Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

QVAESTIO SECVNDA.

DEinde quaeritur vtrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem Et hoc est quaerere vtrum sit liberi arbitrij secundum voluntatem.

Et arguitur quod non. Quia motus non est in potestate mobilis, sed mouentis. Sed sicut dictum est, voluntas in volendo, se habet passiue & sicur mobile: obiectum autem sicut mouens. Ergo actus voluntatis non est in potestate volentis

Praeterea, voluntas non potest exire in adum volendi, nisi vel accipiendo quod apparet bonum, vel respuendo quod apparet malum. Sed non est in potestate nostra quod aliquid appareat nobis bonum, vel malum. Quia hoc dependet ex natura rei, & dispositione nostra. Quia qualis vnusquisque est, tale sibi bonum videtur. Ergo, &c.

Praeterea, si dicatur quod secundum voluntatem est actus noster in potestate nostra: quia scilicet per actum voluntatis possumus nos mouere ad deliberandum, per quod postea mouemur ad eligendum aliquid.

Contra. Quia velle deliberare quo nos mouemus ad deliberandum: aut est in potestate nostra, aut non. Si est in potestate nostra, hoc erit per aliud velle quo volumus deliberare de illa deliberatione: & sic ibit in infinitum. Si non est in potestate nostra, eadem ratione nec alia velle: & sic nullum velle erit in potestate nostra: nec per consequens alia quae sequuntur velle.

Praeterea, nunquam sequitur motus nisi motor & mobile sint in tali dispositione, quod hoc necesse est mouere: & hoc necesse moueri. Quia existens in illa dispositione in qua est indifferens ad mouere, & non mouere: non mouet. Siergo homo per voluntatem mouet se mediante deliberatione hoc non est nisi quando est in illa dispositione: in qua necesse est eum mouere, & moueri. Sed ille motus in quo necesse est aliqua mouere, & moueri: non est in eius potestate. Nam quod est in potestate alicuius non est necessarium: sed potest esse, & non esse.

Contra. Voluntas ponitur esse liberi arbitrii. Sed per lit ar: sumus domini nostrotum actuum. Ergo, &c.

Respondeo. Circa hanc quaestionem sunt duae solennes opiniones: quarum vtraque supponit quod sumus domini nostrorum actuum per voluntatem.

Quarum prima est, quod per voluntatem sumus domini nostrorum actuum, quia ipsa per essentiam suam se moueti ita quod eadem essentia voluntatis est principium actiuum, & passiuuim respectu actus volendi. Et quia ipsa se mouet in quocunque actu & a nullo alio mouetur, ideo ipsa est domina sui actus: & homo per eam est dominus suorum actuum.

Ista autem positio videtur mihi falsa, non solum quia ponit quod idem & secundum idem per essentiam ponitur mouere & moueri: de quo alias dictum est, sed cum hoc alia inconuenientia sequuntur contra istam positionem.

Sunt autem alia tria inconuenientia: quae sequuntur contra istam positionem.

Primum est quod tollit ab homnie libertatem ar. & dominium suorum actuum.

Secundum est, quod minus possunt saluare secundum suam positionem li. ar. quam illi qui ponunt voluntatem moueri ab obiecto: siue ab intellectu praesentante obiectum.

Tertium est quod complacentia omnis eius quod de genere suo est peccatum mortale: sit peccatum mortale siue sit ibi deliberatio, siue non.

Primum ostendo duabus rationibus. Quarum prima talis est. Illa inclinatio volunratis, quae non causatur ab aliqua qualitercumqve cognitione volentis dirigente ipsam inclinarionem, est inclinatio appetitus naturalis quae non sequitur cognitionem appetentis. Sed inclinatio appetitus natu¬ ralis, quae non sequitur cognitionem appetentis: non est in potestate appetentis. Ergo si inclinatio, siue actus voluntatis, non causatur ab intellectu, siue ab obiecto cognito per intellectum, sequitur quod actus voluntatis non sit in potestate volentis: & per consequens quod non sit per voluntatem dominus suorum actuum. Minor patet. Quia inclinatio appetitus naturalis, sicut etiam inclinatio grauis vel alterius talis, nom est in potestateillius cuius est apperitus. Maiorem probo. Quia omnis inclinatio cuiuscumque appetitus, oportet quod sit ab aliqua cognitione: alioquin casu tenderet in suum obiectum. Sed voluntatis actus: est inclinatio appetitus, quae est voluntas. Ergo oportet quod sit ab aliqua cognitione dirigente.

