Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
DEinde quaeritur vtrum aliquid de alimento transeat in virtutem naturae humanae. Et arguitur quod non. Quia in illud quod semper manet non fluit nec conuertitur: quia in illo tantum fit conuersio alimenti in quo fit deperditio. Sed illud quod pertinet ad veritatem naturae humanae manet stans: nec fluit, nec refluit. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia secundum Philosophum primo de generatione, caro secundum speciem manet: licet caro secundum materiam fluat & refluat. Sed caro secundum speciem est illud quod pertinet ad veritatem naturae humanae. Ergo, &c.
Praeterea, alimentum non transit in illud quod non potest reparari. Sed illud quod pertinet ad veritatem humanae naturae non potest reparari. Ergo, &c. Maior patet. Quia illud quod conuertitur nutrimentum reparatur. Minor probatur. Quia humidum radicale est illud quod pertinet ad veritatem naturae humanae. Sed secundum medicos, humidum radicale non potest reparati. Vnde propter hoc aethica in tertia specie est incurabilis. Ergo, &c.
Praeterea inter humidum radicale & humidum nutrimentale est aliqva distinctio. Ergo nutrimentum non conuertitur in humidum radicale: & sic idem quod prius.
Praeterea, si nutrimentum conuertitur in humidum radicale, sicut in veritatem naturae humanae: non est aliquid in homine in quo non possit deperditio fieri, & quod non possit reparari. Sed hoc est inconueniens. Ergo, &c. Maior patet. Minor probatur.
Primo quia si in quolibet existente in homine possit esse deperditio prioris, & teparatio per aduentum alterius: sequitur quod tale per successionem per quam prius perditur, & extraneum posterius aduenit: posset esse quod in fine vitae homins nihil esset de materia que fuit in principio vitae, si diu viueret. Sed hoc est inconueniens. Ergo, &c.
Secundo sic quia iillud quod secundum quodlibet sui potest teparari: per reparationem potest perpetuari. Sed corpus humanum non potest perpetuari. Ergo nec secundum quodlibet sui reparati.
Praeterea, omne quod est in potentia ad aliquid: mutatur in illud per actionem eius quod est in actu. Sed secundum Philosophum primo de generatione, omne quod nutrit carnem, est in potentia caro. Ergo nutrimentum mutatur in carnem per actionem eius quod est actu.
Praeterea, illa quae sunt similia: communicant eandem formam. Sed nutrimentum in principio est dissimile, & in fine simile: secundum philosophum primo de generatione. Ergo nutrimen¬ tum habet in fine formam nutriti.
Contra est quod dicit Beatus Aug. de vera religione quod corrupta in amittentia formam suam, in membrorum fabircam migrant. Sed membrorum fabrica est de veritate naturae humanae. Ergo, &c.
Respondeo. Cirea istam quaestionem sunt tres opiniones ad quarum euidentiam. Sciendum quod quicquid sit de veritate quid sit formaliter, an sit scilicet adaequatio rei & intellectus, an aliquid aliud: tamen quando quaerimus hic de veritate naturae humanae quaestio est de entitate essentiali naturae humanae quae saltem fundamentum est veritatis formaliter dictae. Vnde illud est de veritare naturae humanae quod est de essentia hominis. De essentia autem hominis sunt forma eius quae est anima rationalis: & materia quae est sub tali forma. Constat autem quod ex parte formae nihil conuertitur in veritatem naturae humanae: quia in animam nihil naturaliter conuertitur. Constat etiam quod diuersorum hominum sunt diuersae an imae quae de nouo creantur. Vnde quaestio se tenet ex parte materiae: vtrum scilicet aliquidsit quod conuertatur in materiam pertinentem ad veritatem naturae humanae. Et hoc nihil est aliud querere, quam querere: utrum aliqua materia de nouo efficiatur sub anima rationali quae est forma humana.
De hoc autem est quaedam opinio quam tenet Magister quod absolute accipiendo naturam humanam, id est, vniuer saliter secundum omnia sua indiuidua, nihil de nouo conuertitur quantum ad materiam in veritatem naturae humanae: imo solum illa materia quae fuit in Adam sub forma humana, est in omnibus alijs. Ita quod aliqua portio de corpore Adae fuit materia filij eius, vel filiorum: & illa multiplicabatur in seipsa vsquequo attingeret ad debitam quantitatem. & per tasem multiplicationem iliius materiae fit augmentum, & multiplicatio hominum de illa materia.
