Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio tertia. QVAESTIO QVARTA. Qvarto quaeritur, vtrum Angeli superiores cognoscant per species magis vniuersales.
Et arguitur quod non cognoscant per species. Quia si Angelus cognoscit per species, qua ratione cognoscit per vnam, ea ratione cognoscit per alia. Aut ergo simul cognoscit per omnes, aut per nullam. Non per omnes, quia hoc nullus ponit: quia contingeret ipsum plura simul inteltigere. Ergo per nullam: nullo ergo modo per species.
Praeterea Angelus habita specie, aut est actu intelligens per eam, aut non: sed adhuc est intelligens in potentia. Si primo modo, sequitur quod actu intelliget per omnes species quas habet, quod est inconueniens, vt dictum est. Si secundo modo, tunc adhuc cum habita specie sit in potentia ad intelligendum, sequitur quod indigebit alio motore a quo moueatur ad intelligendum. Et sic pro nihilo ponitur species.
Quod autem non per vniuersaliores species intelligant superiores. Probatur sic. Quia res non cognoscitur in speciali per vniuersale medium, sed per proprium. Sed superiores Angeli cognoscunt tes in speciali, non in vnuersalitantum, alioqui imperfecte cognoscerent. Ergo species per quae vtper medium cognoscendi intelligunt, non sunt vniuersales.
Praeterea si superiores cognoscunt per paucio. res vel vniuersaliores, sequeretur quod esset venire ad Angelum qui cognosceret per vnam, aut per nullam, quod est ineonueniens. Probatio consequentiae. Si ponatur quod infimus gratia exempli, habeat mille, demendo vnam per quemlibet Angelum acceptum supra illum, quando perueniretur ad millesimum, ille intelligeret per vnam, aut per nullam. Cum ergo in Angelis contingatascendere in infinitum, dendo nobiliorem quolibet dato, non est accipere tot species in infimo, quin accipiendo Angelum post Angelum contingat finaliter deuenire, ad illum qui nullam habeat.
In contrarium est illud quod habetur in libro de causis, quod superiores intelligentiae habentfon mas magis vniuersales.
Respondeo hic quatuor sunt videnda. Primum est videre quam beatitudinem importat haec praepositio per: quando quaeritur, vtrum Angelus intelligat per speciem. Secundum est videre, vtrum intelligat per species. Tertium, vtrum ille species sint acquisitae, vel innatae. Quartum est, vtrum superiores intelligant per species magis vniuersales.
Qvantum ad primum ergo sciendum, quod per dicit habitudinem alicuius causae communiter, siue aliquid aliud dicat, siue non. Quatuor sunt eausae per quas, siue propter quas potest aliquid esse tale vel tale. Sicut aqua est calida sicut per causam subiectiuam, & materialem per potentiam receptiuam caloris, sicut per causam efficientem est calida per ignem calefacientem. Sieut per formam, per calorem ipsum; sicut per finem, siue propter finem, propter coctionem, vel lotionem, vel aliquid tale.
Et sic etiam quando quaeritur per quid intelligit Angelus, potest quaeri per quid sicut per principium passiuum & susceptiuum in quo recipiatur talis actus intelligendi. Et sic non est dubium quin sit illud per quod Angelus intelligit, quia est sua potentia intellectiua, in qua sicut in subiecto recipitur suus actus intelligendi.
Similiter si fiat quaestio de causa finali, non est dubium propter quid Angelus intelligat. Quia propter hoc vtperficiatur, & inter perfectiones accidentales haec est summa perfectio.
Si autem quaeritur per quid intelligit, quid scilicet illud quod facit ipsum formaliter, & denominat intelligentem. Etiam facile est videre. Quia hoc est actus intelligendi & nihil aliud, sicut etiam sola albedo facit album formaliter: ita solus actus intelligendi facit intelligentem formaliter.
Si autem quaeratur per quid sicut per principium actiuum quo agens agit, Angelus intelligat: sic intelligit quaestio, quando quaeritur, vtrum Angelus intelligat per speciem, sicut per principium actiuum per quod Angelus faciat se intelligentem in actu.
