Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum deum esse sit per se notum
Et arguitur quod sic, quia illud quod non potest cogitari non esseiest per se notum esse. Sed Deus est huiusmodi: Ergo &c. Probatio mino. ris quia impossibile est cogitare aliquid non cogitando illud quod est de ratione sua, sed de ratione Dei est esse, cum suum esse sit sua quidditas: Ergo &c.
Contra per se notum non potest negari mente, Sed Deus potest negari mente iuxta illud spal. dixit insipiens in corde suo, non est Deus: Ergo &c.
Respondeo, de ista quaestione est duplex opinio. Prima est quod Deum esse sit per se notum non solum ex se & ex parte rei, sed etiam quoad nos: & hoc ostendunt quadrupliciter. Primo ostendendo quod ea quae dicuntur de propositione per se nota conueniunt isti propositioni, quia propositioni pel se notae conueniunt tria. Primum est quod prae¬ dicatum includatur in ratione subsecti. Secun¬ A dum est quod directe negafi non potest. Tertium est quod quilibet probat eam auditam. Sed haec conueniunt isti propositioni, Deus est, nam constat quod praedicatum est de ratione subiecti, quia esse Dei est eius quidditas: nullus etiam potest eam mente negare directe, etsi possit indirecte eam negare: eoquod nescit quid est quod per nomen dicitur: vnde Anselmus prolol. . dicit quod hoc verba scilicet, Deus non est, dicere potest aliquis in corde, aut sine vlla significatione; aut cum aliqua extranea significatione: Ex quo patet quod haec propositio, Deus est, in propria significatione accepta negari non potest. Quilibet etiam hanc propositionem auditam probat, dummodo sciat quid est quod dscitur per nomen; sine significatione autem nominis nulla propositio probatur cum auditur: Ergo &c. Secundo hoc probant ex habitudine essentiae & elle in Deo: id quod non potest cogitari non esse est per se notum esse Sed Deus est huiusmodi: Ergo &c. Maior patet: Minor probatur: quia nulla res potest intelligi non intellecto eo quod includitur in fua quidditate sed esse includitur in quidditatre Dei: Et go Deus non potest intelligi nec cogitari non esse. Si dicas quod imo quoad nos, quia no bis non est notum quod esse sit de qusdditate Dei: dicunt quod falsum est, quia in via est nobis notum quod esse est indifferens ab essentia in Deo, & quod esse est idem quod sua quidditas. Tertio hoc probant ex simili, quia sicut de Deo ignoramus quid rei scientes quid nominis, ita etiam de substantiis incorporeis ignoramus quid rei, quia non vidimus essentias earum, scientes quid nominis: sed sapientibus est per se notum incorpora lia non esse in loco, Ergo a simili sapientibus qui sciunt quid nominis de Deo, Dcum esse est per se notum. Quarto hoc idem probant sic: illud esse est per se notum quod tale est quod eo maius excogitari non potest: Et hoc est manifestum, quia omni eo quo aliquid maius excogitari non potest, non potest non esse: Sed Deus est huiusmodi, quia hoc est significatum huius nominis, Deus: Ergo &c. Et quando arguitur contra eos quod ista propositio mente potest negari a nobis, ergo non est per se nota quoad nos. Dicunt quod non potest negari mente ab eo qui scit quid est quod dicitur per nomen: & ideo quia non omnes sciunt quid est quod dicitur per hoc nomen, Deus, ideo Deum esse non est per se notum omnibus, sed sapientibus qui sciunt quid est quoddicitur per nomen: quando etiam dicitur quod si Deum esse, esset per se notum, non posset demonstrari, quod tamen secundum Auicen: In Metaphvsica sua. Dicunt quod demonstrare Deum esse non est demonstrare diuinum esse de Deo, sed est declarare quid est quod importatur per hoc nomen, Deus: quo declarato quid videlicet per hoc nomen, Deus, importatur illud quod est vniuersaliter perfectum, quod est omnino immobile, illud quo maius cogitari non potest & consimilia, statim consentit intellectus Deum esse: Quod autem diuinum esse non possit demonstrari de Deo, probant, quia tunc idem demonstraretur de eodem, & domonstratio esset substantiae, cum esse Dei sit eius substantia. Haec autem sunt inconuenientia: Ergo &c.
