Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum soli deo conveniat creare posse
Creator etenim est, qui de nihilo aliquid facit, & creare proprie est de nihilo aliquid facere: facere vero non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia; vnam & homo & Angelus dicitur aliqua facere, sed non creare, vocaturque factor, siue artifex, sed non creator: hoc enim nomen soli Deo proprie conuenit, qui & de nihilo quaedam, & de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator, & opifex, & factor: sed creatoris nomen sibi proprie retinuit, &c.
QVaeritur secundo: vtrum soli Deo conueniat creare posse. Et arguitur quod non: quia quod in se est impossibile, Deo non potest conuenire. Sed creare est huiusmodi. Ergo, &c. Minor probatur: quia creare est producere aliquid ex nihilo praesupposito. Sed hoc est impossibile. Ergo &c. Quod hoc sit impossibile probatur primo: quia cum creatio passio sit quoddam accidens, oportet quod praesupponat subiectum in quo recipiatur. Ergo non potest dici quod nihil supponat.
Item quod creatur de nouo, aliter se habet nunc quam prius. Sed quod se habet aliter nunc quam prius mutatur. Ergo creari est mutari. Sed mutatio requirit subiectum in quo recipiatur. Ergo si aliquid crearetur de nouo, creatio requireret aliquod subiectum praesuppositum, quod est contra rationem creationis. Quod autem illud quod creatur aliter se habeat nunc quam prius, probo: quia aut aliter, aut eodem modo: non eodem modo, quia sequeretur, quod sicut prius non erat, ita nec post. Relinquitur ergo quod aliter.
Item quod producitur de nouo possibile est esse. Sed nihil est in potentia ad esse, nisi per materiam. Ergo oportet praesuponi creationi materiam, si aliquid creetur de nouo. Sed praesuponere materiam, est contra rationem creationis Ergo, &c.
Item omne compositum praesupponit partes ex quibus constituitur, & sic constitutio compositi aliquid praesupponit. Creatio autem nihil praesupponit. Ergo nullum compositum creatur.
Item quod potest communicari creaturae, non est necessarium soli Deo conuenire. Sed posse creare est huiusmodi. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia cum effectus creatus sit aliquid finitum, ad eius creationem sufficit potentia finita. Sed illud producere potest communicari creaturae, ad quod sufficit potentia finita. Ergo creare est communicare creaturae.
In contrarium videtur, quod soli Deo conueniat aliquid producere: quia si aliquid aliud a Deo agat, aut mediate, aut immediate. Non mediate, ita quod dicatur agere mediante Deo: quia tunc creatura esset prior causa quam Deus: quia causa quae agit mediate est prior illa qua mediante agit. Nec etiam immediate. Quia cum Deus ponatur agere immediate in productione omnis rei, sequeretur quod eiusdem essent duae causae immediatae, quod est inconueniens. Item nulla res agit nisi illa cui conuenit dare esse. Sed hoc soli Deo qui creat, conuenit, quia esse est per creationem, vt habetur in libro de causis. Ergo, &c.
Respondeo hic quinque declaranda sunt. Primo quod est necessarium esse vnum primum principium omnium, quod vocamus Deum. Secundo inquiretur quid importat creatio. Tertio concludemus, quod necessarium est ponere quod Deo conueniat creare. Quarto, vtrum potentia creandi possit communicari creaturae. Quinto, vtrum alia a Deo aganti
Qvantum ad primum sciendum, quod esse plura prima principia dupliciter potest intelligi. Vno modo accipiendo nomen simpliciter. sed in genere: verbi gratia, vt dicatur, quod sicut est deuenire ad primum efficiens quo non est dare aliud prius esficiens: ita etiam contingit dare in compositis aliquam primam materiam qua impossibile est dare aliam materiam priorem. Et sic bene contingit dare plura principia. Alio modo conuenit intelligi esse plura prima principia, accipiendo primum simpliciter: ita quod neutrum eorum reducatur in aliquam causam priorem secundum genus quodeumque causae. Et hoc contingit dupliciter intelligi.: Vno modo, quod sit dare aliquod principium intrinsecum rei, puta materiam primam, quae non solum non reducitur in aliam causum sicut in causam materialem; sed etiam non possit reduci in aliud sicut in causam efficientem: vt si poneretur quod materia prima non habeat aliquam causam essicientem, nec per modum creationis, nec per alium modumt Alio modo ponunt poni duo prima principia extrinseca, scilicet duo agentia prima, quorum vnum non reducatur in aliud, nec ambo in tertium, sicut in causam efficientem. Et neutro istorum duorum modorum vle timorum possunt esse plura prima principia.
