Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

QVESTIO SECVNDA. VTrum ea quae Deus facit, faciat de necessitate naturae vel iustitiae.

Et arguitur. Primo, quod faciat ea de necessitate naturae. Quia quod conuenit alicui per suam essentiam, conuenit ei de necessitate naturae: quia conuenit ei per natura suam, cum essentia vniuscuiusque sit sua naturam. Sed facere ea quae lleus facit conuenit Deo per essentiam suam, alioquin aliquid aliud a se esset sibi causa agendi. Ergo, &c.

Praeterea, omne illud quod Deus vult, de necessitate vult: nec potest non velle. Sed Deus non producit nisi quod vult producere, nec potest non producere, supposito quod velit ea producere. Ergo quicquid producit de necessitate producit. Minor supponitur. Maior probatur. Quia si illa quae Deus vult non vellet de necessitate: posset ea nolle.

Item sequeretur quod voluntas eius esset indifferens ad nolle, & velle. Sed hoc est inconueniens: quia oporteret quod determinaretur ab alio, & oporteret quod voluntas Dei differret realiter ab actu volendi.

Quod autem agat de necessitate iustitiae videtur. Quia Deus non potest facere nisi quod decet ipsum facere. Sed non est decens ipsum facerequae non facit, alioquin si deceret ipsum & faceret. Ergo non potest non facere quae facit & per consequens.

In contrarium est magister facit ea de necessitate iustitiae.

Respondeo. Primo videndum est, vtrum Deus ea quae facit, faciat de necessitate naturae. Secundo vtrum de necessitate iustitiae.

ARIICVLVS PRIMVS.

QVantum ad primum sciendum est, quod aliquid fieri a Deo de necessitate naturae dupliciter potest intelligi. Vno modo quod natura diuina pront praeintelligitur actui intelligendi & volendi, sit tale principium rei quae sic producitur: ita quod ex hoc quod est talis naturae de necessitate consequitur ipsum producere illud, & non ex hoc quod intelligit illud, vel vult producere, sicut etiam homo per naturam est risibilis, quia natura humana praeintellecta ipsi actui intelligendi & volendi, est principum risibilitatis. Et isto modo ex necessitate naturae, scilicer ex necessitate immutabilitatis conuenientis naturae diuinae, vt talis natura etiam oonuenit vni persone producere aliam, puta producere filium vel spiritum, sanctum, Nec hocest cotra hoc quod dicitur, quod pater intelligedo vel per actu intellectus producit filium, quia aliquid per actum intelligedi producidupliciter potest intelligi, vno modo sicut consequens necessario ex proprietate naturali talis actus absque hoc quod illud sit intellectum vel volitum. Sicut, si ad aliquod intelligere sequatur necessario aliquis cenceptus. Et isto modo dicitur filius produci per actum intellectus, inquantum in diuinis ipsum intelligere est ipsa natura intellectualitatis. Alio modo conuenit aliquid produei per actum intellectus, & etiam ipsius volutatis, vt quoddain intellectum, & volitum produci: sicut artificiata fiunt per intellectum & voluntatem. Et sicut ponimus creaturas procedere a Deo per in¬ tellectum & voluntatem. Et sic Filius non procedit per modum intellectus, vel per actum intelleetus, ita quod productioni Filii praeintelligatur ipsum esse intellectum & volitum produci: imo natura diuina: vt est principium productiuum filii vel Spiritu sancti, praeintelligitur actui intelligendi & volendi sic acceptis. Et isto modo est intelligendum quod pater producit Filium per natura prout praeintelligitur actui intellectus, & vterque producit Spiritum sanctum per naturam diuinam: prout praeintelligitur sic ipsi actui volendi. Nam eadem distinctio potest accipi ex parte actus volendi, sicut ex parte actus intelligendi, quia in diuinis vna persona non producit aliam, per hoc quod intelligit, & vult eam esse producibllem vel productam, sed per hoc quod est talis naturae, quae natura est ipsum intelligere & velle essentialiter, dicuntur personae produci per actum intelligendi & volendi, prout aliquid est natum consequi ex proprietate naturali talium actuum absq; hoc quod illud intelligatur, vel intellectum vel volitum.

Si ergo quaeratur vtrum Deus aliquid sic agat in creaturis ex necessitate naturae, prout aliquid sic praeintelligitur natura, actu intelligendi & volendi simpliciter, dicendum est quod nec secundum fidem, nec secundum philosophos qui ratio. nabiliter locuti sunt sicut fuit Aristoteles & Plato, facit aliquid Deus isto modo in creaturis de necessitate naturae.