Quaero tunc, actus voluntatis aut est a cognitione ipsius volentis sicut a causa dirigente: aut a cognitione alicuius superiori. Si primo modo, sequitur necessario quod mouetur ab intellectu faeto in actu cognitionis boni: si secundo modo, sequitur quod inclinatio voluntatis sic inclinatio appetitus naturalis, quae non est a cognitione appetentis: sed ab aliquo exteriore dirigente. Et haec fuit maior.

Si dicatur quod cognitio obiecti non est causa aliquid imprimens voluntati, sed est causa sine qua non: sibi obiectum ostendens, & tunc volunras tendit in obiectum ostensum.

Contra hoc, est primo quia vt probatum est, smpossibile est obiectum esse causam sine qua non.

Secundo quia nihil est dictu ostendere aliquid ei quod non habet cognitionem, voluntas autem non habet cognitionem: & ideo nihil est dictu quod intellectus ostendat obiectum voluntati vt postea voluntas tendat inobiectum ostensum. vnde impossibile est quod voluntas per actum suum directe tendat in obiectum, nisi a cognitione aliqua dirigente: talis actus causetur

Nec obstat quod dicitur intellectus proponere obsectum voluntati. Quia hoc non est intelligendum quasi proponatur cognoscibile cognoscenti: quia voluntas non cognoscit. Sed proponitur quasi mouens mobiletita quod illud proponere, non est nisi applicare mouens mobili.

Si dicatur quod voluntas non mouetur ab intellectu, nec etiam voluntas mouet se in obiectum ostensum quasi se dirigens in illud: sed homo habens cognitionem per voluntatem, se mouet in ipsum cognitum.

Hoc non valet. quia homo volens, aut mouet se per cognitionem ad volendum, aut non. Si sic, habemus propositum quod actus volendi causatur ab intellecru siue ab obiecto cognito: si nonErgo non poterit dici quod homo in volendo dirigat se per cognitionem suam. quia nullus dirigit se per cognitionem in illo actu cuius coguitio non est causa.

Vnde, talis posset dici velle intellectum: sicut posset dicicadere intelligens si intelligeret casum suum. Sed non posset dici volens per intellectum: nisi intellectus aliquid plus faceret ad eius volitionem, quam ad eius casum. Et sicut eius casus esset inclinatio sequens appetitum naturalem grauis: ita & volitio esset quaedam inclinatio sequens voluntatem, vt quemdam appetitum naturalem sicut supra dictum est.

Secunda ratio talis est, secundum omnes homo est li. ar. & dominus suorum actuum per intellectum & voluntatem. Sed hoc non posset esse ni¬ si voluntas moueretur ab intellectu. Ergo, &c. Maior patet, cum omnes ponant li. ar. facultatem voluntatis & rationis: & breuiter sancti & Philosophi volunt hominem esse li. ar. & dominum suorum actuum per intellectum & voluntatem. Minorem probo. Quia si homo est li. ar, per intellectum & voluntarem, aut hoc est, quia voluntas mouet intellectum, & non e conuerso. Aut quia intellectus mouet voluntatem non econuerso. Aut quia intellectus mouet voluntatem, & e conuerso. Aut quia neutro mouente alterum, ambo mouent tertium.

Primum non potest esse. Quia si voluntas mouet intellectum, & non e conuerso, sequitur quod intellectus non sit causa alicuius actus voluntatis. Sed illud cuius intellectus non est causa, non potest dici fieri per intellectum. Ergo si voluntas mouet intellectum, & non e conuerso, homo non erit causa: nec per consequens Dominus alicuius actus volendi per intellectum & voluntatem. Sed sicut dictum est, homo in nullo actu est dominus sui actus: ui si per intellectum & voluntatem. Ergo si voluntas mouet intellectum, & non econuerso, nullius actus voluntatis homo erit don. inus. Quod est falsum.

