Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potentia generandi sit in divinis
ET arguitur quod non, quia principium debet differre realiter a principiato. Sed hoc non potest esse in diuinis, quia potentia generandi non potest esse relatio, cum relatio non possit esse principium vel terminus actionis. Si autem sit essentia, tunc potentia siue principium non differt a principatio, quia essentia nondiffert re a persona producta quae ponitur esse ipsum principiatum.
Contra, cuicunque conuenit posse agere ei conuenit potentia agendi. Sed Deo conuenit posse fenerare: Ergo, &c.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo vtrum in diuinis sit potentia respectu actuum notionalium. Secundo quid talis potentia significet. Tertio cui conueniat.
Quantum ad primum sciendum est quod hic non quaeritur vtrum Deus non solum vt artifex, sed etiam actione naturali secundum quam generet sibisimilem, quia hoc habet locum supra vbi quaesitum est vtrum sint plures personae in Diuinis quae sunt Pater & Filius & Spiritus sanctus. Sed suppofito quod in Diuinis sit vere generatio, quaeritur vtrum respectu talis actus sit vere & proprie in Deo potentia & dicendum quod ita. Ad cuius euidentiam iciendum est quod si ponatur aliquid quod nullo modo sit ab alio, respectu talis nom potest poni in aliquo aliqua potentia realiter loquendo & proprie. Vnde si Deus esset solum vnum suppositum non habens pluralitatem realem persenarum in Diuinis, respectu Diuinorum non esset secundum rem potentia: licet enim stante hvpothesiDeus sic existens vellet & intelligeret, non tamen proprie esset potentia respectu talium actuum. nisi potentia acciplatur pro non repugnantia terminorum. Inde quando dicitur Deus potest velle & intelligere, illa potentia secundum quam Deus potest velle & intelligere non est potentia quae sit secundum rem principium talis actus, cum talis actus secundum rem non principietur ab aliquo: sed est non repugnantiaterminorum, talis autem potentia quae est non repugnantia terminorum conuenit omni illicui aliquid potest attribui: quia quod vere attribuitur asicui sibi non repugnat. Sed accipiendo porentiam non pro non repugnantia, sed pro eo quod est principium secundum rem alicuius producti: potentia est respectu illius cui vere conue nit realiter produci. Qum ergo in Diuinis generare sit realiter producere & generari produci realiter, & generare sit realiter producere: oportet ponere in Diuinis principium generandi non solum quod est suppositum generans, sed etiam principium quod est ratio generandi, quod vere & realiter sit principium, & haec vere & realiter est potentia: ideo, &c. quid autem significet, satis cito patebit. Qualiter autem potentia maneat in Diuinis: Dicunt quidam quod manet quantum ad genus non quantum ad speciem: dicunt quod desfinitio potentiae actiue data quinto metaphisvcae est quod potentia actiua est principium transmutandi aliud secundum quod aliud. Modo dicunt ipsi quod prineipium dicit absolute perfectionem, sed transinutare aliud secundum quiod aliud dicit imperfectionem duplicem: vnam quia agere per motum & mutationem est imperfedlionis, & tequirere etiam subiectum aliud in qued agat est impeifectionis: & ideo vt dicunt pnoitentia manet in Diuinis quantum ad genus non quantum ad speciem. Sed mitum est de istis quia plare contradicunt sibi: nam ipsi ponunt prontie potentiam esse in Diuinis: secundum autem issa licet maneat in Diuinis principium proprie & ratio principii, non tamen ratio potentiae. Si antemdicatur quod imo remanet ratio potentiae, sed non potentiae actiuae: trupha ess: quia in Diuinis secundum rem lcquendo non est principium nec potentia nisi actiua. Et ideo aliter dicendum quod in ratione potentiae actiuae principaliter & formaliter importatur communicare actum effectiue, & vt magis proprie loquamur quantum ad Diuina produceie & hoc manet in Deo: sed quod communicet aliam naturam a natura agentis vel talem communicationem faciat transmutando subiectum, hoc bene conuenit potentiae actiuae in creaturis, tamen non est formale in eius ratione sicut nec esse haibitum supperadditum est formale in ratione scientia licet conueniat omni scientiae creatae