Primo, quia illud quod ex se habet esse sine aliqua causa efficiente, eius esse non videtur dependere ab aliquo, & sic materia non dependeret a forma in esse, vnde possit in suo esse manere, ablata quacumquerforma: hoc enim posito, eius esse videretur minus dependens quam esse formae, vel compositi, quae requirunt causam efficientem.
Secundo, quia sequeretur ex hoc quod materia esset perfectius & nobilus ens quam forma vel compositum: quia quanto vnumquodque minus habet de actualitate, entitate & perfectione, magis dependet in sua entitate ab aliqua causa essiciente, & e conuerso quanto est perfectius, minus dependet. Et quanto minus indiget, tanto est perfectius & actualius.
Tertio, quia cum habitudo generalis quam materia habet ad formas substantiales conueniat sibi per essentiam; si materia non est producta ab aliquo intendente hanc habitud inem materiae ad formam: habitudo quam habet materia general ter ex natura sua ad formam esset a casu quod est inconueniens. Et haec ratio confirmatur: quia illud qaod hab et ordinari ad aliquid sicut ad finem, necessario habet aliquam causam effectiuam per quam ordinatur ad illud, nisi fiat a casu: materin autem ordinatur ad formam sicut ad suum finem, nam forma est per se finis materiae. Ergo, &c.
Similiter secundus modus non potest esse, scilicet quod sint duae causae efficientes primae, quarum vna non reducatur ad aliam, nec ambae ad tertiam: quia illae duae causae aut differunt specie aut numero soelei quia vt prebatum fuit inprio loco, impossibile est, id quod est simpliciter primum, plurifieari numero solo. Si autem differunt sper ie, oportet quod vnum sit imperfectius, & possibile respectu alterius: quod autem est imperfectum & possibile, oportet reduci in aliquid simpliciter perfectum, & quod sit purus actus. Item aut causantur eadem, aut diuersa; si eadem, aut neutrum est per se sufficiens ad ea causanda, aut vtrumque, aut alterum tantum. Si neutrum, sequitur quod neutrum est simpliciter perfectum, quod repugnat primae causae. Si vtrumque alterum superfluit. Si alterum tantum, illud erit prima causa tantum. Item aut ambo concordant, & hoc non potest esse, nisi vnum moueat alterum aut ambo moueantur a tertio: quia oportet vnitatem effectus reducere in vnitatem causae propriae. Si autem vnum eorum mouet alterum, illud quod mouetur non est prima causa. Si autem an bo moueantur, tunc neutrum eorum erit prima causa. Si autem ambo non concordant, mututuo se impedient, & a casu & propter intentionem prouenient effectus ab eis, & sic omnia erunt a casu. Et idem sequitur, si vnus sit crusa vnius partis eiusdem vniuersi, & alius sit causa alterius partis: quia connexus & ordo talis vniuersi erit a casu nisi vnus eorum moueantur ab alio, & ille non erit prima causa. Aut ambo mouentur a tertio, & sic neutrum erit prima causa. Si autem ponantur duae causae diuersorum vniuersorum: aut illa vniuersae differunt numero & possunt reduci in vnum. Et sic necesse est eareduci in vnam causam: quia oporteret sicut vniuersas: ita & ambas causas illorum differre solo numero, quod non contingit in prima causa. Si autem differunt specie, oportebit etiam causas differre specie. Et sic vnum vniuersum cum sua causa erit perfectius altero, & causa eius: & sic oportebit vnum corum cum sua causa reduci in causam alterius vniuersi sicut imperfectum ad perfectissimum Licet multa alia soleant adduci, haec sufficiant de primo.
Ex dictis ergo habemus, quod solus Deus est causa prima omnium: & quod est causa effectiua omnium quae rebus aliis a se sunt, siue materia, siue forma, siue aliquid aliud sit.