Quod autem aliquando dicitur, quod species est principium formale quo intelligens intelligit:fi bene intelligatur, non est contra praemissa
Ad cuius euidentiam sciendum est, quod effiee, re respicit duo, vnum vt agens, & aliud vt formam quae est principium agendi. Quando ergo dicitur quod species est principium formale intelligendi, sensus est, quod species non est principium effectiuum quod est suppositum agens: sed quod est principium effectiuum quod est forma agentis. Non autem est sensus, quod species formaliter denominet intelligentem esse intelligentem, vel faciat formaliter intelligentem: sicut albedo formaliter facit esse album. Sensus ergo quaestionis est, vtrum Angelus intelligat perspeciem, sicut per principium effectiuum intelligendi.
Qvantum ad secundum sciendum, quod quantum ad Doctores modernos, vel etiam Sanctos, nullus ponit Angelum intelligere per essentiam suam alia a se nisi in quadam generali, & hoc rationabiliter. Tum quia essentia Angeli non est sufficiens principium repraesentandi omnia: tum quia non videtur quod subiectum sit principium effectiuum sufficiens illorum accidentium, quae per se & de necessitate non consequuntur ad ipsum sicut per se passiones. Tale autem accidens non est omnis actus intelligendi, alioquin semper & de necessitate intelligeret omnia quae natus esset intelligere. Et ideo relinquitur quod Angelus vel intelligat per species aliquas quae sunt similitudines rerum, siue per aliquam formam sibi inhaerentem, vel per hoc quod mouetur a rebus extra: ita quod sicut aqua calefit per ignem extrinsecum sicut permouens & agens: ita etiam dieatur Angelus intelligere per hoc quod moueatur ab extra.
Sunt ergo ad nune tres opiniones de hoc. Prima ponit quod Angeli nec aliqnid aliud intelligunt per aliquam formam sibi inhaerentem: quia videtur eis impossibile esse quod idem subiecto sit mouens & motum. Et ad hoc adducunt duas rationes.
Prima talis est: quia impossibile est idem secundum idem esse in actu, & in potentia. Agens autem agit secundum quod est in actu, & recipiens recipit & patitur inquantum est in potentia. Ergo impossibile est quod idem secundum idem, sit agens & patiens. Sed si idem subiecto mouet se, idem & secundum idem esset mouens & motum: quia totum est quod mouet, & totum est quod mouetur, & non altera pars ipsius totius, Ergo impossibile est quod idem subiecto sit mouens & motum. Sed si Angelus moueret se per speciem ad intelligendum: idem subiecto esset mouens & motum. Quia in Angelo nihil potest esse distinctum situ & subiecto ab alio. Ergo, &c.
Secunda ratio adducitur quasi ad fortificandum istam. Quia similis incompossibilitas est quod idem sit mouens & motum in corporalibus & spiritualibus: quia ista incomposs ibilitas fundatur in repugnantia potentiae & actus quae communis est omnibus: sed in corporalibus non potest idem esse subiecto mouens & motum: imo in corporalibus si aliquid mouet se, oportet quod pars per quam mouet, & pars per quam mouetur, sint distincte situ & subiecto, sicut patet in animalibus. Ergo eriam impossibile videtur quod in spiritualibus idem subiecto moueat seipsum.
Sed his non obstantibus, licet mihi videatur, quod idem & secundum idem per essentiam non possit proprie agere & pati, accipiendo agere pro quocunquereducere in actum, & pati pro reducitamen non videtur mihi quod idem subiecto per diuersa per essentiam non possit agere & pati. Et hoc esse verum ostendo duplici ratione ad nune.
Primam accipio ex dictis eorum quae sunt: contrariae opinionis. Quia ipsi ponunt quod fantasma mouet intellectum & vlterius voluntatem. vlterius voluntas mota mouet fantasina Sed ista ng sunt totaliter distincta situ & subiecto. Quia fantasma habet pro subiecto totum aggregatum ex anima & corpore: intelligere autem pro subiecto habet solam animam mediante potentia intellectiua & volitiua. Ergo in motione, mouens & motum non distinguuntur totaliter subiecto. Vnde subiectum vnius, & subiectum alterius non differunt, nisi sicut totum & pars. Quia totum coniunctum est subiectum fantasmatis. Sed pars quae est anima est subiectum intelligendi & volendi: parr autem & totum non distinguuntur subiecto nec situ.
