Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

daic diligenter inquiri oportet cum in Trinitate non fia diuerfirae, vel fngularitas, nec multiplicitas vel solitudo quid si qnificetur hiis nominibus vnua vvel vnd, duo vel duae.

Distinctio vigesima quarta.

QVAESIIO PRIMA. CIrca distinctionem vigesimam quartam. Quaeritur vtrum termini numerales aliquid ponant in diuinis.

Et arguitur quod sic: quia ille qui negat de Deo illud quod nil ponit in Deo, non dicit aliquid contra veritatem. Sed ille qui negat Deum esse vnum dicit contra veritatem. Ergo vnum ponit aliquid in Deo.

Praeterea si vnum dicit priuationem, non videtur dicere nisi priuationem muluitudinis: & conuerso multitudo dicit priuationem no ni si vnitatis: & sic vnum & multa dicunt priuationem priun. tionis, & erit circulatio in deffinitionibus; quorum vtrumque est inconueniens.

In contrarium est Magister in lirtera. Respondeo dicendum, quod hic sunt quatuor, videnda.

Primum quid addit vnum quod est principium numeri, super vnum quod conuertitur cum ente.

Secundum quid addit vnum quod conuertitur cum ente, & multitudo ei opposita: super res quae dicuntur vnum & multa. Tertium quid addat vnum quod est principium numeri, & numerur super res quae dicuntur vnum & quae numerantur.

Quarto applicabuntur ista ad diuina, quantum ad primum sunt quatuor opiniones. Prima eit Platonis & Auicennae qui conueniunt in hoc quoc vnum quod est principium numeri, & vnum quod conuertitur cum ente, nec re, nec ratione differunt. Sed in hoc differebant, quia Plato dicebat quod nec vnum, nec aliquid addebat rc d fferens ab eo quod dicitur vnum, sed solam prillationem. Auicenna vero dicebat quod vnum addebat speciale accidens, super rem quae dicebatur vna, sicut albedo addit aliquid super ens quod dicitur album, & dicebat illud accidens esse in gcnere qualitatis.

Istud autem conuenienter improbatur, primo quantum ad illud in quo conueniunt, scilicet quod vnum quod conuertitur cum ente, & vnum quod est principium numeri, in nullo differant nec re, nec ratione, nec sicut superius & inferius, quia illud quod est principium determinate speciei, & determinati generis, non potest esse de transcendentibus quae circuunt omne ens, sed vnum quod conuertitur cum ente est de transcendentibus, vnum vero quod est principium numc ri, est principium determinate speciei quantitatis, scilicet quantitatis discrete. Ergo &c.

Sed forte diceret ad hoc Auicenna, quod vnunm quod conuertitur cum ente non circuit omne genus praedicatione essentiali & formali, sicut ens vel essentia, sed praedicatione denominatiua, sicut aliquid relatiuum ratione eflectus circuit omne ens creatum non praedicatione essentiali formnali, sed denominatiua. Sed hoc non potesi stare quia vbi est propriae loquendo praedicatio denominatiua, distincta contra praedicationem essen tialem & formalem, numquam propriae loquendo, concretum praedicatur de abstracto Vndem non propriae dicitur quod albedo sit alba, nec etiam propriae loquendo quantitas est quanta, cum magis debeat dici qua aliquid est quantum: vndeetiam & in exemplo de relatione hoc patet, quia propriae relatio non est relatiua, sed est quo aliquid refertur, sed non potest dari aliquid cui propriae non conueniat quod sit vnum. Et ideo impossibile est quodiea quae dicuntur vnum, loquendo de vno quod conuertitur cum ente, dicantur vnum praedicatione denominatiua, ita quod non praedicatione essentiali

Item etiam, quando aliquid dicitur denorni¬ natiue esse tale aliqua forma superaddita, puta homo dicitur albus albedine: eircumseripta illa forma amplius non dicitur tale. Sed circumscripta qnacumque aecidentali forma, siue per possibile siue per impossibile, substantia quae remaneret ad. huc esset vna, loquendo de vno quod conuertitur cum ente; secundum quod vnum. Vnde Deus est vnus in quo secundum omnes Philosophos nullum est accidens Ergo impossibile est quod vnum quod conuertitur cum ente dicat aliquam formam additam ei, quod dicitur vnum re, differentem abeo.