Primum est corporeitas naturae humanae: & potest sic formari ratio. Illa quae communicant in materia vnius rationis secundum quod materia est subiectum transmutationis sunt in potentia ad tnuicem: & materia vnius potest esse sub forma alterius, & econueso. Sed homo & alia corpora elementaria communicant praedicto modo in materia. Ergo materia quae est sub aliis corporibus, nata est esse de nouo sub forma humana: &per consequens materia quae non fuit in corpore Adae nata est esse de veritate naturae humanae. Maior de se patet. Minor probatur. Quia illud ex quo corrupto aliud generatur, & illud quod ex ipso generatur: communicant in materia eiusdem rationis secundum quod materia est subiectum transmutationis. Et hoc est plana. Sed ex homine corrupto possunt generari alia corpora elementarii, sicut ad sensum apparet quod ex homine combusto generatur ignis: & ex homine incinerato generatur terra, ex quibus postea potest generari quodcumque mixtum. Ergo homo & alia vorpora elementaria communicant in materia ciusdem rationis: etiam prout materia est subiectum transmutationis.
Secundum ex quo appnret dicta positio itrationabilis, est. Quia tollit ab homnie nutriri proprie dictum.
Ad cuius euidentiam sciendum, quod ipsi qui sunt praedictae opinionis, dicunt nutrimentum esse necessarium homini, non ad hoc quod conuertatur in veritatem naturae humanae: sed ad ressstendum calori ne, consumat illud quod est de veritate naturae humanae: sicut plumbum ponitur in fornace cum argento ne consumatur argentum. Hoc autem tollit a natura humana nutrimentum proprie dictum. Quia illi soli conuenit nutriti in quo fit deperditio: & in quo fit restauratio deperditi per conuerfionem nutrimenti. Sed secundum istam viam in veram naturam humanam nihil de nutrimento conuertitur: nec per consequens per nutrimentum aliquid reparatur: licet nutrimentum secundum eos resistat, ne natura cito consumatur. Ergo secundum istos vere & proprie natura humana, vel ipse homo non nutritur: sicut etiam nec argentum nutritur ex adiunctione plumbi. Vnde ponere aliquid nutriri, ita quod in nutrimentum non conuertatura est ignorare propriam vocem.
Tertium ex quo ista positio apparet impossibilis, est. Quia tollit naturalem motum augmenti in natura humana. Quia impossibile est naturaliter loquendo, aliquid augeri: nisi, vel per raritatem, vel per conuersionem alterius in ipsum. Quia fi aliquid addatur alicui alteri, & non conuertitur in ipsum: totum ex vtroque consurgens erit maius, sed praeexistens non augetur. Sed constat quod homo non augetur per rarefactionems alioquin esset multo rarior in perfecta aetate, quam in principio suae conceptionis, quod est contra sensum. Ergo oportet quod hoc fiat per conuerfionem alterius in ipsum. Per idem etiam potest ostendi quod ista opinio tollit naturalem multiplicationem hominum.
Nec valet quod dicitur materiam multiplicari in seipsa. Tum qua impossibile est idem intelligi esse multum, vel paucum ad seipsum. Et ideo non potest dici materia multiplicata in semetipsa, nulla additione facta. Tum quia si hoc esset Deo possibile: non tamen esset possibile per naturam. Et sic perniet morus naturalis augmenti: & esset augmentum hominum mir aculosum, quod est absurdum.
Quartum ex quo apparet dicta positio irrationabilis, est. Quia secundum eam ponentes, vt Magister ponit in littera: ex nutrimento generatur caro humana. Tunc arguo illa, caro, aut est caro humana viua, aut mortua: siue non viua. Ponere quod sit caro non viua: est absurdum & contra sensum. Nam tota caro saltem hominis sani, est viua. Sed non potest caro esse viua humana, nifi formetur anima humanaquaeest anima rationalis. Ergo materia quae fuit sub fora nutrimenti, efficitur de nouo sub forma humana quae est anima rationalis. Illa autem materia quae informatur anima rationali pertinet ad essentiam hominis: & per consequens pertinet ad veritatem naturae humanae. Ergo aliqua materia de nouo scilicet materia nutrimenti: conuertitur in virtutem naturae humanae. Vnde dicere quod caro humana generetur ex nutrimento, & quod nutrimentum non conuertatur in ueritatem naturae humanae: est implicare contradictionem.