Quantum autem ad secundum quid significet vtrum scilicet relationem vel essentiam. Primo sciendum quod hic non quaeritur: quid secundum rem sit illud quod est potentia generandi eo quod constat quod realiter loquendo illuo quod est potentia generandi est & essentia & relatio: nam essentia & relatio patris & potentia sunt idem re: sed intentio quaestionis est quaerere secundum quam rationem conuenit ei quod sit potentia, vtrum scilicet secundum rationem absoluti aut secundum rationem relationis. Ad hoc dico quod potentia intrinsece scilicet illud quoo est formaliter ipsa potentia vel intrinsece inclusum in ratione potentiae significat essentiam ita quod non¬ relationem: & hic voco essentiam quodcunque attributum absolutum sicut intellectus vel voluntas vel natura foecunda vel aliquid tale voco etiam hic absolutum non quia absoluatur ab eo quod est esse fundamentum relationis sed quia non dicit formaliter ipsum respectum sed in obliquo et quasi extrinsece importat relatio. nem prout accipitur per motum actionis: sicut etiam generare vt est proprietas constituta requiritur vt ei coniungatur potentia generatiua ad hoc quod eliciat talem actum Hoc autem quidam probant per duo. Primo quia relatio non dicit perfectionem cum non dicat aliquid inhaerens perfectibili, potentia autem dicit perfectionem: Ergo, &c. Secundo quia quidquid perfectionis est, attribuendum est essentiae; generare autem ad perfectionem pertinet: Ergo ad essentiam pertinet, Sed istud videtur implicare cuntradictoria: quia in Diuinis generare est relatio, si ergo generare importat perfectionem, & relatio: cuius oppositum erpresse ponunt inprima ratione. Item illuo per quod ipsi orobant quod relatio non importar perfectionem est quia cum non quaelibet persona habeat omnem relationem sequeretur quod non quaelibet persona haberet omnem perfectionem, quod est inconueniens: ita etiam arguam ea ista parte. Si generare dicit perreclionem, cum non quaelibet persona habeat generare non habet omnem perfectionem: quid autem sit de hoc scilicet ttrum relatio dicat persectionem & vtrum dicat inhaerens infra dicetur quando agetur de relationibus. Sed ad nunc ostendo triplici ratione quod relatio vt relatio non sit significatum formale potentiae, nec etiam includatur intrinsece vt pars rationis. Prima ratio sumitur ex potentia reperta in creaturis; & est talis: illud quod est species qualitatis non includit rationem intrinsece quasi pat. tem sui vel suae rationis essentialis: Sed potentia est in quadam specie qualitatis: Ergo, &c. Minor patet per Philosophum & similiter Minor; quia praedicamenta quantum ad suas rationes formales sunt impermixta. Secunda tal S est: illud cui conuenit esse per se fundamentum relationis non significat formaliter rationem nec includit relationem vt partem sui: Sed potentia actiua est per se fundamentum relationis ipsius producentis aod productum: Ergo &c. Maior patet, quia si fundamentum per se relationis realis vel pars fundamenti esset alia relatio realis, relationes reales srent in infinitum, quia illa requireret aliam relationem realem & sic deinceps: ipsa autem relatio non potest sibi ipsi esse fundamentum vt de se patet. Minorem autem probo: quia nihil per se per tinet ad agens quod possit esse fundamentum dicti respectus nisi vel actio vel potentia actiua: actio autem no potest esse fundamentum dicti respectus nec in creaturis nec in Diuinis, quia in creaturis actio & passio sunt in passo & in eo quod mouetur; fundamentum autem respectus agentis de, bet esse in agente: Ergo, &c. Nec in Diuinis quia in Diuinis actio puta generare est relatio, & relatio non potest esse per se & secundum rem fundamentum relationis: Ergo, &c. Tertia ratio sumitur ex simultate relationum; quia posterius non est de intranea ratione ipsius prioris: Sed potentia generandi secundum rationem intelligenda est prior respectu paternitatis vt respectus est: Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur: quia potentia generandi prior est secundum rationem intelligendi filio producto per eam & sua filiatione vt relatio est: Sed paternitas & filiatio vt sunt relationes sunt simul secundum rem & secundum intellectum; Ergo potentia generandi est prior 2intellectumirespectu paternitatis vt relatio est, nullus etiam rationabiliter loquens ponit relationem esse per se principium alicuius actionis. Nom potest dici etiam quod potentia generandi significet intrinsece & in recto relationem vt est proprietas constitutiua: quia in actione vnsuoca