Ad cuius euidentiam primo sciendum est quod exceptis actionibus quibus producuntur personae. diuinae, omne agens vel agit propter finem aliquem, vel agit a casu. In productionibus enim diuinarum personarum, non est quaerere finem propter quem talia producantur, quia non habent finem, imo ipse sunt supremus finis quia quaelibet eatum est ipsa essentia diuina. Sed in aliis actionibus in quibus est vere causa effectiua, & producitur aliquid aliud in essentia a producente sicut illud productum habet causam efficientem proprie dictam, ita & causam finalem.

Ex hoc potest ostendi quod Deus non producit creaturas, nec aliquid aliud in eis ex necessitate naturae, prout praeintelligitur ipsi actur intelligendi & volendi: imo necessarium est, quod ea quae facit in creaturis, faciat per intellectum & voluntatem, vt quaedam intellecta & volita fieri, quia sicut dictum est, omne agens vel agit a casu, vel agit propter finem. Sed Deus non agit a casu: tum quia ea quae sunt a casu, sunt vt in paucioribus, non sic ea quaefiunt a Deo, tum quia ages a casu est causa per accidens. Deus autem cum sit prima causa non potest esse causa per accidens, cum causa per se sit prior ea quae est per accidens. Relinquitur ergo quod Deus est causa agens propter finem, omne autem quod agit propter finem, aut agit propter finem sibi ab alio prestitutum, aut agit propter finem quem sibi vel operi suo praestiuit. Sed Deo non potest competere quod agat propter finem sibi praestitutum ab alio; quia tunc non esset prima causa, quia illa quae ei finem praestitueret, esset prior. Ergo Deus agit propter finem sibi vel suo operi praestitutu. Sed agens finemt sibi praestituens, agit per intellectum & voluntatemn illud quod est ab eo intellectum, & volitum fieri; quia non posset praestituere sibi finem, nisi cognosceret sinem illum, & nisi cognosceret sssud quod facit propter finem, & eius proportionem ad finem, & nisi vellet illud ordinare ad fi¬ nem: ergo quiequid Deus facit in creaturis, facit per intellectum & voluntatatem, sicut quoddam intellectum & volitum fieri, & per consequens nihil agit in creatura de necessitate naturae, prout natura prcintelligitur actioni intelligendi & volendi: nec hoc Philosophus posuit.

Alio modo potest intelligi, quod Beus producat res creatas ex necessitate naturae, non prout natura praeintelligitur actui intelligendi, & volendi; sed secundum quod voluntas vult necessario quaedam volita. Sicut Deus vult necessarid suam bonitatem, & creatura rationalis vult necessariohabitudinem: ita quod ista necessitas sit quaea dam habitudo necessaria voluntatis ad aliqua vt ad volita, & sequitur actum volendi & intelligendi. Et sic Deum agere de necessitate naturaen est ipsum volendo necessario bonitatem suam: velle etiam necessario omnia reducibilia in suam bonitatem, secundum quod sunt in ipsa reducibilia: & velle necessario cuilibet communicare honitatem suam quantum vnumquodque est capax. Ad quiod velle sequitur de necessitate effectus volitus. Et sic videntur philosophi posuisse Deum agere de necessitate naturae, quia posuerunt quod quicquid vult, velit de necessitate naturae absoluta, sicut vult bonitatem suam. Hoc autem est contra fidem catholicam. & ratione etiam improbant; que talis est. Quia aliquem volentem finem non est neceslarium illud velle, quod tali voluntati non est necessarium ad cundem finem, nec ad bene esse finis: sicut patet in exemplo, quod volentem sanitatem non est necessarium velle illam medicinam, quae in nullo est necessaria ad habendum sanstatem, nec ad bene esse sanitatis, nec ad habendum citius, vel melius sanitatem. Sed nussa creatura est Deo necessaria ad habendum bonitatem suam, nec ad bene esse bonitatis sue: quia itabene & perfecte haberet eam sine creatura sicut cum ea: Alioquin, sua perfectio, & iua beatitudo, & bene esse de penderet ab esse creaturae quod est absurdum. Ergo Deum necessario volentem bonitatem suam, non est necessarium velle aliquam cteaturam esse. Et sic patet primum scilicet quod Deus non producit creaturas necessitate natutae.