Secundum etiam non potest esse. Quia si in nullo actu voluntas moueret intellectum, sequeretur quod homo non haberet dominium super aliquem actum intellectus. Quia non pesser esse dominus eius per intellectum, & voluntatem: si ponatur quod voluntas nullo modo posset mouere intellectum.

Quantum etiam non potest esse. Quia si intellectus non moueret voluntatem: nec e conuerso, sed mouerent quendam tertium: sequeretur quod homo non esset dominus alicuius actus voluntatis vel intellectus. Quia non posset esse dominus per voluntatem, & intellectum simul alicuius actus voluntatis vel intellectus, si neuter eotum mouet alterum: sed tantum esset dominus aliorum quae mouentur ab intellectu & voluntate. Puta motuum qui fiunt in corpore, vel viribus sensitiuis. Hoc autem est inconueniens, scilicet quod homo non sit dominus alicuius actus voluntatis vel intellectus. Ergo impossibile est dicere quod homodicatur li. ar per intellectum & voluntatem, per hoc quod per ista duo moucat quoddam alterum: & quod neutrum istorum moueat alterum. Relinquitur ergo tertium menibium, scilicet quod homo est li, ar, per intellectum & vcluntatem, per hoc quod mutuo se mouent, non quod potentia intellectiua potentiam meueat volitiuam: vel e conuerso. Sed quia homo per actum vnius, mouet aliam ad suum actum & e conuerso, & sic patet illa minor. Quod homo non posset esse dominus suorum actuum per intellectum, & voluntatem: nisi ponatur quod intellectus moneat voluntatem, & etiam e conuerso.

Vnde per haec videtur homo dominus suorum actuum. Quiaper voluntatem quae mouet alias potentias ad exercitium actus, potest mouere intellectum ad deliberandum de appetibili vel fugibili: & per intellectum proponentem aliquod bonum appetendum, vel aliquod malum fugiendum, mouet voluntatem ad volendum vel nolendum. Et sic videtur per duo media sequi, quod illi qui ponunt voluntatem in nullo moueri ab intellectu, siue ab obiecto: non ponunt saluare libertatem arbitrij.

Secundum inconueniens quod sequitur contra eos, qui saltem minus ponunt saluare libertatem arbitrij quam illi qui ponunt voluntatem moueri ab ierellectu: & econuerso Et hoc patet sic. Quia quanto habitudo motoris ad mobile est magis per se, & essentialiter, & magis vniformis: tanto est inter ea maior necessitas in mouere, & moueri: & ista patet deducendo per singula.

Vnde ex hoc contingit multos motus deficere. Quia ponunt concurrere per accidens aliquae causae impedientes. Vnde motus coeli nunquam deficit, sed floritio arboris propter multa quae ponunt per accidens concurrere multis modis potest deficere. Hoc etiam apparet in motibus voluntariis, quod quia vol intas habet habitudinem per se & essentialem ad bonum in communi, non po est illud tespuere, siue ponatur causa sine qua non: sine ponatur eausa per se. Sed illa particularia quae non habent per se necessi riam habitudinem ad voluntatem, propter mulia quae ponunt eoncurrere propter quae talia bona ponunt accipi vt non eligibilia: non de necessitate acceptat veluntas: vel respuit, sed illos iqui ponunt quod voluntas per essentiam sum monet se: motor voluntatis habet ad suum mobile habit edinem niagis per se, & essentialiorem, & vniforntiorem, & minus impedibilem, quam secundum illos qui ponunt quod voluntas mouet se mediante deliberatione, vel vt magis propriae loquar, secundum illos qui ponunt quod hmo n ouet se per actum volendi bonum in communi, vel aliquid tale: ad volendum alia mediante deliberatione tations Quia ponendo quod homo factus in aliquo actu volendi, mouet se ad alios actus, med iante delibcratione rationis: in ipsa deliberatione possunt multa interuenire quae mouent ad diuersa. Et quorum vnum potest imped tre motionem, vt non necessario sequatur hec volitio determir ate vel illa. Sed ponendo quod voluntas immediate moueat se per essentiam, in nullo mota ab alio: non est ibi nisi vnus motor habens habitudinem essentialem & per se, ad suum mobile sicut proprius & per se motor ad suum mabie Ergo ponentes voluntatem a se sola moueri, minus possunt saluare indifferetiam ad opposita, & libertatem arbitrii in actu voluntatis: quam ponentes quod voluntas mouetur ab intellectu. Et quod homo factus in actu voluntatis mediante deliberauione rationis: moueat se ad aliquos actus.