QVantum ad secundum sciendum, quod quidam dicunt, quod creatio est idem quod esse rei creatae, Ipsa enim creatura quantum ad essentiam, est subiectum ipsius creationis, ita quod sicut in calefactione illud quod est formale in calefacto, scilicet calor est calefactio: ita in creatione illud quod est form de in creato, est creatio: hoc autem est esse creati quod ponunt differre ab essentia, Sed dicunt in hoc differre, quia per calefactionem, quae est idem quod calor, non producitur subiectum calefactionis vel caleris: sed per creationem quae est idem re quod esse creatum, producitur subiectum creationis, scilicet ipsa res creata,
Primo quia sequeretur, quod creatio haberet subiectum proprie dictum in quo reciperetur, accipiendo creationem pro aliquo abse luto, non tantum pro relatione sicut & calefactio. Quia videtur inconueniens.
Secundo, quia pari ratione posset dici, quod generatio substantiae non esser forma substantia¬ lis, sed esse ipsius formae, quod in generatione est formale, & teius subiectum erit eius essentia formae, Et sicut in creatione per esse producitur eius totum subiectum: ita per esse formae substantialis produceretur subiectum eius, quod est esse formae. Et idem potest dici de forma accidentali.
Tertio quod si creatura produceretur per esse, videtur quod in creatione esse sit causa media, sicut calor aquae est causa media per quam fit calor in aqua: quod videretur inconueniens; tum quia sequeretur quod creatura cooptaretur ad creandum creaturam ei substractam: tum quia secundum hoc esse non flueret a principiis essentiae: sed potius esset e conuerso: quia est contra eos.
Et ideo aliter est dicendum, quod sicut forma acquisita per motum vel mutationem est realiter actio & passio & motus: ita etiam realiter creatio actio, & creatio passio, est idem quod tota res creata. Quia, vt videtur, sicut se habet calefactio ad illud quod per calefactionem acquiritur: ita videtur se habere creatio ad illud quod per creationem acquiritur. Sed illud quod per calefactionem acquiritur, dicitur calefactio. Ergo illud quod per creationem acquiritur, est substantia rei creatae: accidentia enim proprie non sunt creata, sed concreata. Ergo tota substantia rei creatae est realiter ipsa creatio: ita quod creatura dicitur crta o actio prout denominat Deum vt causam agentem a qua est creatura. Et dicitur actio passio prout est a Deo, & prout conuenit ei esse illud quod est secundum se totum ab alio. Nec hoc est contra dictum quorumdam magnorum qui dicunt, quod creatio est actio in Deo: quia vel accipiunt creationem actionem pro operatione interiori: sicut intelligere & velle: vel pro relatione creantis ad creatum: ita quod creare sit habere relationem eius a quo est creatura ad ipsam creaturam. Et hoc est vti largo modo nomine creationis: sed proprie videtur esse illud esse illud quod dictum est. Nam vbi est productio alicuius absoluta, productio videtur esse illud absolutum quod per productionem acquiritur, & nonrelatio quae consequitur agens vel passum. Si autem quaeratur quomodo dicitur aliquid fieri per creationem, videtur mihi quod sicut per causam formalem formali er denominantem; licet secundum nostram imaginationem videatur, quod creatum fiat per creationem sicut per viam ad esse: quia ea quae fuit per motum, & praecipue quando motus praecedens introductionem formae substantialis, dicitur fieri vel generatio substantiae: talia dicunt fieri per motum, sicut per viam tendendi ad esse. Vnde quando dicitur ignis fieri per generationem, accipiendo generationem pro alteratione praecedente introductionem formae substantialis, Iy per denominat viam tendendi ad esse: sed quando dicitur quod calorvel calidum fit per generationem, Iper partim denominat formam denominantem, partim denominat viam tendendi ad esse. Nam inquantum calor est idem realiter quod calefactio, quando dicitur calefieri, vel fieri calidum per calefactionem, ly per denotat habitudinem formae denominantis: inquantum vero durante motu non habetur perfecte forma, sed tendit continue ad perfectum esse formae i dicitur aliquid calidum fieri per calefactionem formaliter: sicut per viam ad esse. Iu fieri autem modo inursibili, quod non est terminus motus dicitur aliquid fieri per creationem: ita quod dicitur aliquid fieri creatum per creationem, & fieri lucidum per illumnationeformalter aita qued sieut albede, vt est color denominar formaliter aliquid coloratum, & vt albedo denominat ipsum esse album: ita eriam eadem res quae est calefactio actio, & calefactio passio, & calor diuersemode denominat calefactum & calidum formaliter, tamen vtrumque: sed agens calefaciens denominat sicut effectus denominat causam efficientem: & similiter creatio denominat formaliter creatum, prout res creata accipitur passiue, & denominat creantem, prout effectus denominat causam.