Quantum ad necesfitatem decentiae, vel iuistitiae, non est necessarium Deum producere creaturas. Quia nullus ex decentia sua, necessitatur ad volendum illud sine quo decentia sua manet sicut cum illo. Sed decentia Dei ita manet fine creatura sicut cum ea, & cum pluribus, sicut cum paucis; & econuerso. Ergo Deus ex sua decentia non necessitatur ad volendum producere creaturam vel non producere, vel producere paucas vel multas, vel has vel illas. Maior patet. Quia si ita bene saluaretur decentia mea eundo cum cappa, & econuerso. Ex decentia mea non necessitarer ad volendum ire cum cappa, vel sine cappa. Sed ex beneplacito, modo dependeret ire sic vel aliter. Mihor etiam probatur. Quia sicut bonitas Dei non dependet ex creaturis. Ita etiam nec suae bonitatis decentia. Sicut enim ex esse, vel non esse creaturae non habet peius vel melius, ita nec esse decentius vel minus decenter: sed decentia Dei manet ita sine illo, sicut cum sllo: quod. non facit ad hoc quod Deus sit decentius, vel minus decenter, & aquo non dependet eius decentia. Ergo decentia Dei manet sine creatura, sicut cum ea, & cum paucis, sicut cum multis, & econuersos Etiam mn speciali deducendo hoc satis patet. Quia per non es¬ se creaturae nec beatitudo Dei nec gaudium De diminuitur. Nec per eius essentiam cresciti nec e tiam eius potentia est maior vel minor nec eius iustitia, cum non sit debitor creaturae. Nec etiam tius miscricordia, tum quia si non esset creatura: non esset misericordia, tum quia non tollere defectum alterius, non facit immisericordem nisi quando est decens vel congruum hoc facere, alioquin immisericordia esset non saluare damnatos. In decentia autem tollendi defectum hunc quod est non esse in creatura, non potest sumi ex parte creaturae nec ex aliqua dependentia bonitatis diuinae vel eblinatione: sed solum ex mera liberalitate sua, & beneplacito suo. Vnude in nullo decentia Dei dependet ex creatura. Vnude sic videtur imaginandum de Deo respectu esse creati, vel non esse: sicut de decentia alicuius, cuius decentia non requirit quod aequus in quo vadit, sit niger vel albus respectu aequi albivel nigri, stante hvpotesi eius decentia in nullo dependet ab aequo albo vel nigro. Similiter decentia in nullo depender ab esse, vel non esse creaturae. Vnde absolute loquendo, Deus nihil agit in ceaturis ex necessitate naturae: vel decentiae siue iustitiae, sed ex suppositione, bene decentia eius requirit quod faceret hoc vel illud, puta supposito quod vellet tale vniuersum, deberet eum facere secundum tales partes. Sed quod faciat tale vniuersum, vel non faciat, ex solo eius beneplacsto dependet: nec necessitatur ad hoc per haturam vel decentiam.

Ad primum ergo in oppositum dicendum est, quod aliquid conuenire alicui per essentiam dupliciter est. Vno modo formaliter sicut aliquid elt calidum per calorem, & per humanitatem homo: & hoc formaliter. Alio modo dicitur aliquid conuenire alicui per essentiansuam formaliter, sicut calefacere counuenit calori per essentiam suam: sicut primo actiuo.

Vlterius est sciendum quod aliquid conuenit alicuiformaliter per essentiam suam dupliciter. Ino modo quod conueniat ei per essentiam suam non importando habitudinem ad aliquid extra, sicut esse Deum, vel bonum conuenit Deo formaliter per essentiam suam: & superficiei conuenit esse latitudinem per essentiam suam. Alio modo tonuenit alicui per essentiam form aliter aliquid importans habitudinem ad aliquid extra siue diuersum ab illo. Sicut per essentiam suam conuenit superficiei quod sit lotus, cum praeter ipsam superficiem locus importat habitudinem ad loca. tum. Et similiter esse praedestinatorem bonorum conuenit Deo per essentiam, isto modo. Tunc ad maiorem dicendum est, quod illud quod conuenit alicui per essentiam suam formaliter, & linc habitudine ad aliquid diuersum ab essentia sua, sicut esse hiominem conuenit homini per humanitatem, de necessitate ei eonuenit. Non autem quod conuenit ei per essentiam suam causaliter, vel cum habitudine ad alterum: nisi illa habltudo consequantur ipsum necessario, sicut patet in dictis exemplis, quod non est necessarium quod calor calefaciat, vel superficies sit locus. Ad minorem dicendum quod ereare conuenit Deo per essentiam suam, non formaliter, led caulalitet secudum illos qui dicunt quod creatio actio, & creatio palsio est creatura.