Illud etiam dictum reprobatur quantum ad hec quod proprium est Auicennae, scilicet quod vnum quod conuertitur cum ente dicat formam acecidentalem superadditam ei quod dicitur vnum re, differentem ab eo. Et hoc patet per duas ra tiones vltimas inductas contra responsionem quae data fuit ad primum argumentum.

Et praeter has duas adducitur talis ratio, quia quaeritur de illa furma quam dicit superadditam. Vtrum sit vna, vel non: si dicatur quod sit vna, Tunc quaeritur vtrum sit per se, aut per aliam additam. Si per aliam, & similter alia per aliam, & sic ibitur in infinitum quod est inconueniens, si per se, tunc eadem ratione standum erat in principio, scilicet quod per se sine forma addita esset vnum Si dicatur quod non est simile de illa & de aliis, quia illa est vna per essentiam: sed alia per participationem, non valet, quia omnia quecumque illa sint, sunt propriae vnum quantum ad quilibet eorum. Vbi autem est propriae denominatio per formam additam, illa forma non propriae denominatur denominatione illa, sicut albedo non dicitur proprie alba. Isla autem forma super addita proprie dicitur vna sieut & alia. Ergo idem iudicium erit de illa sicut de aliis. Et ideo si ipsa dicitur vna per essentiam suam, similiter & alia.

Contra illud etiam quod est ptoprium Platonis arguitur, quia species positiua alicuius generin oportet quod constituatur per aliquod positiuum, sed quantitas discreta euius principium est vnum quod est principium numeri, est species positiua, Etgo oportet quod constituatur per aliquod positiuum, sed vnum quod conuertitur cum ente non dicit formaliter aliquid positiuum, sed priuationem diuisionis. Ergo si vnum quod conuertitur cum ente, vt ponebat Plato, non dicit formaliter nisi priuationem diuisionis, sequitur quod non sit totaliter & essentialiter idem cum vno. quod est principium numeri.

Secunda opinio est quorumdam modernorum qui dicunt quod vnum quod est principium nu meri, differt ab vno quod conuertitur cum ente quia vntim quod est principium numeri positiue dicitur, vnum autem quod conuertitur cum ente dicitur priuatiue. Vnde dicunt quod vnum quod est ptincipium numeri, non contrahit vnum quod couuertitur cum ente: eo quod eum priuatione dicatur: sed contrahit ens, sicut hoc quod dico album vel nigrum. Hoc autem sic declarant, quis vt dicunt, quantita econtinua dicitur continua pro vt peificit rem in ordine ad partes: sed dicitur vnum pro vt perficit res in se, & vtraque dicitur positiue, & vtrique respondet vnum priuatiue dictum, quia & continuum, d vnum quod est principium numeri dicuntur vnum: quia dicunt ens indiuisum.

Sed ista positio defficit, quia non fulcitur ra¬ tione, quia non ostenditur quod continuum siue quantitas habeat dare vel causare vnitatem nisi in quantum est indiuisa, sicut etiam in aliis formis. vnde etiam non continuum, non est vnum, nisi in quantum est actu indiuisum.

Secundo dicit quod continuum potest perficere rem in ordine ad partes, & sine ordine ad par. tes, quia de ratione continui est per se diuisibde in infinitum. Illud de cuius ratione est diuidi in diuersa re, non potest eor siderati in ordine ad partes. Ergo &c.

