Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum charitas augeatur
DEinde quaeritur vtrum charitas augeatur. Et arguitur quod non: quia aut hoc est secundum gradus in essentia, aut secundum gradus in esse: non secundum gradus in essentia quia hoc variat speciem: Nec secundum gradus in esse cum esse sit simplicius & actualius quam essentia: Ergo nullo modo.
In contrarium est Augustinus qui dicit quod charitas meretur augeri, vt aucta mereatur perfici: Ergo, &c.
Respondeo, hic sunt tria principaliter attendenda vel ostendenda. Primo, quae sit ratio quod quaedam formae recipiant magis & minus. Deinde quia hoc non potest esse sine latitudine in essentia, vel in esse: Inquiretur vtrum hoc attendatur penes esse vel essentiam. Tertio, inquiretur vtrum tale augmentum debeat dici proprie augmentum vel alteratio.
Quantum ad primum. Primo intendo ponere opinionem aliorum: Et postea ponam illud quod videtur mihi. Dicunt ergo quidam quod nulla forma secundum suam absolutam & specificam acceptionem potest habere variationem aliquam vel secundum magis vel secundum minus: quia variatio quae accipitur secundum absolutam rationem formae, est variatio secundum speciem, & secundum alietatem differentiae specificae: magis autem & minus accipitur secundum eandem speciem. Et ideo variatio quae conuenit formae secundum magis & minus accipienda est secundum esse quod habet forma in hoc indiuiduo vel illo: variatio autem conuenit secundum aliquas partes: hoc autem potest esse vel secundum partes materiae vel secundum partes formae siue speciei. Vocant autem partes materiae illas a quibus esse rei non dependet, sicut esse hominis non dependet a tanta carne, licet dependeat a carne absolute sumpta. Partes autem speciei vocant a quibus esse rei dependet, & intrant eius rationem, sicut subiectum intrat rationem accidentis. Secundum autem variationem in partibus materiae attenditur magis & minus, vt dicatur aliqua caro maior vel minor secundum quod plus habet de partibus materiae: sed secundum variationem in partibus speciet non attenditur magis & minus, & quia substantia non potest habere diuersam habitudinem ad partes speciei, scilicet ad ea quae eius intrant deffinitionem; quia non deffinitur per aliquid extra essentiam, ad quod possit diuersimode vel variabiliter vel aliter se habere. Accidens autem potest variabiliter se habere ad subiectum, quia intrat deffinitionem suam: Et hoc dupliciter: scilicet vel quia inuenitur in subsectis diuersarum specierum, vel quia est separabile vt possit in esse & non inesse: & ideo vt dicunt illa accidentia quae vel inueniuntur in subiectis diuersarum specierum, vel quae sunt separabilia suscipiunt magis & minus, & alia non; licet possint habere magis & minus, sicut subiecta in quibus sunt.
Ista opinio non videtur mihi vera: quantum enim ad hoc quod ratio suscipiendi magis & minus sit separabilitas accidentis vel concernere subiecta diuersarum specierum, non videtur verum. Primo, quia rectus angelus non suscipit magis & minus & tamen est accidens separabile. Secundo, quia variatio quae est secundum inesse & non inesse eidem non est eiusdem rationis cum illa quae est secundum magis. & minus inesse: sed ratio variationis quae est secundum inesse & non inesse, est separabilitas accidentis: Ergo ratio variationis quae est secundum magis & minus inesse non est separabilitas, sed aliquid aliud. Tertio, quia concernere diuersa subiecta non potest esse causa eius quod in vno & eodem subiecto inuenitur, quia non potest res manere ablata eius ratione: illud autem quod in vno & eadem subiecto natum est inueniri potest manere circonscripta diuersitate subiectorum: Sed in omnibus formis recipientibus magis & minus, potest inueniri magis & minus in eodem subiecto: Ergo, &c. Si ergo tantum in diuersis subiectis inuenitur forma magis vel minus habere, & non in eodem subiecto, tunc vere diceretur quod concernere diuersa subiecta specie esset causa & ratio suscipiendi magis & minus: nunc autem non est ita.