Et quod quando dicitur, quod creare est quaeda denominatio ab effectu quia idem est quod habere creaturam a se factam: nec sequitur quod aliquid sit Deo causa agendi, sed tantum sequitur quod essentia sua est causa sui effectus a quo denominatur: vel sic formaliter ei conuenit per essentia suam hoc est, iniportando habitudinem ad aliquid diuersum ab essentia diuina ad creaturam: vt ad perfectam in actu, quae habitudo non est necessaria. Dum autem conuenit aliquo istorum duorum modorum per essentiam, non oportet de necessitate in esse nature.

Ad primum dicendum est, quod voluntas Dei dupliciter potest accipi, ita quod per voluntatom accipiamus actum volendi. Vno modo potesi accipi absolute, & sic voluntas Dei est necessaria necessitate absoluta. Quia necessarium est abso. sute Deum ab aeterno habere suum actum volendi. Alio modo in habitudine ad aliquod volitum, & hoc vel diuinum, vel creatum. Si accipiatur in habitudine ad volitum diuinum, sic adhuc est necessaria necessitate absoluta. Quia Deum velle seipsum & suam bonitatem, absoluta necessitate necessarium est.

Si autem accipiatur in habitudine ad volitum creatum, non secundum esse quod creatura habet in Deo, sed tantum secundum esse quod habet in seipsa, secundum quod dicimus Deum velle creaturam facere, vel velle creaturam esie, vel fore.

Tunc dicendum est, quod velle Dei cum tali habitudine acceptum nec est necessarium necessitate absoluta Ita quod absolute fuerit impossibile oppositum fuisse ab aeterno: nec debet etiam dici contingens, quod Deus aliquando fuerit abs. que ista habitudine, & fuerit in potentia ad eam sicut ad futurum possibile sibi in esse vel non esse; quia proprie nihil est contingens, nisi secundum illam dispositionem secundum quam est futurum. Vnde cursus Socratis praesens vel praeteritus, amplius non est contingens, sed debet dici necessarium ex suppositione: quia ex quo nonitur velle aliquid nom potest oppositum in esse. Vnde si Socrares dum currit, currere non est necessarium absolute. Quia oppositum Socrati, secundum se considerato: non repugnat. Nec etiam supposito quod currat, ipsum currere est contingens: sed est necessarium ex suppositione. Ita etiam Deum velle aliquam creaturam esse vel fore, nec est necessarium absolute, quia oppontum voluntati diuinae secundum se & absolute consideratae, non repu. gnat: nec etiam contingens. Quia iam ponitur in actu velle: sed est necessarium ex suppositiont: quia supponitur velle.

Tunc ad formam argumenti est dicendum ad maiorem, quod loquendo de necessitate absoluta falsa est: quia sic non vult Deus neccssario quicquidi vult. Sed loquendo de necessitate absoluta, vera est: quia quicquid Deus vult: vult de necessitate absoluta, sicut vult seipsum: vel necessitate ex suppositione sicut vult alia.

Et quando probatur quod vult creaturas necessitate absoluta: quia aliter esset indifferens ad velle & nolle: & sic oporteret quod determinaretur per aliud.

Dicendum est quod aliquid esse ind fferens ad aliquid, dupliciter est. Vno modo quod non est in actu alicuius eorum, & mere contingenter est in potentia ad vtrumque. Sicut Socrates ante, quam currat, est indifferens ad currendum & non currendum: & quod potest sic currere, & non curre: oportet determinari ad aliquid per alterum. Alio modo dicitur aliquid indifferens ad aliqua, vel posse in opposito: non quod non sit in actu alte rius ipsorum: sed quod sic est in actu alicuius ip¬ sorum, quod secundum se & absolute consideratos non repugnat aliud oppositum: & quod sit indifferens ad opoppsita, non indiget deter minari, quia iam determinatum est. Sic autem voluntas Dei est indifferens ad velle & nolle creaturam, non quia quandoque in nentro actu sit: sed quia sic est in actu volendi, quod ei secundun se, & absolute considerato, non repugnat nolle, vel econuerso. Sic est in actu volendi, quod sibi absolute non repugnat velle: & ideo non indiget determinatione ad volendum.

Si dicatur contra hoc, quod etiam Socrates du cutrit, indi get determinanre & mouente ad currendum: quia oportet dare causam efficientem illum cuisus in Socrate: quia formaliter seipso non est cursus vel currens. Sic etiam licet Deus fuerit actu volens ab aeterno, tamen quia quantum est de se, est indifferens ad velle & nolle creaturam: ita quod ex se neces, itate ab soluta non est determinatus ad alterum: videtur quod indigeat determinante quod faciat ipsum in actu volendi.