Qvantum ad tertium sciendum est, quod cum creare sit nullo praesupposito aliquid producere: nihil autem praesupponere in actione dupliciter potest intelligi. vno modo ex parte agentis. Et sic creare idem est quod nulla priori causa in cuius virtute agat praesupposita agere. Et agere, soli causae primae conuenit: quia Deus est causa prima omnium, vt probatum est: & solus Deus est talis causa. Et ideo sic creare soli Deo conuenit secundum Philosophos.
Alio modo potest dici nihil praesupponere, scilicet ex parte effectus, & hoc dupliciter. Vno modo vt intelligatur, quod res creata nihil prius se praesupponat, sicut totum praesupppnit partes; & sic nihil prae supponere non est de rationc creationis: imo cum realiter tota creatio sit ipsa tota res creata secundum rem loquendo: etiam ipsa tota creatio composita praesupponit partes compositae substantiae sui. Alio modo dicitur nihil praesupponers ex parte rei factae: quia creatio non praesupponit aliquod subiectum diuersum a tota creatione, sic vt in subiecto praesupposito, & per creationem non producto recipiatur, sicut recipiunt actiones & passiones habentes subiectum. Et sic creare idem est, quod totam rem: quantum ad totum quod est in ea, nullo praesupposito in quo recipiatur creatio, producere.
Hoc autem adhuc dupliciter potest contingere. Vno modo cum in hoc importetur nouitas essendi, vt idem sit creare quod de nouo aliquid nullo praesupposito producere. Alio modo accipiatur absolute absque nouitate essendi, & absque perpetuitate, vt sit idem quod absolute nullo prae supposito aliquid producere.
Primo modo supponimus secundum fidem quod de eo conuenit creare: sed vt supra in prima quaestione probatum est, hoc non fuit necessarium, nec posset demonstratiue probari, quod Deus non posset sic creare: quia constat quod sic de facto creauit, & oppositum veritatis non potest efficaciter probari¬
Et sic et quod Deus posset sic creare, probetur ex hoc quod agat per liberum arbitrium, tactum fuit in primo, etiam secundum viam Aristotelis ponentis Deum necessario velle quae vult: non posset efficaciter probari, quod Deus non posset facere mundum de nouo. Et hoc ostendo: quia non oportet quod illud quod fit ab agente per intellectum & voluntatem sit tale quale est ipsum velle: sed hoc requiritur, quod illud fit tale quale volens vult ipsum esse. Non est autem inconueniens, quod aliquis voluntate immutabili velit aliquid esse mutabile, & voluntate aeterna velit esse aliquid ex tempore, dummodo hoc conueniat fini quem intendit etiam si ex natura sua necessario inclinaretur ad volendum illud. Ergo non est inconueniens Deum velle aliqud ese ex tempere, mmo velle totum mundum esse ex tempore: & si de necessitate velit alia a se, dummodo mundum esse ex tempore conueniat fini quem Deus intendito Finis autem quem Deus intendit, est manifestare bonitatem suam in rebus, & communicare eis botatem suam. Non posset autem demonstrari quod huic fini magis conueniat mundum esse ab aeterno quam ex tempore. Et ideo, posito quod Deus de necessitate vellet alia a se prout decet bonitatem suam, non posset probari per hoc quod vellet necessario ea ab aeterno esse: nec per consequens posset probari quod ea ab aeterno creauerit. Si autem accipiatur creare pro eo quod est ratio, nullo praesupposito, producere non addendo, nec ab aeterno, nec ex tempore. Sic potest demonstratiue probari, quod Deo conueniat creare. Quia sicut supra ostensum est, omnia alia a Deo, quantum ad omnia, quae sunt in eis: oportet reducere in Deum sicut in causam effectiuam. Causa autem effectina quae producit totum quod est in re nihil praesupponit in actione sua vt subiectum in quo recipiatur. Ergo, &c.
