Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
CIrca distinctionem quadragesimam tertiam, Quaeritur, vtrum teneamur ad conformandum nostram voluntatem diuinae voluntati.
Et arguitur quod non. Quia nullus tenetur ad impossibile. Sed hoc est impossibile. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia conformitas est conuenientia in forma. Sed inter Deum & voluntatem nostram: vel etiam quamcunque creaturam, non potest esse conuenientia in forma, cum distent in insinitum, nec possit esse eiusdem speciei, nec etiam genetis. Ergo, &c.
Praeterea ista conformitas, aut est secundum causam efficientem, auit secundum finalem, aut secundum materialem, aut secundum formalem. Non secundum efficientem. Quia nullus dicitur teneri ad illud, ad quod oportet eum esse, vel facere: quia non dicitur quod aliquis teneatur ad hoc quod sit risibilis. Sed necesse est, quod velimus id quod Deus nos vult velle: quia non potest esse quod Deus aliquid velit, & non sit. Et ideo, si vult nos velle aliquid, necesse est quod velimus id.
Nec etiam secundum causam finalem. Quia nullus tenetur ad id illud quod ignorat. Sed homo ignorat finem quem Deus intendit in his quae sunt agibilia ab homine. Ergo, &c.
Nec secundum materialem, accipiendo materiam obiectum volitum. Quia Deus vult damnationem alicuius. Sed nullus tenetur velle suam damnationem. Ergo, &c.
Nec secundum causam formalem. Quia forma voluntatis, siue actus volendi, non potest essenisi habitus charitatis, qui dat modum in actu volendi, siue ille modus differat re, vel ratione ab actu volendi, siue non, Nullus autem tenetur velle ex charitate illud quod vult, alioquin non habens charitatem in omni actu volendi, peccaret, quod est falsum. Ergo secundum nullum genus cauiae, tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae.
In contrarium est. Quia ad illud tenemur con¬E formare voluntatem nostram quod est eius regula, a qua habet nostra voluntas regulari. Sed voluntas diuina est huiusmodi. Ergo, &c.
Respondeo. Hic tria declaranda. Primum est, vtrum possit esse conformitas inter voluntatem nostram, & diuinam.
ARTICVLVS PRIMVS. QVantum ad primum, seiendum quod conformitas potest esse inter aliqua duo dupli citer. Vno modo secundum essentiam in aliquo vno praedicabili sicut Socrates & Plato, conformantur in eo quod est homo, & homo & lapis in eo quod est substantia.
Alio modo possunt aliqua conformari, secundum quod regulabile potest conformari suae regulae a qua regulatur secundum quod obediens potest conformari praecipienti. Modo, si quaeratur vtrum voluntas nostra possit conformari voluntati diuine primo modo distinguendum est: Quia conuententia in aliquo vno praedica bili, dupliciter potesi esse ad praesens: Quia potest esse secundum vnum vniuoce dictum, vt homo & bos in animali: vel secundum vnum analogice dictum, vt substantia & accidens in ente: vel secundum aliam analogiam, quia diuersae sunt analogiae.
Loquendo ergo de conuenientia quae est in aliquo communi vniuoco, impossibile est quod inter voluntatem Dei, & nostram, sit conformitas: tum quia secundum omnes, nihil vniuocum commune est Deo, & creaturae: tum quia impossibile est, quod voluntas quae est substantia, & voluntas quae est accidens, sit vnius rationis vniuoeae. Voluntas autem Dei substantia est, & voluntas ereaturae accidens est, saltem quantum ad actum volendi: quicquid sit de potentia volitiua. Si autem loquamut de conuenientia secundum quandam analogiam: sic nostra voluntas conformatur diuinae. Impossibile est enim esse aliquid quod in aliquo analogo non conueniat cum prima causa, quae est omnium aliorum a se causa. Quia semper causa & causatum conueniunt in aliquo analogo, Vnde voluntas nostra conuenit in quodam analogo cum voluntate diuina: sicut velle inhaerens, potest habere analogriam cum velle subsistente. Ai autem loquamur de conformitate secundum quam regulabsse habet conformari saae regulae a qua debet regulari & dirigi. Sic etiam potest voluntas nostra conformari voluntati diuinae, siue quantum ad causam efficientem, siue quantum ad alias, vt statim patebit, ostendendo penes quid attendatur ista conformitas.
