Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Et videtur quod sic, quia si corpora superiora & inferiora non communincarent in materia, operteret ponere diuersos gradus in pura potentia: quia oportet duas matetias esse diuersorum graduum. Sed hoc est impossibile. Ergo, &c.
Probatio minoris, quia sicut actus se habet ad gradus: ita & potentia nura. Sed in actu primo non sunt gradus, nec esie possunt. Ergo, &c.
Secundo, quia si in pura potentia possunt esse gradus, se uitur quod inter puram porentiam & nihil possit esse medium: quia inter superiorem potentiam & nihil esset inferior potentia media, Sed hoc est inconuensens, quia inter puram potentiam & nihil non est medium. Ergo, &c.
Praeterea, secundum Phylosophum septimo Metaphysicae, actus separat & distinguit. Ergo ablato actu vtriusque materiae, ab vtraquae: non habent vnde distinguantur. Sed illa quae de se non habent vnde distinguantur quantum est de se sunt vnius rationis. Ergo &c.
Contra. Que communicant in materia sunt ad inuicem trausmutabilia. Sed superiora & in, feriora non sunt huiusmodi. Ergo &c.
Respondeo. Primo videndum est quomodo hic acipiatur materia. Secundo quomodo sit accipienda identitas rationis materiae. Tertio ponentur opiniones & soluetur, que stio.
Quantum ad primum sciendum quod sicut supra dictum est quando fuit quaefitum vtrum Angelus sit compositus ex materia & forma, Vno modo vocatur materia, omne illud quod est subiectum alicuius actus realiter differentis a se. Et sic non solum forma substantialis habet materiam in qua sit: sed etiam actus dicuntur habere materiam in qua, scilicet ipsum subiectum. Et fic non intendimus modo loqui de materia. Alio modo dicitur magis proprie & magis stricte materia, scilicet illud quod est subiectum formae substantialis. Ita quod hic dicatur subiectum large quodcumquae substratum alicui formae siue substantiali, sine accidentali quae dicitur materia in qua, respectu sormae substantialis: quia nulla forma habet materiam ex qua, sed non dicitur materia ex qua nisi respectu compositi: quia solum illud cuius materia est pars dicitur ptoprie habere materiam ex qua fit vel ex qua est. Et de materia sic dicta intelligitur quae. stio praesens, vtrum scilicet materia sic dicta: sit eiusdem rationis in superioribus & inferioribus.
Qvantum autem ad secundum sciendum quod identitas rationis materiae superiorum & inferiorum dupliciter potest accipi. Vno modo pro identitate generali & Logica, quae scilicet est habere communem rationem Logicam & in generali, siue secundum quandam analogiam, vt dicatur quod omnes materiae habeant conuenientiam in hoc quod est subesse formae vel aliquid tale. Et sic non queritur hic de identitate rationis materiae, quia etiam materia quae est subiectum accidentis vel materia quae est subiectum formae substantialis, possunt conuenire in aliqua tali ratione. Alio modo potest accipi identitas rationis materiae in speciali: ita quod materia inferiorum & materia superiorum sic in speciali sunt eiusdem rationis, quod materia que est sub vna forma quantum est de se posset esse sub alia. Sicut omnes figurae possent dici communicare in materia: quia quantitas existens sub quacumque figura, quantum est de se nata esset esse subiectum alterius.
Et adhuc de hoc est distinguendum, quia ratio matcriae potest accipi vel secundum quod est subiectum formae: vel secundum quod est subiectum transmutationis. Ratio materiae secundum quod est subiectum formae, nihil includit nisi illud per quod materia nata est facere vnum cum forma. Et haec nihil aliud est quam esse materiae: quia per se potentia & actus: seipsis nata sunt constituere vnum. Sicut si egodicerem quod ratio materiae figurae, prout est subiectum sigurae: nihil aliud includit quam essentiam quantitatis. Ratio autem materiae prout est subiectum transmutationis ad formam, includit vltra essentiam materiae illa quibus materia vel magis proprie res materialis, est transmutabilis ad formam: & ista sunt qualitates actiuae. Sicut si diceretur quod de ratione quanti, vt subiectum transmutationis adfiguram non habitam :est non solum quantitas: sed etiam aliqua qualitas puta mollities vel ductilitas vel diuisibilitas: quia nisi esset quantum diuisibile, vel impressibile, vel quale secundum aliquam qualitatem talem, non posset fignra de nouo induci.
