere, non accipiendo aliter se habere pro dispositione cognita, sed pro quadam conditione alicutus sei cogritae de contingenti. Verbi gratia, si coniecturem, quod aliquis vadat ad forum cras, ipsum ire ad forum cras: est dispositio cognita, hoc autem quod est ire ad forum posse aliter se habere, est quuedam proprietas ipsius eundi ad forum: sed non est conditio cognita. Nam quando cogito quod talis vadat cras ad forum, non oporter quod cogitem quomodo illud ire est contingens aliter se habere. Et sic conclusio praemissa, & consimilis, intelligitur quod qui cognoscit rem secundum dispositionem, sccundum quam potest aliter se habere, non habet de ea certam scientiam.

Tertia conclusio est, quod ille qui cognoscit con tingens in sua existentia actuali, potest de eo habere certitudinem. Quia ille qui cognoscit rem aliquam secundum illam dispositionem secundum quam imposssibile est aliter se habere, habet de ea certam scientiam. Sed ille qui cognoscit contingens in sua existentia roali & actuali, cogno. scit ipsum secundumdispositiouem secundum quam impossibile est aliter se habere. Quia quod est, quando est, non potest non esse. Quia contingens, quando est actu, iam amplius non est contingens. Nec tamen est necessarium necessitate absoluta sed ex suppositione, quia absolute non fuit necessarium ipsum esse. Ergo qui cognoscit contingens in sua actuali existentia, habet de eoscientiam certa,

Quantum ad tertium principale, qualiter scilicet Deus nouit contingens. Sciendum quod secundum omnes Doctores, Deus nouit contingentia futura, non solum in suis causis, imo etiam quantum ad suam actualem existentiam. Ita quod actualem existentiam cuiussibet contingentis, vidit, & videt Deus ab aeterno. Sed quomodo hoo fit, declarant quidam sic. Quod quia in aeternitate nulla est successio, sed est quaedam duratio indiuisibilis, tota simul existens: ideo quicquid adest aeternitatia toti ei adest. Vnde, quodlibet tepus, & quodlibet nunc temporis adest toti aeternitan, Toti ergo aeternitati, qua Deus durauit ab aeterno: sunt praesentia omnia tempora in sua existentia actuali, vel reali; ita quod ab aeterno coexissunt Deo omnia. Ita etiamquodlimul coeristit dies crastinus Deo, vna cum die praesenti, siue cum existit dies praesens. Hoc autem probant sic. Quia sicut tempora distenduntur per sucessionem, ita locadistenduntur per situm Sed simul coexitit Deo situs orientis, & si us occidentis. Simul enim est in vtrobique. Ligo tempora simulei existunt.

Praeterea quicquid existit toti aeternitati, coexistit Deo ab aeterno. Sed omnia tempora coeristunt toti aeternitati. Quia cum eternitas sit indiuisibilis, non potest aliquid ei coexiltere, quin coexistat toti ipsi. Ergo omnia tempora coexistunt Deo ab aeterno, & per totam aeternitatem: ita quod simul dum existit vnum tempus, & aliud. Istud autem non videtur mihi verum. Ad cuius euidentiam, scie. dum est quod aeternitas prout importat duratio¬ nem, siue mensuram durationis Dei, non est intelligenda secundum quendam distentionem. Sed vt quoddam nunc indiuisibile stans. Instans autem stans & indiuisibile potest coexistere cuicunquo durationi.

Vlterius est sciendum quod totalitas talis indiuisibilis dupliciter potest accipi. Vno modo per conparationem ad extra, & sic dicitur toti aeternitaui adesse, quod adest quantaecumque durationi, cui quantum est de se potest coexistere aeternitas. E sic illud quod adest isto modo aeternitati, oportet quod coexistat, vel natum sit coexistere tempore infinito, & sic nullum tempus finitum potest adesse toti aeternitati. Alio modo potest accipi totalitas aeternitatis per comparationem ad intra, & hoc contingit dupliciter. Vno modo secundum quod aeternitas est in se quaedam duratio perfecta & indiuisibilis, ita quod eius totalitas accipiatur pro eius perfectione, simul etiam & indiuisibiliter existente. Et sic adesse toti aeternitati, est esse simul cum aeternitate perfecta, quae non habet partem. Et sic, quicquid adest aeternitati, oportet quod toti adsit, quia ipsa non habet partes, sed est simul tota.