Secunda ratio talis est. Quia illud quod mere, patitur ita quod in nullo agit in quocunque actu suo, non habet dominium sui actus. Sed Angelus habet dominium super aliquem, saltem actum volendi suum. Ergo oportet ponere quod aliquando moueat se ad volendum. Et sic idem subiecto est mouens & motum.
Si dicatur quod mouet per se accidens; quia mouet aliquid aliud extrinsecum a quo postea mouetur. Non videtur sufficere. Primo quia licet fantasmata moueantur ad nunc a voluntate vt sic, vel sic, vel hoc, vel illud repraesentent a quibus postea mouetur intellectus & voluntas: tamen res exteriores non ita ad nutum obediunt voluntati hominis, vel Angeli, vt hoc vel illud sit praesto ad apparendum sic, vel aliter. Secundo, quia si ponatur tantum vnus Angelus factus, & nihil aliud preter ipsum, non haberet dominium sui actus: quia non haberet in quod exterius ageret a quo postea posset moueri: quia in Deum non posset agere, & nihil aliud ponitur esse praeter ipsum & Deum. Et ideo non videtur quin idem subiecto possit esse agens & passum per diuersa per essentiam.
Ad primum ergo quod adducunt in contrarium, dicendum quod aliud est quod agit, & a liud illud secundum quod agit. Quod agit est suppositum agens. Sed illud secundum quod agit, est ratio agendi. Et simile est de eo quod patitur, & secundum quod patiens patitur. Licet ergo totum sit illud quod patitur, & totum sit illud quod agini non tamen oportet quod totum sit illud secundum quod agit, vel secundum quod patitur: quia totum non est ratio agendi vel patiendi, sed aliquid eius. Et ideo dico, quod licer idem subiecto moueat & moueatur, non sequitur quod secundum idem sit mouens & motum.
Ad secundum dicendum, quod in corporibus bene potest esse principium actiuum in eodem subiecto cum actu causato per ipsum: sicut in aqua calor quem credo esse principium effectiuum raritatis. Et hoc idem credo de grauitate respectu motus deorsum. Non tamen dicitur quod illud in quo est tale principium actiuum moueat se. Sic non dicitur quod aqua rarefacit se: sed iunis mediante calore impresso in aqua rarefacit aquam: & similiter dans formam grauitatis graui: mouet graue mediante grauitate. vnde in corporibus idem subiecto non est mouens & motum. Si autem aliquid mouet se in corporibus: oportet quod pars secundum quam mouet, & pars secundum quam modetur, sint di¬ stinctae situ, sicut patet in animalibus. In spiritualibus autem non solum contingit quod principium actiuum, & illud cuius est principium effectiuum, sint simul subiecto: imo etiam contingit in eis quod idem mouet & mouetur. Cuius ratio est: quia vbi non est nisi vnus motus principalis, & vnus terminus principalis motus, totum oportet reducere in vnum motorem: ita quod omnia quae concomitantur per se terminum motus reducuntur in eundum motorem. Vnde quia calefactio aquae est principalis motus, quando aqua calesit, raritas aurem & alia consequuntur hunc motum quasi termini per accidens: omnia reducuntur in motorem qui calefacit aquam. Et quia omnes formae naturales quae per ordinem se habent in ratione causae & causati, de necessitate sequuntur & sunt simul, nisi sit impedimentum: & ideo in eodem subiecto secundum acquisitionem talium non est nisi vnus motus principalis habens vnum terminum principalem, & alia quasi terminos per accidens & quasi ex consequenti.