Loquendo de identitate rationis in speciali intesligitur quaestio praedicta, ita scilicet quia intentio quaestionis est, vtrum in superioribus & inferioribus sit materia habens eandem rationem in speciali, siue vt est subiectum transmutationis, siue prout est subiectum formae.
Qvantum ad tertium sciendum, quod in generali sunt hic duae opiniones. Prima est quod superiora & inferiora communicant in materia eiusdem rationis.
Alia est, quod non communicant. Prima subdiuiditur, quia quaedam opinio ponitur quod materia in superioribus & inferioribus est eiusdem rationis, vt est subiectum forme, & vt est subiectum transmutationis: ita quod ponit coelum esse aliquod elementum, puta ignem, vel aliquod corpus mixtum ex quatuor elementis communicans cum qualitatibus actiuis & passiuis.
Alia opinio est, quod materia superiorum & inferiorum sunt eiusdem rationis secundum quod materia est subiectum formae. Quia quantum est de se materia coeli natu esset facere vnum cum materia elementi nisi esset aliud prohibens quam conditio materiae secundum se acceptae: sicut fi dicamus quod quantitati coeli secundum se, & quantum ad hoc quod quantitas est, non repugnaret esse sub alia figura: non tamen materia haec inde est eiusdem rationis secundum quod est materia subiectum transmutationis. Et propter hoc licet communicent primo modo in materia: non tamen sunt rransmutabilia adinuicem.
Alii autem reddunt aliam causam huius, quia forma coeli complet & satiat appetitum eius, non sic aliae formae, quia forma coeli virtute continet omnes alias formas.
Sed nec ista positio videtur vera, & hoc ostendo probando quod oportet quod si superiora & inferiora communicant in materia eiusdem rationis secundum quod materia est subiectum formae, quod communicent etiam in ea prout est subiectum transmutationis ad formam. Et hoc omnimodo remouendo duas causas, a praedictis modo positas. Et primo remoueo primam sic, quia formae quae communicant in materia eiusdem rationis secundum quod materia est subiectum formae, quantum est de se nate, sunt esse successiue in eodem: siue circa idem. Sed formas quae natae sunt esse succe ssiue circa idem de necessitate consequuntur qualitates actiue & passiue. Ergo illa quae communicant in materia eiusdem rationis secundum quod materia est subiectum formae communicant etiam in qualitatibus actiuis & passiuis, ita quod habent ex vtraque parte qualitates actiuas & passiuas, & per consequens communicant inmateria eiusdem rationis secundum quod materia est subiectum transmutationis in inuicem. Vtrumque assumptum probo. Et primum scilicet quod formae quae communicant in materia eiusdem rationis prout materia est subiectum formae natae sint esse circa idem successiue quantum est de se. Quia si alicui formae repugnat esse in materia alterius, aut hoc est quia materiae existenti sub alia forma per se & per essentiam repugnat esse sub tali forma, & formae, per essentiam suam repugnat esse. in tali materia, aut hoc est ratione adiuncti. Si prinio modo, sequitur quod materia existens subiectum vna illarum formarum per essentiam suam & per rationem essentiae suae per quam est subiectum formae, non posset habere rationem potentiae vel materiae quae nata esset esse sub alia forma. Et per consequens per illam rationem per quam materia illa est subiectum vnius, non posset esse subiectum alterius. Et per consequens non communicarent in materia eiusdem rationis provt est subiectum formae, quod est contra positum. Si ponatur secundo modo, sequitur quod illae formae quantum est do se remoto omni diuerso ab eis, natae essent esse in eadem materia successiue: quia simul eas esse esset impossibile. Et sic patet Maior. Minorem similiter probo, scilicet quod formas quae natae sunt esse secundum se successiue circa idem consequuntur qualitates actiuae & passiuae. Quia proprietates accidentales quae consequutur per se formas substantiales, debent eas consequi secundum quod exigit earum essentialis conditio & naturalis, & per se. Sed illae formae quae secundum