Alio modo contigit aecipi vel considerari to talitas aeternitatis, secundum priuationem principii & finis: & sic accipitur totalitas aeternitatis secundum priuationem principii & finis, & sic accipitur totalitas aternitatis secundum quod est quaedam duratio quae a nullo potest procedi, & cui nihil potest succedere, & sic dicitur adesse toti aeternati illud cuius dur atio no incipit, nec desinit, & sic non adest aeternitati aliqua duratio finta. Illud ergo quod adest toti aeternati primo & tertio modo, dicitur esse ab aeterno, & durare in aeternum. Aliud autem quod adest secundo modo aeternitati, non dicitur esse ab aeterno, & vsque in aeternum, sed dicitur esse simul cum aeter nitat en quae tota simul est, non habens diuersitatem partium.

His ergo praemissis, intendo ostendere, quod res non fuerunt Deo praesentes ab aeterno secundum coexistentiam actualem propriae naturaei quia coexistere a icui, ptaesupponit existere coexistentis. Sed haec est falsa, res existunt ab aeterno. Quia, vt ostensum est, sic existere exigit durationem infinitatis, non habentem principium neque finem Ergo, &c. Nec potest dici quod aliquid coexistat Deo, & non possit dici existere secundum illud esse: quia coexistere, & non existere secun. dum illud esse, implicat contradictoria. Similiter etiam impossibile est quod dies crastinus coexistat realiter dicendo vna cum die hodierno: quia hoc quod est diem crastinum coexistere cum hodierna, includit non solum esse quodlibet eorum si, mul cum aeternitate Dei: imo includit etiam hoc vnum eorum esse cum alio. Sed hoc est impossibile: quia impossibile est duos dies esse simul in existentia sua reali. Ergo, &c.

Ad primum autem quod ipsi in contrarium obiiciunt, dicendum est quod procedit aequiuocando de simul: quia quando dicitur quod simul coexistit Deo situs Qrientis, & situs occidentis. Ibi accipitur simul tempore: quia fimultas in tempore, non repugnat diuersis sitibus: sed simultas secundum situm, vel locum bene repugnat eis. Etideo si intelligatur quod situs Drientis, & situs occidentis simul sint, & coexistant Deo: ita quod in eodem situ in quo est cum Deo Driens, ita & Qecidens, falsum est: quia nunquam possunt habere eundem situm.

Ad secundum, pater ex dictis: nam quod coeristit toti aeternitati primo modo vel tertio, eo existit Deo ab aeterno, non autem quod coexistat toti aeternitati. Secundo modo, sicut supra patuit. Isto autem secundo modo coexistunt tempora & temporalia toti aeternitati, & non aliter. Et ideo aliter videtur aliis dicendum. Scilicet, quod aliquid esse praesens Deo potest dupliciter intelligiVno modo per coexistentiam realem in suo proprio esse eius quod dicitur coexistere Deo, & sic vt ostensum est, non existunt res aliae a Deo, ipsi Deo ab aeter no vt dictum elt.

Alio modo possunt res esse praesentes Deo vt intuenti, siue per intuitionem. Et sic omnia futura, non solum quantum ad suas rationes communes & quidditatiuas, sicut contingit scire, quid est homo vel equus, ipsis non existentibus, sed etiam quantum ad suas existentias actuales: sunt praesentes Deo ab aeterno, secundum talem intuitionem. Simul ensm & ab aeterno intuetur, & intuirus est Deus existentiam actualem omnium. lta quod simultas referatur, non ad res visas, sed ad ipsam visionem. Vt sit sensus quod in ipsa visione sit simultas, quia visio Dei non prius est de vna re quan de alia: licet res visa habeat success ionem. Videt enim Deus vna visione indiuisibili, & simul existente, successionem omnium temporum, & temporalium. Et sic existentiae rerum sunt intuitiue praesentes Deo ab aeterno.

