Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum essentia generet
ET arguitur quod sic, quia illud quud praedicatur de aliquo potest supponere pro eo. Sed essentia praedicatur de persona, quia haec est vera, Pater est essentia diuina: Ergo essentia diuina potest supponere pro Patre vt de ea praedicetur illud quod praedicatur de Patre. Sed generare praedicatur de Patre: Ergo, &c. Praeterea in diuinis1 abstractum & concretum sunt idem. Sed haec est vera, Deus generat: Ergo haec est vera, diuinitas generat.
Contra, haec non est vera vt videtur, Deus generat. Ergo multo minus ista erit vera, essentia generat. Consequentia patet. Probatio antecedentis. Primo quia sequitur quod si Deus generat Deum, quod Deus distinguatur a Deo, quod est inconueniens. Secundo, quia aut generat se Deum, aut alium Deum. Neutrum conceditur. Ergo, &c. Tertio, quia sicut potest dici. Deus generat, ratione Patris: ita, Deus non generat, ratione Filii, & sic erit Deus generans & Deus non generans,
Respondeo, hic tria sunt declaranda. Primo vtrum actus essentiales conueniant essentiae in abstracto, & hoc vt agenti. Secundo vtrum actus notionales ei conueniant in abstracto vt agenti, Tertio vtrum ei conueniant in concreto, vt dicatur, Deus generat.
Quantum ad primum dicunt quidam quod actus essentiales non attribuuntur essentiae in abstracto: vnde dicunt quod ista non est vera, essentia siue diuinitas intelligit. Et hoc probant, quia quaecunque sunt vnum re cuicunque attribuitur vnum & reliquum. Sed dicere & intelligere sunt vnum re. Ergo cui attribuitur intelligere &, dice re. Sed dicere non potest vere attribui essentiae, alioquin esset distincta a verbo producto: Ergo, &c. Sed istud non videtur verum. Quia quod non possit vere dici quod diuinitas intelligit & creat: Aut hoc est, quia ipsa non est subsistens, & hoc non potest esse, quia ipsa diuinitas est Deus subsistens: Aut quia abstractum non praedicatur de concreto, & per consequens quod praedicatur de concreto non praedicatur de abstracto. Er similiter hoc non potest esse, quia indiuinis abstractum praedicatur de concreto & e conuerso Aut propter formalitatem praedicationis quam requirunt propositiones in quibus praedicantur verba quae significant operationem; ita quod tales praedicationes non solum requirunt ad suam veritatem, identitatem inter praedicatum & subiectum: sed etiam correspondentiam secundum modum significandi, vt scilicet illud cui tales actus attribuuntur non significetur per modum eius quo aliquid est, sed per modum eius quod est & habet esse. Sed nec hoc videtur: verum esse, quia non videtur quod modi signifieandi in quacunque praedicatione impediant veritatem praedicationis quae est per identitatem realem, nisi aliqua diuersitas realis importetur ex illis modis rggnificandi. Hoc ettam patet in expositiua istius, essentia intelligit, quia nihil aliud est quam quod essentia est habens actum intelligendi: & haec est vera. Ergo, &c. Aut thoc prouenit ex hoc quod actus tales important distinctionem realem ab aliquo a quo realiter distinguatur persona & non essentia. Et hoc simifiter esse non potest, quia creare, gubernare vel intelligere non important aliquam distinctionem ab aliquo quo distinguatur persona plus quam essentia vel e conuerso. Et ideo videtur quod istae sint verae, essentia intelligit, creat vel rgubernat; licet non sint propriae locuriones; sicut dicendo Deus creat, intelligit, vel ggubernat. Motiurim autem ipsorum falsum est, qura ad illud motiuum sequuntur multa falsa & impossibilia in diuinis. Nam si hoc est verum quod in diuinis quando aliqua sunt idem re cuicunque attribuitur vnum & reliquum, sequitur infallibiliter quod filius sit Pater, & quod quaecunque persona sit alia, & quod vna relatio sit alia. Nam constat quod essentia & persona sunt vnum re simplici; vnde etiam paternitas est idem re quod diuinitas. Si ergo illaMaior est vera quod de quocunque vere possit dici essentia diuina, quod de illo possit dici Pater vel paternitas; cum essentia diuina possit vere dici de filio & Spiritu sancto. Ergo istae erunt verae, filius est Pater & paternitas, & similiter Spiritus sanctus: & breuiter quaecunque persona de qualibet praedieatetur: vnde illud motiuum non est bonum. Ad illud autem motiuum dicunt quidam sic, quod intelligere & dicere differunt plus quam ratione, quia differunt re relatiua. Et ideo non oportet quod