se & essentias suas natae sunt esse circa idem ex sua naturali conditionem exigunt accidentia per quae formae diuersae natae sunt esse successiue circa idem. Ergo formas quae natae sunt quantum est de se: esse circa idem, debent consequi illa accidentia per quae formae natae sunt esse successiue circa idem. Sed haec sunt qualitates actiuae & passiuae, loqenudo de successione in formis naturalibus de quibus loquimur. Ergo formas quae secundum se quantum est de se natae sunt esse circa idem successiue, consequuntur qualitates actiuae & passiuae. Et sic patet minor & etiam Maior. Vnde sequitur conclusio principalis, scilicet quod in formis naturalibus, illae formae quae natae sunt communicare in materia eiusdem rationis prout materia est subiectum formae: communicant etiam in materia eiusdem rationis provt materia est subiectum transmutationis. Et illa causa quam dicunt quod superiora & inferiora non obstante quod communicent in materia, tamen non sunt transmutabilia: quia non communicant in ea prout est subiectum transmutationis, non valet.
Alia etiam causa qua dicitur quod hoc ideo est, quia forma coeli satiat totum appetitum materiae minus valet, & implicat contradictoria. Quia appetitus materiae non est aliud, quam eius habilitas secundum quam nata est esse subiectum formae. Satiare ergo appetitum materiae, est eam reducere in actum sic quod non sit in ea habilitas ed hoc quod nata sit esse subiectum alterius formae. Multas autem formas communicare in materia eiusdem rationis: est materiam habere habilitatem qua nata est esse sub qualibet illarum formarum. Ergo ponere quod materia quantum est de se est communis multis formis. Et ponere quod vna illarum totum eius appetitum satiat: est ponere quod habilitas illius materiae non est ad plures formas: sed ad vnam quae totum appetitum eius satiat: & quod habilitas eius est communiter ad plures formas: quod est contradicere. Neo valet quod dicitur quod ideo dforma ecclrfatiat appetitum materiae: quia virtute continet omnealias formas. Quia hoc nihil est dictu, quia materiam appetere vel esse in potentia ad plures formas, non est materiam esse in potentia ad aliquam formam quae continet illas virtute: alioquin intellectus qui est in potentia ad artem in qua virtute continentur formae artificiales, diceretur in potentia ad formas artificiales, & comunscare cum eis in materia vel subiecto: quod est absurdum. Sed materiam esse in potentia ad plures formar, est eam esse in potentia ad habendum esse actu formaliter per quamlibet illarum. Vnde eius poteria non completur, nec appetitus terminatur; nisi illas ad quas est etiam in potentia formaliter habeat, & formaliter dent ei esse actu: hoc autem est impossibile: & ideo impossibile est quod aliqua forma, vna satiet appetitum materiae quae est in potentia ad plures formas. Nec refert vtrum vna illarum contineat aliam virtute vel non. Vnde ponere talem satiationem, est ignorare propria verba.
Alia opinio ponit quod superiora & inferiora non communicant in materia: & hoc subdiuiditur. Quia quidam dicunt quod non communicant in materia, non quia habeant diuersas materias diuersarum rationum: sed quia superiora simpliciter non habent materiam. Vnde dicunt quod corpus coeleste non est compositum ex materia & forma substantiali: sed quod est forma corporis subsistens & subiecta quantitati. Et hoc probant duplici ratione.
Primo quia ista ratione prima potentia est quantum est de se indifferens ad esse, & non esse. Sed materia quae est subiectum formae substantialis est puta potentia. Ergo est quantum est de se indifferens ad esse & non esse. Sed illud compositum in quo est talis potentia, per potentiam talem est in potentia ad esse & non esse. Ergo omne compositum ex materia quae est subiectum formae substantialis: est in potentia ad esse & non esse. Sed omne tale est corruptibile, & generabile. Ergo omne compositum habens mareriam est generabile & corrupribile naturaliter Sed cuelum non est generabile & corrupubile. Ergo non habet materiam.