Ista opinio non videtur bona: & primo intendo argnere contra rationespositionem confirmantes, & hoc faciendo simul ostendetur positionem non posse stare: Secundo intendo aiguere contia responsiones datas ad ea quae contra dictam positionem inducuntur. Quod ergo primo dicitur quod tria sunt quae dicuntur de propositione pet se nuta: Ergo &c. quaero vtim primum scilicet praedicatum esse de ratione subiecti sussicit ad ostendendum propositionem esse per se notam, aut non pSi sic: contra primo, quia si hoc sufficit, superssum fuit addere aliaduo scilicet non posse negari & auditam statim probari, ad probandum istam propositionem esse per se notam. Secundo, quia sequeretur quod non differret esse notum per se quantum in se est & ex parte rei, & aliquid esse notum quoad nos, quia omnis propositio in qua praedicatum est de ratione subiecti est per se nota quantum est de se & ex parte rei: li ergo praedicatum esse de ratione subiecti sufficit ad hoc quod propositio sit per se nota quoad nos, non oportet distinguere inter propositionem per se notam quoad nos, & secundum naturam, & secundum se Tertio quia sicut esse est idem cum essentia in Deo: ita essentia & prouidentia & omnia alia quae aliquid absolutum dicunt de Deo: si ergo ex hoc habet illa propositio, Deus est, quod sit per se nota: quia esse est idem cum ellentia, eodem modo sequitur quod omnia quae scimus de Deo sint per se nota quod est valde mirabile, cum multi intendentes Philosophiae inec ignorantes quid communiter per ista nomina, Deus, prouidentia & consimilia intelligitur, negauerunt Deum habere prouidentiam de rebus. Si dicant quod non est simile; quia talia differant ratione ab essentia Dei, non sic esse: nihil est, quia si ess e differt realiter ab essentia in creatura, necesse est ea differre ratione in Deo: si autem esse non differt ab essentia, ita erit per se notum de qualibet creatura ipsam esse sicut de Deo solo, quod ipsi negant. Quarto, quia sicut de ratione Dei & quidditate est esse, ita & de ratione cuiuslibet creaturae est essentia existens vel saltem possibilis: Sed de qualibet creatura quando proponitur primo quid est quod dicitur per nomen, non statim est per se notum quod sit quaedam essentia existens vel nata esse in rerum natura, alioquin statim quando proponitur alicui materia vel inchoatio formae, vel intelligentia separata, vel aliquid tale, statim esset ei per se notum esse aliquam naturam talem quae esset vel esle posset. Quod est manifeste falsum, cum multi magni de quibus non est verisimile quod ignorent significata vocabulorum, contendant de talibus, quibusdam ponentibus eas; quibusdam negantibus. Si autem non sufficit primum, scilicet praedicatum essede ratione subiecti ad ostendendum dictam propositionem esse per se notam, tunc prima ratio quae huic soli, scilicet praedicatum esse de ratione subiecti, innititur, est insufficiens. Quod autem vlterius addunt quod istam propositionem, Deus est, scito quid est quod significatur per nomen, nullus negat, & quilibet audiens probat. 1. Quaero vtrum per hoc quod additur, scito quid est quod dicirur per nomen, intelligant manifestam & perfectam notitiamhabere de re quae signisicatur per hoc nomen. Deus; aut apprehendere illud quod prima fronte occurrit cuilibet de significato huius ncininis, Deus 1Si primo modo, tunc non solum Deum esse, sed etiam omnia praedicata quae dicuntur de Deo essent per se nota: imo etiam accipiendo sic quid est quod dicitur per nomen de quolibet per se notum an esset aliqua natura velnon esset, quia impossibile est scire perfecte rem aliqumun & nesci re an scit aliqua natura existeng vel possibilis, an non; cum tamen multa proponantur de quibus dubitatur vrrum possint hiabere aliquam entiratem aut non. Si secundo modo, tunc falsum esti quod statim quilibet, scito quid esti quod dicitur. per nomen, quod ista propositio non possit etiam negari