Tertium inconueniens principale, est quod omnis actus qui ex genere suo est peccatum mortale, semperetit peccatum mortale, siue sit deliberatum de eo, fiue non, ita quod complacentia eius quodide se est peccatum mortale, erit peccatum mortale.

Ad cuius euidentiam, est sciendum quod aliquid est peccatum veniale dupliciter. Vno modo ex suo genere, quando scilicet est talis defectus qui nontullit amicitiam Dei: vel proximi, sicut est mendacium iocosum. Ei istud siue fiat subreptitie, siue fiat cum deliberatione, nunquam est mortale nisi per accidens: scilicet si homo in corde haberet quod etiam si hoc esset contra praeceptum diuinum, adhucfaceret. Habens enim talem vcluntatem, etiam leuando festucam: posset peccare. Alio modo est aliquid peceatum veniale ex imperfectione actus. quia seilicet non fuit habitum plenum dominium ipsius sicut est subita complacentia mulieris non suae, non praehabita deliberatione, & quaecumque alia complacentia non deliberat: eitei ea aur sunt pecegt; metealit ex suo genere: tales autem complacentias non esse peccata mortalia, non possunt saluare illi qui ponunt quod voluntas est domina sui actur per hoc praecise quod ipsa sola mouet seipram: & non mouetur ab alio. quia complacentia eius quod est ex suo genere mortale, semper est mortale peccatum quando complacentia talis est sim pliciter in potestate illius cui complacet. Sed secundum illos qui ponunt quod causa est quare voluntas habet dominium sui actus, quia ipsa sola mouet se: talis complacentia simpliciter est in potestate eius quia secundum eos, in omni actu: ipsa sola se mouet. Ergo omnis complacentia eius quod de se est, siue ex suo genete, est peccatum mortale. siue sit subita, siue deliberata semper est peccatum mortale Hoc autem est manifestum inconuenuns, & contr Magistrum in liittera qui dicit quod eomplacrntia quae est in ratione inferiori, non est mortale. si non sit morosa: idest si non stet habita deliberatione, secundum quod communitr omnes exponunt. Inconueniens est ergo ponere quod dominium actu, constat in hoc quod voluntas mouet se.

Et ideo alijdicunt quod homo habet dominium sui actus per voluntatem, non quia ipsa se moueat immediate: nec etiam directe habeat dominium sui actus per voluntatem quae est potentia volitiua: quasi ipsa in aliquo actu moueat ad volendum. Sed homo dicitur habese dominium suorum actuum per actum volendi, inquantum: est factus in actu volendi finem, siue bonum in communi: siue factus in actu volendi inquirere quid sibi expedit mediante tali actu, siue per talem actum mediante consilio: potest se & alias vires mouere ad sequentia. Ita quod velle primum, siue sit velle in communi quod expedit, siue velle deliberare de hoc quantum ad velle quo praimo vult deliberare. Quia etiam voluntas potest mouere ad inquirendum. An sit deliberandum de hoc vel de illo: & tunc velle deliberare de sllo, potest esse deliberatum & causatum a voluntate, mediante alia deliberatione. Sed actus quo primo vult deliberare: est ei a quodam instinctu naturali, sicut & velle loqui in communi. Et sic dicunt quod homo per voluntatem prout star pro tali actu volendi mediante deliberatione est Dominus sui actus.

