Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio vigesima nona. QVAESTIO PRIMA

Circa distinctionem vigesimam nonam. Quaeritur vtrum omnes relationes quibus Deus refertur ad creaturam ex tempore: sint reales.

Et arguitur quod sic. Quia dominium illius qui realiter est Dominus est relatio realis. Sed Deus realiter est Dominus. Ergo, &c.

Praeterea relatio mouentis ad motum, & agen¬ S tis ad passum, est relatio realis. Sed Deus se habet ad creaturam, vt agens ad passum, & mouens ad motum. Ergo, &c.

Praeterea, si dicatur quod Deus non habet denouo relationem ad creaturam. Aut hoc est ad vitandum mutationem in Deo, aut ad vitandam compositionem in Deo: aut propter vtrumque. Non ad vitandam mutationem. Quia secundum, Philosophum a Physicorum; relatio realis aduenit alicui sine sui mutatione. Nec etiam propter secundum. Quia illud quod aduenit alicui sine sui mutatione, non facit compositionem: quia impossibile est quod aliquid adueniat alicui diuersum re ab eo, & non faciat compositionem cum eo: & ipsum non mutari. Relatio autem realis vt dictum est, aduenit de nouo alicui sine sui mutatione, Ergo, &c. Et sic patet quod non oportet negare nouam relationem Dei ad creaturam propter aliquod praedictorum.

In contrarium videtur magister in littera. Qui dicit quod praedicte relationes non sunt reales in Deo, sed tantum rationis. Quod notat quando dicit quod sunt appellationes tantum.

Respondeo. Hic sunt quatuor facienda.

Primum est, quid sit relatio secundum suam quidditatem in creaturis.

Secundo, vtrum aliqua noua relatio, conueniat Deo ex tempore.

Tertio, vtrum tales relationes sint reales. Quarto, vtrum Deus refferatur ad creaturam; quia creata reffertur ad ipsum, vel & conuerso.

Quantum ad primum, sciendum quod de quiditate relationis in creaturis sunt tres opiniones.

Prima est, quod relatio realis addit rem diuersam a fundamento, & facientem compositionem cum superficie. Et ad hoc mouentur tali ratione. Quia secundum Philosophum sexto Methaphysicae, diuisio entis indecem praedicamenta, est diuisio entis extra animam. Sed illa in quae diuiditur ens extra animam, sunt diuersa entia realia extra animam. Ergo diuersa praedicamenta, sunt diuersae res extra animam. Sed relatio & suum fundamentum pertinent ad diuersa praedicamenta vt patet de albedine & similitudine. Ergo est res diuersa a suo fundamento. Et ista videtur efficacior ratio, quae ad hoc possit adduci. Hoc autem, non videtur mihi posse stare cum dicto Arr stotelis quinto Physicorum vbi vult quod relatio realis adueniat alicui subiecto: sine sui mutatione. Nam impossibile est omnino, & non intelligibile videtur, quod aliquid de nouo adueniat alicui subiecto diuersum re ab omni eo quod prius erat, faciens compositionem realem cum eo: & illud subiectum secundum talem rem aduenientem non sit mutatum. Quia mutari realiter est se habere aliter nunc quam prius subiectiue, secundum aliquam nouam rem receptam. Illud tamen quod talem rem recipit de nouo, non se habere realiter aliter nunc & prius est impossibile. Quia si non se habet aliter nunc quam prius, nil reale est in eo nunc, quod non fuerit prius, & hoc est negare rem additam. Ergo illud quod aduenit alicui sine reali sui mutatione, nil diuersum addit ad illud de quo dicitur: faciens compositionen cum eo.

Si dicatur quod imo, aliqua adueniunt alicui sine sui mutatione, sicut gratia & consimilia, quia gratia aduenit sine sui mutatione. Non valet: quia licet in infusione gratiae, non sit mutatio quae est motus, vel quae est actio in contrarium: est tamen ibi vera mutatio: secundam quam realiter anima aliter se habet nunc, quam prius. Et propter hoc, magister dicit in littera quod quando conuertimur ad Deum per gratiam, nos mutamur realiter, & efficimur meliores: Deus autem in nullo mutatur.