Secunda opinio est quod in communiloquendo de natura humana, aliquid de nouo conuertiin veritatem naturie humanae. Quia in foetu aliqua materia quae non fuit sub forma patris vel matris: efficitur isub forma flij. Et dicunt quod illa pars materiae cui primo infusa est anima ratio¬ nalis, est principaliter de veritate naturae humanae: nec potest restaurari nec amplius in ipsum aliquid conuertitut: nihilominus de alimento tantum conuertitur in carnem & ossa. Et sic de alijs quantum sussicit ad debttam quautitatem prolis: & illa caro est diuersa situ a prima, & pertinet non primario, sed secundario ad veritatem naturae humanae. Postquam autem preducta est proles ad debitam quantitatem nihil amplius conuertitur de alimento in veritatem naturae humanae: nec quantum ad illud quod est primo de veritate naturae humanae, nec quantum ad illud quod est secundario: sed alimentum sumitur ad impediendum ne calor consumat illud quod est de veritate natu ae humanae,
Hac autem positio breuiter tollit nutrimentum. Quia vt dictum est, impossibile est aliquid nutriti, nisi fiat in eo deperditio, & deperditum repatetur per conuersionem alicuius in ipsum. Ista autem positio nec primam carnem quum ponit primo pertinere ad veritatem naturae humanae: nec secundam quam ponit secundo pertinere ad veritatem eiusdem naturae ponit repatari per conuersionem alimenti in ipsas: licet eas ponat generari de nouo. Et ideo tollit nutritionem: sicut etiam noti potest dici argentum nutriri in fornace ex ad unct ione plumbi. Tollit etiam modum aug mentiproprie dicti. Quia additio carnis posterioris ad carnem priorem, licet faciat aliquod totum maius quam sit princ palis caro, non tamen facit quod caro praecedens sit aucta: sicut si addimus sigitum ligno, non facit augmentum in priori ligno. Et ideo ista positio tollit augmentum proprie dictum: secundum quod quaelibet pars aucti est aucta.
Et ideo est tertia opinio quae ponit quod nutrimentum conuertiur in veritatem humanae naturae. Ita quod coruertatur mn illud quod primo per tinet ad veritatem naaturae humanae. Ita quod (inficit) forma nutrim enti cotrumpitur: & materia quae etat sub formia nutrimenti efficitur sub forma nutriti. Et quia nihil quod fuit in nutrimento remanet subforma eius quod nutritur, nisi prima materia quae non habet vnde distinguatur ab alia, facta conuersione nutrimenti. illud quod conuersum est de nutrimento, & nutritum non distinguitur situ & subiecto a reliqua carne quae sunt vna caro minus tamen pura & minorem vircutem speciei habens quam ante. Sicut vinum post mixtionem aquae non est ita purum: nec ita perfecte habet virtutem vini, sicut aliud. Et haec opinio porest patere ex praedictis. Quia non possunt saluari proprie nutritio & augmentum, nisi ponatur sic alimentum conuerti in veritatem naturae humanae.
Ad primum ergo in oppositum respondendum est. Ad cuius cuidentiam sciendum, quod illud verbum philosophi quo dicit quod caro secundum speciem manet caro, secundum materiam non manet, exponitur tripliciter quantum ad distinctiorem quam ponit de carne. Nam quidam dicunt quod caro secundum speciem, & caro secundum materiam sunt diuersae partes carnis ab inuicem situ & subiecto distinctae: & vna pertinet ad veritatem naturae humanae quae nec fluit, nec restauratur.
Haec autem opinio manifeste falsa apparet. Primo quia sicut apparet ex dictis non est dare aliquam carnem signatam in homine in qua non fiat deperditio & restauratio. Nec est ibi assignare carnem determintam quae stet & manom: ita quod nulla in ea fiat deperditio & restauratio. Secundo quia secundum Philoserbum ibidem, in omn bus quae habent formam in materia est ponere talem distinctionem. Omnia autem caro est hebens formam in materia. Et ideo emnis caro potest considerari & secundum formam & secundum speciem.
Secundo modo exponitur vt caro secundum speciem sit cato a qua dependet species carni, & quae est pars quae intrat diffusionem: & carq secundum materiam sit cato, secundum quod ab ea non dependet species carnis, quae dicit partem. quae non intrat diffusionem. Secundum quod Philosophus dicit,. Metaph. quod partes formae: intrant disfusionem: non autem partes materiae. Vnde secundum eum caro & os mtrant diffusionem: sed non hoc caro, & hoc os.