Alii dicunt, quod cum illud a quo res sortitur speciem sit indiuusibile; illa accidentia quae sortiuntur speciem ab intra, sicut albedo vel aliud consimile, non habent quod sint maiora vel minora in essentia sua abstracte accepta: vt quod sit maior vel minor albedo; sed tantum potest dici magis vel minus participata a subiecto, & hoc nisi includat indiuisibilitatem ex se, sicut bicubitum tricubitum, & sic de aliis quantitatibus quae acci¬ piuntur modo numeri: vel per eam subiectum habeat esse simpliciter sicut forma substantia. Si autem sortiantur aliqua accidentia speciem ab aliquo extra ad quod ordinentur; tunc manente eadem specie potest esse variatio in essentia abstracte dicta vt dicatur maior vel minor: & quia motus habet speciem a termino, & virtus ab obiecto, & habitus & dispositio ab eo ad quod disponit vel habilitat: ideo dicitur in essentia motus maior vel minor, & virtus maior vel minor: similiter habitus vel dispositio quae est, non solum ad operationem, sed etiam quae est ad naturam, sicut dicitur maior vel minor sanitas. Ista quae videntur esse verba Reuerendi Doctoris Sancti Thomae, possunt bene vel male intelligi: quia si ita exponerentur sicut quidam exponunt, non credo quod habeant veritatem, nec quod sic intellexerit Sanctus Thomas. Nam quando dicitur quod aliquid habet speciem ab alio extra se ad quod ordinatur, si intelligatur formaliter & intrinsece, videtur mihi impossibile quod aliquid habeat formaliter & essentialiter speciem ab eo quod est diuersum ab eo per essentiam, & praecipue in formis quae pertinent ad praedicamenta absoluta: quia esse in genere vel in specie per aliquid formaliter & essentialiter, est esse in genere per illud quod est de essentia sua: illud autem quod est de essentia rei non potest esse extrinsecum ab esse rei: ideo, &c. Sed bene potest cadere in ratione qua res deffinitur quantum ad suum esse specificum aliquid in obliquo quod sit extrinsecum a quo res habeat speciem vel esse, vel sicut a fine, vel sicut ab efficiente: & sic habent habitus speciem ab obiectis. Terminus autem motus qui est forma acquisita per motum non ponitur realiter esse diuersus a motu: nam communiter ponitur quod forma acquisita per motum, & motus, sunt idem realiter. Et quando etiam vlterius dicitur quod accidentia quae sortiuntur speciem ab intra, vt albedo & calor & similia quae in essentia sua abstracte dicta non habent quod dicantur maiora vel minora, vt scilicet dicatur vna albedo maior alia: si sic intelligatur scilicet quod in essentia talium formarum non sit realiter loquendo aliqua latitudo graduum, sic quod albedo intensa essentialiter non sit perfectior quam remissa: credo esse falsum, nec sic intellexit S. Thomas, cum ipse in secunda secundae quaestione 24. articulo quo quaerit vtrum charitas augeatur: dicat quod dicere charitatem augeri secundum radicationem in subiecto, & non augeri seipsa secundum essentiam, est ignorare propriam vocem. Sed nullus negat quin omnis forma quae recipit magis & minus augeatur secundum radicationem in subiecto: Ergo etiam opportet dicere quod augeatur secundum essentiam, secundum ipsum. Quod etiam dicitur quod illud a quo aliquid habet speciem, opportet esse indiuisibile: si intelligatur de indiuisione quae est in diuersas differentias essentiales, siue formales diuidentes per se genus, verum est. Sed si intelligatur de indiuisione secundum diuersos gradus eiusdem formae, falsum est. Vnde nec Sanctus Thomas dicit simpliciter illud a quo sortitur speciem nullo modo esse diuisibile, sed dicit quod est quasi indiuisibile.
Quantum autem ad istum articulum videtur mihi quod ratio quare aliqua forma suscipit magis & minus, est indeterminato formae specificae, secundum quam est indeterminata ad hoc quod in sua essentia, vel saltem in suo esse vt alii dicunt lit magis perfecta vel minus perfecta: quam indeterminationem alii latitudinem vel in essentia vel in esse nominant.
