Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaesito 2

Quaesito 2

Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum in diuinis natura praedicetur de supposito

ET videtur quod non: communicabile non praedicatur de incommunicabili, sed essentia est communicabilis, persona incommunicabilis: Ergo, &c. Praeterea affirmnatio significat compositionem. Sed in diuinis i ulla est compositio. Ergo nulla propositio affiimatiua potest verisicari in diuinis.

Contra: nulla propositio est verior quam illa in qua praedicatur idem de seipso persona & essentia sunt vnum & idem in diuinis. Eigo &c.

Respondeo, ad cuidentiam istius quaestionis. Primo videndum est vtrum aliquid vere pessitaffirmari in diuinis. Secundo videndum est quid im pedit suppositum in creaturis praedicari de essentia vel e conuerso. Tertio patebit propositum,

Quantum ad primum scierdum, quod veritas conceptus vel enunciationis non consistat in hoc i quod ipse conceptus talis sit in essc naturae qualis est res intellecta: ita quod si tes intellecta sit lapis, conceptus etiam sit lapis, & sic de aliis: sed veritas conceptus confistit in hoc qued repraesentet rem tal em esse qualis est. Vnde si res est alba & coneeptus repraesentet eam esse albam, conceptur est verus, licet ipse conceptus non sit albus. Similiter etiam conceptus complexus non oporter quod significet vel repraesenter rem cuius est esse complexam, vel quod compositio realis sit inter praedicatum & subiectum, sed significet esse vnitatem inter praedicatum & subiectum. Vnde haec, albedo est color, non signisicat color:m & albedinem esseduas res compositas, imo significat ea esse vnam rem per essentiam; & si non essent vna res per essentiam, esset falsa propositio praedicta. Ex his potest accipi ista maior qaod ad hoc quod complexus conceptus sit verus nom requiritur quod res ei respondens habeat compositionem realem eius quod significatur per praedicatum, & eius quod significatur per subiectum: sed sufficit quod habeat realem & essentialem vnitatem, quia conceptus talis non significat compositionem semper praedicati & subiecti, sed vnitatem realem. Constat autem quiod de Deo multa intelligimus quae habent vnitatem realem sicut ipsum esse iustum & sapientem & sic de aliis. Et ideo propositiones affirmatiuae de Deo formatae sunt verae: Et sic patet primum.

Quantum ad secundum, sciendum quod hie non loquimur de supposito & natura secundum, quod natura dicitur commune praedicabile de multis vt homo, & suppositum dicitur singulare vt Socrates, quia constat quod accipiendo sic natu, ram & suppositum manifesse natura praedicatur de lupposito. Vnde ista est vera Socrates est homo. Alio modo accipitur natura & suppositum pro abstracto & concreto sicut est hic homo & humanitas. Et de hoc quaeritur quid impedit in creaturis naturam predicaride supposito. Et sunt circa hoc tres opiniones.

