Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 2
Quaestio 2
De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Solet quaeri de illis qui iam sanctificati sprritu, cum fide & char itate ad baptismum accedunt: quid eir conferat baptismus. Vihil enim videtur eu praestare, cum per fidem & contritionem iam remissii peccatis iustificati fint, &c.
Et videtur quod non omnem culpam, quia diuersorum morborum sunt diuersae medicinae. Sed culpa actualis & originalis sunt diuersi morbi. Ergo debent habere diuersas medicinas. Sed medicina quae tollit peccatum actuale est poenitentia, non ergo baptismus.
Praeterea, videtur quod non tollat omnem ponam satis factoriam, quia in adulto accedente ad baptismum requiritur quaedam displicentia peccati: sed haec est quaedam poena. Ergo &c.
Contra, baptismus perfecti incorporat Christo: fed quod est incorporatum Christo dicitur carere omni poena & omni culpa. Ergo, &c.
Respondeo dicendum. Ista quaestio est diuidenda in quatuor articulos. Primus est quomodo se habeat baptismus in ablatione peccat. Secundo, in ablatione poenae. Tertio, in collatione gratiae. Quarto, videndum est de conditione baptixandorum quae requiritur ad recipiendos istos effectus.
Qvantum ad primum, sciendum quod bapismus quantum est de se tollit omnem culpam tam originalem quam actualem: tam mortalem quam venialem. In fictis autem taliter possent esse ficti quod nullam culpam tollit nisi radicaliter quando scilicet non sunt ficti quin velint recipere sacramentum: & illud spirituale quod datur ibi. Sed quidam sunt tantum ficti quantum ad hoc quod nolunt recedere a peccato: quia in talibus baptismus causat characterem in quo radicaliter continetur liberatio a peccato quae sequitur recedente fictione. In non fictis quibus displicet peccatum, & intendit recedere a peccato tollit omnem culpam tam originalem quam actualem tam mortalem quam venialem. Quod autem tollit originalem eulpam & actualem mortalem probatur sic: primo ex parte suae significationis: secundo ex parte sui effectus. Ex parte suae significationis sic. Quia baptismus significat perfectam ablutionem mentis. Sed non potest esse perfecta ablutio nientis nisi auferatur omnis culpa originalis & actualis mortalis saltem. Ergo, &c. Ex parte autem effectus probatur sic: quia suppono nunc quod per baptismum regeneratur homo in vitam spiritualem. Ex hoc arguo sic. Per illud per quod homo regeneratur in vitam spiritualem tollitur omnis dispositio opposito & incompossibilis tali formae, per quam homo constituitur in vita spirituali. Sed omnis culpa tam originalis quam mortalis opponitur gratiae per quam homo constituitur in vitam spiritualem. Ergo, &c. Quod autem tollat omno peccatum veniale nisi sit indispositio ex parte accipientis probatur sic. Quia semper in omni generatione non solum tollitur dipositio incompossibilis formae ad quam terminatur generatio: sed etiam omnis dispositio repugnans bene esse formae in illo subiecto, quod enim remaneat cum forma introducta hoc est vel, quia materia est disposita nec plene subiicitur agenti, vel propter defectum virtutis actiue in agente. Sed culpa venialis licet non fit incompossibilis gratiae: repugnat tamen bene esse gratiae. Ergo quando homo generatur in vita spirituali tollitur omnis culpa venialis, nisi sit indispositio ex parte recipientis vel debilitas ex parte agentis. Sed ex parte agentis non potest esse defectus: quia principaliter agens in dicta actione est Deus: minister qui est agens instrumentale non potest deficere dummodo intendat facere quod facit ecclesia: nec omittat ea quae sunt de necessitate sacramenti: ergo nisi sit dispositio in recipiente semper per Piptismum tollitur omne peccatum veniale.