Tertio, quia per vnum quod est principium numeri, aut intendunt aliquam rationem positiuam praeter rationem continui, aut non. Si non, ergo non debet dicere quod continuum duaa rationes posstiuas addat super ens: quarum altera clt vnum quod est principium numeri, & alia continuum. Si autem intelligant per vnum quod est principium numeri, aliam rationem positiuam praeter continuum, deberent explicare quae est illa. Et si dicatur quod illa ratio positiua est vnum quod est principium numeri, hoc est manifestare idem, per idem. Et ideo ratio illa nulla est.

Tertia opinio, quod vnum quod est principlum numeri, addit rem diuersam ab vno quod conuertitur cum ente: super ipsum vnum quod conuertitur cum ente. Hoc autem, probant sic. Quia vt dicunt in rebus materialibus est duplex terminatio scilicet essentialis, & aecidentalis terminatio essentialis fit per formam substantialem, terminatio autem accidentalis quae nihil est aliud quam quantitas secundum quam res dicitur tanta, puta bicubita vel tricubita. Est quidem per quantitatem formaliter, sed propter substantialem finaliter: quia secundum exigentiam formae substantialis, habet quantitas vniuscuiusque mensurari.

Modo dicunt quod terminatio essentialis quae est realiter ipsa forma substantialis, vel essentia ipsa substantiae, per formam tantum principaliter est vnitas quae facit vnum quod conuertitur cum ente. Sed terminatio accidentalis est vnitas quae facit vnum quod est principium numeri. Ad propositum arguunt sic. Sicut se habet terminus essentialis ad terminum accidentalem, ita se habet vnum quod conuertitur cum ente, ad vnum quod est principium numeri. Et hoc, vt videtur, patet ex dictis. Sed terminus essentialis & terminus accidentalis differunt realiter, sicut substantia & qualitas vt patet ex dictis. Ergo, &c.

Sed nec ista positio habet veritatem: quia quae se habent secundum essentialem ordinem vt inferius & superius, siue superius sit commune sicut genus, siue sit commune sicut Analogum: nunquam inferius addit ad superius aliquid re diuersum ab eo. Dico autem essentiali ordine, ad remouendum totum in modo & partem in modo, sicut homo & homo albus. Sed omne quod est, siue sit accidens, siue substantia, se habet ad ens & per consequens ad vnum quod conuertitur cum ente secundum essentialem ordinem sicut inferius & superius. Ergo nee quantitai nec aliquod aliud accidens: potest addi ad vnum quod eonuertitur cum ente sicut diuersum re ab eo licet enim vnitas accidentalis dicat rem diuersam ab vnitate substantiali, non tamen dicit rem diuersam ab vnitate communiter dicta, quae conuertitur cum ente.

Ad rationem ergo dicendum, quod sicut se habet terminus substantialis ad terminum accidentalem, accipiendo essentiale ab essentia commn¬ triter dicta, quae conuenit substantiae & accidenti: ita se habet vnum quod conuertitur cum ente, ad vnum quod est principium numeri. Sed accipiendo essentiale. ab essentia substantiae, maior est falsa. Quia non sic se habet accidens ad ens, vel ad vnum quod conuertitur cum ente, sicut inferius ad superius: sed ad substantiam se habet vt aliquod ens disparatum. Ratio autem procedit ac si quantitas se habeat ad ens communiter dictum, sicut ad substantiam. Et ideo est quarta opinio quam credo veram esse, quod vnum quod est principium numeri, non addit super vnum quod conuertitur cum ente rem diuersam ab eo, quia hoc est est impossibile quod aliquid sit diuersum ab ente communiter dicto, vel ab vno quod conuer. titur cum ente: quia tale non est aliquid ens; sed addit specialem rationem duplicem, scilicet priuatiuam, & positiuam priuatiuam: quia sicut vnum communiter dictum dicit priuationem diuisionis generaliter in quacumque natura, ita vnum quod est principium numeri dicit indiuisionem in quantitate continua: sed vlterius super quantitatem continuam indiuisam addit rationem positiuam ratione fundamenti super quod dicta priuatio spe cialiter fundatur: quae autem sit illa ratio positiua in tertio articulo patebit. Et hoc sit dictum quantum ad primum.