de quocunque verificarur vnum eorum, quod verificetur & reliquum. Et illi concedunt illam maiorem quam credo esse falsam. Sed istud est falsum, nam licet vna persona differat relatiue ab alia, non tamen relatio vel persona differt re abessentia, nec re absoluta, nec re relata. Quaecunque enim in diuinis differunt re relata, differunt re, quia alia differentia realis non est ibi. Sed quaecunque vere differunt, vnum realiter non est aliud: vnde etiam realiter Pater non est Filius nec e conuerso. Ergo si intelligere & dicere differunt relatiue, ergo realiter loquendo ipse actus intel. ligendi non est actus dicendi, nec eadem ratione essentia realiter est paternitas. Vnde etiam & omnes volunt quod relatio comparata ad essentiam nondicit aliam rem, sed aliam rationem tantum: propter quod dicta solutio falsum continet. Et ideo aliter dicitur, quod non oportet quod quaecunque sunt vnum re, quod cui attribuitur vnum & reliquum: nisi cum hoc quod sicut sunt vnum re sint etiam vnum ratione. Sed quamuis hoc veritatem habeat quod non quaecunque sunt idem re, quod cuiattribuitur vnum & reliquum; si tamen non sit ibi nisi sola differentia rationis vi detur difficile inuenire cui conuenit vnum & non conueniat & reliquum. Et ideo potest dici ad illam Maiorem quod debet hoc addi scilicet quaecunque suntidem re, nec vnum eorum importat aliam remquam aliud, necdistinctionem ab aliqua re a qua non importet aliud de quocunque praedicatur vnum & reliquum. Modo licet dicere & intelligere in diuinis sint idem re, sicut etiam esse & generare, tamen dicere importat distinctionem realem a verbo producto, a quo non importat distinctionem realem intelligere: propter quod non oportet quod de quocunque praedicatur vnum & reliquum: sicut etiam patet de esse & generare.
Quantum autem ad secundum Articulum,, Sciendum quod essentia diuina est realiter idem cum omni eo quod est indiuinis, siue sit absolutum, siue relatiuum: siue proprietas personalis, vel etiam communis. Et ideo omnis propositio qua aliquid diuinum praedicatur de essentia, si tantum vnitas realis inter praedicatum & subiectum importetur in propositione illa, omnis talis est vera, siue praedicatum sit essentiale, siue personale: vnde essentia est Pater, & essentia est res generans. Si res stet pro persona & est generare & est generari: & omnes verae sunt, quia verum est omne quod est in diuinis esse idemcum essentia. Si autem aliquid attribuatur essentiae sic quod non importetur tantum identitas realis inter essentiam & illud quod praedicatur de ea: sed etiam importetur distinctio realis ipsius essentiae cui tale praedicatum attribui¬ trir ab aliquo existente in diuinis, erit propositio falsa, quia essentia diuinam realiter distingui ab aliquo existente, est falsum: & propter hoc quia produ. cere & produci, puta generare & generari, spirare & spirari important distinctionem realem producentis a producto, & producentis a producente. Ideo nullus terminus qui significat producere vel produci porest praedicari de essentia in abstracto, quia cssentia in abstracto non habet ex virtute locutionis supponere pro supposito: & ideo omnes istae sunt falsae, essentia generat; & essentia generatur producit vel producitur, & consimiles. Quantum ad tertium articulum. Sciendum quod differentia suppositi & naturae potest intelligi duplieiter: vno modo secundum conmunicabile & inconmmunicabile, & sic in diuinis differunt deitas, vel etiam Deus & Pater, nam tam diuinitas quam Deus dicit quid comune; Pater autem dicit inconmunicabicabile. Alio modo potest intelligi differentia inter natura & suppositum secundum rationem abstracti & concreti: & hoc modo differt Deus & deitas, & neutru istorum impedit quin vnum praedicetur de alio. Na & Deus est deitas, & Pater est Deus & deitas, quia sicut dictu est modo, id quod importat tantu identitatem realem inter essentiam & quodcunquediuinum, siue accipiatur essentia in abstracto siue in concreto, habet veritatem: istae tamen differentiae, faciunt quod non quidquid dicitur de vno potest vere dici de alio, vnde vere dicitur quod Pater generat, & quod est distinctus a filio, quae de essentia in abstra cto no possunt dici. Qausa autem quae impedit quod illud quod praedicatur de supposito no praedicatur de natura est directe ex prima differentia, quia ex hoc quod in diuinis est aliquid inconmunicabile & non conmune omnibus, habet quod