Qvantum ad secundum sciendum, quod duplex est poena, quaedam est personae sicut carentia diuinae visionis, & sicut poena satis factoria quae inponitur pro peccato. Alia est naturae quae, scilicet ex principijs naturae sibi derelictae consequitur. Modo poena omnis quaecumque sit illa per baptismum tollitur pro tempore aliquo. Sed poena personae, scilicet carentia diuinae visionisi & poena satis factoria statim tollitur collato baptismo. Poena autem naturae, scilicet defectus naturales non tolluntur vsque ad teaus resurrectionis. Ratio autem quare tollat poena quae est carentia diuinae visionis est, quicumque regenerat in vitam spiritualem & fit membrum Christi, fit dignus vita aeterna quae est visio Dei: sed quicumque est baptizatus est huiusmodi. Ergo, &c. Quod autem tollat omnem poenam satis factiuam ostenditur sic: quia illud tollit. omtem poenam satis factoriam per quod confertur alicui totum meritum Christi quantum indiget, quia meritum Christi est sufficiens satis factio pro omni poena: sed in baptismoconfertur homini totum meritum Christi quantum indiget: quia tunc fit membrum Christi simpliciter. Ergo, &c. Sciendum tamen quod requiritur in baptizato adulto displicentia pec cati non per modum satisfactionis. Sicut requiritur dolor contririonis in poenitentibus: sed per modum repellentis dipositionem contrariam. Sicut enim impossibile est quod aliquis recipiat calorem nisi recedat a frigore, ita impossibile est quod aliquis recipiat gratiam nisi recedat a culpa, quod fit per displicentiam peccati. Ex his igitur potest patere quod tollitur pro tempore omnis poena naturae, scilicet omnes defectus naturales: quia per baptismum vt dictum est, committitur homini totum meritum Christi quantum indiget. Constat autem quod meritum Christi fufficit ad tollendum non solum omnem poenam personae: rdd etiam omnem poenam naturae: sicut per ber tisnium tollitur omnis poena naturae pro tempore suo: quia per baptismum fit dignus habere corpus impassibile & agile, & sic de aliis, in resurrectione, nisi postea peccent: tamendiffertur ablatio istius poenae vsque ad resurrectionem finalem: ita quod nunc non aufertur. Cuius ratio duplex assignatur, vnapropter profectum supiritualem, vt scilicet homo, cum quo pugnet dum rales poenas sustinet habeat & vt homo magis habeatdeuotionem adieffectum spirituale baptismi quo deuotio diminueretur si tollerentur deffectus corporales: quia multi magis accederent ad subueniendum necessitati corporali quam spirituali. Alia ratio accipitur ex vniuersali reparatione naturae: quia tunc conueniens est quod tota & plena reparatio naturae fiat quando numerus omnium suppositorum naturae quae reparanda est, erit completus & finitus. Et quando natura humana vna cum omnibus quae propter eam facta sunt debuit renouari, quod erit in resurrectione.
Qvantum ad tertium, sciendum quod baptismus confert gratiam & virtutes his qui prius non habebant. In his autem qui in gratia accedunt ad baptismum auget praedicta. Ratio quod infundet gratiam est ista.
Primo. Quia non tollitur priuatio nisi per habitum oppositum. Baptismus tollit culpam. Ergo non tollit eam nisi per habitum oppositum culpae, huiusmodi est gratia. Ergo, &c.
Secundo. Quia sicut se habet generatio naturalis ad esse naturae, ita se habet generatio spiritualis ad esse gratiae. Sed in generatione naturali confertur esse naturae. Ergo & in regeneratione spirituali esse gratiae. Quod autem virtutes morales simul infundantur in baptismo, licet aliqui hoc negent, potest ostendi sic, quia sicut se habet posse proportionatum naturae ad naturam, ita posse proportionatum gratiae ad gratiam. Sed intgeneratione nature cum esse confertur posse proportionatum naturae. Ergo in regeneratione spiriruali cum esse gratiae confertur posse proportionatum ipsi gratiae. Sed huiusmodi posse fit per virtut es. Ergo, &c. Quod autem praedicta augeantur in his qui in gratia accedunt ad baptismum, patet ex hoc: quia per eadem res generatur & augetur. Sed per baptismum conferuntur predicta vt dictum. Erge, &c. Ita tamen quod secundum quod plus & minus sunt dispositi, plus vel minus recipiunt de gratia, si aequaliter aequaliter.