Quantum ad secundum sciendum, quod vnum quod conuertitur cum ente, nullam rem positiuam addit super illud quod dicitur vnum. Et hoc satis patet ex dictis: quia illud quod denominat omne ens si diceret aliquam rem diuersam ab eo quod denominat, sequeretur quod illud esset diuersum ab omni ente, & sicid quod ponitur esse sequeretur quod non esset aliquod ens tale, ergo vnum nondicit rem diuersam additam ei quod dicitur vnum; sed differunt tantum secundum rationem ab ente: illud autem quod addit super ens, secundum rationem, non dicitur positiue, sed priuatiue. Vnde vnum super ens non addit formaliter loquendo nisi indiuisionem. Vnde vnum quod conuertitur cum ente, duo importat in sua ratio. ne Vnum materialiter quod est posniuum, scilicet ens vel entitatem, & aliud formaliter quod est priuatiuum scilicet indiuisionem.

Sed tunc est dubium quomodo vnum quod conuertitur cum ente dicat aliquid priuatiuum, cum priuatio importet imperfectionem: vnum autem quod conuertitur cum ente non dicat imperfectionem: alioquin non conueniret Deo: nec conuerteretur vniuersariter cum ente perfecto, sed cum ente imperfecto.

Ad hoc dicendum est, quod priuatio quae est carentia rei debite in esse, & pertinentis ad perfectionem carentis; dicit imperfectionem. Alia est priuatio quae significat carentiam alicuius rei. Sed non rei facientis ad perfectionem carentis, sicut Deus dicitur priuatiue incorporeus, a priuatione corporeitatis iquae nata est ab aliquo haberi, seo non a Deo; nec pertinet ad perfectionem Dei qui ea caret, talis priuatio non dicit imperfectioem: & priuatione sic large dictam, dicit vnum quod conuertitur cum ente. Nam dicit priuationem diuisionis quae nata est inueniri in aliquibus entibus, non tamen in illo qui caret tali diuisione: nec talis indiuisio facit ad imperfectionem eius. Et ideo tale non dicit imperfectionem. Ista distinctio priuationis habetur a Philosopho 5. Met.

Similiter etiam dicendum de multo; quod respondet vni quod conuertitur cum ente. Quia nil reale addit super ea quae dicuntur multa, quia super ea, ratio multitudinis non addit nisi quod quilibet eorum sit indiuisum in se: & quod vnum non sit aliud. Esse autem indiuisum in se, & non esse aliud quod differt ab eo per essentiam: conuenit vnicuique per essentiam suam.