Prima est quod suppositum & natura sic accepta sunt diuersa realiter: non quia rem diuersam a natura addat suppositum supra naturam, sed addit modum realem. Iste autem modus est naturam, esse affectam quibusdamaccidentibus, & hoc declarant per exemplum. Nam materia & materia affecta quantitate realiter differunt, nec tamen materia affecta quantitate addit aliquam rem supra materiam, sed modum realem tantum; & similiter homo super humanitatem non addit aliquam rem sed modum realem, & ratione huius impeditur predicatio vnius de alte o Istud dictum intendo reprobare quantum ad tria quae ponit, Primum enim intendo ostendere, quod additio modi realis sit additio rei, quod ipsi negant. Se¬ cundo quod talis modus constistuat suppositum in esse suppositi. Tertio ostendo quod secundum modum quem isti ponunt diuersitas talis modi non imped iet praedicationem naturae de supposito. Prumum patet sic, quia ille modus aut est res ali. quo modo, aut nullo: quod nullo modo sit res, scilicet nec res naturae, nec res rationis est impossibile, quia cum res & ens prout se extendit generaliter ad rem naturae & ad rem rationis sint communissima, impossibile est quod aliquid qualiter cunque & qualecunque habeat esse, subterfugiat eorum praedicationem: Et ideo oportet quod ille modus sit vel res rationis vel res naturae. Si est res rationis tantum, tunc ens rationis tantum constituit suppositum in esse reali suppositi. Quod est inconueniens. Item suppositum se haberet ad na turam sicut intentio secunda ad primam, & quia intentio secunda praedicatur de prima: nam ista est vera, homo est species, ita etiam praedicaretur de natura suppositum, quod ipsi negant. Si autem ille modus dicat rem naturae in rerum natura existentem, ergo adderetalem modum est addere rem simpliciter, & sic suppositum veram rem addit super naturam. Si autem dicatur quod ille modus dicit rem naturae siue in rerum natura existentem, sed non dicit aliam rem a natura: & ideo suppositum non importat additionem realem: sicut rationale dicit rem veram extra animal, non tamen dicit aliam rem ab animali, & ideo rationale non facit additionem realem ad animal. Non valet, quia natura & ille modus aut differunt sola ratione, aut differunt re, aut medio modo; non potest esse quod differant medio modo, quia sicut inter ens rei & inter ens rationis non est medium, it a nec inter d. fferre re quae est extra animam & differre ratione, est dare medium: Si autem differant sola ratione, tunc modus ille & suppositum illum modum includens poterit praedicari de natura, quia sola differentia rationis nou impedit praedicationem eorum quae nondifferunt secundum rem extra animam ex istentem; nec potest dici quod ille modus est alia res a natura; quia quando aliquid additur alicui quod est alia res ab eo, est ibi vere additio rei ad rem & vere additio realis. Item ille modus, aut vere & realiter potest affi maride natura aut negari; si vere potest affirmari ita quod haec sit vera, natuta est ille modus: tunc ille modus non impediet praedicationem iunpositi de natura nec e conuerso. Si autem potest verre negari ita quod haec sit vera, realiter, natura non est ille modus, cum tam natura quam modus dicant rem naturae extra animam existentem, tunesequitur quod ille modus & natura sint duae res realiter realita e extra animam differentes, quia quando aliquua vere negantur de se inuicem secundum aliquod esse commune eis, oporter quod illud esse plurificetur in eis. Vnde si dentur aliqua quibus conueniat esse animalia, si vere potest dici, hoc animal realiter non est illud animal, oportet quod sint realiter duo animalia. Ergo cum, vt deductum est, tam natura quam modus ille sint verae res extra animam, & vere dicatur quod hac res non est illa res, oportet ponere quod sint duae res differentes realiter secundum realitartem existentem extra animam, & sic idem quod prius. Nec potest dici quod differant realiter, non sicut res a re: quia vt dictum est modus realis necessatio est vera res extra animam. Vnde diffe rentia qua differt modus realis a re cuius est modus, est differentia rei a re: Nnde valde mira¬ bile est de istis modalibus. Talis euiam modus non potest constituere suppositum in esse suo reali, ita quod suppositum constituatur ex tali modo. Primo, quia talis modus est posterior accidente cum resultet ex vnione accidentis ad substantiam, Q suppositum substantiae in esse suo reali est prius omni accidente. Ergo suppositum est prius tali modo: Sed posterius non est de constitutione prioris: Ergo, &c. Praeterea iste modus non est aliud quam habitudo accidentis ad substantiam: Sed ta lis habitudo siue ponatur relatio rationis siue relatio rei, minus potest constituere suppositum quam quodcunque accidens absolutum, cum relatio minus habeat de entitate quam quodcun que abso. lutum: Sed accidens absolutum non constituit suppositum: Ergo, &c. Item haec habitudo aut est ens rationis tantum, & sic non potest constitue. re suppositum in esse reali; aut est ens reale extra animam, & sic aut substantia aut accidens; si accidens, aut accidens constituit suppositum in genere substantiae, quod est inconueniens, nec ipsi concedunt; si autem substantia, oportet quod sit ipsa natura de qua est quaestio, vel pars eius puta materia vel forma: & sic suppositum nihil addit supra naturam nec rem, nec modum realem. Secundum etiam istum modum ponendi sequitur quod natura possit praedicari de supposito, quia secundum istam positionem, supposium nihil aliud est quam natura affecta. Sed haec est vera, humanitas affecta, est humanitas: Ergo & ista vera est, homo est humanitas, licet enim non possit elle quod natura sit simul asfecta & non affecta, tamen quandoest affecta ipsa absolute accepta praedicatur de seipsa: sicut enim haec est vera, homo albus est homo: ita esset ista vera, natura affecta est natura, & materia affecta quantitate est materia.