Licet autem possit accipi pars secundum formam, & pars sacundum materiam Para a qua species rei dependet, & pars a qua ron dependet: pars tamen secundum materiam, secundum illum sensum quo Arist. loquitury. Metaph. quando dicit quod partes formae intraiu diffusionem, & non partes materiae: non potest dici quod secundum illum intellectum accipiatur cato secundum speciem, & cato secundum materiam. Quia siue accipiatur magna caro sine qua ponit manere species carnis, siue ita parua, qua non possit minor caro inueniri: distinguitur aequaliter vtrobique caro secundum speciem, & caro secundum materiam.
Et ideo tertio exponitur & melius, quod caro dicitur secundum speciem caro, considerata secundum illud quod habet ex parte formae: & sic dicitur manere. Et eadem cato dicitur secundum materiam considerata secundum illud quos habet ex parte materiae: & secundum hoc dicitur non manere. Quia illud quod est ex parte forme manet: sed illud quod est ex parte materiae fiuit & refluit.
Ad formam ergo argumenti secundum istam expositionem dicendum quod minor est falsa. Ad probationem quando dicitur quod caro secundum speciem manet. Dico quod ly secundum speciem potest determinare ly caro, vt sit sensus, quod illa pars carnis quae est caro seci ndum speciem, semper quantum ad totum remanet. Et sic propositio falsa est; & procedit, ac si diuecsae carnes sint taro secundum speciem, & caro secundum materiam. Vel potest determinare Di manet, & est sensus, quod earo quae potest considerati & secundum speciem & secundum mariam; manet secundum speciem, secundum illud quod est ex parte formae: licet non maneat secundum materia Et sic est vera: nec est cuntra nos Quia ex hoc non sequitut nisi quod illud quod est de veritate humanae naturae non conuertitur in aliquid secundum sormam; ita quod fiat conuersio in formam: sed secundum materiam inquantum noua materia fit sub forma naturae humanae.
Ad secundum dicendum quod humidum radicale est illud quod pertinet ad veritatem narurae humanae in quod conuertitur alimentum. Et quando dicitur quod humidum radicale non potest reparari, si intelligatur quamtum ad materiam. Ita quod materia quae de humido radicali deperditur: non possit per conuersionem reparari, falsum est. Nec sic intelligunt medici sane inrelligentes humidum radicale non posse teparari.S autem intelligatur humidum radicale non posse reparari quamtum ad puritatem naturae: verum dicunt Cum enim caro facta conuersione nutrimenti in ipsa sit minus pura & minus virtuosa, sibut vinum facta mixtione aquae est minus purum & magis debile: caro virtute naturali non potest reparati ad praestinam virtutem. Si etiam aliquod membrum in quo est spiritualis virtus speciei vt manus vel pes amputetur non potest restaurari. Quia non manet virtus speciei quae possit facero conuersionem in manum nouam. Sed manento manu: virtus eius potest conuertere alimentum & restaurationem eius quod per euaporationem de perdoretur de manu. Sic ergo responsio stat in hoc quod humidum radicale potest reparari quamtum ad materiam, manente virtute conuersiua: non autem quamtum ad virtutem speciei.
Ad tertium dicendum quod humidum nutrimentale & humidum radicale differunt sicur via & terminus. Nam humidum nuttimentale dicuntur humores qui sunt in via ad hoc quod conuertantur ad carnem & os & alias partes, quae sunt de essentia hominis. Sed humidum radicale dicitur caro & os & aliae partes quae sunt de essentia hominis in quas dicti humores conuertuntur: ita quod omnis caro viua ad humidum radicale pertinet.
Ad quartum dicendum quod non est aliqua pars in homine in qua non possit fieri deperditio & restauratio quamtum ad materiam: non autem quamtum ad virtutem.
Et ad primum quod inducitur contra. Dicendum quod non sequitur quod materia quae est in principio vitae hominis: & materia quae est in fine, omnino sint diuersae. Quia materia adueniens cedit in unum cum priore, nec facta conuersione distinguitur situ, vel subiecto ab illa: & deperditio fit a toto, non ab hac vel ab illa parte signata materiae. Et ideo semper manet quantum ad aliquid illud quod primo fuit cum quo adueniens cedit in vnum indistinctum.
Ad illud quod secundo inducitur ad idem dicendum. Quod si semper illud quod deperditur in homine quantum ad materiam, & quantum ad virtutem posset restaurari: posset homo in perpetuum continuari in vita. Nunc autem licet manente virtute speciei illud quod deperditur quantum ad materiam possit reparari: non tamen virtus speciei, siue calor quae est virtute conuersiua per adiunxtionem extraneam, potest reparari. Et ideo finaliter ita debilitatur quod nihil potest conuertere: & quod non potest in opera vitae. Et ideo finaliter corrumpitur animal.
On this page