Quantum ad tertium, scilicet quid addit vnum, quod est principium numeri, super illud quod di¬1 citur vnum secundum ipsum. Dicendum quod duo sunt quae dicuntur vnum, vnitate quae est principium numeri scilicet subiectum quantitatis; sicut dicimus vnus homo numero, vel vnus equus, qui non solum est vnus vnitate essentiali: sed etiam vnitate accidentali inquantum est seeundum quantitatem indiuisus. Et super tale quod sic dicitur vnum quod est principium numeri addit rem aliquam scilicet quantitatem in qua fundatur vnum quando dicitur vnus equus loquendo de vnitate accidentali quae fundatur in quantitate continua: talis vnitas addit super substantiam equi accidens; ipsa autem quantitas, dicitur vna secundum talem vnitatem. Et super illudquod sic dicitur vnum, vnum quod est principium numeri, addit bene rationem priuatiuam sicut etiam in aliis scilicet indiuisionem continui: sed vltra hoc addit aliquid positiuum. Sed illud positiuum non videtur nisialiud esse re, a quantitate continua; sed solum aliud ratione. Quia videtur nisi quod quantum ad additionem realem vnitas, quae fundatur in quantitate continua, se habet ad quantitatem continuam, sicut vnitas quae est essentialis ipsi substantiae ad substantiam. Et ideo sicut illa non addit aliquid re a substantia; ita nec ista vnitas addit aliquid re, a quantitate continua. Quid autem sit illud positiuum secundum rationem, quod addit vnum quod est pricipium numeri super quantitatem continuam, videtur mihi quod hoc sit ratio mensurae. Et haec est intentio Philosophi decimo Metaphvsicae quod numerus & vnum quod est principium numeri, se habent sicut mensura, & mensuratum. Vnum autem & multa quae conuertuntur cum ente, opponuntur priuatiue. Addit ergo super quantitatem continuam rationem mensurae discretae, secundum quam mensuramus aliqua esse tot, vel quot. Vnde quando aliquis quaerit quot sunt homines, & respondetur ei vnus, vnum ibi non stat pro indiuiduo tantum, ita quod sit sensus dicere quod homo qui est ibi sit indiuisus: imqintendit dicere mensuram discretam secundum quam aliqua mensurantur secundum quod sint tot vel quot. Sed contra hoc obiiciunt quidam tripliciter, Primo, quia vt dicunt cum mensura sit in genere relationis, quia mensura relatiue dicitur ad mesuratum non poterit esse principium speciei existentis in genere quatitatis cum praedicamenta sint impermixta. Secundo, quia relatio mensurae, nihil realiter ponit in mensuraro. Sed illud quod nihil ponit in aliquo non facit ipsum esse principium alicuius speciei, vel alicuius generis. Ergo, &c. Tertio, quia proprietas alicuius non constituit rationem eius. Cum proprietas sit posterius eo, cuius est proprietas. Sed mensura est proprietas vnius quod est pricipium numeri. Ergo &c. Ad primum istorum dicendum est, quod mensura non dicitur relatiue sic quod dicat formaliter ipsum respectum, sicut Pater & Filius, vel paternitas & filiatio: sed dicitur relatiue sicut fundamentum relationis. Vnde est telatiuum secundum dici, sicut quantum refertur ad quantum. Nunc autem licet illud quod dicit res¬ pectum formaliter, non sit species, vel principium spectei. Illud tamen quod est fundamentum respectus; potest esse quantitas, vel principium quan titatis.

Ad secundum patet per idem: quia illa rela. tio rationis mensurae ad mensuratum, non ponitur constituere rationem vnius quod est principium numeri: sed fundamentum eius.

Ad tertium dicendum est, quod si mensura acci piatur pro eo quod est certificare apud intel lectum, quanta sit aliqua res, vel quota sit mensurare est proprietas accidentalis consequens vnum quod est principium numeri: in quantum aliquis per vnum aliquotiens replicatum certificatur de numero illorum quae numerat. Et talis mensu. ratio, non constituit rationem vnius, quod est incipium numeri.

Si autem accipiatur mensurare pro eo quod est facerc rem mensurabilem, puta pro eo quod est facere rem quotam, sic non est proprietas accidentalis, sed essentialis ipsius vnius, sicut essntiale est albedini facere album formaliter; & mensura sic dicta quae facit rem quotam constituit rationen vnius quod est principium numeri.

Circa autem praemissa sunt duo dubia. Primum est, quare in aliis a quantitate non inuenia. tur vnum quod est principium numeri; cum in aliis rebus dicatur quod sint tot, vel quot & possini numerari quot sint, sicut quot sunt Angeli: sicut in quantitate.

Ad hoc dicendum quantum nunc occurrit, quod ea quae habent quantitatem eiusdem ratio. nis specificae, possunt proprie quantitate mensurari per aliquam vnam proprietatem acceptam quantitatiue. In rebus autem differentibus specie in quibus non est quantitas nisi quantitas persectionis essentialis secundum quod vna essentia dicitur maior in perfectione quam alia, non habent quantitatem eiusdem rationis, per quarum vnam mensuretur alia.