Qvantum ad quartum scilicet, vtrum creare possit communicari creaturae. Primo planum est secundum fidem, & secundum Philosophos: quia ei non conuenit posse creare, prout creare est nullam causam in virtute cuius agat, supponere: quia cum creatura quaecumque sit effectus Dei, oportet quod agat in virtute alterius a se, scilicet in virtute Dei a quo habet esse & agere. Sed vtrum posset communicari quod creet provt creare importat nihil praesupponere, sicut posuerunt Philosophi creaturam creare; vt si poneretur quod caelum esset causa omnium inferiorum, & quantum ad formam, & quantum ad materiam. Modo communiter tenet Magistri non solum quod non est ita factum, sed etiam quod non possit esse.
Et hoc ostendendum ex quatuor, scilicet ex potentia creandi, ex conditione agentis, ex modo agendi, & ex totalitate entitatis.
Ex parte potentiae, ponunt talem rationem. Creatura non est capax potentiae infinitae. Sed potentia creandi oportet esse potentiam infinitam. Ergo, &c. Maior supponitur. Minor probatur dupliciter. Primo ostensiue, quia potentia quae transit distantiam infinitam est infinita. Sed potentia creandi est huiusmodi, cum transeat distantia quae est inter ens & nihil, quae est infinita: nam creans facit aliquid ex nihilo. Secundo idem probatur, deducendo ad impossibile: quia si potentia finita potest aliquid facere ex nihilo, tunc poterit esse dererminata proportio inter potentiam producentem aliquid ex nihilo, & potentiam producentem aliquid ex aliquo. Sed hoc est impossibile: quia sequetetur quod etiam inter ens, & nihil esset determinata proportio: quia sicut potentiae actiuae proportionantur: ita oportet proportionari terminos actionum. Impossibile est autem, quod inter ens & nihil sit proportio aliqua.
Ex parte agentis adducuntur tres tationes quarum prima talis est Agens quod producit rem totam se toro debet apere. Sed agens se toto debet esse purus actus: quia vnumquodque in tantum agit inquantum est actu. Erpo creans quod producit totam rem debet esse purus actus Sed esse purum actum soli Deo conuenit: Ergo, &c.
Secunda ratio talis est: quia secunda causa praesupponit effectum primae causae, sicut ars presupponit materiam praeparatam a materia. Sed omne agens creatum comparatur ad Deum, sicut secunda causa ad primam. Ergo creatura praesupponit effectum primae causae, & per consequens non potest agere, nullo praesupposito.
Tertia ratio talis est, si creat, oportet quod creet vt instrumentum Dei. Sed instrumentum impossibile est aliquid creare: quia instrumentum semper agit in aliquam materiam praesuppositam, disponendo eam ad recipiendum effectum principalis agentis. Ergo, &o.
Ex paute actionis, siue modi agendi ponuntur duae rationes, quarum prima talis est. Illud cuius actio non est substantia, non potest agere nisi praesupponendo subiectum: quia oportet quod ectio cum sit accidens, recipiatur in aliquo subiecto. Sed actio solius Dei est substantia eius: omnis autem actio creaturae est accidens. Ergo, &c.
Secunda ratio talis est. Semper primum agens imponit modum agendi secundo agenti: sed agens in modo agendi non dependet ab aliquo, nsi inquantum eius actio dependet ab aliquo subsecto determinato in quod agit. Ergo nullum agens secundarium potest agere nisi in subiectum praesuppositum, nec per consequens potest creare. Sed omne agens creatum est agens secundarium. Ergo, &c.
Ex totalitate entis arguitur sic. Illud quod producit remtotam, est causa torius eius quod pertinet ad esse rei, & sic est causa totius esse rei. Sed quod est causa totius esse rei, est causa entis in quatum ens. Ergo creans est causa entis secundum quod ens. Sed non potest conuenire crearurae alicui: quia sequeretur quod esset causa suiipsius.
Licet autem supponendum sit, quod istae rationes concludant verum, & sint valde probabiles. tamen non videtur quod necessario demonstrent. Nec hoc est inconueniens: quia multae sunt veritaa tes quae a nobis demonstrari non possunt. Et ideo vt hoc teneamus magis tanquam auctoritate firmatum, quamque rationibus humanis demonstratum, potest responderi ad rationes inductas.