Causa autem huius est, quia sicut Deus in vna essentia simpliciter comprehendit omnem perfectionem essendi: & ideo quicquid dicit simpliciter perfectionem, conuenit ei. Ita etiam comprehendit in vno actu cognoscendi omnium cognitionem, & quiequid sim pliciter est perfectionis in omni cognitione. Vnde quicquid potest videre creatura per diuersas cognitiones succedentes sibi inuicem: Deus vno & aeterno simplici intuitu videt, & adhuc amplius in infinitum. Vnde ponitur honum exemplum. Scilicet, quod si esset visio aliqua vna quae compraehenderet quicquid videretur quinque vel sex visionibus sibi per diuersos dies succedentibus: simul & semel videretur tali visic nc, quicquid illis plur ibus visionibus videretur successue. Sic & vna visio Dei se extendit ad omnia ad quae se extendunt quaecumque visiones in quacumque creatura possihiles: & adhuc amplius. Ex his etiam patet quod Deus habet certam scientiam & cognitionem de futuris contingentibus: quia, sicut patuit supra, qui cognoscit contingens secundum suam existentiam actualem, cognoscit contingens secundum illam dispositionem secundum quam impossibile est, aliter se habere: quia quod est, dum est, non potest non esse: sed Deus isto modo cognoscit contingentia futura, quaequidem suo aspectui non sunt futura. Ideo habet certam cognitionem de eis. Quod autem ab aeterno ipse intueatur existentias terum, patet: quia ideo alterum esse oporteret, vel quod numquam ea cognosceret, vel quod de nouo aliquid cognosceret, & quod secundum cognitionem mutaretur, quorum vtrumque est impossibile. Est autem notandum, quod quando dicitur, quod Deus non potest de nouo aliquid cognoscere, dupliciter potest intelligi. Vno modo quod nouitas referatur ad ipsam cognitionem, ita quod in cognitione Dei sit nouitas: & sic impossibile est Deum cognosce¬ re aliquid de nouo, prout procedit ratio praemissa. Alio modo secundum quod se tenet nouitas ex parte rei cognitae, vt sit sensus, quod Deus videt hanc rem, vel illam habere de nouo suam entitatem: & sic potest Deus videre aliquid de nouo, vt nouitas referatur ad esse rei viste. Et sic patet quomodo Deus congnoscit contingentia futu¬

Quantum ad quartum, scilicet quemodo cum scientiae diuinae certitudine stet contingentia futurorum: satis faciliter patet ex dictis. Quia eo modo stat certitudo diuinae scientiae cum contingentia futurorum, sicut necessitas actualis existentiae ipsorum quando sunt, statcum contingentia ipsorum. Ista patent ex dictis. Quia Deus videt ea secundum actualem existentiam, licet necessitas quam habent contingentia quando actu stint, non tollat eorum contingentiam, imo stat cum ea: quia licet quod est, quando est, necessario sit, non tamen absolute necessarium est ipsum esse quia absolute potest non esse. Ergo certitudo diuinae scientiae statcum contingentia rerum, nec eam tollit.

Est autem notandum, quod contingens, quando actu est, non amplius habet rationem contingentis: ita quod pro tempore pro quo est, sibi conueniat contingentia: nec est necessarium absolute, ita quod absoluae sit impossibile ipsum non esie, sed est necessarium ex suppositione: quia ex hoc quod ponitur esse, non potest simul cum hoc non esse. Dicitur autem contingens, quia quandoque infuit sibi contingentia: scilicet quod virtualiter erat in sua causa contingente. Et quia Deus videt contingens non solum prout est virtualiter in sua causa, sed prout respicit suam actualem existentiam. Dicitur quod Deus videt contingentia, non tamen prout sunt pure contingentia: quia prout subsunt eius aspectui, sunt necessaria ex suppositione, modo quo illud quod est, necesse est esse, dum est. Et tamen dicitur quod videt contingens, quia eis que videt prout sunt in suis causis, inest contingentia. Et sic patet quomodo stat contingentia rerum cum certa scientia Dei, & per consequens patet primum principale, scilicer quomodo scientia Dei non tollit contingentiam rerum prout comparantur ad res, vt scientia ad scitum.