Ad cuius euidentiam sciendum, quod forma accidentalis secundum speciem specialissimam accepta potest habere triplicem indifferentiam. Vna prout est indifferens ad hoc quod siit in diuersis subiectis specic: & ista indifferentia siue indeterminatio non facii quod tale accidens suscipiat magis vel minus, sed quod sit accidens commune. Secunda indifferentia est secundum quod aliquod accidens potest inesse vel non inesse subiecto: & hoc facit accidens separabile. Tertia indifferentia vel indeterminatio est secundum quam aliquod accidens est indifferens vt plus vel minus vel magis & minus insit subiecto: Et ista indifferentia est ratio, quare aliquod accidens dicitur suscipere magis & minus. Et quia secundum formam habentem talem indifferentiam notus est fieri motus, praecipue quando subiectum esti sub opposita forma, sicut patet de calore & frigore: I secundum autem formam substantialem non est natus esse motus; cum subiectum motus debeat esse ens actu simpliciter, licet in potentia secundum quid: subiectum autem cui acquiritur forma substantialis est in potentia simpliciter: Ideo nulla forma substantialis habet talem indifferentiam vel latitudinem: nec etiam ea quae accipiuntur modo numeri, sicut bicubitum & tricubitum, & breuiter illa quorum ratio consistit in omnino indiuisibili. Dico autem in omnino indiuisibili, quia ratio cuiussibet speciei specialissimae consistit in indiuisibili aliquo modo; quia scilicet non est diuisibilis in diuersas differentias formales, secundum absolutam rationem formae sumptas.
Vlterius est notandum, quod illa indeterminatio vel latitudo potest referri vel ad formam in abstracto significatam, vel ad formam subiectum participans. Secundum primum modum dicitur forma maior vel minor, puta maior vel minor vir tus. Iuxta secundum dicitur subiectum magis vel minus participans, puta magis vel minus virtuosum; ita quod quantum ad rem pertinet, in omnibus in quibus inuenitur magis & minus secundum participationem subiecti, inuenitur maioritas & minoritas quantum ad perfectionem formae: licet communis vsus loquendi non habeat quod aequaliter in omnibus formis quae recipiunt magis & minus, dicatur forma intensa maior, remissa vero minor: consueuimus enim dicere quod vna virtus est maior alia, non autem quod albedo intensa sit maior remissa. Cuius ratio est, quia sicut magnitudo & paruitas, ita etiam & maioritas inuenitur proprie in quantitate molis: & ab hac, transierunt ad alia, secundum quod habent quandam similitudinem cum quantitate: & quia formae quae in sua ratione important habitudinem ad aliquid extra, & praecipue ad tale quid in quo in. uenitur plus & minus secundum se, vel plus vel minus attingi formae quae habent habitudinem ad talia, & prout accipiuntur vt talem habitudinem habentes, sicut virtus importat habitudinem ad obiectum sub quo inueniuntur plurae vel pauca, & in quod tenditur plus vel minus, & ideo dicitur vna virtus maior alia, illa autem quae talem habitudinem non important, secundum quod absque tali habitudine significantur; non habent ita similitudinem cum quantitate, propter quod non consueuit in eis vna forma dici maior alia. Quantum tamen ad rem pertinet, loquendo de magnitudi¬ ne perfectionis secundum quam idem est esse maius quam melius: ita albedo intensa est maior quantum ad magnitudinem perfectionis in essentia quam remissa: sicut & virtus intensa est maior quam remissa. Secundumetiam praemissa possunt verificari dicta Sancti Thomae: quia quando dicit quod illud a quo aliquid sortitur speciem est indidiuisibile, est intelligendum non omnino; sed aliquo modo, scilicet quo expositum est: & hoc innuit suus modus loquendi: quia non dicit quod simpliciter & omnino sit indiuisibile, sed dicit quod opporter quod sit quasi indiuisibile. Quod dicit vltra quod aliqua habent speciem ab aliquo extra se ad quod ordinantur, intelligendum est a causa finali vel efficiente, vt expositum est. Quod dicit vlira quod in tali bus formis quae sic sortiuntur speciem ab extra dicitur forma maior & minor, non sic in aliis, intelligendum est attendendo ad communem vsum loquendi, & ad similitudinem quam habent tales formae cum quantitate, quam non habent aliae: non autem intelligit quin quantum ad rem loquendo de perfectionis magnitudine, forma intesa sit semper essenitialiter perfectior, & quantum ad perfectionem essentialem maior quam remissa. Hoc sit dictum de primo articulo.