Si autem vlterius dicatur quod Philosophus intellexit non esse motum in relatione sicut in per se termino motus, non autem quin in relatione sit motus ex consequenti, sicut in aliis puta in sanitate, figura, & in aliis. Non valet. Quia si quantum ad hoc fuisset simile de relationibus & de aliis nunquam istam responsionem adduxisset, ad probandum de relatione plusquam de aliis, non esse motum in ea. Vnde videtur quod intentio sua. Fuit quod relatio realis potest aduenire alicui sine aliqua mutatione facta in ipso, vel per se vel per accidens. Item semper terminus, ad quem per se terminatur motus per se: & terminus ad quem per accidens terminatur motus per accidens, & ex consequenti, sunt in eodem subiecto. Et ideo, si in relatione est motus ex consequenti, semper in eo in quo est & aquiritur relatio: oportet esse aliquem terminum qui aquiritur per se, per motum. Et non posset aduenire alicui non moto per se, vel per aliquid aliud: quod est manifeste falsum. Non potest etiam dici quod quia relatio respicit duo, mutato altero eorum dicatur subiectum relationis mutari quantum ad vnum; non mutato alio. Sicut si dicatur quod dualitas duorum hominum acquiritur de nouo; altero eorum de nouo producto. alio non mutato. Et sic dicitur quod semper relatio acquiritur non per mutationem totius subiecti: sed per mutationem alterius partis. Quia relatio non respicit duo vt subiectum, sed vnum tantum respicit vt subiectum: & aliud vt terminum ad quem. Sicut paternitas respicit tantum Patrem vt subiectum: sed Filium respicit vt terminum. Et ideo nisi fiat mutatio in Patre, non mutatur subiectum paternitatis quantuncumque mutetur Filius. Sed dualitas bene duos homines habet pro vno subiecto, & ideo quocumque illorum mutato, mutatur subiectum dualitatis. Non sic de paternitate, respectu Patris, & Filii: quia solus Pater est eius subiectum.

Ad rationem aliorum, potest dupliciter responderi.

Primo, dicendo quod quaedam sunt diuersa. quorum vnumquodque est res, & quorum diuersitas est realis sicut substantia & quantitas.

Quaedam vero sunt quorum vnumquodque dicit aliquid reale, sed eorum diuersitas non est rea¬ lis, sicut si dicentem quod ista duo quae sunt voluntas, & intellectus sunt realiter in diuinis, & sunt quaedam realia, non quod eorum dualitas sit realis diuersitas: sed quia vnumquodque eorum dicit tem veram.

Quaedam vero sunt quorum vnumquodque dicit intentionem secundam, ita quod nec esse nec diuersitatem habent; nisi secundum rationem, siue secundum animam. Sicut quando dicimus genus, & species. Quando ergo dicit quod diuisio entis in decem praedicamenta eius, est diuisio entis extra animam: & per consequens est diuisio in diuersa realia extra animam.

Si intelligatur quod illa diuisio sit in diuersa, quorum vnum quodque dicit rem extra animam ita tamen quod eorum diuersitas non sit realis, sic verum est quod ens diuiditur in decem praedicamenta sicut in diuersa realia dicta sic: ita quod realitas non refferatur ad diuersitatem: sed ad illa quae dicuntur diuersa. Et sic relatio & suum fundamentum, sunt diuersa realia. Non quod eorum diuersitas sit realis: sed quod vnumquodque eorum dicit quid reale.

Sed si dicatur ad hoc, quod eadem ratione qua diuersitas secundum rationem facit relationem, & suum fundamentum esse duo praedicamenta, eadem ratione quaecumque diuersitas secundum rationem, facit diuersa praedicamenta

Et ad hoc dicendum, quod non oportet, quod quaecumque diuersitas secundum rationem faciat diuersa praedicamenta, sed diuersitas rationum fundatatum in intentionibus ( scilicet in rebus intellectis ) non reducibilium ad vnam rationem vniuocam praedicandi: & tales rationes sunt relationis & sui fundamenti. Vnde, album reducitur in modo praedicandi ad quale: sed simile reducitur ad relatum. Ista autem, non dicunt vnam rationem, sed esse album, & esse scientem: ambo reducuntur ad vnum modum praedicandi, scilicet ad esse quale.

Aliter potest responderi ad rationem praedictam, quod diuisio entis in decem praedicamenta, est diuisio entis in decem diuersa secundum rem: vel quantum ad hoc quod dicant diuersas res intrinsece & essentialiter, ita quod comparata ad inuicem inter se, sint diuersa: vel quod saltem extrinsece vnum importat aliquam rem diuersam realiter ab vtroque, quam non importat alterum. Et quantum ad talem realitatem sic importatam, relatio dicit aliam rem quam fundamentum non importat: vt patebit in tertia oppinione.