Ad hoc quod sint inter talia diuersae motiones, oporter quod haec fiant indiuersis subiectis. Nam motus plurificatur secundum plurificationem terminorum. Sicut dealbatio & calefactio: quando albedo non se habet consecutiue ad calorem: quia tunc esset vnus motus principalis. Et etiam plurificatur secundum plurificationem fubiectotum. In supernaturalibus quando plures formae vel actus se habent per ordinem in ratione causae & causati: sicut amor finis est causa electionis eorum quae sunt ad finem: & cognitio permissae est causa cognitionis conclusionis. Non tamen de necessitate se consequuntur, & sunt simul: imo possunt ibi esse diuersi motus in diuersis temporibus, vel etiam in diuersis nunc temporis: ita quod sint distinctae motiones per se, qualibet illarum existente. Et hoc est, quia habita vniuersili cognitione boni, vel alicuius eadem creatura supernaturalis nata est se sistere modo quo infra in tractatu de li. ar, exponetur: ita quod motio qua mouetur ad volendum sistere, vel deliberare, vel inquirere, est alia motio principalis per se & inquisitio alia.
His praemissis, ad formam argumenti dicendum, quod maior non habet veritatem. Quia non est similis ratio in incomnpositis, & spiritualibus sicut in corporalibus ad hoc quod idem subiecto moueat, & moueatur. Ad probationem, dicendum quod repugnantia potentiae & actus faciunt in omnibus generaliter quod non possit esse idem per essentiam principium actiuum & passiuum. Sed vlterius in corporalibus incompossibilitas secundum quam idem subiecto non potest se mouere, prouenit ex hoc quod in naturalibus subiectum motum non potest se sistere in principio propter quod requiritur, vt sint ibi diuersae motiones principales secundum primo & secundo causatum. Et ideo non possunt ibi esse motiones diuersae nisi in diuersis subiectis quantum ad illa quae nata sunt consequi se, sicut effectus causam: propter quod omnia quae causantur in eodem subiecto, oportet reducere in motorem extrinsecum qui fuit causa primi motus ad quem alia de necessitate consequuntur
Alii autem dicunt quod Angeli intelligunt per aliquid sibi inherens. Sed illud, vt dicunt, non est species sed habitus scientialis, & inter alias rationes factas principaliter ad quaestionem.
Primo, quia in nobis habitus scietiae differt aspecie. Quia species facit simplicem apprehensionem de re: sed scientia facit promptitudinem deflucendi & discurrendo de vno complexo in aliud. In illis ergo in quibus non est discursus sed simplex apprehensio, quia omnia cognoscunt simplici apprehensione, principium cognoscendi magis habet rationem speciei quam scientiae, nisi aliquis velit aequiuoce vti his omnibus. Sed Angeli sunt huiusmodi. Ergo, &c.
Secundo, quia quaero de isto habitu quem ponunt. Aut repraesentat naturas rerum, aut non.S non. Ergo res per ipsum non intelliguntur. Si sic, cum species nihil aliud sit quam quaedam forma quae dicitur similitudo rei in repraesentando rem: quia rem repraesentat, sequitur quod non est differentia nisi in verbo: quia talem formam vocamus speciem. Vnde ponere talem formam & negare speciem, videtur contradicere: vcl vdsle vti his nominibus aequiuoce.
Tertia opinio est, quae ponit quod Angeli intelligunt per species, id est, per quasdam rerum similitudines eis immanentes. Et hoc videtur mihi rationabilius, quantum ad hoc quod per tales species intelligant & quidditates specificas rerum. Et hoc propter duas rationes quarum,
Prima supra tacta est. Quia nisi illa pars per quam praesentatur eis bonum quod debent appetere aliquo modo subesset virtuti eorum, & dominio eorum, ita quod possint eis vti cum velint, non viderentur habere dominium sui actus.
Secunda ratio talis est. Angelus non dependet ab alio insua perfectione voluntaria, ita quod in proprietate sua non sit habere perfectionem suam nisi alio existente. Sed si Angelus in intelligendo moueretur ab extrinseco, dependeret in sua perfectione voluntaria secundum naturam ab existentia aliarum rerum: ita quod non posset intelligere rosam nisi rosa esset. Et si dicatur quod imo, quia per causam non videtur sufficere: quia saltem semper erunt aliqua exteriora, quibus non existentibus Angelus non haberet suam perfectionem. Et in hoc videretur imperfectior multis animalibus in quibus, saltem quandoque est aliquid immanens, ex quo mouentur ad aliqua absentia: in Angelo autem secundum opinionem negatiuam, species nihil immanens est per quod possit se mouere ad aliquid: sed suam motionem & perfectionem semper expectaret ab alio. Sicut aerlumen a sole, quod non videtur multum conueniens.