Quantum ad secundum dicunt quidam, quod latitudo siue indeterminatio que est in talibus formis est secundum gradum in esse, & nullo modo secundum gradum in essentia. Et hoc probant quatuor rationibus. Prima talis est: quia si qualitas intensa est maior secundum gradus in essentia, quam qualitas remissa, aut hoc est quia qualitas remissa virture continetur in intensa, sicut sensitiuum in intellectiuo, aut quia vni gradui prius existenti additur aliis gradus. Sed neutrum potest esse non primum, quia gradus essentiales quorum vnus virtute continetur in alio differunt specie, sicut patet in exemplo posito de sensitiuo & intellectiuo; qualitas autem intensa & remissa non differunt specie: non potest etiam esse quod vnus gradus addatur alteri, quia tunc tale augmentum fieret per additionem. Ergo nullo modo possunt esse gradus in essentia vna specie. Secunda ratio talis est: quia secundum auctorem sex principio. rum, forma est simplici & inuariabili essentia consistens: nulla ergo forma habet diuersos gradus secundum essentiam. Tertia talis est: secundum philosophumo. metaph. formae sunt sicut numeri quia sicut vnitas addita vel substracta variat speciem numeri; ita vna forma addita vel remota va. riat speciem rei. Sed in numeris non est latitudo secundum gradus in essentia. Ergo, &c. Quarta talis est: quia illud per quod aliquid habet Certitudinem oportet esse minimum & indiuisibile. Sed vnumquodque habet certitudinem per quod est id quod est, hoc autem est forma. Ergo oportet omnem formam esse in essentia sua indiuisibilem & nullam latitudinem habere.
Haec autem positio videtur mihi omnino impossibilis. Ad cuius euidentiam distinguendum est quomodo intelligantur gradus in ipso esse: quia aut intelligunt quod in inso actu essendi, secundum quod est quaedam res sint diuersi gradus, sicut alii ponunt diuersos gradus in ipsa essentia formae: aut ponunt ipsum gradum essendi esse omnino indiuisibilem, & eius participationem secundum maiorem vel minorem interminationem vel radicationem habere latitudinem. Si primo modo, ostendo quod est impossihile, scilicet quod talis latitudo sit in actu essendi, & non in essentia.
Et hoc primo arguo ex natura rei. Primo quia non videtur quod inueniatur latitudo in proprietare consequente rem, & maxime in proprietate quae ita intime rem consequitur sicut esse consequitur essentiam formae, nisi secundum latitudinem existentem in re quam consequitur. Ergo impossibile est quod sit latitudo in esse & non in essentia. Sed ad hoc dicunt quidam quod quia esse non solum reseicit formam, sed etiam subiectum formae; ideo manente vniformitate formae, potest variari esse. Sed hoc nihil est. Primo, quia si plura respicere qualitercunque faciat habere latitudinem, cum forma etiam respiciat subiectum vt cui inhaeret, & esse vt actum sibi inhaerentem, etiam forma habebit latitudinem. Si autem respicere plura vt subiectum facit latitudinem, cum multae formae accidentales puta calor & color insint subiecto mediante quantitate, & per consequens respiciant plura in subiecto: tales formae habebunt latitudinem. Secundo, quia illud quod consequitur aliquid primo & per se, & nihil aliud respicit nisi ratiorse illius, & per illud eonuenit omni alii cui contingit, videtur quod habeat mensuram & fixionem secundum illud solum quod sic per se consequitur, quantumcunque respiciat alia mediante illo. Sed esse sic respicit essentiam formae: Ergo, &c.
Secunda ratio talis est: quanto aliquid est magis simplex & magis actuale, tanto minus ei conuenit habere latitudinem. Sed esse est quid magis actuale & simplex, & per consequens magis indiuisibile quam essentia forme quam consequitur, cum sit actus eius, si ab ea differt Ergo, &c. Sed ad hoc dicunt quidam quod ratio, quare forma non habet gradus non est indiuisio vel simplicitas, sed non respicere aliud, esse autem respicit aliud, scilicet subiectum a quo potest magis & minus participari: non sic forma. Sed illud nihil est quia ponere quod aliquid sit omnino simplex & indiuisibile, & quod contineat in se intrinsece plura, siue dicantur plures gradus siue plura alia; est implicare contradictoria, quia quicquid plura includit intrinsece, est diuisibile in illa: quod autem dicitur quod esse respicit subiectum & non forma, & ideo esse potest diuersimode participari; pertinet non ad latitudinem in ipso gradu essendi, sed in eius participatione de qua post dicetur.