mente, & quod statim quilibet probet eam auditam in videndo statim quod ita est: quia sciens quid est dictu prima causa, & quid est dictu id quo maius cogitari non potest, quae sunt quid huius nominis, Deus, non statim videt quod aliqua res talis sit in rerum natura, non solum vt existens in actu, sed etiam vt nata esse: Nam cum primam causam esse sit impedibile vel per processum in infinitum, vel per circulationem in causis & effectibus, ita quod sint sibi mutuo causae, vel immediate, vel per multa media. Quod autem non sit processus in infinitum in causis & praecipue mobilibus, nec sit in eis circulatio per se loquendo, nec etiam per accidens quin oporteat deuenire in causam immobilem, satis diffuse prohat Philosoffiuis. & . Phusicorum, quod non oportuisset facere, si scito quid est, Deus prima causa, esset per se notum, aliquid tale esse in rerum natura: nec potest dici quod non facit ibi nisi declarare quid est quod dicitur per nomen, ita scilicet quod nihil aliud faciat nisi ostendere quid est dictu aliquid esse primam causam, vel primum mouens, imo in processu suo supponit notum quid est dictu primum vel medium vel extremum in mouendo sicut manifeste apparet. Secunda ratio patet ex dictis esse nulla; quia ex hoc procedit quod quia Deus est suum esse realiter & essentialiter, & per consequens esse suum est de ratione eius; non tamen ponit ipsum esse per se notum, quia non oportet vt ostensum est, loquendo de per se noto quoad nos; licet ex hoc conueniat ei esse per se notum secundum se & simplicitet. Quod autem additurquodscilicet quoad nos est per se notum, quia in statu viae scimus quod esse est de ratione Dei, nihil est, quia vt infra patebit, differunt aliquid esse mihi per se notum, & me posse pertingere ad hoc quod sciam illud quantum est de se esse simpliciter, & secundum se per se notum. Tertia etiam ratio nulla est. Nam incorporalia non esse in Ioco: esse per se notum, dupliciter potest intelligi: vno modo quod per se notum sit aliquas substantias incorporales esse quae non sint in loco. & sic falsum est quod incorporalia non esse in loco sit per se notum quoad nos: ita quod scita signisi catione nominis hoc sciatur scilicet tales substantias esse. Secundo modo potest hoc intelligi quod scilicet sit aliquid incorporale quod non sit in loco occupatiue. Et hoc potest statim esse per se notum scito quid est quod dicitur per nomen, in quantum per se notum est vnam negationem & caren. tiam sequi alteram. Nam ex negatione scilicet quantitatis occupantis locum statim notum est quod ad carentiam quantitatis sequitur carentia occupandi locum: ratio autem procedebat secundum primum sensum, quod est falsum. Quar ta ratio similem difficultatem patitur. Nam illa propositio illud esse est per se notum quo maius excogitari non potest, dupliciter potest intelligi vno modo sic quod sit dare aliquid in rerum natura quo maius excogitari non potest cui conueniat necessario esse: & sic est falsa, quia non est per se notum quod sit dare aliquid in rerum natura quo maius excogitari non potelt. Alio modo potest in¬ telligi sub conditione vt sit sensus quod si aliquid. est date cui conueniat quod en maius exoogitari non potest, quod illud necesse sit, quod hog, inquam, esse sit per se notum verum est; vnde si rieret talis syllogismus, illud cui conuenit quod eo maius excogitart non potest, necessario habdt esse, Sed aliqua res est talis. Maior in sensu secundo praedicto esset per se not, sed minor non esset per se nota, smo indigeret probatione, & multo plus conclusio quae ex ea sequeretur. Haec autem conclusio, Deus est, est conclusio dicti syllogismi. EL dictis patet quod responsio ad primum quod obiicitur contra eos vt ex dictis patet, nulla est: quial aliquis non potest negare istam, Deus est, cito quid est quod dicitur per nomen, vocando scire quid est quod dicitur per nomen, apprehendere id quod primo occurit