distinguatur abaliis quae sunt in diuinis a quibus essentia conmunis non potest esse distincta. Differentia autem quae est secundum abstractum & concretum non ita directe habet impedire, quia differentia secundum abstractum & concretum habet impedire ne quod praedicatur de vno praedicetur de altero quando habens & habitum sunt diuersa re. Quod in diuinis locum non habet, Decundario tame differentia secundum abstractum & concretu facit ad hoc quod possit verificari de vno quod no verificetur de altero in quantu exsuo modo significadi concretum potest supponere pro sunposito, non solu quia est habens, sed etiam quia est inconmunicabile. Deus enim significat vt habens diuiinitatem vnde supponit ex modo significadi pro eo eui conuenit quod sit ille qui habet diuinitatem. Et fioc est non solun conmmunicabile, sed etiam incomunicabile: nec hoc est directe propter habere, quia etiam hoc quod dico quod ille qui est deitas potest supponere pro supposito: vnde quotiescunque im plicatur aliquid quod non stat determninate pro na¬ T tura absoluta, sed potest accipi indifferenter & pro absoluto & pro relato & pro conmunicabili & incomunicabili, siue illa implicatio sit per modum habentis, vt in termino concreto, siue per alium modum: sicut quando dico ille qui est essentia, quia habes & ctiam ly ille, indisferenter possunt accipi & pro hoc & pro illo: ideo non solum possunt supponere pro essentia, sed etia pro supposito: & propter hoc potest verificari de iis quae non verificantut de essentia in abstracto: vnde istae sunt verae, Deus generat Deum & ille qui est deitas generat illu qui est diuinitas, quia Nv ille potest stare pro supposito. Sed haec, diuinitas generat diuinitate, est falsa. Vnde notandum quod duplex est implicatio: vna qua praeter forma a qua terminus imponitur, implicatur aliquid di¬ uersum re habens formam: sicut musicus implicasubiectum vel suppositum quod est diuersum re a musica: & talis implicatio in diuinis non habet locum. Alia est implicatio qua terminus implicat aliquid differens ratione tantum a forma a qua imponitur terminus cuins implicatu suppositio sit communior quam suppositio formae absolutae: & talis implicatio est in diuinis isiue per modum habentis, vt quando diciturmabens vel ille qui habet diuinitatem; siue per modu alium, vt quando dicitur slle qui est deitas. Ft sic patet quod ista est veta, Deus generat Deum, quia concretum potest stare pro supposito ratione dictae implicationis: & per consequens patet quod actus notionales possunt attribui terminis essentialibus concretis ratione dictae implicationis. Alii aute dicunt aliter, scilicet quod licet Pater sit essentia & Prater generet, non tamem essentia generatur; quia generare non couenit essentiae per se, cum in hoc distinguatur a Patre cui per le conuenit generareinec per accidemns cum non implicet subiectum, cum non sit concretum: & adducunt simile, quia licet aedificet musicus, non tamen aedificat musica, quia non implicat suppositum, etiamsi ista esset vera, aedificaior est musicus. Sed isti decepti sunt, quia praedicare per accidens accipiut tantum praedicare per formam additam: sicut musicus de aedificatore vel e conuerso, quae praedicatio non potest esse nisi per implicationem quam importat terminus concretus. Sed alio modo dicitur conuenire per accidens quod non est de rationo eius cui attribuitur: & sic ista est per accidens, color est albedo, quia quod conuenit albedini per se scilicet disgregare, conuenit eolori per accides ratione dictae accidentalitatis quae est albedinis ad colorem. Et verificationem quae fit secundum tale accidens generationis de essensia ipsi non improbant vel non possunt improbare ex dicto suo: vnde ista ratio satis friuola est, & ideo tenendum elt praecedens dictum. Quod autemdicunt quodsi aedificator esset musicus, ista esset falsa: musica aedificati credo quod dicunt falsum: licet enim non esset propria, esset tamen verai & sicut si ista, aedificator est musicus, non esset praedicatio formalis; sed per identitatem. Tunc etiam dicendo musica aedihicat, esset vera praedicatio per identitate licet in propria. Quod autem dicitur a quibusdam, quod verba requirunt formalem praedicatione, supra solutum est. Si enim aedificator esset musica, nihil repugnans musicae importaretur in aedificatione. Non enim importaret distinctionem realem musicae a quo realiter nondistingueretur.