Vnde quando dicitur duo vel tres Angeli, propter hoc quod est esse plura, non est ibi aliqua mensuratio proprie dicta: sed quando dicitur plures quantitates, puta decem pedales quantitates, vna cum hoc quod est esse plura, est ibi mensuratio proprie dicta, qua per vnam quantitatem pedalem natum est mensurari quot quantitates sunt ibi. Et ista reperiunturtam in quantitate continua quam discreta.

Aliud dubium est quod videtur secundum premissa, quod quantitas continua, & discreta, non differant re, sed tantum ratione, & sic eadem, vel est in diuersis sneciebus.

Ad istud autem intendo respondere quando quaeretur vtrum relatio addat aliquid supra suum fundamentum, vbi ostendetur vtrum diuersa praedicamenta possint fundari in eadem re. Et sic patet quod addit vnum, quod est principium numeri: super id quod dicitur vnum. Et per idem etiam patet quod addit numerus ipse, super res numeratas. Nam super res numeratas quae sunt subiecte quantitati, addit rem aliquam scilicet quantitatem in qua fundatur. Sed super quantitates numneratas, non addit rem aliquam, sed addit rationem mensurae discretae cuius principium est vnum quod est principium numeri.

Quantum ad quartum satis faciliter patet: Nam constat quod vnum quod est principium numeri, quod fundatur in quantitate contifiua: in Deo non habet locum, nec numerus cuius est principium: sed tantum vnum quod conuertitur cum ente, & pluralitas quae ipsum consequitur De istis autem dictum est quod nullam rem addunt super essentiam eorum de quibus dicuntur.

Illud etiam quod secundum rationem addunt super entitatem quam materialiter important, est priuatiue dictum; scilicet indiuisionem, & hoc est non esse illud.

Vnde notandum est, non esse idem non addere aliquam rem, & non dici priuatiue; quia esse iustum non addit aliquam rem diuersam ab essentia diuina, super essentiam dsuinam; non tamen dicitur priuatiue, sed positiue; quia iustum dicit perfectionem diuinam secundum aliquam aliam positiuam rationem.

Sic ergo termini numerales non addunt rem aliquam, nec formalem in significato eorum, nec positiuam, sed priuatiaum: licet materialiter in suo significato, importer positiuum. Vnde quando dicitur vnus Deus, Iy vnus materialiter importat msam diuinitatem; & formaliter importat eius indiuisionem. Et similiter quandodicitur tres personae, materialiter important ipsas relationes siue personaliter, sed formaliter imporant indiuisionc. uniuscuiusque eorum, & quod vna non sit alia.

Et sic patet quod termini numerales indiuinis formaliter dicunt priuationem; sed materialiter significant aliquid positiuum.

Quomodo autem talis priuatio non dicat imperfectionem, dicendum est.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod illa maior accipiendo eam vniuersaliter est falla.

Nam negare de aliquo illud quod nihil reale ponit in eo dummodo conueniat sibi vel priuatiue vel negatiue est contra veritatem, quia negando ipsam priuationem, dicit oppositam assirmationem sicut in chimera, dicendo chimera non est non homo, falsum diceret; quia ad hoc sequeretur quod esset homo. Ita etiam qui negaret de Deo indiuisionem, vel non diuisionem dicendo Deus non est, non Deus, vel diuisus diceret contra veritatem, quia hoc negando poneret in Deo eeius oppositum, scilicet diuisionem.

Potest etiam aliter dici, quod illa maior est vera de eo, quod nihil ponit in Deo formaliter: nec materialiter.

Termini autem numerales aliquid ponunt in Deo, quantum ad illud quod est materiale in eo¬. rum significato.

Ad secundum dicendum est, quod non est ibi negatio negationis, & circulatio; quia vnum non dicit directe priuationem multirudinis; sed prinationem diuisionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1