principium agendi in agente est illud in quo communicant producens & productum: semper enim forma communicata producto & forma quae est principium agedi in producente in actione vniuoca conueniunt specie & sunt vnius speciei: forma autem in qua communicant producens & productum in Diuinis est essentia: Ergo, &c. & sic patet de primo. Secundum etiam de facili patet: quia omnis potentia ex hoc ipso quod est potentia habet ordinem ad actum; & ideo importat extrinsece & in obliquo actum ad quem est, actus autem ad quem ordinatur potentia generatiua est generare & ideo potentia generatiua extrinsece & in aliquo importat generare: in Diuinis autem generare dicit resationem: Ergo, &c. Tertium etiam faciliter patet: quia cum producens habeat necessario quod sit distinctum a producto, quia impossibile est idem produceie seipsum: de necessitate oportet ponere potentiam generatiuam conitinctam alicui proprietati per quam producens distinguatur a producto: Sed hoc est in Diuinis relatio vt est proprietas constitutiua: Ergo, &c. Quia ergo potentia generandi importat extrinsece relationem vt habet rationem actionis & exigir eam vt sibi vnitam & vnam vt est proprietas eostitutiua: ideo quidam magni dicunt quod potentia principaliter & in recto significat essentiam, sed secundario & in obliquo signi ficat vel magis importat relationem: & propter hoc etiam posuerunt quod significat quid medium inter absolutum & relatum. Et quia exigit relationem vt proprietatem constitutiuam, dixerunt quod potentia generandi dicit essentiam vt est paternitas: quae quidem si bene intelligantur possunt satis sustineri. Et vt hoc patet, ponenda sunt argumenta in contrarium & postea soluenda. Arguitur ergo contra praedicta.
Primo sic, quia cumpraedicamenta sint impermixta & immediate diuidant ens, non est dare aliquid medium inter absolutum & relatum, nec est dare aliquid quod formaliter sit vtrumque. Se cundo, quia idem sudicium videtur esse de aliquo vt est idem paternitati & de paternitate:: Sed secundum praedictos potentia est essentia vt est idem paternitati: Ergo potentia simnpliciter & principaliter significat paternitatem: cuius oppositumiponunt. Et ex hoc sequitur tertio quod ratio agendi in producente non est illud in quo communicat cum producio, quod est inconueniens de se contra eos. Ad 1. ergo istorum dicendum quod procedit ex falso intellectu positionis: na primi non ponunt quod sit dare sic medium inter absolutum & relatum quod neque sit absolutum, neque relaturum sed quoddam tertiaem diuisum ab vtroque: sed est intentio illorum quod inter illud quod est sic absolutum quod nec relationem formaliter significat nec relationem extrinsece importat: & illud quod relationem formaliter significat est dare medium illud, scilicet quod quidem formaliter & intrinsece significat tantum absolutum, & extrinsece importat relationem. Et istud non facit praedicamenta esse permixta, sed denotat quod vnum praedicamentum importat extrinsece illud quod pertinet ad alterum: & hoc nullum est inconueniens. Ad secundum dicendum quod essentiam esse potentiam vt est paternitas dupliciter potese intelligi: vno modo quod ly vt dicat rationem formalem potentiae, & sic essentiam esse potentiam vt est paternitas idem est ac sidiceretur quod ratio formalis potentiae est quod sit relatio paternitatis: & hoc falsum est, nec praedicti doctores hoc intellexerunt. Alio modo potest intelligi sic quod ly vt importet exigentiam coniunctionis vel vnitatis ad paternitatem vt est proprietas constitutiua ad hoc quod eliciat actum generandi: & sic habet veritatem, quia vt supra dictum est, ad hoc proprietas constitutiua exigitur; nec oportet quod de eo quod sic est idem paternitati vt sic est idem ei, sit idem iudicium de tali & de eo quod exigit paternitatem dicto modo. Ex dictis patet ad ter, tium, quia non sequitur vt quod est ratio formalis agendi in producente sit illud in quo differt a producto, imo est illud in quo conuenit cum eo. Adhuc contra dicta positionem, arguitur quantuad hoc quoddicit potentia esse essentiam formaliter; loquendo. Primo, quia actus proprius est a propria forma: sed actus proprius patris est generare: Ergo est aipropria forma patris: sed propria forma patris est paternitas, non essentia: Ergo, &c. Secundo quia potentia importat ordinem ad actum: Sed essentia non importat ordinem