ARTIQVLVS SECVNDVS. QVantum ergo ad secundum, est sciendum, Qquod sicut communiter ponitur, ista conformitas attenditur penes quatuor causas tactas modo quo exponetur,
Sciendum igitur, quod dicimur conformart voluntatem nostram voluntati diuinae, secundum fienus causae efficientis: quando volumus illud quod Deus vult nos velle, siue velit nos illud velle voluntate antecedente quae respondet praecepto. Vt quando vobis aliquid praecipit, siue voluntate consequente, vt quando simpliciter vult nos velle ea quae volumus: quia quicquid vult simpliciter & voluntate consequente fit. Nec potest ssare, que d Deus velit, & non fiat: licet t alia absolute non sint necessaria, vt supra frequenter didum est
Constat autem, quod Deus nos vult velle il. lud, quod est possibile nobis velle: quia ipse non vult impossibilia. Et ideo possibile est nobis conformare voluntatem nostram voluntati diuinae seeundum genus causae efficientis. Quia agens per intellectum & voluntatem, mouens alium sicut seruum qui est instrumentum animatum mouet ipsum per praeceptum intimando sibi volunta. tem suam, & illa habet agere per voluntatem qua eligit ea facere ad quam sequitur actio, si plene eligantur. Ex hoc ergo, quod Deus vult nus velle aliquid, & hoc nobis estendit, dicimur conformare voluntatem nostram eius voluntati secundum genus caulae efficientis quando ad illud volendum moueinur ab ipso per suum imperium voluntatis.
Secundum autem causam finalem dicimur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae. quando intendimus in factis nostris, finem quem Deus intendit. Intendere autem finem quem Deus intendit duplicitar est. Vel in speciali, & quantum ad hoc, quia in hoc facto, vel illo, intendat homo specialiter quod Deus intendit: non est in potestate hominis nisi reueletur sibi. Postquam autem est ei reuelatum, potest illud intendere,
Si autem loquamur in generali: lic quilibet potest intendere finem quem Deus intendit. Nam Deus in omnibus intendit gloriam suam & bonitatem: & hoc potest quilibet intendere in facto quolibet, vel actu vel habitu.
Secundum autem causam materialem, dicimut conformare voluntatem nostram voluntati diuiner non accipiendo materiam pro subiecto in quo est actus volendi secundum quod accidentia habent materiam in qua sint, scilicet subiectum. Quia sic inter voluntatem Dei, & voluntatem quancunque creatam, non potest realiter esse conformitas: cum voluntas Dei non sit accidens, nec quantum ad potentiam volitiuam, nec quantum ad actum volendi, sed est substantia. Noluntas autem creata quaecumque, saltem quantum ad actum volendi, sit accidens. Et ideo in materia proprie dicta, non potest esse conformitas secundam rem inter voluntatem diuinam & voluntatem creatam. Dico autem secundum rem, propter hoc quod quando lequimur de voluntate Dei, & de ea loquimur sicut de quodam actu, superaddito alicui tanquam subiecto: cum tamen secundum rem non sit aliuo ab ipsa substantia Dei. Vnde quando dicitur voluntas nostra conformis voluntati diuinae secundum causam materialem, accipitur materia pro obiecto voluntatis, scilicet pro ipso volito. Et sic etiam planum est quod voluntas nostra potest conformari diuinae: cum Deus nihil velit nisi bonum. Omnium autem voluntati, possibile est velle ho numanisi sit forte obstinata.
Secundum autem genus causae formalis, dicitur nostra voluntas conformis voluntati diuinae, quando aliquid volumus ea charitate, siue ex habitu charitatis: Et quantum ad hoc etiam, possibilis est talis conformitas; quia cum adiutorio Dei quod nulli deficit, homo potest habere charitatem.
Dicitur autem ista conformitas secundum eausam formalem, non quia actus voluntatis, vt est aliqua forma proprie, habeat eausam formalem: sed hoc pro tanto dicitur quod habitus modificans potentiam, formaliter facit potentiam elicere actum cum alio modo quam si esset sine habitu, puta delectabiliter, vel faciliter, vel aliquid tale. Et sic patet penes quem attenditur dicta conformitas, & quomodo secundum unumquodque eorum possibilis est,
Dicendum est quod sic. Et primo in generali ostendendum est, quod tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae: deinde ostendendum est in speciali, quomodo tenemur ad hoc secundum vnumquodque genus praedictarum. causarum.