Et ad hoc dicendum est, quod praeter distinctio. nem prius positam de indifferenti,. est distinguendum, quod aliquid dicitur esse indifferens ad aliqua dupliciter. Vno modo sicut subiectu aliquod est quod est indifferens ad actus oppositos realiter ab ipso disferentes: sicut Socrates est indifferens ad cursum & sessionem. Et quod si: est indifferens, si determinetur, cportet quod habeat causam effectiuam ipsum realiter determinantem, siue sem. per sit actu sub altero illorum; siue quandoque careat vtroque. Sicut si caelum quod quantum est de se, est indifferens ad moueri, & non moueri. Di etiam moueretur ab aeterno, adhuc indigeret eausa effectiua determinante & causante motum Quia siue ponatur potentia passiua niouere seipsam, siue non: impossibile tamen est, quod sit actus ad quem formalitet habendum est in potentia. Et ideo oportet quod aliqua causa efrcctiua efficiat illum actum in ea. Sic autem non est Deus in potentia ad velle, & nolle creaturam: quia essentia Dei non respicit velle quo vult ereaturam, vt actu differentem a se ad quem sit in potentia, imo est ipse actus volendi. Alio modo aliquid est indifferens ad aliqua non diuersa ab eo, sed ad hoc quod ipsum essentialiter diuei simode accipia tur, scilicet cum habitudine ad aliquid: quae tamen habitudo non addit aliquid super ipsum. Vel sine tali habitudine, vel cum habitudine opposita: & sic Deus est indifferens ad velle, & non velle creaturam: vel ad velle & nolle, quia scilicet eius velle est indifferens. Vel accipiatur cum habitudine ad creaturam vt ad volitam, & sine tali habitudine quantum est de se: vel etiam cum habitudine ad creaturam vt ad non volitam. Et quod sic est indifferens ad opposita, & est semper in actu alterius eorum. Non oportet determinari ad illud quod habet in actu, per aliquod agens: sed sufficit quod sit semper in actu alterius eorum quod sibi secundum se & absolute considerato non repugnnt. Vnde non est imaginandum quod Deus sic sit indifferens ad velle, & nolle creaturam, quasi indigens aliquo effectiuo, quod effectiue secundum rem determinet ipsum ad actum volendi. Sed quia suum velle, est velle habens habitudinem ad creaturam vt ad volitam: ita quod sibi habitudo opposita non repugnat.

Sed si vlterius quaeratur, quare ei habitudo opposita non repugnat. Dicendum est, quod hioc est, quia illud vclle, & cius per se obiectum exce¬ dit proportionem cuiuseumque volibilis ereati: Etideo non oportet quod absoluta necessitate ponatur cum habitudine ad volibile ereatum, nec cum habitudine opposita. Sicut velle bonum quod est quidam actus particularis, licet habeat respectum ad bonum vniuersale: tamen non habet habitudinem ad cibum vel potum, vt ad volitum r nec etiam ad oppositum, sed ad nolle. Et haec est solutio quam dat sanctus Thomas. Quia quando aliquis est indifferent ad aliqua per hoc quod deficit ei principium actiuum per quod determinetur, indiget aliquo agente determinante. Sed illud quod est indifferens ad plura quasi sicut actus excedens proportionem cuiussibet illorum: sicut propositum est exemplum. Illud non indiger aliquo agente determinante. Sic autem voluntas Dei absolute considerata, & secundum se, est indifferens ad hoc quod est velle, & nolle ereatu. ram.

Ad tertium dicendum, quod quando dicitur Deus non potest facere nisi quod decet: ly decet potest accipi pro eo quod nunc actu est decens. Et tunc maior falsa est, minor vera: quia non facit actu nunc, nisi quae decent ipsum: & ex falsitate maioris, sequitur conclusio falsa se, quod non potest simpliciter facere, nisi quae facit. Alio modo potest accipi lv decet, pro decenti actu & aptitu. dine: vt sit sensus, non potest facere nisi quae decent, id est, nisi illa quae, si fierent decerent ipsum. Et sic maior est vera: sed minor est falsa, quae dicit quod non decet Deum facere nisi quae facit; accipiendo sic Iv decet: quia multa possunt fieri ab eo praeter illa quae sunt, quae si fierent, decenter fierent: & ex minori falsa secundum intellectum: sequitur conclusio falsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2