ad aliquem actum nisi ad esse: Ergo, &c. Quia illud quod in Diuinis dicitur notionaliter est relatio: Sed potentia generandi est eiusmodi cum principium respectu personae Diuinae dicatur notionallter, principium autem respectu creaturae dicatur essentialiter: Ergo, &c. Quarto quia principium & actus reducuntur adidem genus, sed generare pertinet ad genus relationis in Diuinis: Ergo & potentia generandi. Qunto quia semper producens producit sibi simile: in similitudine autem vt dicunt, formalius est differentia quam vnitas formae: Ergo illud in quo differt producens a producto est magis ratio producendi quam illud in quo communicat, hoc autem est relatio: Ergo, &c. Ad primum dicendum quod propria forma alicuius suppositi potest dici vel proprietas constituens ipsum in esie incommunicabili siue indiuiduali & actus proprius suppositi qui egreditur a proprio supposito: & talis non oportet quod sit forma sic propria vel forma communis vt est in tali incommunicabili vel indiuiduo: & a forma propria sic dicta egreditur actus proprius, sicut a virtute generatiua humana vt est in Socrate, egreditur actus generandi Plato. nem: talis autem forma in Diuinis non est relatio, sed essentia Diuina vt est in aliquo determinato supposito. Ad secundum dicendum quod potentia dicit importare ordinem ad actum, non quia sitrelatio ipsarsed quia est fundamentum relationis ad quod per se sequitur relatio: licet autem essentia vt aecipitur abstracte sub ratione essentiae abstractiue, ratio essentiae non importer talem ordinem: tamen estentia vt accipitur in abstr acto sub ratione alicuius attributi habentis specialiorem rationem absoluti quam sit ratio essentiae puta rationem naturae foecundae vel intellectus alicuius, talis importat talem ordinem. Et ideo non sequitur quod relatio sit formaliter ipsa potentia, sed aliquod absolutum attributum habens specialiorem rationem quam essentia nude dicta. Ad tertium dicendum quod potentia ge neratiua dicitur notionaliter, non quia directe dicar notionem sicut relationem, sed quia ad ipsam consequitur relatio aliqua propria quae est notio Ad potentiam autem creandi sequitur aliqua relatio rationis communis tribus personis, ideo quantum ad vtrumque potentia generandi non dicitur notionaliter. Ad quartumdicendum quod non oportet semper quod potentia & actus redudantur ad idem genus formaliter sicut species eiusdem generis: potest tamen dici quod potentia reducitur ad genus actus sicut principium rei existentis in genere, reducitur ad ipsum genus: nam aliquo modo principium existentis in genere pertinet ad genus: & ex hoc non sequitur quod potentia sit relatio, licet sit principium relationis. Ad quintum dicendum quod minor est falsa: probatio autem nulla est; quia sicut vnitas non sufficit sinedifferentia, ita nec differentia sine vnitate: & si dicatur quod differentia sit formalis, quia sinc ea non sufficit vnitas: itae conuerso sequetur quoo vnitas sit formalis, quia sine ea non sufficit differentia: vnde ratio ita concludit oppositum, sicut propositum, vnde interimit seipsam.
Quantum ad tertium, sciendum quod potentia generandi potest tripliciter accipi secundum quod l generandi potest esse gerundiuum verbi actiui: & tunc idem est quod potentia qua quis porest generate, vel gerundiuum verbi passiui; & tunc potentia generandi idem est quod potentis qua quis potest generari, vel gerundiuum verbi impersonalis: & sic potentia generandi idem est quod potentia qua exerceretur actus gentrandi. Primo modo potentia generandi non est in Filio. quia non habet potentiam vt generet. Licet enim ipsa eadem potentia quae est in patre vt gencret, lit in filio, quia tamen non est in filio cum tali proprietate queest generare, ideo filio non conuenit potentia generandi prout generandi est gerundiuum verbi actiui: sicut enim non conuenit filio quod sit Deus generans, vel diuinitas cum generationis actione: ita ei non conuenit potentia generandi praedicto modo: si antem ly generandi sit gerundiuum verbi passiui, sic potentia gener andi idest potentia vt generetur conuenit soli filio, & esse Deus genitus conuenit soli filio: si autem Iy ge nerandi sit gerundiuum verbi impersonalis sicpotentia generandi est communis tribus nersonis, nam potentia qua exercetur actus generandi est in qualibet persona: licet generare vel generan non sit in qualibet.