Est autem sciendum, quod hic ad praesens loquimur de conformitate, non quae est secundum conuenientiam in aliquo communi pi aedicabili: quia impossibile est carere illa. Impossibile enim est aliquod velle esse, quod non conueniat in aliquo vno praedicabili analogo. Quod autem secundum realem conformitatem teneamur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae: patet sic quia vnusquisque tenetur ad vitandum peccatum; siue ad non aaeccandum. Sed quicunque in his quae non vult non conformat voluntatem suam voluntati diuinae, peccat. Ergo vnusquisque tenetur ad talem conformitatem. Maior patet. Minor probatur: quia omne regulabile non conforme suae regulae, sed discordans abea, non est rectum, sed distortum & malum. Sed omnis voluntas creatacomparatur ad voluntatem diuinam, sicut regulabile ad regulam a qua debet regulari, Ergo omnis voluntas creata non conformans voluntati diuinae, est distorta, & perconsequens mala est, & habens talem voluntatem peccat. Minonorem enim adhuc istius probo. Quia sicut omne motum & variabile debet reduci ad immobile non variabile: ita omnis voluntas variabilis, quae potest esse recta, & non recta, debet reduci ad illam voluntatem sicut ad suam regulam, quae est immobiliter ex se bona & recta, & est sua rectitudo. Sed omnis voluntas creata est variabilis secundum rectum, & non rectum. Voluntas autem Dei est inuariabiliter sua rectitudo. Ergo, &c.
Modo restat ostendere, quod secundum praedicta, in speciali teneatur ad conformitatem. Quantum ergo ad genus causae efficientis, quod teneamur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae, vt scilicet velimus illud quod nos vult Deus velle: patet fic. Et primo de voluntate antecedente. Quia vult nos Deus velle, & hoc voluntate antecedente, quod nobis praecipit. Sed ad illa volenda quae Deus praecipit, tenemur, & aliter nisi velimus, peccamus. Ergo, &c. Maior patet. Quia praeceptum est signum voluntatis antecedentis. Minoi probatur. Quia quicunque tenetur obedire alteri, tenetur ad volendum ea quae praecipit, dummodo sint rationabilia: constat quod omnes tenentur obedire Deo, & in omnibus, cum sit vniuersalissimus Dominus: nec praecipit aliquod malum. Ergo, &c.
Ad cuius euidentiam, sciendum est, quod illa dicitur Deus velle voluntate consequente, quae simpliciter & absolute vult, & omnia talia eueniunt. Et licet omnia talia quae Deus sic vult, eueniant, nec possunt non euenire, supposito quod Deus ea velitiquia tamen uon eueniunt necessitate absoluta, imo subsunt secundum se potestati liberi arbitrii quantum ad ea quae fiunt per electionem creaturae rationalis, vel etiam intellectualis: ideo dicitur homo ad talia obligari, & sibi talia imputari: & praeterea tenetur illud velle quae Deus etiam voluntate consequente vult nos velle, si nobis hoc innotescit. Constat autem quod talia nobis innotescunt, alioquin non possemus ea vellet & non solum innotescunt ea quae volumus, sed etiam quod Deus velit nos ea velle. Et hoc innotescit nobis vel per praeceptum legis diuinae: vt quando Deus praecipit nobis aliquid facere. Vel per praeceptum menti impressum: sicut innotes. cit nobis, quod Deus vult nos velle ea quae ipse facit, esse facta.
Secundum autem causam finalem tenemur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae, vel in speciali: quando innotescit nobis in speciali finis intentus a Deo. Vel in generali, vt saltem omnia velimus propter honorem diuinum actu, tel habitu.