intellectui de significatione huius nominis Deus. Quod autem dicit Anselmus quod non potest mente negari Deum esse nisi cum significatione extranea: dicendum est, quod hoc pro tanto dicitur quod significatum huius termini, Deus, non potest applicari ad aliquid de quo possit dici non esse, nisi sit extranea applicatio, quod scilicet applicetur ad aliquid extraneum ah eo quod vere est Deus; non autem est intentio sua quin manente apud intellectum formali significato huius termini, Deus, quantum ad id quod primo occurrit intellectur; sicut est scire quid est dictu prima causa, non possit etiam mente negare aliquis tale quid esse. Dicitur ergo extranea significatio applicationis, non ratione significati formaliter secundum se accepti. Quod autemdie citur vltra quod quando demonstratur Deum esse quod ibi non demonstratur esse diuinum deDeo: sed declaratur quid est quod dicitur per nomen: hoc est mirabile. Ad cuius euidentiam sciendum quod dupliciter dicitur aliquid demonsttari: vnomodo vt conclusio demonstrationis: & isto modo nec esse diuinum nec aliquid incomplexum, nec etiam complexum imperfectum in quo non enunciatur aliquid de aliquo, potest demonstrari, alio modo dicitur aliquid demonstrari sicut praedicatum demonstratur esse de subiecto coclusionis, sicut si diceretur quod de triangulo demonstratur habere tres angulos: & dicere quod isto modo non demonstretur de Deo suum esse in nulla demonstratione quia est, est dicere contradictoria, nam in omni demonstratione demonstratur aliquod praedicatum in conclusione de aliquo subiecto. Ergo si demonstretur Deum esse concludendo, er go Deus est: ibi demonstratur esse Dei de Deo, sicut quando demonstratur Deum esse sapientem &c. quod esse conuenit Deo & non niui esse diuinum. Ergo si verum est quod demonstratur Deum esse sapientem, demonstratur sapientia Dei de Deo: semper enim est verum dicere quod praedi, catum conclusionis svllogismi demonstratiui, demonstratur de subiecto: vnde mirabile est de aliquo subiecto sic declarare quid est quod dicitur per nomen eiusdem de quo aliquid demoltratur, quia quid est nominis praesupponit omnis deinonstratio secundum Philosophum primo Posteriorum, nisi ipsi dent quoddam nouum genus demonstrationis quod Philosophus ignorauit.
Et ideo est alia opinio quam credo esse veram scilicet quod Deum esse secundum se & simpliciter est per se notum, sed quoad nos non est per se notum. Ad cuius euidentiam praemitto duas distinctiones. Prima est quod per se notum dici potest accini: vno modo ex parte medii intelligen¬ di: ita quod sit sensus, quod ipsum per se immediate moueat intellectum ad intelligendum vt immediata ratio intelligendi, & sic hoc non quaeritur hiode per se noto. Alio modo dicitur per se notum secundum ordinem acceptum ex parte intelligibilium, & illo modo dicitur per se notum quod nuilo alio praeintellecto intelligitur, ita quod non deuen atur incognitionem eius ex alio praecognito. Et hoc potest adhuc dupliciter intelligi: vno modo quod dicatur per se notum, quia nullius co gnitio praecedit complext vel incomplexi. Et adhuc isto modo non accipitur hic per se notum, quia agitur de propositione per se nota cuius cognitionem praecedit cognitio terminorum incomplexorum. Alio modo dicitur per se notum illud cuius cognitio non acquiritur ex aliquo praecognito sui generis, sicut propositio per se nota dicitur quae absque hoc quod per aliam prius notam pro. betur, est nota intellectui. Et isto modo quaeritur hicde per se noto. Secunda distinctio est quae comuniter ponitur quod aliquid est per se notum dua pliciret, scilicet simpliciter & secundum naturam rei; & quoad nos. Simpliciter & secundum naturam rei dicitur per se nota propositio, quando praedicatum est de ratione subiecti secundum rei veritatem. Et dicitur per se nota simpliciter & se cundum naturam rei propter hoec quod natura rei hoc habet quod ille qui eam videret