Secunda oppinio, dicit quod relatio secundum suam quidditatem, non dicit aliquam rem aliam a fundamento: sed dicit modum realem diuersum realiter a fundamento. Et ista positio quantum ad hoc quod relatio non addit aliam rem a fundamento, facientem compositionem cum eo: innititur rationi supra dictae: scilicet quod relatio adueniat alicui sine sui mutatione.

Quod autem hoc quod dicunt, addit modum realem realitate modi realiter differentem a fundamento; mouentur dupliciter.

Primo, quia si non haberent fundamentum & relatio aliquam diuersitatem realem saltem quantum ad modum: non essent duo praedicamenta.

Secundo mouentur, quia cum in diuinis sola relatio distinguat personas, si relatio non differt ab essentia secundum aliquem modum realem: non distinguerentur personae realiter per eam, si¬ cut nec per essentiam. Modus autem iste est vt dicunt ad esse: siue esse aliud.

Ista aurem positio, videtur imposssbilis. Quia ssse modus aut est ens tantum secundum animam: aut est ens extra animam, in esse rato reali. Si primo modo non addit al quid secundum rem nec secundum modum realem: quia vocare illud quod est ens tantum secundum animam modum realem: nil est dictu. Si secundo modo, quaero, vtrumtentitas illius modi quae ponitur entitas realis; sit reuliter idem cum entitate reali. fundamenti aut non: si sic. Ergo fundamentum & relatio non differunt re, intra se. Si non. Ergo sunt ibiduae entitates realiter diuersae & vnitate simul Sed impossibile est dare duas entitates coniunctas simul quarum vna non est realiter alsa quin sit compositio, & quin sint ibi duae res. Ergo sequitur secundum dictam positionem, quod relatio addit rem supra fundamentum aliam diuersam ab eo: quod tamen ipsi negant.

Item illa quae de se inuicem praedicantur in abstracto, impossibile est quod diuersas realitates dicant, siue quod vnum dicat modum realem diuersum ab alio: quantum ad rem quam intrinsece important.

Ad primum autem motiuum eorum: patet ex solutione rationis primae propositionis.

Ad secundum patebit distinctione xaxr isr quando quaeretur vtrum relatio sit idem quod essentia(

Et ideo est tertia oppinio quae ponit quod relatio non ponit aliquid intrinsece quod ipsa, quoo sit diuersum intrinsece a fundamento: ita quod inter se quantum ad quod funt, non differunt re, bed bene extrinsece relatio importat aliquid quod non est ipsum, sed ad quod vt ad terminum est ipsa. Sic albedo, similitudo, & similia quantum ad id quod sunt inter se; non sunt diuersae res. Similitudo tamen, importat aliquam rem ad quam est; quam non importat albedo. Ita quod illa eadem res quae facit formaliter Socratem album esse realiter & formaliter, secundum quod absolute respicit Socratem vt in quo est: illa eadem facit Socratem similem Platoni formaliter, secundum quod est quaedam conformitas Socratis albi, ad Platonem album Ita quod vltram hoc quod est facere formaliter Socratem album, similitudo non addit aliquid existens in Socrate: sed importat coexigentiam alicuius existentis in Platone, cui Soc rates vltra hoc quod est esse album, facit esse conformem. Et istud videtur sequi ex dictis. Quia cum vt deductum est, relatioin subiecto non addit aliquid diuersum a fundamento, oportet quod ipsa & fundamentum inter se sint vnum re.

Sed quia vlterius, de ratione relationis est quod sit habitudo secundum quam habens eam se habent ad alterum, oportet quod praeter fundamentum secundum quod subiectum dicitur esse tale: importet extrinsece quoddam alterum ad quod subiectum relationis se habeat in aliqua habitudine secundum ipsam.

Quantum ad secundum, dicunt quidam, quod nulla relatio aduenim Deo de nouo. Quia vt dicunt eadem est relatio quam importat, ereatiuus, creaturus, & creans: & similiter, dominatiuus, dominaturus, & Dominus. Sed relatio quam importat dominatiuus, creatiuus, vel dominaturus &ceaturus non est noua sed aeterna. Ergo & relatio quam importat Dominus & creans. Et simi¬ le est de aliis omnibus quae videntur relationes nouas dicere.