ARTICVLVS TERTIVS. Qvantum ad tertium supposito quod Angeii intelligant per species, vttum illae sint innatae vel acquisitae.
Videtur mihi probabiliter quod sint concreatae siue innatae. Et hoc videtur probabile ex similitudine corporalium, in quibus superiora formas per duas operantur non acquirunt per generatio, nem & motum, sed habent eas statim cum sunt & eis concreantur: sicut virtus calefactiua solis, & stellarum, & sic de aliis.
Sic etiam licet intellectus inferiores scilicet humani, acquirant formas intelligibiles a rebus: tamen intellectus superiores, scilicet Angelici, formas intelligibiles debent habere non acquirendo a rebus, sed a sua creatione debent eas habere inditas.
Alia etiam ratio adducitur. Quia non videur A quod possit fieri abstractio a rebus sensibilibus ad intellectum nisi mediante sensu & fantasmate; quae in Angelis non sunt. Et ista ratio procedit quantum ad cognitionem sensibilium. Quia quantum ad alia, illi de opposita opinione possent dicere quod essentia vnius Angeli mouet intellectum alterius per set sicut sensibile exterius mouet sensum:
ARTICVLVS QVARTVS. Qvantum ad quartum videtur rationabile quod superiores Angeli intelligant per pauciores species: & per species magis vniuersales. Et hoc etiam videtur probabile ex his quae videmus in corporalibus. Quia quanto corpora sunt altiora: tanto per pauciores vintutes se extendunt ad multos esfectus. Eicut sol per vnam virtutem se extendit ad omnia generabilia & corruptibilia per diuersos effectus.
Notandum autem quod quando dicitur superiores intelligunt per species vniuersales & per medium velle: quod medium velle potest accipi dupliciter. Vno modo quia repraesentat rem in vniuersali tantum, & non in speciali: secundum iuum proprium esse. Et isto modo non dicitur quod Angeli superiores intelligant per species vniuersales, siue per medium vniuersale, alioquin imperfectiorem cognitionem haberent de rebus quam inferiores. Alio modo dicitur medium vniuersale siue commune: quia se extendit ad multa repraesentanda: ita quod non solum repraesentat hanc rem, puta hominem, sed etiam alia. Sicut dicimus quod sol est vniuersalis causa: quia eius causalitas se extendit ad multa, & tamen est proprium vniuscuiusque. Quia vnumquodque quantum ad suum proprium, & in particulari causando: ita quod est proprium causando, repraesentando, proprium rei est vniuersale se extendendo ad multa. Et sic dicuntur superiores Angeli intelligere per species vniuersales, siue per medium vniuersase.
Si autem quaeratur quomodo vnum medium possit repraesentare multa quantum ad sua propria. Dico quod hoc est propter efficaciam suae virtutis in repraesentando.
Quod autem dicitur, quod superiores Angeli habent species pauciores, dupliciter potest accipi. Vno modo, quod secundum quod Angelus accipitur super Angelum, dematur vna species. Alio modo, quod omnes Angeli eiusdem generis propinqui intelligant per aequales species, ita tamen quod secundum quod differunt specie Angeli, magis & minus clare cognoscant per eas, & ipsaemet species sint excellentiores in vno quam in alio: licet sint tot, sicut etiam Deus posset influere animae excellentiores similitudines rerum quam sint illae quas abstrahunt dato quod essent tot quot sunt illae quas abstrahit. Et hoc videtur mihi magis probabile. Et hic simile potest accipi in viuentibus materialibus. Dicimus enim quod in perfectiorihus viuentibus sunt plures operationes, & plures potentiae animae, sie anima plures habens potentias: ita quod sicut in Angelis dicuntur habere superiores pauciores species: ita e conuerso superiora in viuentibus corporibus dicuntur habere plures potentias. Sed hoc non est intelligendum, quod secundum vnamquamque speciem viuentium addatur vna potentia: alioquin in supremo animali, puta in homine essent plusquam viginti millia potentiae anime. Et ideo additio in potentiis viuentium materialium, est intelligenda secundum generales gradus viuentium, & non secundum species. Et e contra subtractio specierum non est secundum vnamquamque speciem Angelorum, sed secundum genera, puta secundum ordinem, vel secundum aliqua alia genera magis propinqua.
Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod non oportet quod Angelus intelligat per omnes species, aut per nullam: imo quantum ad simul intelligendum per quandam intelliget, & per quandam non intelliget.
Si quaeratur quid determinabit ad illam. Dico quod voluntas Angeli, secundum quod vult vu hac vel illa.
Et si dicatur quid determinabit voluntatem Angeli. Dico quod secundum qund mihi videtur Ant gelus semper est in actu intelligendi essentiam suam, & ea quae sunt in ea, vt quaedam res & quaedam accidentia eius, prout in causa intelligitur effectus. Licet non vtatur qualibet specie in eo existente vt medio cognoscendi alia, & quod semper intelligit aliquid pertinens ad ipsum per quod moueatur vt velit aliquid. Secundum autem quod ei quod vult, magis congruit vnum considerare vnum quam aliud: secundum hoc magis vult vti specie illius quam alterius. Quod autem nunc vnum, nunne aliud velit, potest prouenire ex multis causis. Vel quia res quas cognoscit, mutantur: & per consequens videtur ex illo generali intuitu quo videt ea quae ad ipsum pertinent, aliquid nunc esse volendum quod non prius. Vel hoc fit ex reuelatione alterius, v el locutione.
Si autem vltra quaeratur, quod cum velle sequatur intelligere, quid est illud intelligere, quod saltem ordine praecedit in ipso omne velle, & quare id praecedit plusquam aliud.
Et ad hoc dico, quod illud est intelligere seippsum, & ea quae ad ipsum naturaliter pertinent: & hoc intelligere magis procedit quam alia. Quia hoc ipsum naturaliter consequitur sicut per se passio, & magis naturaliter conuenit ei quam alia.
Ad secundum dicendum, quod Aagelus non semper est in actu intelligendi per speciem quam habet. Et quando dicitur, quod ergo adhuc est in potentia ad intelligendum, & per consequens requiritur alius motor. Dico, quod habita specie est adhuc in potentia ad intelligendum, & in potentia passiua secundum etiam potentiam intellectiuam, & in potentia actiua secundum speciem, & tamen requiritur alius motor, sicut aliud principium mouens, scilicet voluntas determinans ad vtendum hac specie vel illa: ita quod species sine impulsu, non est sufficiens ad mouendum, nec voluntus sine specie. Sicut acuties securis non sufficit ad scindendum sine impulsu art ficis: nec impulsus artificis sine acutie securis. Quomodo autem voluntas determinetur, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod aequiuocatio est de medio vniuersali. Quia medium vniuersaliter accipiendo pro medio quod in vniuersali repraesentat rem, & non in particulari, non facit cognitionem propriam de re. Sed medium quod dicitur vniuer sale, quia se extendit ad multa, representando ramen propria cuiussibet illorum, facit cognitionem propriam & determinatam. Et sic illae species vniuersales sunt mere vniuersalia.
Ad quartum dicendum, quod illa ratio procedit ac si secundum quemlibet Angelum accep¬ tum dematur vna species: quod non necessarium vt dictum est. Dato est quod ita esset, adhuc non requireretur quod esset deuenire ad Angelum qui intelligeret per vnam speciem, aut per nullam. Tum quia Angelus infimus habet multo plures species intelligibiles quam sint naturae specificae Angelorum, scilicet species omnium rerum maturalium. Item etiam secundum quod contingeret adderet ad Angelum supremum alium, & sic deinceps ita oporteret addere ad Angelum infimum species intelligibiles. Ex quibus duobus faciliter patet, quod si demeretur vna species intelligibilis secundum vnam quamquam speciem Angelorum ascendendo, non oporteret tamen deuenire ad Angelum intelligentem per vnam speciem tantum, aut per nullam. Sed vetum est, quod si Angelus infimus non haberet nisi tot species intelligibiles quot sunt naturae specificae Angelorum, & quod secundum vnumquemque Angelum demeretur vna species, oporteret quod supremus haberet tantum vnam speciem. Sed hoc non oportet, vt dictum est.
On this page