in se, statim videret quod significatur praedicatum conuenire subiecto. Vnde quod hoc statim non appareat non est ex defectu intellectus non potentis eam videre in se Dicitur autem quoad nos esse per se nota aliqua propositio, quia ex parte nostra qua res in se nota est, apparet nobis, ita quod statim scito quid importatur per terminos, statim absque discursu assentimus. vlterius sciendum est quod differt propositionem aliquam esse perse notam, &: ipsam esse per se nobis notam: & nos scire eam esse per se notam. Nam ex hoc habet propositio quod dit per se nota, quia subiectum ex se habet quod conueniat sibi praediuatum, siue eognoscatur ab aliquo, siue non. Vnde propositionem esse per se notam importat tantum habitudinem praedicati, Propositio autem dicitur per se nota nobis ex hoc quod non indiget quod per aliam vel per alias propositiones probetur ad hoc quod assentiamus ei; ita quod immediate absolute: absque aliquo discursu notis terminis apparet nobis ita esse: vnde propositionem esse per se notam importat habi. tudinem immediatam propositionis ad nostram notitiam. Quod autem sciamus propositionem esse notam simpliciter, non importat immediatam habitudinem eius ad nostram notitiam, quod scisicet statim immediate a nobis apprehendatur sed importat quod habitudo eius sit ad notitiam eius qui natus est videre illam rem in se quae nobis est nota: licet ad hoc perueniamus per magnum discursum: vnde lv per se potest accipi vt conditio cognoscentis in habitudine ad cognitum. Et sic dicitur quantum ad nos propositio per se nota. Vel potest accipi pro obiecto cognito, & sic non dicitur per se propontio nobis nota, sed dicitur quod eam scimus esse, sed per discursum quantum est de se, est per se nota: vnde non est idem propositionem esse per se notam, & propositionem esse per se nobis notam, sicut nec est idem nos scire Deum esse nude visum ab aliquo, & Deum esse a nobis nude visum. Si autem quaereretur vtrum ista propositio, Deus est, sit per se nota, plane est quod sic: quia subiectum habet ex se quod sibi conueniat praedicatum. Et etiam per se nota simpliciter, quia praedicatum est de ratione subieci: vnde quantum est ex natura rei per se nota est ab aliquo intellectu qui potelt videre rem quae Deus est per se vel in se. Si autem quaeratur vtrum sit per se nota nobis; Patet ex dictis quod non. Alioquin scito quod est dictu hoc quod dico prima causa, statim scitet primam causam, vel esse Deum: nec ad hoc oporteret probare quod non est processus in infinitum, nec circulatio in causis: quae valde diffute probat Ph losophus de causis mouentibus in septimo & octauo, Physicorum. Si autem quaeratur vtrum sciamus istam propositionem esse per se notam simpliciter & quantum est de se. Dicendum est quod sic, licet per magnum discursum, in quantum per magnum discursum peruenimus ad hoc quod sciamus Deum esse omnino, simpliciter, absque omni compositione, & nihil esse in eo differens abessentia sua. Et hoc non sequitur quod Deum esse, sit nobis per se notum vt supra patuit. Rationes autem aduersariorum patet supra quando improbatae sunt, nullas esse.
Ad rationem factam principaliter, in oppositum etiam patet quod Deus non potest cog tari non esse ab illo qui Deum & rationem huius termini nouit perfecte & in se: sed ab illo qui non nouit Deum esse in se, nec eius rationem perfecte attingit, potest cogitare non esse: vnde ad illam propositionem qua dicitur, non potest res cogitari sine illo quod est de ratione sua, verum est quantum ad illum qui perfecte nouir rationem rei & in se, & aliter non est necesse, Et si dicatur qnod nouimus rationem huius termini, Deus, quod scilicet est quo maius cogitari non potest; Dicendum est quod licet sciamus quid hoc est dictu aliquid esse quo maius cogitari non potest ea habitudine ad res nobis notas non tamen scimus hoc esse rationem entis alicuius in rerum natura.
On this page