Vno modo, per habitum supernaturalem inclinantem voluntatem habitualiter ad intelligendum talem finem. Et sic non est necesse conformare secundum causam finalem, nisi in casu in quo tenemur habere charitatem; de quo dicitur infra. Alio modo, quod dicamur habitualiter intendere honorem diuinum propter quod in re volita, nihil est quod impediat quin sit ordinabilis in Deum, siue dilectione naturali, qua quilibet diligit creatorem suum, siue dilectione gratuita si adesset: ita quod ex parte rei volitae, nihil est repugnans. Sicut quando aliquis ex compassione dat aliquid pauperi, nihil actu attendens nisi relelationem pauperis. Quod autem ad talem conformitatem tenemur, patet Quia quicunque facit aliquid quod vel actu non ordinatur in Deum, vel quantum est de se non est ordinabile, peccat. Quia nihil est quod non sit ordinabile in Deum, nisi peccatum. Sed quilibet tenetur vitare peccatum: Ergo, &c.
Quantum ad volitum, siue ad conformitatem in volito, distinguitur de voluntate. Quia vno modo dicitur large loquendo voluntas, ipse appetitus sensitiuus. Alio modo dicitur voluntas proprie, scilicet apetitus intellectiuus.
Si ergo quaeratur, vtrum teneamur conformare voluntatem nostram voluntati diuinae, quantum ad volitum: & sic accipiatur voluntas pro appetitu sensitiuo, vt scilicet teneamur secundum appetitum sensitiuum velle id quod Deus vult. Dicendum est quod non. Quia appetitus sequens cognitione, non excedit cognitionem quam sequitur. Nunc autem multa vult Deus, quae excedunt cognitionem sensitiuuam. Quia ad cognitionem sensitiuam non pertinet cognoscere bonum, nisi quod est conueniens secundum sensum: multa autem vult Deus quae hoc transcendunt. Et dato quod in homine appetitus sensitiuus reguletur a ratioue, quantum ad ea quae pertinent ad passiones, multa tamen sunt quae Deus vult, quae totam naturam dictarum passionum transcendunt.
Si aurem loquamur de voluntate proprie dicta. quae est appetitus Intellectiuus: sic est distinguendum. Quia quaedam dicitur velle naturaliter, quardam voluntate deliberata. Naturaliter dicitur velle quae secundum se vult: sicut naturaliter homo vult honestum in generali, vel delectabile. Nullus enim respueret delectabile secundum se, vel etiam honestum: sed bene potest ea non velle propter adiuncta. Potest enim homo respuere delectabile turpe vel honestum, triste vel molestum. Voluntas autem deliberatiua dicitur secundum quod homo vult aliquid in ordine ad aliud, dato quod secundum se non sit volibile. Sicut homo vult abscisionem manus inferre morbo contagioso, vt saluet residuum corporis; ita quod licet naturaliter horreat abscisionem manus, tamen vult eam propter salutem corporis.
Dicendum ergo est, quod non oportet voluntatem nostram esse conformem voluntati diuinae, quantum ad volitum quoad voluntatem naturalem: vt scilicet omne volitum a Deo secundum se placeat: quia nec Deus vult omne quod secundum se vnlt: imo aliqua per ordinem quem habent ad alia. Vnde Deus vult damnationem hominis non secundum se, vttantum habet rationem affsictiui: sed vt per eam habet fieri iustitia, siue prout est insta. Et ideo non oportet quod homo ve lit absolute & secundum se, siue voluintate naturali mortem suam, vel aliquid tale. Si autem loquamur de voluntate deliberatiua, prout volumus aliquid in ordine ad aliud: sic tenemur conformare voluntatum nostram voluntati diuinae, quantum ad volitum: vt quicquid Deus vult, placeat nobis in ordine ad illufinem ad quem vult, cum innotescit nobis. Ratio huius est: quia ad id dicimur teneri, sine quo incurritur peccatum. Sed quicunque isto modo non conformat voluntatem suandiuinae, incurrit peccatum.. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur: quia discordare a voluntate recta, & quae vult illud quod est optimum & in ordine ad finem optimum, est peccatum & malum. Sed omnia Deus vult optime, & in ordine ad optimum finem: ita quod accipiendo quodcunque volitum diuinum cum fine propter quem vult omnia, sunt optime volita. Ergo quicunque non eonformat voluntatem suam voluntati diulnae, quantum ad volitum in ordine ad finem propter quem vult Deus, peccat. Et sic patet, quod in omni volito diuino quando innotescit, tenemur conformare voluntatem nostram deliheratam vo. luntati diuinae, volendo scilicet illud non semper secundum se, sed in ordine ad finem illum per quem illud vult Deus.