Secunda talis est, quia licet actus & ens actu simpliciter possit determnare sibi aliquem actum accidentalem; tamen illunt quia est pura potentia nullum actum sibi determinat: & per consequens est in potentia ad omnes formas sui generis. Sed materia est pura potentia, vt dictum est. Ergo est indifferens ad omnes formas substantiales. Sed materia communis pluribus formis substantialibus non potest esse in cuelo, vt dictum est. Ergo, &c. Adducunt autem auctoritatem Commentatoris. Sed quia ille fuit istius opinionis, nec oportet eius pofitiones in omnibus tenore: ideo pretermitto.
Prima accipitur ex parte quantitatis Nam videtur quod quantitas se teneat ex parte matent; quod quia vel materia est ratio qua compositum habet quantitates: vel si forma est ratio habendi quantitatem, videtur quod hoc sit ratione qua est forma materialis. Quia quantitas videtur esse accidens magis possibile & minus perfectum, quod sit inter absoluta accidentia. Sed incoelo manifeste apparet quod est quantitas. Ergo &c.
Si dicatur quod illae quantitas non est eiusdem rationis cum quantitate inferiorum. Non valet: quia abstractio mathematicorum a naturalibus non est abstractio vniuersalis a particulari, vel generis a specie: sed est abstractio formae accidentalis a subiecto; ita quod illud quod abstra. hitur est forma speciei specialissimae: sicur figura circularis abstracta a cupro & aere non est genus ad aliquas figuras, imo est species specialissima. Sicut autem abstractio circuli a cupro & aere est abstractio Mathematica: itaest abstractio quantitatis a eaelo & terra, vel quocumque alio naturali corpore, est abstractio Mathemetica. Vnde linea in coelo & interra, & superficies, & profunditas est ita eiusdem speciei, sicut & circulus in aere & cupro. Et ideo quantitas in coelo & in inferioribus est eiusdem rationis quantum ad essentiam quantitatis: licet quantum ad causas extrinsecas non sint eiusdem rationis. Sicut si ratio sphaerae acciperetur in terra, est in coelo, esset eiusdem rationis quantum ad essentiam figurae: licet non esset eiusdem rationis quantum ad causam efficientem. Quia si diffiniretur rotunditas terrae per comparationem ad causam efficientem, diceretur quod est figura rotunda causata ex hoc quod omnes patres eius mouentur a generante aequaliter ad eentrum. Sed si diffiniretur rotunditas coeli per comparationem ad icausam efficientem, diceretur quod est talis figura causata a Creatore in corpore talis conditionis. Sed si ipsa figura sphaerica scilicet rotuditas hinc inde diffiniretur per causam intrinsecam, hoc est quantum ad essentiam figurae: diceretur quod est figura a cuius centro omnes linea ductae ad circumferentiam sunr aequales. Et hoc omni sphaerae aequaliter conuenit.
Secunda ratio accipitur ex modo essendi formae, quia illa forma quae habet nobilorem modum essendi videtur simpliciter nobilior. Sed si substantia coeli esset forma non habens materiam, habetet nobiliorem modum essendi quam anima rationalis. Ergo simpliciter esset nobilior forma quam anima rationalis. Probatio minoris, quia animarationalis: & si non sit forma dependens a materin, est tamen forma communicabilis materiae. Si qitem substantia coeli esset forma subsistens, non habens materiam esset forma non dependens a materia, nec habens communicabile materiae. Sed forma non habens esse communicabile materiae, habet nobiliorem modum essendi: &x est nobilior quam forma quae est communicabilis: & propter hoc Angelusi est nobilior quam anima. Ergo si substantia coeli esset forma subsistens non habens materiam, esseti nobilior quam anima simpl eiter loquendo. Sedt nobiliori enti, & nobilioriformae debetur nobilior operatio. Ergo coelum haberet operationem nobiliorem quam anima rationilis. Cum ergo anima rationalis intelligat, oporteretcoelum intelligere & habere nobilius intelligere: quam hebeant anima rationalis. Sed si coelum esset forma subsistens non habens materiam hoc non posser esse, scilicet quod intelligeret. Quia illam formam oportet esse quantam per accidens ex quo ipsa sola est subiectum quantitatis: quantum autem non potest esse subiectum actus intelligendi. Et propter hoc etiam, actus intelligendi non potest exerceri per organum corporeum. Vm de actus inreligendi cum habeat obioctum vniuersale abstrahens ab luic, etiam a situ determinato: non potest esse in subiecto quanto. Relinquitur ergo quod subiectum coeli non posset esse forma rubisstens non habens materiam: & ideo oportet ponere materiam partem substantiae coeli.