Sed illud est impossibile. Primo, quia relationes quae requirunt extrema alterius rationis, & secundum aliud genus vel modum essendi non sunt eodem. Sed relationes quae important creaturus, vel creatiuus, vel creabile, & relationes quae important creans, & creatum requirunt extrema diuersarum rationum, & diuersum modum essendi habentium. Quia creabile non dicit nisi creaturam in potentia, pro vt est in sola potentia creatoris: quod quidem nil ponit actu in creatura. Creatum autem in esse actu, requirit creaturam in actu propriae naturae. Esse autem creaturam in actu, & esse creaturam in sola potentia creatoris: non est idem modus essendi. Ergo,, &c.

Secundo. Impossibile est quod eadem relatio sit eius cui respondet relatio rationis tantum in asio extremo: & cui correspondet relatio realis. Sed relationi creatiui, & creaturi, non re spondet nisi relatio rationis tantum, quia creatura in sola potentia creatoris, non potest esse fundamentum relationis realis: cumsit omnino non ens quantum ad esse in actu. Relationi autem creantis, respondet relatio realis, scilicet relatio creati in actu, que fundatur super ens in actu. Ergo relatio creantis ad creatum, non est eaden cum relatione creatiui, vel creaturiad creabile.

Hoc etiam confirmatur per Philosophum quinto Metaphisicae vbi ponit distinctionem inter relationes quae fundantur super motiuum& mobile: & super mouens & motum.

Et ideo dicendum est simpliciter, quod nouae relationes conueniunt Deo, & quod posito quod mundus fuerit aeternus, sicut quidam Philosophi posuerunt adhuc Deo multae relationes conuenirent ex tempore: quia cum ipse sit causa omnium quae qualitercumque fiunt, & causa per se, & etiam intimior quam quaecumque alia causa. Oportet omnes nouos effectus, habere relationem nouam ad Deum secundum rem Et per consequens oportet aliam relationem correspondentem ponere in Deo, siue secundum rem: siue secundum rationem.

Quantum ad tertium videntur omnes moderni doctores conuenire in conclulione, scilicet quod relatio Dei ad creaturam sit relatio racioms sed in assignando huius causam differunt.

Nam quidam dicunt, quod cum relationes mutuo ex se inuicem dependeant, Deus autem non dependet a creatura, sed econuerso: ideo relatio Dei ad creaturam est relatio rationis, licet econuerso sit realis. Sed istud non valet. Quia si pre priae accipiatur dependentia, pro vt effectus propriaedictus dependet a eausa in fieri, vel in else, non requiritur ad esse relationis talis dependentia. Alioquin in diuinis non essent relationes reales, vbi nihil est dependens sicut est inter duo similiae & aequalia. Si autem dicatur quod dicta dependentia accipiatur impropriae, scilicet vt idem sit quod eoexigentia, quia scilicet ad hoc quod refferantur eoexigunt se. Talis est in omnibus, siue sint relatiua secundum rem, siuc secundum rationem. Vnde ad hoc quod Deus refferatur ad creaturam, coexigit creaturam sicut & conuerso.

Alii dicunt quod relatio realis praeter realitatem fundamenti, & realem distinctionem termini, requirit coexigentiam fundamenti: & non solum ipsius relntionis. Quia illud super quod fun¬ datur relatio Dei ad creaturas est actio. Sed creare, non coexigit fundamentum relntionis scilicet creari passiue, quia actio Dei est aeterna, creari vero ereaturae est temporale. Ideo relatio Dei ad creaturam actu creatam, non est realis. Sed relatio creaturae est realis, quia fundamentum relationis creaturae, coexigit fundamentum relationis diuinae. Nam creari creaturae, necessario coexigit, creare Dei.

Sed nec istud valet: quia quando dicitur quod de ratione relationis realis est quod fundamen. tum illius quae dicitur realis relatio: exigit fundamentum alterius relationis. Aut hoc intelligunt quantum ad hoc quod est res quaedam in se, aut quantum ad hoc quod est fundamentum relationis opposite. Si primo modo, nihil facit pro eis,. Quia non solum de relation ibus realibus hoc habet veritatem, scilicet quod fundamenta relationum, vt sunt actu fundamenta relationum, se coexigant. Imo etiam de relationibus rationis. Quia fundamenta relationum, non sunt actu fundamenta relationum: nisi existentibus relationibus modo quo natae sunt esse, siue secundum rem, siue iecundum rationem. Qoexistentibus autem relationibus, necesse est coexistere fundamenta, pro vt sunt fundamenra, cum relatio non possit esse sine fundamento aliquo: quod sit ens secundumrationem, vel secundum rem, secundum quod relationis natura cuius est fundamentum: exigit. Et ideo non est proprium relationum realium, quod fundamenta eorum, vt fundamenta sunt: coexiguntur.