Ad primum ergo potest dici, quod creatio non habet terminum a quo proprie: quia creatura nunquam in rerum natura fuit subiecta ipsi nihil, ficque quod mouet ad albedinem fuit tempus in rerum natura subiectum nigredinis vel priuationis albedinis. Et ideo creans non respicit distantiam inter ens & nihil vt quam transeat: sed tantum respicit obiectum productum, rem srilicet creatam quae finita est. Et primo potest dici, quod illud quod ratio supponit, non habet veritatem.
Ad secundum dicendum, quod sicut in istis inferioribus forma accidentalis agit in virture suae formae substantialis, & ideo instrumenta iter attingit ad formam fubstantialem inducendam & eausandam: ita potest dici, quod illud per quod agit substantia immaterialis, agit in virtute formae suae substantialis qua subsistit: & ideo virture eius poterit creare aliquod totum subsistens. Creatura ergo, licet non agat se tota immediate: tamen potest agere se tota, ita quod secundum aliquid sui immediate, & secundum aliquid mediate. Nec ad hoc requiritur quod sit actus purus absquc immixtione alicuius possibilitatis: sed sufficit, quod quicquid in eo est, sit aliquis actus, vel substanualis, vel accidentalis, & nihil sit in eo quod sit pura potenmtia Possunt Philosophi dicere, quod ad hoc quod aliquam totam rem producat, non oportet quod agat se toto: sed id quo agit, contineat virtute totam illam rem.
Ad tertium dicendum est etiam, quod causa in agendo praesupponit effectum primae causae inquantum agere secundae causae praesupponit esse ipsius causae secundae, quae est effectus primae: sed non oportet quod praesupponat, vt subiectum in quo recipiatur.
Ad quartum dicendum, quod illud quod est proprie instrumentum quod scilicet non agit per virtutem immanentem, sicut apud nos videmus, non potest agere nisi aliquod subiectum disponat ad aliud: sed vocando large instrumentum quicquid agit in virtute alterius, non oportet quod agat in aliquod subiectum quod disponat. Quia non est inconueniens, potentiam quae agit in virtute alterius, attingere ad effectum principalem: alioquin alia agentia a Deo nunquam agerent ad effectum principalem, sed solum ad dispositionem.
Ad quintum dicendum, quod cum, vt dictum est, actio & passio sint de re cum re facta: sicut res facta est substantia, ita actio & passio. Vnde etiam & forma substantialis est genetatio actio, & generatio passio, accipiendo generationem pro instantanea introductione formae.
Sed quantum ad nunc potest breuiter dici, quod omnis actio & passio creaturae pertinet ad genus accidentis: quia propter naturam acquisitam important habitudinem ad aliquid extra, & sic importat quoddam accidens. Quando dicitur quod actio & passio sunt accidentia, intelligitur de actionibus. & passionibus quae apparent in inferioribus quae sunt cum quadam transmutatione accidentali.
Ad sextum potest dici, quod agens in modo agendi non solum dependet a subiecto in quod agit. sed etiam a virtute per quam agit: ita quod dato quod aliquod agens causatum non indigeret subiecto in quod ageret: tamen dependeret in modo agendi ab illo a quo haberet virtutem: ita quod secundum quod ille conferret diuersas virtutes diuersis agentibus secundum hoc diuersimode diuersa agerent.
Ad septimum potest dici, quod illud est causa totius entitatis, quantum ad totalitatem integralem alicuius determinati entis, puta quia producit totum quod pertinet intranee ad naturam aquae, vel aeris; nec oportet quod sit causa entis inquantum ens, nec etiam inquantum ens creatum; sicut nec tota aqua, nec totus aer includit totum ambitum entis secundum suam totalitatem vniuersalem: quia scilicet essent causa communis eius quod esse participat: & si causa essent entis particularis in eo quod tale, & esset causa omnis entis particularis: sed ad hoc quod creatura ponatur creare, non oportet quod isto modo sit causa totius entis, sed primo modo: quia scilicet esset in aliquo determinato particulari ente.
QVantum ad quintum, licet fuerint diuersae opinones : tamen contra sensum est negare, quod alia a Deo agant, alioquin non plus faceret ignis ad combustionem quam aqua. Et si dica¬ tur quod imo: quis Deus sic istituit quod cui applicatur ignis calefieret. Non valet, quia tunc Deus instituisset aliquod vanum instituendo quod ignis aliquem non calefaceret nisi applicaretur ignis: igtur ignis applicatus nihil ageret.