Ad primum ergo motiuum eorum dicendum, quod aliquid potest esse indifferens ad esse & non pa esse dupliciter. Vno modo per creationem & & annihilationem: & ad hoc nihil facit materia, vel pura potentia quae est materia. Quia quantum ad hoc est ita bena indifferens Angelus, sicut compositum ex materia & forma. Alio modo aliquid est indifferens ad esse & non esse per generationem & corruptionem: & esse sic indifferens ad esso & non esse est aliquid esse indifferens ad plures actus secundum quorum vnum possit esse, & secundum alium possit non esse. Et posse & non esse per talem modum, est per hoc quod aliqua pars sui manensquae est potentia: possit esse sub opposito actu¬
Quando ergo dicitur quod habere puram potentiam facit aliquid indifferens ad esse & non esse, loquendo de indifferentia ad esse & non esse per generationem & corruptionem, non sufficit habere puram potentiam: sed requiritur habere puram potentiam ad diuersos actus substantiales. Talem autem, puram potentiam non ponimus in coelo. Sed situ dicas quod ex hoc ipso quod est pura potentia, ponitur indifferens ad diuersos actus. Ego nego, nec tu probas, sed petis.
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod. illud quod est pura pot entia sit commune adomnes, vel ad plures formas substantiales. Et quando tudicis quod imo: quia pura potentia nihil determiat. Dico quodpura potentia nihil determinat effectiue scilicet inform ndo aliquid, sicut albedo determinat corpus ad esse album: tamen ptra potentia determinat (vt ita dicam) possibiliter; ita quod sint diuersae purae potentiae per essentiam suam: sic quod illud quod natum est recipi in vnanon est natum recipi in alia. Sicur si intellectus possibilis esset pura potentia: &materia proprie dicta, & similiter quantitas, seipsis essent potentiae diuersarum naturam, sic quod illud quod esset natum recipi in vna, non esset natum recipi in alia: & sic etiam est de materia coeli & inferiorum, & sic distinguuntur. Etvt ita dicam, per modum potentie receptiue determinant: inquantum sunt potenti ae diuersarum naturarum ex se & determinatorum actuum receptiuae, & non cuiussibet indeterminate.
Et ideo est alia opinio, quae conuenit cum ista, vltima in hoc quod ponit inferiora non communicare in materia cum superioribus. Sed in hoc differt quod ponit hoc non esse, quia non sit materia in coelo: sed quia materia quae est in coelo, non est einsdem rationis cum materia inferiorum. Et supposito ex dictis immediate quod oportear ponere materiam in coelo, praeter rationes quae positae sunt contra opinionem quae ponit materiam hic & ibi esse eiusdem rationis, secundum quod materia est subiectum formae: potest induci vna ratio ad probandum quod materia hic & ibi non sit materia eiusdem rationis & est talis. Sicoelum cum inferioribus communicaret in materia eiusdem rationis, sequeretur quod aliquod corpus coeleste posset generare sibi simile in specie de inferioribus, puta sol solem, vel luna lunam. Sed hoc est inconueniens. Ergo, &c. Maior patet scilicet talem generationem nou esse conuenientem, nec iposse esse. Minor probatur, quia illud quod potest agere in corpus incommunicans cum eo in materia eiusdem rationis; & quod potest illam materiam quantum estde se suae formae conuenentem spoliare a forma opposita: potest generare si¬ bi simile de corpore tali inquod potest sic agere, sicut paret in omnibus his inferioribus. Vnde ignis agens virtute sui caloris in aerem communicantem secum in materia eiusdem rationis, & spoliantem ipsum forma sua: introducit suam & generat sibi similem. Sed quamuis inferiora non possint agere in coelum: tamen coelum per suam virtutem actiuam naturalem potest agere in inferiora quae matriam eiusdem rationis ponuntur secundum illam epositionem habere cum coelo. Ergo coelum per suam virtutem naturalem poterit generare de istis inferioribus sibi simile, dato quod econuerso non possit esse: quia ista inferiora non possunt agere incoelum. Et sic probata est Maior, & sequitur conclusio principalis.