Ad idem arguo ex dictis aduersariorum: quia ipsi ponunt quod in vna re subsistente, sicut est suppositum substantiae, non est nisi vnicus actus essendi secundum quem substantia dicitur ens, uuia est subiectum talis actus essendi: sed accidentia dicuntur entia ex hoc quod recipiuntur in tali ente. Et ex hoc consequitur statim quod non potost esse latitudo in actu essendi, nisi quantum ad esse substantiae: quia nullus actus essendi praeter istum est in aliqua re. Sed ipsi negant latitudinem in essentia substantiae. Ergo, &c. lten ipsi dicunt quod quaedam formaehabent gradus in esse. & in magnitudine sicut virtus svt dicunt habet gradus in magnitudine, & propter hoc dicitur maior & minor virtus, & gradu in esse, & secundum hoc dicitur magis vel minus virtuosum. Sed magnitudo virtus non est aliud re a virtute. Qportet ergo ponere secundum eos gradur in essentia virtutis, & non soluminodo in esse. Et alia multa possent adduci, sed haec suffiuiant.
Si autem dicant, quod in actu essendi non est latitudo, imo est indiuisibile sed in eius participa¬ tione est latitudo. Contra hoc arguo dupliciter.
Primo, quia sicut subiectum participat esse ita & formam: quia non participat esse nisi mediante forma, accipiendo participare sicut aliquod subiectum participat formam sibi inharentem. Ergo sicut potest esse latitudo in participatione esse non obstantersua indiuisibilitate, ita etiam in participatione formae.
Sed dicunt aliqui quod forma non participatur, sed esse: & si dicatur participari hoc elt in quantum dat esse. Sed hoc nihil est, quia forma, siue det esse effectiue, siue non, ipsi subiecto; tamen constat quod illud esse non dat subiedto nisi sic quod insit subiecto mediante ipsa forma, sicut figura inest substantiae, mediante quantitate. Et ideo sicut per prius substantia participat quantitatem quam figuram: ita per prius ipsum subiectum participat ipsam essentiam formae quam esse. Nec valet si dicatur quod esse participatur a pluribus quam forma, quia forma etsi non participetur a tot sicut esse: tamen quandoque participatur a pluribus, & non solum ab vno secundum quoo vnum accidens inest substantiae mediante illo. Se. cundo, quia indiuisibile non potest magis & minus intimiari indiuisibili. Si ergo secundum gradus intensionis, tam esse quam essentia, tam subiecti quam forma, sunt indiuisibilia: impossibile est esse magis vel minus intimiari vel participari a subiecto.
Ad primum ergo in oppositum dicendum est, quod argumentum ita currit contra gradus in esse, sicut contra gradus in essentia, quia si vnus illo. tum graduum continetur in alio tantum virtute, dicitur quod est, aliud esse speciei. Si autem non continetur vnus in alio virtute: tunc secundum viam eorum sequitur quod fiat augmentum per additionem vnius gradus essendi, ad alium gradum. Dicendum ergo quod remissum manet in intenso virtute. Nec oportet quod omne id quod elt virtute in alio differat ab eo specie, quia sempper continetur minus virtute in fnaiori: maioritas autem & minoritas quandoque inueniuntur in eadem specie, quandoque in diuersis. Vtrum autem remissum fiat intensum per additionem gradus ad gradum vel aliter, patebit in sequenti quaestione quae de hoc erit.
Ad secundum dicendum, quod illud verbum. sex principiorum, intelligitur quantum ad hoc quod forma non est subiectum motus, vel muta. tionis vel variationis: non autem intelligitur quin secundum eam fiat niotus, & tariatio.
Ad tertium dicendum, quod formae sunt sscut numeri quantum ad hoc quod sunt indiuisibiles & sine latitudine scilicet quantum ad differen. tias formales quae constituunt speciem: quia quacunque tali differentia addita vel remota variatur species; non autem quantum ad gradus possibiles inueniti in diuersis indiuiduis eiusdem spetiei. Alioquin si quantum ad omnia esset simile; sicut in numeris non inuenitur aliqua latitudo, ned quantum ad esse, nec quantum ad essentiam: ita etiam nec in aliis formis, quod falsum est.