Ad primum ergo dicendum, quod secudum praemissa, creatio passio non est accidens, sed est realiter ipsa substantia rei creatae, & primo non indiget subiecto diuerso a se realiter in quo recipiatur: sed verum est quod importat quandam relationem, siue sit relatio secundum esse, siue secundum dici. Sed illa relatio non est proprie relatio, sed illud in quo fundatur.
Ad secundum dicendum, quod maior est falsae Et quando dicitur quod illud quod creatur de nouo, aut se habet eodem modo nunc sicut prius, aut aliter. Dicendum quod neutrum est concedendum: quia nec eodem modo, nec aliter: quia in suo esse reali extra nullo modo se habebat prius, quia simpliciter prius non erat.
Ad tertium dicendum, quod est impossibile subiectiue. Modo illud quod est possibile esse subiectiue, est possibile per materiam quae est in potentia subiectiua ad esse acquirendum. Sed illud quod dicitur possibile obiectiue, non oportet quod sit possibile per aliquod subiectum potens recipere actum, sed sufficit quod sit natum esse subiectum alicuius potentiae producentis. Et sic creatura dicitur possibile a potentia creantis, cuius potentia potest esse obiectum productum.
Ad quartum dicendum quod creare dicitur nihil praesupponere, non quia creatum compositum non supponat aliquid, sicut totum praesupponit suas partes: sed pro tanto illud quod creatur dicitur, nihil praesupponere, quia non requirit subiectum in quo recipiatur. Et isto modo creatio totius compositi nihil praesupponit.
Ad quartum dicendum quod sicut communiter dicitur quantitas potentiae non solum attenditur penes quantitatem rei factae: sed penes modum faciendi. Et ideo licet creatura sit finita: modus tamen faciendi, quia fit ex nihilo, requirit potentiam infinitam. Et ad minus hoc est probabile ita esse.
Ad rationes etiam in oppositum quia falsum concludunt scilicet quod soli Deo conueniat agere, respondendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod eundem effectum produci a duobus agentibus immediate esset inconueniens: si immediatio vtrobique acciperetur eodem modo. Sed accipiendo immediationem diuersimode, non est inconueniens: sicut patet in instrumento & artifice. Nam prout instrumentum attingit effectum suum per virtutem artificis, dicitur artifex immediate agere: sed secundum quod artifex per prius dat virtutem agendi instrumento quem attingat effectum vltimum, sic dicitur instrumentum immediate agere, & artifex mediante instrumento. Et hoc est quod dicitur communiter quod considerando ordinem penes virtutem agendi, quanto agens est prius & vlterius, tanto agit immediatius. Sed considerando ordinem suppositorum agentium: quanto agens est posterius, tanto agit immediatius. Et simile quantum ad hoc est de Deo & creatura sicut de artifice & instrumento: inquantum creatura agit in virtute Dei: licet quantum ad alia & valde in multis sit differentia
Ad secundum dicendum quod illa propositio, ly de causis, qua dicitur quod esse est per creationem, est intelligenda (vt mihi videtur) quantum ad hoc quod esse generaliter sumptum secundum totum ambitum esse participati non potest reduci in aliquam causam per se totius talis esse nisi in creatorem, nec in aliquam actionem quae vniuersaliter se extendat ad omne esse nisi in creationem: non quod omnino esse sit immediate per creationem, sed vel mediate vel immedate. Nam illa quae fiunt a rebus creatis, fiunt per creationem mediate: licet immediate sit per generationem. Est ergo intellectus propositionis, quod esse est per creationem: quia scilicet esse participatum vniuersaliter non potest reduci in aliquam actionem per quam sit tale esse nisi in creationem, & hoc mediate vel immediate. Non autem est intelectus propositionis quando aliquod esse determinatum possit causari per generationem: sicut si diceretur, quod corpus non potest reduci sicut in causam per se, nisi in causam incorpoream. Nec ex hoc sequeretur quando aliquod corpus determinatum posset reduci in aliquod corpus sicut in per se causam: sicut corpus generabile habet reduci in corpus coeleste.
On this page