Secunda est opinio quae ponit quod suppositum differt a natura quia suppositum non autem natura includit esse: & ideo se habet vt totum ad naturam, nec per consequens potest praedicari de ipsa: Et volunt quod haec sit intentio venerabilie Doctoris, scilicet Thomae. Sed, nec hoc videtur mihi verum. Primo quia si propter hoc natura non praedicatur de supposito dicendo, Socrates est humanitas, quia scilicet suppositum includit esse, non autem natura, cum etiam species existentes in genere puta homo, bos & similia non includant esse: talia non possent praedicati de supposito, vnde ista esset falsa, Socrates est homo vel animal. Secundum enim magnos ea quae sunt in genere vel vt species specialissimae, vel vt species subal ternae non includunt esse, si esse differat ab essentia. Sed hoc est falsum scilicet quod homo non praedicetur de Socrate: Ergo, &c. Secundo etiam sequitur ex hoc quod haec sit vera, animal est animalitas; nam sicut animalitas non includit esse: ita nec animal, cum sint in genere per se. Tertio, quia sicut albedo non includit aliquid diuersum ab. albedine sub qua continetur sicut indiuiduum sub specie: ita etiam hic homo non debet includere aliquid quod sit aliud re ab homine sub quo continetur, & sic idem quod prius. Si autem dicatur ad hoc quod suppositum non includit esse vt partem sui sicut homo includit animam, sed importat esse vt id cui coniungiiur. Non valet Primo, quia natura isto modo potest importare esse, quia natura non est realiter extra animam nisi coniuncta esse. Secundo quia illud non potesi impedire praedicationem naturae de supposito d supra patuit. Nam materiam esse coniunctam quantitati non impedit naturam absolute dictam praedicari de materia sicut coniuncta. Haec enim est vera, materia coniuncta quantitati est materia, & simpliciter etiam natura coniuncta ipsi esse est natura. Quod autem dicunt Thomam scilicet hoc sensisse falsum est. Nam in suis Quolibetis Quaestione quarta vbi quaeritur vtrum in Angelis sit idem suppositum & natura, dicit quod non. Finaliter concludendo dicit quod haec est ratio: quia in Angelis praeter naturam, & esse & alia quae ei accidunt pertinent ad suppositum. Vnde simili modo de esse ponit & de aliis accidentibus quantum ad hoc. Constat autem quod suppositum non includit accidentia in suo essentiali significato. Ergo nec esse sidifferat re ab essentia, licet ex modo significandi possit ea importare, sicut ponit quaedam alia opinio. Item idem in solutione secundi argumenti dicit quod esse licet pertineat ad suppositum & similiter alia accidentia: non tamen esse vel alia accidentia sunt de ratione suppositi. Vnde videtur mihi quod illi qui hoc impo nunt Sancto Thomae, false imponunt ei.

Et ideo est alia opinio quae ponit quod natura & suppositum in creaturis non praedicantur de se inuicem accipiendo ea secundum abstractum & coneretum vt homo & humanitas: quia vnum dicit tantum formam, puta humanitas, & aliud totum aggregatum, puta Socrates. Sed hoc est fal sum manifeste. Primo, quia abstractum in genere substantiae includit illud quod est alicui ratio quod sit ens non inhaerens alii; nunc autem ens in genere substuntiae: puta homo vel animai non habet quod sit ens non inhaerens alteri a sola forma, imo a natura tota composita ex vtroque: quia sola for ma secundum se accepta non habet quod sit ens, vel quod per ipsam ens habeat esse non inhaerendo alii; quia etsi non inhaereat alii vt enti in actu, inest tamen alii quod est ens in potentia cum quo constituit essentiam cui repugnat qualitercunque inhaerere alteri. Secundo quia secundum Do. ctores & secundum Philosophum septimo Metahysicae, de ratione quidditatiua rerum natura. liumest materia, illud autem non potest esse de ratione substantiae quod in eius quidditate etiam a bstracte accepta no intelligitur, quia definiri per aliquid importatum concretiue & non per illud quod in quidditate intelligitur, est definiri per additamenta: quod non conuenit substantiae. Tertio quia tunc anima separata esset vere humanitas. sed subsistens in humanitate vere est homo: Ergo illud subsistens quod est anima separata vere est homo Quod est absurdum & secundum verita. tem & secundum etiam authores huius opinionis, quia homo non est anima secundum eos, sed compositum ex ea & corpore, vel ex ea & materia.

Et ideo est alia opinio quam credo mesiorem, quod in creaturis abstractum & concretum non praedicantur de se inuicem, non quia al: quid sit de essentia li significato alicuius quod non sit alterius sed quia ex modo significandi, concretum concernit aliquid aliud coniunctum formae vel naturae a qua descendit concretum: ideo in rebus quibus est coniunctio plurium essentiarum, concretum semper aliquid importat ex modo significandi praeter naturam abstractam, & propter hoc vnum non praedicatur de ahio.