Iterum etiam vniuersaliter loquendo non oportet quod coexigentia realis sit intet fundamenta relationum realium. Quia eiusdem ad seipsum, non est coexigentia realis. Sed fundamenta omniumrelationum realium diuinarum suntvnum & idem absolutum secundum rem: vt dictum est. Ergo, dec.

Iterum distinctione trigesima tertia, ostendetur quod potentia actiua agentis, est fundamentum rciationis agentis in actu: ad passum in actu. Ergo, &c. Multa alia possent adduci, quae praetermitto.

Ideo aliter est dicendum, quod relatio Dei ad creaturam quo ad aliquid est realis, & quo ad ali. quid non. Relatio enim realis requirit in eo quod reffertur aliquid reale in quo fundetur relatio, it: quod ei conueniat haberc talem relationem inquantum reffertur s quod dico propter relationem rei intellectae ad intelligentem) quia res intellecta, non dicitur intellecta per aliquid quod sit in ea: sed in intellipente. Requirit etiam terminum realem ad quem, quod sit realiter distinctum ab ipso: inquantum est tale. Et vlterius requiritur quod sint eiusdem ordinis. Quod sic intelligo, quod si vnum sit species determinata, & limitata ad genus & speciem relationis, alia sit ex aequo correspondens determinata, sicut species opposita ad idem genus. Alioquin non habebit ex aequo correspondentiam, nisi secundum rationem intelligendi. Vnde domimum, ex aequo correspondes seruituti quae est secundum operationem liberi arbitrii est determinatum ad speciem determinatim Domini: ita quod tale dominium non haberet locum in dominio quo superiora in agentibus naturalibus, dicuntur dominari inferioribus; sicut coelum dominatur corporibus inferioribus sicut agens, passo. Et quia illud per quod Deus se habet ad creaturam, vt agens ad passum, & Dominus ad seruum, & consimilia est omnino illimstatum, nec respondet ex aequo opposita relatio in creatura, sed transcendit eam. Vnde per vnum reffertur ad omnia, secundum omnem modum quo natum est referri. vnde per vnum, est Dominus tam agentium naturalium, quam siberi arbittui. Inde, licet per aliquid realiter existens in ipso, refferatur & se habeat ad creaturam: tamen quia non habet corresppondentiam determinatam, & limitatam, quantum ad hoc non est resatio realis Dei ad creatu. ram. Vnde dominium Dei, non est realiter ex aequo correspondens seruituti creaturae: & sic de aliis. Sed nos qui intelligimus dominium Dei secundum proportionem ad seruitutem nostram; intelligimus dominium Dei quasi limitatum, & qua. si non nisi ex aequo: seruituti nostrae correspondere. Vnde, sicut in Deo est vera scientia, non tamen est ibi scientia quae in Deo sit qualitas; ita in Deo est realiter dominium, non tamen illud dominium est in genere relationis ex aequo, vt opposita species nostrae seruituti correspondens.

Ad primum ergo dicendum, quod dominium Dei est reale, & est quantum ad hoc relatio realis. Quia in Deo est aliquid realiter per quod se habet ad nos vt dominans, non tamen quantum ad hoc quod eius dominium sit relatio limitata, non nisi ex aequo correspondens seruituti nostrae. Secundum istam correspondentiam ponimus in eo secundum nostrum modum intelligendi. Et idec quantum ad hoc, eius dominium non est relatio realis.

Ad secundum, dicendum sicut ad primum. Quia cum dicimus Deum referri ad nos, sicut saluans, vel sicut creans, vel aliquid huiusmodi, eius relationem accipimus secundum nostrum modum intelligendi, vt limitate responderet relationi nostrae: cum tamen ex parte sua non sit limitata. Et quantum ad hoc dicitur esse relatio rationis.

Ad tertium, dicendum quod non dicitur relatio rationis Dei ad creaturam esse secundum rationem, ad vitandum mutationem vel compositionem: sed ad vitandam limitationem realem, in relatione qua Deus resfertur ad nos. Vnde quando dicimus quod non est relatio realis, damus intelligi quod secundum rem non de pari ex opposito condiuiditur relationi nostrae sub eodem genere: limitata cum relatione nostra.

taic oritur qudestio ex praedictis deducta, dictum est entm supra atoue sanctorum anthioritatibus offensum quod aptrtrim fanctus, vxc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1