ARTICVLVS SECVNDVS.

QVantum autem ad secundum principale, scilicet quomodo scientia Bei prout comparatur ad res vt causa ad afsectum, non tollat eorum contingentiam. Sciendum quod aliqua causa potest dici necessaria dupliciter. Vno modo in essendo, non tamen in causando: sicut causa quae Deus est, causa est necessatia absoluute; ita quod ilti caulae inest necessitas absoluta, non tamen est necessaria in causando necessitate absoluta: ita quod absoluta necelsitate necessarium sit Deum causare aliquid: sicut necessarium est Patrem generare filium. Alio modo dicitur causa necessaria non sosum in essendo, sed etiam in causando, & hoc dicitur, vel necessitate absoluta, sicut motus caeli est causa necessaria eclypsis: vel ex suppositione, sicut si voluntas mea dicatur causa necessaria alicuius factibilis a me, supposito quod perfecte velimillud facere, & possim; ita quod nihil impediat. Hoc enim posito, voluntas mea est cusa necessaria talis effectus, necessitate non ab¬ solute, sed ex suppositione. Sed si proponam ali. quid facere in posterum a quo possim impedirt, eius dicor causa pute contingens.

Causa autem diuina est quidem necessaria in essendo, sed in causando, non est necessaria necessitate absoluta ita, quod necessitate absoluta necessarium sit Deum aliquid agere in creaturis: nec etiam debet dici causa contingens, siue respectu eorum quae immediate fiunt ab eo, siue respectu eorumquae facit mediantibus aliis causis. Et dicitur communiter a Doctoribus causa agens libere Potest etiam dicieausa agens necessaria ex suppositione, secundum quod dicimus, quod supposito quod Deus disposuerit aliquid ab aeterno facere, necesse est quod fiat. Et similiter efsectus contingentes relati ad causam diuinam sunt necessarii ex suppositione, secundum quod necessarium est, omne quod est praeordinatum a Deo euenire. Haec autem necessitas ex suppositione non tollit contingentiam a rebus respectu causarum inferiorum. Quia cum hoc quod causa diuina ab aeterno est determinata secundum praeordinationenm sui intellectus, & suae voluntatis ad ea quae debet producere: stat quod causae inferiores habent ordinem contingentem, impedibilem respectu suorum effectuum, prout dictae causae considerantur absolute & secundum se, licet prout considerantur secundum quod per eas voluntas Dei infallibiliter impletur, & secundum omnem dispositionem secundum quam voluntas Dei per eas impletur, habeant necessitatem ex suppositione. Et ideo illa quae Deus immediate facit, sicut sunt coeli & Angeli non debent dici contingentes, nec etiam necessarii necessitate absoluta, sed possunt dici necessarii ex suppositione. Alii autem effectus quos facit mediantibus aliis causis secundum quod referuntur ad eius causalitatem: habent necessitatem ex sup. positione, inquantum ea quae Deus praeordinaust, necesse est euenire secundum quod ea Deus praeordinauit, sed secudum quod referuntur ad causas proximis, sunt contingentes, inquantum causae proximae secundum se & absolute consideratae, habent habitudinem contingentem ad suos effectus. Et lic dicitur quod effectus Dei quos facit mediantibus causis impedibilibus, contingentes sunt. Sed hec intelligendum est, prout referuntur ad suas causas proximas. Et sic patet quod non obstante quod essentia diuina habeat necessitatem abselutam in essendo, & necessitatem ex suppositione in causando, non tamen tollit contingentiam a rebus in habitudine ad causas proximas.

Et per hoc patet responsio ad primum. Ad secundum dicendum quod sicut communiter dicitur, ista propositio, Scitum a Deo euenire necessarium est, vera de dicto & in sensu composito, sed de re & in sensu diuilo, est falla.