Ad cuius euidentiam est sciendum quod differt aliquid ex modo significandi concernere & includere in suo essentiali signifi cato. Nam illud quod includitur in essentiali significato alicuius est pars rei scilicet significatae per terminum, sicut homo includit animam quae etiam est pars naturae significatae per terminum abstractum, sicut patet in eremplo posito de anima & homine & humanitate. Illud autem quod concernitur ex modo sig nificandi per modum concreti non est pars naturae significatae per terminum abstractum, sicut album ex modo significandi concernit & importat illud quod habet albedinem quidquid sit illud, siue illud sir superficies, sine aliquid aliud; nec est pars naturae quae est albedo. Vlterius sciendum quad cumterminus concretus duo importet, scilicet formam a qua descendit & illud quod habet iam, vnam importat in recto & aliud in obliquo. Nam illud quod habet dictam formam, vel naturam importat in recto; naturam vero in obliquo: vnde album idem est quod habens albedinem, & homo habens humanitatem, habens est in recto; sed natura habita ponitur in obliquo. Et ex hoc sequitur aliud quod quantum est ex parte modi significan. di illud quod attribuitur termino concreto non verificatur de natura in recto, sed de habente naturam: vnde si dicatur album est hoc vel illud, idem est ac si dicatur habens albedinem est hoc vel illud. Et ideo in eis in quibus inuenitur aliquid aliud re ab albedine quod est habens albedinem, quodat. tribuitur albo attribuitur in recto alicui diuerso re ab albedine; albedo autem non potest attribui vere ei quod est aliud re ab albedine: & similiter est de aliis abstractis omnibus in quibus est aliquid diuersum a natura abstracta habens naturam abstractam, propter quod in talibus abstractum non praedicatur de concreto descendente abeo: vnde non potest dici album est albedo, vnum tamen concretum naturae vnius potest praedicari de abstracto alterius naturae: sicut quantitas potest dici curua vel recta, & superficies alba, quia licet concretum ex suo modo significandi videatur importarecompositum; tamen accipiendo compositum pro toto agregato comprehendente vtrumque scilicer naruiram & illud quod habet eam vt partes, concretum non semper supponit vel reddit locutionem vetam pro composito, vt cui in recto attribuatur praedi. catum, vel quod in recto praedicetur de alio, quia ista est falla, superficies est compositum ex superficie & albedine, & similiter ista, compositum ex superficie & albedine est superficies, est falla. Sed accipendo compositum cum alio; nonautem compositum ex aliquuibus pro conereto: sic dico quod supponit in recto terminus concretus: vnde album supponit in recto pro eo quod est coniunctum cum albedine, & non pro aliquo toto constituro ex superficie & albedine: vlterius est notandum quod concretorum quaedam sunt adiectiua vt album, nigrum, humanum, & consimilia: quaedam autem sunt substantiua vt homo, animal & consimilia. Conueniunt autem ista concreta in hoc quod concretum importat habens talem naturam vel habitudinem ad eam: sed concrera substantiua in hoc differunt ab adiectiuis, quia concretum substantiuum, & praecipue de illis quae descendunt a naturis substantialibus, sicut homo, bos & similia, non supponit pro eo quod qualitercunque ett habens naturam humanam, vel quod qualitercunque est coniunctum naturae, sed concreta adiectiua sic: vnde nec potest dici vere homo esse illud quod vere dicitur esse humanum, nam quantitas hominis est quantitas humana, non tamen est homo; sed supponit pro eo quod habet talem na¬ turuim scilicet humanam sibi vnitam vel coniunctam. Et inde est quod subsistens quod est habens naturam humanam in Christo est ipsum suppositum diuinum: ideo vere potest dici quod Deus est homo, quia ipse est subsistens habens illam humanitatem; & potest dici quod ille homo est diuinitas, propter vnitatem quae est inter suppositum & naturam quae est in diuinis, sed non potest dici quod humanitas sit homo, quia humanitas Christi non est illud subsistens, scilicet suppositum diuinum quod habet humanitatem.