Sed contra hoc dupliciter obiicitur: primo, quia si propter hoc dicitur quod potentia generandi sit in filio quia habet potentiam vt generetur eodem modo potest dici quod lapis habet potentiam videndi, qula habet potentiam vt videatur: quod tamen non dicitur. Secundo quia si in filio est illa eadem potentia qua pater generat videtur, quod vel filius possit generare per illam potentiam, vel si non potest, quod hoc sit quia eius potentia est impedita ne exeat in actum, quorum vtrumque est inconueniens. Ad primum ergo istorumdicunt illimet qui obiiciunt, quando eadem potentia est in eo quod dicitur passiue & in eo quod dicitur actiue, sicut est in proposito, tunc sicut dicitur generandi potentia esse in generante ad generare, ita dicitur generadi potentia esse in generato ad generari & aliter non: & quia non est eadem potentia inoculo & in lapide ideo non dicitur quod in lapide sit potentia videndi. Sed hec nihil est quia illud vere & proprie & secundum rem habet potentiam qua generetur siue sit eadem potentia cum ea qua generans generat, siue sit alia, vere A proprie habet potentiam generandi prout li generandi est gerundiuum verbi passiuii: quia habere potentiam generandi sic & habere potentiam qua generetur est omnino idem, & cui competit vnum & reliquum, & concedere vnum istorum de aliquo & negare alterum, est contradicere: Et ideo vere & proprie ex hoc quod est in filio potentia per quam generatur vel potentia vt ganeretur conuenit ei potentia generandi passiue; etiam si esset alia potentia per quam generatur, ab illa per quam pater generat: sed verum est quod quando aliquid conuenit alicui passiue, non per potentiam quae est in eo, sed per potentiam quae est in alio, sicut dicitur quod posse creari per potentiam quae est in alio, & non per aliquam potentiam quae est in ipso quod creatur: tali proprie non dicitur conuenire potentia respectu talis passionis: vnde non potest dici quod in creatura sit potentia crean di etiam passiue, quia haec est falsa quod creatum ereatur per potentiam quae sit inipsa.
Quomodo autem dicitur quod creatura potest dici creari, Iy potest, non dicit aliquam potentiam realem in creatura, per quam creatura creatur; sed dicit non repugnantiam terminorum, sicut si diceremus quod Deum esse Deum est possibileLapidi autem conuenit videri non per potentiam quae sit in ipso passiue, & secundum rem respectu actus videndi; nec etiam videri ei connenit per actum existentem in eo, sed videri & posse videri couuenit ei, per actum existentem in alio: & ideo non proprie dicitur habere potentiam videndi, vel quod habeat potentiam per quam videantur, sed verum est quod bene conuenit ei quod habeat potentiam mouendi ad videndum, siue immediate, vt quidam dicunt, siuc mediante specie; vt ponunt alii. Et per hoc patet ad instantiam, de potentia videndi in lapide.
Ad secundum dicendum quod in diuinis nec sunt, nec esse possunt, nisi tres personae scilicer Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, & ideo etiam ibi non est potentia productiua per comparatio. nem ad intra, nisi per comparationem ad productionem vnsus Filii, & vnius Spiritus sancti: in nullo autem potest esse potentia, ad generandum Spiritum sanctum, quod ipsum generari suae proprietati repugnat, qua est Spiritus sanctus, Respectu etiam sui ipsius non potest habere potentiam qua generetur, quia impossibile est, quod idem producat seipsum & contraditionem im plicat. Quod autem non generet Filius, non est quod in eo eius potentia sit impedita ab aliquo, quod ei sit natum competere, sed quod Filium habere potentiam qua generet includit repuonantiam intellectuum. Quando ergo dicitur quod ex hoc quod habet potentiam generandi, conuenit ei generare. Verum est si haberet potentiam qua natus esset ipse generare: Sic autemnon habet potentiam generandi: quod autem non habeat isto modo potentiam generandi, non est propter substractionem alicuius nati inesse, sed propter repugnantiam naturae rei absolutae.
Ad rationem in contrarium dicendum, quod ad hoc quod realiter iuueniatur in aliqua natura ratio principii actiui non oportet quod illud principium sit diuersum realiter a principio loquent do de principio quo agens agit: sed sufficit quod agens siue producens realiter differat a producto: ita quod agens alii a se communicet naturam suam eandem numero sicut in diuinis, vel aliam numero sicut in creaturis.
On this page