Sic ergo secundum istam positionem vltimam quam teneo, inferiora & superiora corpora habent materiam hic & ibi non est eiusdem rationis: nec secundum quod materia est subiectum trasmutationis ad formam, quod omnes concedunt: nee secundum quod est subiectum formae; ita quod illae duae materiae vel plures si fint (quod dico propter corpora coelestia, supposito quod omnia differant specie abinuicem) habent diuersos gradus essentiales secundum quos ex natura essentiali ipsarum potentiarum siue materiarum, ipsae materiae sunt distinctae. Sicut est quantitas quae est potentia ad figuram, & intellectus potentialis qui est potentia ad actum intelligendi. Ita quod simile esset de istis materiis & quantitate & potentia intellectiua: si quantitas & potentia intellectiua essent purae potentiae, & actus earum essent formae substantiales.
Ad primam etiam probationem dicendum, quod non est simile de actu puro, & de potentia pura quantum ad gradus essentiales. Quia purus actus scilicet Deus, est ita purus actus quod non est potentia, nec habet potentiam partem sui, nec in se habet aliquam potentialitatem. Sed pura potentia que est materia licet non sit actus vel habeat actum partem sui: oportet tamen coniungi actui, quia aliter esse non potest. Et ideo Maior ratio distinctionis per diuersos gradus essentiales potest inueniri in potentia pura quam in actu puro. Sed si esset aliqua pura potentia quae non esset actus. Nec haberet actum partem sui, nec esset coniungibilis alicui actui: tunc esset simile de pura potentia, & de puro actu.
Ad secundam probationem eiusdem minoris, dicendum, quod dare medium inter potentiam puram generaliter sumptam & nihil, esset inconueniens: sed dare medium inter puram potentiam determinatam; puta inter puram potentiam quae est subiectum formae coeli & nihil, non est inconueniens. Quia est dare puram potentiam quae est subiectum formae elementi. Sicut etiam inter ens actu quod est corpus, & potentiam puram, non est dare medium: sed inter ens actu quod est determinatum corpus, & puram potentiam, vel ens in potentia simpliciter, est dare medium: nam inter corpus in actu quod est eoeleste & puram potentiam, est medium corpus elementare in actu.
Ad secundum, patet ex dictis aliquo modo, nam licet simpliciter & principaliter omnis distinctio per actum sit, sicut etiam dicitur quod omne cuod est, est per formam. Intelligendum est simpliciter & principaliter, quia etia ad esse rei requiritur materia: ita etiam distinctio principaliter & inactu sit per formam. Sed ex hoc non sequitur quin ad distinctionem faciat materia: ita quod aliquae materiae, vt dictum est, ex suis naturii sint distincte. Ita quod si possent fieri sine formis, seipsis distingueretur i& habent ex se distinctos gradus per essentiam.
Vel potest dici quod illud intelligitur quantum ad hoc, quod omnis distinctio est per actum, vel essentialiter loquendo; vel secundum genus causae finalis: quia scilicet potentia est propter actum. Sicut si diceretur quod serra & dolabra sunt distinctae propter diuersos modos scindendis & tamen praeter diuersos modos scindendi habent suum distinctum intraneum formale scilicet formas suas. Nunc etiam omnis distinctio potentiarum est propter actum sicut propter causam finalem: & tamen potentiae aliquo distinguuntur essentiis suis intrinsece &realiter; ita quod in essentiis suis habent diuersos gradus.
On this page