Sed tunc est quoddam dubium de creaturis, quare in eis abstractum non praedicatur de concreto substantiuo, puta humanitas de homine; quia non videtur esse in homine aliquid subsistens aliud ab humanitate quod possit habere naturam huma nam loquendo de hemine puio: Et ita si homo idem est quod subsistens habens humanitatem, videtur quod homo idem sit quod humanitas, & sic humanitas praedicatur de homine. Ad hoc autem potest dici dupliciter: vno modo quod materialiter loquendo natura humana vere possit prae dicari de homine, vt haec sit vera, homo est natura humana; & tamen formaliter loquendo non possit vere dici quod homo est humanitas, quia humanitas dicit illud quod est ratio quod aliquid sit homo; non autem quod sit habens humanitatem est alicui ratio qua sit homo, alioquin suppositum diuinum quod potest habere humanitatem esset ratio quod Deus esset homo & suppositum diuinum esset homo ab aeterno, & etiam humanitas. Cicet ergo in homine puro non sit alia res homo & & humanitas, nec etiam aliam rem includens; nonttamen denotatur quod formaliter in quocunque. homo vel habens humanitatem nihil possit importare praeter humanitatem, nec pro aliquo supponore in recto nisi pro humamitate: Et hoc ex suo modo significandi, quod falsum est vt apparet in natura assumpta, ideo non conceditur quod homo est humanitas. Alio modo potest dici & forte melius, quod cum homo supponat pro subsistente habente humanitatem; non solum autem porest dici natura humana in homine subsistens esse sed etiam aggregatum ex natura humana & alns, puta compositum ex humanitate & quant titate, sicet enim quantitas non subsistat, tamen comppsitum ex humanitate & quantitate subsi stit, quia dictum compositum non sustentatur in alio, litet vna pars sustentetur in alia. Ideo quia fiomo ex modo significandi potest importare cum humanitate simul aliquid aliud: Ideo non potest verificaride hiumanitate nisi cum expositione, vt si diceretur quod illud subsistens habens humanitatem cur praecise circunicripto quocunque alio conuenit subsistere, est humanitas. Sed adhuc contra istud vltimum potest obiici quod siiliter, habens diuinitatem cum humani ate est subsistens, quod vel Deus supponet pro aggregato ex diuinitate & humanitate, nec poterit de Deo vel Dei Filio Diuinitas praedicari. Ad hoc dicendum quod ex diuinitate & humanitate non componitur aliquid tertium, licet enim diuinitas sit vnita cum humanitate in supposito diuino: illa tamen vnio cum supposito uiuino non est compositio vt concretum quod est Deus possit supponere pro aliquo aggregato composito ex vtraque natura; sed lolum supponit pro subsistente quod est ipsa per sona diuina & ipsa diuinitas. Vlterius videtur aliud inconueniens sequi ex dictis, videlicet quod terminus concretus substantiuus vt homo vna cum natura substantiali significet accidens, quoo videtur inconueniens. Et ad hoc dicendum quod hiomo non significat, nec in essentiali seio sion: ficato importat accidens, vel aliquid aliud ab humanitate. Vnde si esset aliqua hum initas subsistens cui nihil per inhaerentiam coniungeretur, illa humanitas posset dici homo. Sed ex modo significandi potest importare aliquod accidens: illud autem quod est in genere substantiae sic t osse accipi importando ex modo significandi accidens, non est inconueniens. Hoc didum sit de secundo.

Quantum ad tertium satis patet, quod indiuinis differentia abstracti & cencreti non impe diunt praedicationem de se inuicem: quia terminus concretus substantiuus, vt hoc quod dico Deus, non potest concernere aliquod subsistens habens diuinitatem, quod vel sit coniunctumdiuinitati & diuersum ab ea & eam sustentans. Sicut homo quando dicitur de Filio Dei importat aliquid subsistens habens humanitatem, quod subsistens est aliud ab humanitate scilicet personam diuinam: vel etiam quod sit compositum ex diuinitate & quodam alio: Et ideo vere dicitur quod Deus est ipsa diuinitas. Sed terminus concretus ad. iectiuus potest supponere pro alio a natura diuina denominatione extrinseca, Vnde diuinitas non semper praedicatur de eo quod dicitur diuinum. Nam quando aliquid dicitur diuinum denominatione extrinseca, vt quando dicimus quod aliquid est effectus diuinus; tale diuinum non praedicatur de diuinitate: sed illud quod dicitur diuinum denominatione intrinseca, vt persona diuina, vel bonitas, vel sapientia diuina illud est vere ipsa diuinitas. Nec potest etiam impediri quin praedice. tur natura de supposito pront suppositum accipitur vt addens rationem ad essentiam, puta Pater & Filius & Spltitus sanctus, quia relatio non differt a fundamento quod est essentia. Er hoc videlicet in diuinis, quidquid sit in aliis. Differentia autem quas tantum est secundum rationem intelligendi non impedit praedicationem saltem quantum ad esse reale extra animam: & ideo indiuinis natura praedicatur de supposito, dicendo quod & Deus est diuinitas & Pater est diuinitas.

Ad primumergo dicendum, quod licet intentiones istae communicabile & incommunicabile non praedicentur de se inuicem tamen substratae res praedicantur de se inuicem scilicet Pater & diuinitas. Ad secundum patet ex dictis, vnde maior est falsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 2