Ad cuius euidentiam, est sciendum, quod cum habere dominium sui actus sit habere in potestate determinatum suum actum ad boc, vel ad illud, vel posse se determinare ad exeundum in actum vel non exeundum: illud per quod homo hoc habet, est illud per quod est Dominus suorum actuum Hoc autem vt dicitur communiter, conuenit homini per intellectum radicaliter Sed per voluntatem quae est actus volendi completiue & formaliter.

vnde sciendum quod voluntas habet a quatuor dominium sui actus. Primum est velleitas obiecti. Nam illud in quo statim nece ssario voluntas mouetur cum proponitur, non est aliquod bonum particulare specialiter causatum: sed bonum in communi. Et ex hoc quod homo habet quod si sibi proponatur particulare bonum puta delectabile aliquod, vt mulier, vel honestum vt seruire Deo: non oportet quod statim hoc particulare bonum propusitum moueat voluntatem, vt velit sequi, vel etiam fugere: sed statim de quolibet tali, inclinatur ad volendum quod ei esset bonum. Et ex hoc, vlterius natum est ei occurrere quod erpedit quod sic ffet absque elect one: quo¬ usque deliberet quid expedit. Si autem inclinatio voluntatis simul esset in bonum singulare determinatum, tunc sicut necessario tendit in bonum in communi, ita tenderet absque deliberatione aliqua in quodlibet bonum singulare. Nec de sua electione; vtrum debeat esse talis vel talis, posset deliberare, vel iudicare. Et quia velleitas obiecti fit per intellectum agentem; & dictamen quo homo dictat esse sistendum quousquo deliberetur fit per intellectum possibilem: ideo libertas dicitur esse radicabiliter in intellectu.

Secundum a quo voluntas, vel magis homo habet libertatem arb. est immaterialitas voluntatis. Quia enim. voluntas est potentia immaterialis, ideo nata est habere obiectum vniuersale a cuius vniuersalitate dependet eius libertas vt dictum est. Qui enim appetit bonum in communi, non necesse habet in particulari hoc prosequi vel fugere: quia velle habere bonum non habet habitudinem necessariam ad hoc vel ad illud.

Tertium est quod voluntas qui est actus mouet alias potentias quantum ad exercitum actus, vel homo magis per actum volendi. Semper enim, omne habens appetitum sequentem cognitionem appetentis per appetitum impellit alias vires, & membra in quibus sunt: ad actus suos. Sicut animal per appetitum impellit pedem, & manum ad motus suos: & similiter homo, per voluntatem impellit intellectum ad deliberan dum: & etiam impellit alias vires subiectas imperio voluntatis. Vnde homo in hoc quod a principio mouetur ab obiecto ad intelligendum, & vlterius ad volendum, ad quod mouetur mediante intellectu in hoc non mouet se. Sed magis mouetur ab alio, & hoc intelligo quantum ad primum actum volendi. Sed factus in actu volendi deliberare, vel prosequi aliquid, iam per talem actum incipit se mouere. Et quia nihil habet dominium sui actus in hoc quod tantum mouetur, nisi moueat. Quia ratio secundum quam homo incipit se mouere, completur in voluntate. Ideo dicitur libertas arb. completiue, formaliter esse in voluntate licet sit in intellectu, sicut in radice.

Quantum a quo habet voluntas dominium sui actus, est indifferentia rationis quam habet in agibilibus ad opposita. Cum enim iudicium rationis praecipue in agibilibus non sit necessatio determinatum. Dico autem determinatum. Quia bene est determinatum ad aliquod vnum commune puta quod bonum est eligendum: malum fugiendum. Sed non determinatum ad hoc quod nuptiae, sint eligendae vel fugiende: eo quod vniuscuiusquae rei suntmulte conditiones, ex quibus diuersa iudicia & opposita, haberi de eodem possunt, vt quod nuptiae sunt eligende. quia delectabiles quo ad aliquid, & quod fugiendae. Quia onerosae propter curam prolis, & familiae vel aliquid tale. sdeo ex illa inclinatione communi qua inclinatur homo ad volendum quid expedit, vel ad inquirendum quid expedit mediante deliberatione rationis: potest mouere sed ad iudicia opposita de aliquo eligendo vel prosequendo. Potest etiam mouere se ad considerandum hanc conditionem, illam: & sic indifferentia rationis ad multa, facit ad libertatem arbitrii.