Contra, quia vt dicunt quidam licet non generetur obiectiue, quod scilicet sit terminus genera tionis, generatur tamen subiectiue & quasi subie ctum generationis. Et probant hoc tripliciter. Primo, quia illud est subiectum generationis & per consequens habet subiectiue generari quod manet idem in vtroque termino generationis. Sed essentia est huiusmodi, cum maneat eadem in Patre & Filio qui sunt termini generationis: Ergo, &c. Secundo, quia generatio diuina sicut omne fieri habet aliquid pro fundamento siue subiecto in quo fundatur tale fieri cui conueniat ge nerari subiectiue. Sed hoc non potest esse nisi essentia, quia Pater & Filius non possunt esse subiectum generationis diuinae cum sit terminus: Ergo, &c. Tertio, quia cum generatio praecedat filium secundum rationem intelligendi, oporter rationem fundari in aliquo quod sit prius filio secundum rationem intelligendi cui coueniat generari subiectiue: hocmo potert esse nisi essemntia: Brgo, &c,
Ad euidentiam praemissorum. Primo videndum est quomodo subiectum generationis se habeat ad generationenm in rebus creatis eSecundo ostendetur quomodo se habeat essemia diuina ad gengrationen diuiinam quantum ad propositum sufficit. Tertio osfendetur vtrum essentiae diuinae coueniat subiectiue ge nerari. Et respondebitur rationibus praemisfis,
Quantum ergo ad primum, Sciendunquod in creaturis subtectu generationis est subsectum formae comntinicate producto ab ipso prodncente, quae quidie fofma est realiter idem cum ipsa generatione: nisi accipiaturgeneratio pro alterationepraecedente introductionem formae substantialis: Et hoc maxime veru est suppoisito quod omnis motus & mutatio sint ide realiter cum foma acquisita per motum vel mutationem Tale aute subiectum non producitur proprie loquendo, nec per se nec per accidens, cum quantu ad essentiam suam ipsi productiomi praesupponatur. Vl terius sciendum quod sicut pater per Philosophum, primno Phvsicorum dupliciter couenit alicui fieri: vno modo absolute, & sic solus tefminus siue obiectum factionis dicitur fieri, vt si fiat homo albus, albun: dicitur simpliciter fieri. Alio modo dicitur aliquid fieri no simpliciter fed sseri hoc, sicut in dicto exeplo subiectii dealbationis sputa homo) non dicitur simpliciter & absolute fieri: sed bene dicitur quod homo fit albus, qui quide homo est subiectum huius factionis. Et similiter etiam subiectum generationis simpliciter quod est materia non dicitur in generatione absolute fieri, cum sit ingenerabilis & incorruptibilis. Sed posset dici fieri hoc, quia posset dici quod materia per generationem sit formata. Et quia ilsi conuenit proprie generari eui conuenit proprie sieris in illis in quibus inuenitur proprie fieri. Iquod dicoppropter generatione diuinam, ideo proprie & absolute loquendo non dicitur generari subiectum generationis, sed tantum obiectum siue terminus. Vnde notandum quod generari & fieri ex vna parte, &( moueri & mutari ex alia, aliter & aliter se hiabent ad subiectum & obiectum siue terminum. Nam moucri & mutari proprie conuenit subiecto, quia subiectum est illud proprie quod aliter se habet nunc & prius fecundum diuersas formas sibi succedentes; generari aute proprie sibi non conuenit, quia non producitur per ipsam generationem cum ei praesupponatur, sed est de termino vel obiecto. Nam illis absolute couenit generari & fieri cum ipsa per generationem producuntur: sed eis non conuenit mutari vel moueri, cum quodlibet istorum importet se habere aliter nunc quam prius secundum noua acquisitionem alicuius perfectionis de nouo habitae. Terminus autem non est illud cui vt subiecto noua perfectio acquiratur, sed est illud quod acquiritur. Ex quo patet quod subiecto gener ationis nec fieri absolute loquendo nec generari couenit, licet possit dici fieri hoc, puta album vel nigrum, quis ei acquiritur albedo vel nigredo vel aliquid tale. Vlteri sciendum mauod non est de ratione materiae vel subiecti generationis quod sit eade numero in generate & genito, imo hoc sibi repugnat: sed bene est eadem sub priuatione & subforma acquirenda & hoc successiuen puta si ex aere fiat ignis: eadem materia quae prr erat sub forma aeris & priuata forma ignis, est postea sub forma Ignis. Et hoc sit dictum de primo.