Qvantum ad quartum distinguendum est, quia illi qui baptizantur aut sunt infantes, aut adulti, & si adulti, aut amentes, aut sans mentis. Si sane mentis, aut vigilantes, aut dormientes. Si vigilantes, aut ficti, aut non ficti. Si sunt infantes tunc recipiunt characteren & gratiam & virtutes. Nec obstat quod hoc non apparet in actibus eorum, quia sicut habens habitum scientiae quando est dormiens vel ebrius non potest illo habitu vti, propter: indispositionem organi phantasiae, ita etiam pueri propter indispositionem organorum dese ruientium cognitioni intellectiuae, non possunt habere vsum rarionis, nec etiam vsum virtutis. Si sint adulti & dementes, aut hoc habent a natiuitate aut non; a natiuitate, baptiszandi sunt, & recipiunt totm effectum baptismi & quantum ad characterem & quantum ad gratiam. Si autum non a natiuitate, sed habuerunt aliquando vsum rationis, aut antequam inciderent in furiam habuerunt propositum baptizandi, aut non. Iterum postquam inciderunt in furiam aut habent lucida interualla, aut non Si antequam inciderent in furiam habuerunt propositum recipiendi baptismum, & in proposito illo mansit. Sibaptizatur recipit verum effectum baptismi. Et quantum ad characterem & quantum ad gratiam. Si tamen habet lucida interualla: si non imminet mors differendum est quousque redeat ad sensum suum. Si etiam illis interuallis lucidis haberet propositum baptizandi & baptizaretur in dementia baptizatus esset, & reciperet totum effectum sacramenti. Si autem nec antequam incideret in dementiam vel in illis interuallis lucidis non habuerit propositum baptizandi & baptizatur in dementia, nihil recipit. Si autem est adultus & dormiens, si in vigilia hiabuit propositum baptizandi & in illo proposito mansit: si baptizetur dormiens baptizatus est, & recipit verum sacramentum & rem sacramenti. Non tamen debet hoc fieri nisi immineat mors: imo debet expectari quod euigilet. Siautem non habuerit prius propositum, nihil recipit. Si autem sit adultus vigilans & sane mentis, aut est fictus, aut non: si non fictus recipit sacramentum & rem sacramenti. Si autem fictus est distinguendum, quia aut est fictus tantum per hoc quod non proponit dimittere peccatum, intendit tamen recipere sacramentum: & sic recipit characterem: sed non gratiam: propter voluntatem adherentem peccato. Plus etiam si sic esset fictus quod non crederet aliquid conferri in baptismo, habet tamen tale propositum quod si aliquid ibi confertur quod vult assequi illud & intendit, quod islud exerceatur circa ipsum secundum ritum & modum Ecclesiae, sic recipit characterem, sed non gratiam: nisi forte quasi in radice, quia vtroque modo isto fictus recipit characterem, ad quem sequitur gratia recedente fictione. Alio modo potest esse fictus: quia scilicet nihil credit esse in baptismo, nec intendit recipere, quod conferatur per baptismum, immo facit in derisionem, sic fictus nihil recipit nec characterem nec aliud: quia primi duo ficti etsi habent voluntatem baptismo op positam quantum ad gratiam, non tamen quantum ad characterem. Vltimus autem fictus habet voluntatem oppositam omni ei quod confertur in baptismo.
Ad primum in oppositum dicendum quod di. uersorum morborum sunt diuersae medicine, nist vna virtute contineat alteram vel eius effectum. Nunc autem baptismus continet virtute effectum poenitentiae, non e conuerso: quia cum fit regeneratio spiritualis tollit omnem culpam originalem & actualem. Poenitentia autem est particularin necessatia contra peccatum actuale.
On this page