Vnde primo habet homo dominium per lib. ar. mediante deliberatione, ad concludendum hoc vel illud, vel ad iudicandum hoc vel illud fugere, vel non fugere & mediante hoc habet dominium super eligere vel non eligere, fugere vel non fu¬ gere. Et haec opinio videtur mihi vera. Quia sos

cundum istam opinionem, apparet quomodo homo potest se mouere ad opposita per voluntatem. Apparet etiam quomodo complacentia eius quod est mortale ex genere, est mort. le quandoque scilicet post deliberationem & quandoque veniale. scilicet ante deliberationem. Vnde secundum istam viam saluantur apparentia. Hoc etiam satis videtur concludi ex secunda ratione scilicet quod non sumus Domini nostrorum actuum per intellectum & voluntatem, nisi mutuo se moueant. Nec videtur alius modus mouendi se mutuo conuenienter esse ad hoc, quam ille qui positus est.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod ille motus non est in potestate mobilis, quod sic est mobile quod nullo modo mouet.

Et quando dicitur, quod homo secundum voluntatem mouetur. Dico quod licet homo secundum voluntatem quae est potentia volitiua moueatur: tamen secundum voluntatem quae est actus volendi mouer. Et quia per hoc potert se mouere ad opposita mediante deliberatione rationis, sicut dictum est, per voluntatem sic acceptam vna cum aliis quae praedicta sunt: est homo Dominus suorum actuum.

Ad secundum dicendum quod iudicium intellectus in agibilibus, est in potestate nostra tripliciter. Vno modo quantum ad exercendum, vel non exercendum actum: & quantum adexercendum actum hunc, vel illum.

Secundo quantum ad hoc quod appareat bonum, vel malum, eligendum, vel fugiendum, ex parte obiecti inquantum in potestate nostra est consider are diuersas conditiones eiusdem, fecundum quarum vnam considerationem: potest apparere esse eligendum, & secundum aliam potest apparere fugiendum.

Tertio, ex dispositione iudicantis inquantum in potestate nostra est auferre aliquam dispositionem, vel acquirere secundum quam potest aliquid apparere eligendum vel fugiendum. Sicut ex passione, vel habitu, potest aliquid apparere esse eligendum vel fugiendum. Manente etiam habitu potest habere iudicium de opposito habitus, inquantum potest attendere ad aliquam conditionem obiecti, aliam ab illa quae conuenit ei secundum conformitatem, vel difformitatem ad habitum: per quam potest apparere aliter quam exigat conditio habitus, verbi gratia secundum confor. mitatem habitus intemperantiae apparet fornicatio esse bona: sed secundum quod est contra praeceptum Dei, potest apparere vt malum.

Ad tertium, dicendum quod non est similis ratio de velle quo primo volumus deliberare, sicut de aliis. Ante illud enim non heberemus per quod possemus nos mouere ad aliquid velle: sed per ipsum iam habitum, est in potestate nostra mouere nos ad sequentia. Vnde dato quod primum velle non sit in ipotestate nostra; non sequitur propter hoc quin per ipsum alia sint in potestate nostra. Sicut etiam secundum ponentes voluntatem mouere se, habere voluntatem non est in potestate nostra: sed per voluntatem habitam, actus eius sunt in potestate nostra. Non enim oportet quod eodem modo sit in potestate nostra aliquis actus, & principium mouens ad ipsum siue illud principium sit potentia, siue actus.

Ad quartum dicendum quod forte hoc non est verum quod nunquam contingit motum esse, nisi motor & mobile sint in tali dispositione quod ne¬ cesse est motorem, & mobile moueri etiam necessitate absoluta. Quia tunc omnia euenirent de necessitate. Sed retessitate ex suppositione qua, scilicer supponitur causa sufficiens, non impedita praesens esse mobili. Tale autem necessarium, simpliciter & absolute non est necessarium: & potest aliter se habere vt si ponamus quod stante iudicio rationis, quod hoc in omnem euentum est eligendum, non possit voluntas non moueri. Non sequitur tamen quin simpliciter aliter potuerit esse & quin moueatur contingenter: quia tale iudicium esse, non est simpliciter necessarium: sed ex suppositione. Quia tale iudicium, & eius motio, multis modis potuit impediri. Nec tale necessarium tollit illud quod sic dicitur necessarium, esse in potestate rostra: quia nihil est contingens, quin ex aliqua suppositione possit habere aliquam necessitatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2