Quantum ad secundum: sciendum quod essentia diuina se habet ad generationem in diuinis non, sicut subie, ctu generationis se habet in creaturis, sed magis si cut forma comunicata per generatione. Ad cuius euidentiam sciendum quod in generatione substantia¬ tu generabisium est considerare tria, scilicet subiectur quod subiicitur generationi & formae acquitendue per generationem, & ipsam formam quae acquiritur & relationen geniti ad generante & e couerso. Nuno autem ita est quod subiectum est id in quo recipitur forma geniti, & quod substernitur, in mutatione: in diuinis autem non est aliquod subiectum snbstratum alicui mutationi, nec etiam alicui formae proprie IO. quendo: sed est ibi conmmunicatio formae & actus, qui quidem actus non est aliud quam essentia diuina que conmmunicatur vni personae ab alia persona: ideo essentia se habet in generatione diuina vtforma conmunicata per generatione: & quia eadem essentia quae est inPatre & estPater comunicatur filio&t est filius, ideo impossibile est quod Pater producat essentiam, quia tunc produceret essentiam suam, & idem generarer seipsum vt essentia, quod est impossibiles & ideo etia est impossibile quod essetia dicatur ger nerari vel per se vel per accidens, sicut produgum per generatione. Vlterius sciendum quod in creaturis num est idem esse subiectum generationis & fundamentun relationis consequentis generationem. Nam subiectu generationis est illud quod est subiectumformae prout est in fieri & in fsuxu: quae forma vt est in fiuxu & in fieri, vt comunius ponitur, est ipsa genera, tiq: fundamentu autem respectus consequentis in genito est forma comunicata ipsi genito per genorationem: nec est proprie Illud quod refertur; sed est illud per quod fundamentum genitumrefertur, Et dato quod aliquo modo fundamentum posset referri in creaturis, tamen hoc nullo modo potest esse in diuinis, vt statim oftendetur, His praemissis ostendo tres conclusaones. Prima ess quod impossibile est quod essentiadiuina subiectiue generetur. Secunda est quod impossibile est. quod generetur abiectiue vel per se vel per accides. Tertia est quod impossibile est ipsam generari ficut relatum relatione geniti. Prima patet. Primo vt sam pstensum est, vbi vere & proprie generatio habet subiectu, subiectu non generatur: alioquinmateria ganeraretur, quae tamensecundu Philosophu est ingenerabilis: vnde dier aliquid generari subiectiue, & quod dicatur ex hoc quod est subiectu ge nerationis generari, est ignorare propriam vocem. Socundo, quia vt dictu est, essentia diuina no se habee proprie vt subiectum generationis, quia necgeneratio diuina proprie habet subiectu: quia forma edmunicata ibi no acquiritur alicui subiecto sibi substrato. Nec potest dici etiam fieti hoc: sicut dicitur homo iam existens fieri albus, quia fieri hoc vel tale non conuenit nisi ei cui subiectiue acquiritur de nouo aliqua perfectio absoluta, quod in diuinis locum non habet. Secunda conclusio satis patet faciliter, quia soli illi conuenitobiectiue generari quod est productum per generationem: & tale non potest esse essentia, quia oporteret quod distingueretur ae fatre sicut productum a producente, quod est impossibile. Tertia etiam de facili patet, quia nulla res refertur relatione reali nisi ad aliud; impossibile enim est idem ad seipsum referri realiter: essentia autem diuina realiter est idem cumomni eo quod est in diuinis: & ideo realiter non potest referri ad aliquid eorum, sed bene potest esse fundamentum reale relationum realiu quibus. personae referuntur.