Ad quartum dicendum, quod illud per quod aliquid habet certitudinem, non oporter quod sit minimum simpliciter, sed sufficit quod sit minimum vel simpliciter, vel secundum acceptionem nostram: alioquin in quantitate oporteret dare mninimum, qud est falsum, nisi minimum dicatur indiuisibile secundum speciem.
Alii antem dicunt, quod quaedam formae ha¬ bent gradus in essentia sicut illa quae sortiuntur speciem ab aliquo extra se, sicut motus & similia; quaedam autem non habent gradus in essentia, sed in esse sicut formae quae non sortiuntur speciem nisi ab intra, sicut calor, albedo & similia. Sed hoc etiam esse non potest, vt patet ex praedictis. Et praeter praedicta est quaedam ratio specialis, quia cum secundum omnes recte loquentes tam motus quam forma acquisita per motum sunt vnum per essentiam: necessarium est quod si sunt gradus m essentia vnius, quod sint gradus in essentia alte rius. Cum ergo tales formae quae non sortiuntur speciem ab extra acquirantur per motum: necesse est ponere quod in essentia talium formarum sint gradus. Et ideo concludo ex praemissis, quod in essentia. omnis forma quae recipit magis & minus est aliqua latitudo. Et non solum in esse, sed etiam in essentia, siue esse sit idem realiter cumessentia, siue differat.
Quantum ad tertium vtrum talis, motus debeat dici augmentum. Dicunt quidam quod sic; ita quod non. solum est ibi alteratio: sed etiam augmentum proprie dictum. Et ad huius euidentiam dicunt quod triplex est genus graduum. Primi sunt gradus in essentia, & isti semper diuersificant speciem, vt dicunt, nec possunt inueniri in eodem numero vel specie. Alii sunt gradus in magnitudine, sicut in quantitate apparet. Alii sunt gradus in esse, sicut in albedine vel calore.
Modo dicunt quod gradus in. magnitudine & in esse inueniuntur in eodem numero vel specie. Et dicunt quod in illis formis quae habent gradus m magnitudine tantum, sicut est quantitas: inue, nitur tantum in illis augmentum. In illis autem quae habent tantum gradus in esse, inuenitur alteratio tantum. In illis autem in quibus inuenitur gradus in vtroque scilicet in esse. & in magnitudine, inuenitur vtrumque scilicet alteratio & auo mentum: & talis est charitas. Nam quia habet modum quantitatis habet gradus in magnitudine; habet etiam gradus in esse, secundum quod magis & minus participatur a subiecto,
Haec sunt multa friuola. Primo, quia negrare pladus in essentia alicuius formae, & ponere realiter gradus in eius magnitudine, est contradicere. Nam magnitudo vniuscuiusque formae est essentialiter ipsa forma excepta magnitudine quae conuenit qualitatibus per quantitatem in quantum sunt quantae per accidens. Magnitudo enim quantitatis est essentia quantitatis, & magnitudo virtutis est ipsa virtus: puta magnitudo charitatis est charitas. Secundo, quia sicut supra ostensum est, non potest esse gradus in esse quin sit in essentiat & per consequens non potest esse magnitudo in esse quin sint gradus in magnitudine: cum magnitudo formae sit eius essentia. Tertio, quia sicut inuenitur magnitudo in formis, ita & augmentum. bed in qualitatibus non inuenitur magnitudo, nisi magnitudo virtutis, vel perfectionis: talis autem magnitudo non est aliud quam qualitas, ergo nec augmentum secundum talem magnitudinem est aliud quam alteratio.
Et ideo ad quaestionem istam tertiam ost dicendum, quod sicut in qualiratibus inuenitur magnitudo, ita & augmentum. In qualitatibus autem non inuenitur quantitas molis nisi per accidens: per se autem conuenit eis quantitas virtutis siue perfectionis. Augmentum autem proprie dictum dicitur secundum quantitatem molis, sed secundum quandam similitudinem transumitur ad modum qui est secundum magnitudinem virtutis: Vnde proprie loquendo motus qui est ab imperfecta qualitate, ad perfectam; dicitur intensio: motus autem a perfecta ad imperfectam dicitur remissio. Ista tamen intensio & remissio secundum transumptionem quandam dicitur augientum & diminutio.
On this page