Quantum autem ad causam formalem, vtrum scilicet teneamur conformare voluntatem nostram voluntati dininae in hoc, quod ea quae volu. mus, velimus ex charitate: sicut ipse ex charitate diligit, atque diligitur.
Distinguendum est. Quia necessitas diligendi ex charitate dupliciter potest intelligi, vel quod hoc sit necessarium ad merendum vitam aeternam: vel quod hoc sit necessarium ad vitandum pec catum.
Primo modo habere charstatem, & conforma rei voluntatem nostram voluntati diuinae in diligendo ex charitate, simpliciter est necessarium, sicut necessarium inuenitur in aliquo in ordine ad obtinendum finem: quia impossibile est mereri sino charitate vitam aeternam. Secundo modo scilicet ad vit andum peccatum nouum, conson mitas talis non semper est necessaria: quia non oportet ad vitandum peccatum, quod homo semper velit quicquid vult ex charitate: sicut compatiens pauperi non habens charitatem, non peccat. Sed verum est, quod ad vitandum peccatum in eis quae volumus, necesse est quod nihil velimus quod sit repugnans charitati. Quia sic conformate est necessarium ad vitandum peccatum pro loco & tempore: sicut si aliquis vult recipere Eucharistiam, tenetur facere quod in se est, scilicet quod sit in eharitate: vel si Deus immittit sibi instin. ctum conuersionis: vel si immineret mors, vel aliquid tale. Quia in talibus requiritur motus mentis nouus secundum charitatem.
Ad primum in oppositum dicendum est, quod conformitas non solum attenditur penes conue. nientiam in eadem forma vniuoca: sed etiam potest attend i penes conuenientiam in aliquo communi analogo, & secundum proportionem regeulantis & regulabilis: quae possunt esse inter Deum, & creaturam, & inter voluntatem diuinam & creatam: quia possunt, vt dictum est, conuenire in vno communi analogo, & possunt se habere vt regulans & regulatum.
Ad secundum dicendum est, quod secundum omnes praedictas causas, potest esse conformitas. & secundum eas tenemur, ad conformitatem, vt dictum est.
Ad illud ergo quod primo inducitur de conformitate secundum causam efficientem. Dicendum est, quod dato quod omnia quae Deus vult voluntate consequente, sit necesse euenire, nec contra dictam voluntatem aliquid fiat. Tamen contra voluntatem antecedentem, cuius signum est praeceptum & prohibitio, multa fiunt: & tamen ad conformitatem voluntatis antecedentis temur. Item etiam, dato quod volita voluntare consequente sit necesse euenire, hoc est necessitate quae est ex suppositionei Vnde secundum se non sunt absolute necessaria, sicut si Deus vult me le gere, ex hac suppositione, necesse est me legete: & quoniam absolute non est necesse me legere, sed est contingens. Ad talia autem necessaria ex suppositione quae secundum se non sunt necessaria, possumus conuenienter obligari, & dici teneri. Vnde ad ea volenda quae etiam Deus vult voluntate consequente tenemur.
Ad illud de causa finalidicendum est, quod sicut dictum est, quando scitur in speciali finis, debemus conformare voluntatem nostram in speciali: aliter sufficit consormare voluntatem nostram secundum ninem generalem, vt omnia fiant propter Dei honorem.
Ad illud de causa materiali de volito, dicendum est, quod tenemur conformare voluntatem deliberatam in volito modo quo expositum est,
Ad illud de damnatione dicendum est, quod nullus tenetur velle damnationem suam motu naturali voluntatis, & secundum se, sed voluntate deliberata in ordine ad Dei iustitiam tenetur quis etiam velle suam damnationem: sic quod tenetur velle, quod si permaneat in peccato, damnetur per iustitiam, & voluntas oppositum volens, est mala. In talibus tamen voluntate deliberata, voluntas differt in via, & in patria: quia in via non oportet sentire magnam delectonem in talibus. In patria autem vbi voluntas beatorum perfectissime est conformis voluntati diuinae, talii cum summa delectatioue placent.
On this page