Ad primum quod opponitur ab aliis est dicendum quod illa ratio dupliciter deficit. Primo, quia ingeneratione quae proprie habet subiectur, subsectu generationis nullo modo conuenit generari Secudo, quia generatio diuina non habet subiectu led obiectum & formam communicata, quae in nullo subiecto recipitur. Quod autem inducitur quod sslud quod mnanet in vtroque termino generarionis est eius subiectum: verum est accipiendo ter minos pon generantem & genitum, sed formam & priuationem, vel duas formas oppositas, sicut quando aliquid sit ex albo niprum. Ratio autem pi ocedit accipiendo generantem & genitum proter. minis, & ideo non valet. Ad secundum dicendum quod indiuinis non est fieri secundum rem, quia vbi est ve re fieri, ibi est motus & forma in fsuxu, cui formae in ssuxu substernitur aliquod subiectum: vnde non est ibi forma in fluxu, nec per consequens est ibi proprie ficri: sed est ibi communicatio formae non fsuentis nec indigentis subiecto. Sed hene est ibi fundamentum respectus producentis & producti. Et si sieri acciperetur pro tali respectu, essentia esset fundamentum fieri sic dicti: sed inconuenienter diceretur hoc esse fieri; sed referri talibus respectib est produci & producere in diuinis. Referri autem non conuenit essentiae in diuinis, sed supposito, vt ostensum. Ad tertium dicunt quidam quod generatio passiua vt proprietas praecedit filium, sed vt relatio sequitur. Sed melius videtur dicendum quod generari etiam licet non sit fieri proprie loquendo, secudum tamen rationem int elligendi accipitur vt quod. dam fieri: & ideo secundum modum nostru intelligendi est vt sit prius filio, & fundetur secundum modum nostrum intelligendi in aliquo quod est prius filio: non tamen oportet quod ipsum generetur, quia non oportet qued illi quod est fundamentum ipsius generari respondeat quod generetur, sed tantum supposito habenti hoc fundamentum & cui ratio fundamenti huius conuenit. Ad primum ergo dicendum quod non oportet quod illud quod priedicatur de aliquo possit supponere pro eo respectu cuiuscunque praedicati, sed tantum respectu praedicati respectu cuius no differunt. Respectu autem eorum quae eis coueniunt in quantum differunt, non oporter quod vnum supponat pro alio. Sed contra hoc dicunt quidam quod musicus & aedificator differut secundum aedificare & cantare & tamen respectu istorum vnum supponit pro alio; nam haeo est vera, musicus aedificat, & aedificator cantat. Et ad hoc potest dici quod illa quae differunt, non oportet semper quod non possint supponere pro inuicem respectu illorum in quibus differunt. Nec etiam oportet quod semper supponant pro inuicem respe ctu taliu: obiectio aute procedit ac si solutio supra posita posuifset quod semper oportet vnum non supponere pro alio respectu talium. Quod autem talia no suoponunt pro inuicem respectu talium in quibus sic differunt, est quia in eis habent repugnantiam ad inuicem: & sic differut essentia & persona indiuinis respectu eius quod est esse conmunicabile & incommunicabile, & respectu eius quod est distingui vel non distingui, & respectu illoru quae distingui vel non distingui important, & respectu quorum persona non potest supponere pro essentia, nec e conuerso, Edificator aute & musicus non sicdifferunt secundu aedificare & cantare quod in istis habeant renugnantiam. Adsecundum dicendum quod licet in di uinis abstractum & concretum non differant secundum rem, cum vnn praedicetur de altero, tamen penes modum significandi differunt, ratione cuius vnu habet magis implicare suppositum quam aliud vt pro eo supponat, sicut in principali solutione expositum est. Ad tertium quod inducitur ad probandum quod