Ad tertium quod obiicitur contra. hoc, dicendum, quod aliquam formam esse inseparabilem a subiecto, contigit dupliciter. Vno modo quod ex natura rei, & absoluta necessitate sit inseparabile is, sicut inseparabile est ab homine esse animal. Et in talibus formis inseparabilibus, non habet locum ista distinctio. Alio modo potest dici forma inseparabilis ex suppositione, non ex natura rei& absoluta necessitate, sicut si Socrates per totam vitam calidus est, calor esset inseparabilis forma a sorte ex suppositione. Et & in talibus inseparabilibus ex suppositione, habet bene locum illa distinctio. Quia talis inseparahilitas, vel magis proprie inseparatio quae est ex suppositione, licet de facto non fuerit. Vnde stante dicta hypo. thesi de Socrate calido, ad huc esse ista distingueda Socratem calidum per totam vitam suam, impossibile est frigidum esse: secundum sensum compositionis & diuisionis. Quia in sensu diuiso significat impossibilitatem frigoris inesse Socrati absolute: & ex natura sua, sed in sensu composito, significat impossibilitatem frigoris inesse Socrati ex suppositione ex qua supponitur calidus per tota vitam suam. Nunc aute, inseparabilitas, qua inseparabile est contingenci futuro, hoc quod est sciri a Deo: est inseparabilitas ex suppositione. Nam ex quo ponitur quod Deus sciuerit illud futurum, non potest non esse scitum a Deo. Sed absolute loquendo & in sensu diuiso, illud quod Deus nunc scit, futurum, non potuit scire esse futurum non ponendo quod prius scit & postea nesciat. Sed absolute vera est etiam ista, Deus non potest non scire, quod scit, vel scire quod non scit: si distinguitur secundum sensum compositum & diuisum:

Ad quartum, dicendum quod semper in omni bona consequentia, consequens est neceslariu eo modo quo & antecedens: quia impossibile est antecedens esse sine consequente. Si autem antecedens esset necessarium, & consequens esset contigens, cum necessarium inquantum huiusmodi, non possit esse contingens: aut possit non esse. Sequeretur quod antecedens possit esse sine consequente: quod est mnpossibile. Dicendum ergo est, quod sicut antecedens est necessarium, ita & consequens, pro vt sequitur ex antecednete. Nunc autem scientiae Dei non solum subest contingers, pro vt tantum est in causa suat sed secundum suam existentiam realem secundum quod habet necessitatem, modo quo omne quod est, quando elbi necessarium est esse.

Sed contra hoc potest obiici. Quia necessitas qua alquid dicitur esse necessarium dum est, non rollit contingentiam a re: & sic adhuc consequens quod est hoc futurum esse, erit contingens manente necessitate antecedeais: quod est, hoc Deum sci¬

Ad hoc autem dicunt quidam, licet forte currere duncurrit sit necessarium ex suppositione: non tollit contingentiam cursus: tamen currere estnecessarium absolute. Hoc autem implicatur, in hoc quod est, Socratem currentem cutrere. Sed hoc non valet. Quia non solum scit Deus quod absolute sit vera ista propositio, currens currit. Sed etiam scit quod pro nunc, Socrates currit, & habet certam scientiam non solum de hoc quod est currentem currere: sed & de hoc quod est Socratem curre¬

Et ideo dicendum est aliter, quod quando aliquis currit, ex quo ponitur currens non esse contingens, licet absolute fuerit contingens: imo ne. cessarium est ex suppositione, & hoc sufficit quod scilicet in consequente sit necessitas ex suppositione: etiam in antecedente noii est necessitas nisi ex suppositione. Scilicet in hoc. Deus sciuit istum cursum. Quia respectu talium omnes concedunt quod Deus potuit ab aeterno non scire quod scit: accipiendo in sensu compositio Sed ex quo ponitur scire, non potest simul cum hoc stare: non scire. Et ideo scire hoc in tuturum: est neces, sarium ex suppositione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1