actus notionales non praedicantur de cocretis essentialibus. Dicendum est quod non oportet quod De distinguatur a Deo, sed sufficit quod illi pro quibus Deus supponit vtrobique sint distincti, scilicet ilele qui est generans & ille qui est genitus. Causa autem quare non dicitur Deus distinctus a Deo, sicut Deus generat Deum; est, quia distingui cum non dicat actum nisi grammatice, non facit teneriDeum in subiecto positum pro persona: & ideo denotare. tur distinctio in natura non in persona. Sed generare dicit actum realem conuenientem soli supposito & facit teneri terminum concretum de quo praedicatur pro supposito. Ad quartum dicendum quod nec ge nerat seDeum nec alium Deum, quia enim ille que generat, Pater est idem cum eo in natura, non est concedendum quod peneret alium Deum, ne denotetur quod generet alium in natura diuina. Quia vero est alius in persona, non est concedendum quod generet seipsum Deum, ne denoterur quod ille quem generat sit vnacum eo persona. Sed bene potelt concedi quod generat alium qui est Deus sed non alius Deus. Ad quintum dicunt quidam quod quantum est de virtute locutionis potest concedi quod Deus non generat ratione filii, sicut etiam potest concedi quod Deus generat ratione Patris: nec se quitur quod sint duo Dii scilicet Deus generans & Deus non generans: sicut non sequitur quod Deus generans & Deus genitus sint duo Dii. Alii autem dicunt quod cum Deus possit suoponere & pro supposito determinato & pro natura comuni, tamen quantum est de se, nisi per terminum in praedicato positum fiat quod stet pro supposito, semper stat pro natura, vel pro omni supposito naturae. Et hoc ideo est quia natura quantum est ex principali significato quod importat hoc nome Deus, est vna numero in tribus personis. Vnde quod attribuitur Deo, attribueretur Patri & Filio & Spiritui sancto omni sunposito diuino. Et quod negatur a Deo negatur ab omni supposito diuino, nisi praedicatum sit tale quod faciat ipsum stare pro determinato supposito: e conuerso autem est in creaturis, quia terminus commumis concretus stat pro aliquo supposito hoc vel illo, & non pro natura communi, nisi praedicatum sit tale quod faciat ipsum teneri pro illa, vt quando dicitur, rosa est pulcherrima florum. Et hoc ideo est, quia natura in creaturis plurificatur realiter secundum pluralitatem suppositorum, nec habet vnitate realem in pluribus suppositis. Quia ergo generare cum sit actus determinatae personae facit hoc quod dico. Deus, stare pro determinato supposito: ideo bene dicitur, Deus generat, nec sequitur pronter hoc quod quaelibet persona generet. Sed non generare cum dicat negationem, non facitDeum sta re pro determinato supposito. Et ideo quando dicitur quod Deus non generat, denotatur quod non ge nerare conueniat toti naturae, id est, omni supposito naturae diuinae, quod est falsum: propter quod non concedunt quod haec sit vera, Deus non generat. Sed contra hoc obiiciunt quidam quod si ista, Deu non generat, est falsa, quia Deus supponit ibi pro natura: multo plus esset istafalsa, essentia nom generat, quae tamem vera est. Et ad hoc dicendum est, quod illa procedit ex malo intellectu eius quod dicitur natura, quia in praedicta responsione non accipitur natura pro abstracto prout diuiditur contra concretum: sed pro concreto prout accipitur non pro vno determinato supposito, sed pro omni supposito naturae. Qbiectio autem procedit ac si natura acciperetur pro abstracto prout distinguitur contra concretum. Quid sit de veritate dictae propositionis scilicet, Deus non generat, nondefinio. Sed tamen obiectio facta in contrarium nulla videtus esse, quidquid sit de veritate eius.
On this page