Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Post praedicta interius considerari atque subtisiter inquiri oportet, vtrum proprie. tates perfonarum quibus ipse personae determimantur fint ipse per senae, &c.

Distinctio trigesima prima. QVAAESTIO PRIMA.

CIrca distinctionem XXXI. Quaeritur vtrum proprietas relatiua sit realiter diuina essentia Et arguitur quod. Quia quaecumque sunt vnum numero realiter & essentialiter; plurificato vno plurificatur reliquum. Sed plurificata realiter relatione non plurificatur realiter essentia, EIgO &c.

Praeterea personae solum distinguntur per id quod relatio addit super essentiam, quia in essentia non distinguntur. Aut ergo relatio addit aliquid reale super essentiam, aut non. Si sic, habetur propositum, si non, tunc personae non distin, guntur realiter, siue per: aliquid reale: & per consequens, non distinguntur nisi ratione, quod falsum est.

Praeterea Augustinus dicit, quod non eo Pater, quo Deus. Aut ergo intendit ponere d fferentiam realem inter paternitatem qua Pater est Pater, & diuinitatem: aut differentiam rationis tantum. Si primo modo habetur propositum, scilicet quod essentia & proprietas Realiter differunt Sisecundo modo, tunc eodem modo deberet dicere quod non eodem est Deus, quo sapiens, quia sapientia & deitas differunt ratione, Hoc autem non dicit. Ergo, &c.

Contra, si proprietas realiter differret ab essentia, esset inter ea compositios Sed in diuinis non potest esse compsitio. Ergo, &Ci

Respondeo, hic sunt videnda quatuor. Primum est vtrum relatio possit immediate fondari super substantiam.

Secundum, est videre super quo fundentur relationes diuinae, scilicet paternitas, & filiatio.

Tertium, quomodo se habeant relatio & essentia, secundum identitatem vel diuer sitatem.

Quartum, quomodo nonobstanse identitate essentiae & relationis, relatio plurificatur realitert manente vna essentia.

ARTICVLVS PRIMVS.

QVantum ad primum, dicunt quidam quod est quaedam relatio secundumdici sicut relatio scientiae & scibilis, quaedam secundum esse: sicut Pater & Filius. Modo dicunt, quod relatio realis secundum dici potest fundari inmediate super substantiam: sed relatio rei secundum esse, non. Primum probant per Philosophum in praedicametis. Quia secundum dici reffertur caput, ad capitatum: & constat quod iste relationes, fundantur inmediate super substantiam. Ergo, &c.

Secundum, probant tripliciter, primo de ratione relationis est mutua dependentia. Sed dependere, vel dependentia est contram rationem subssantiae cum sit ens per se. Ergo. Secundo, quia sicut inesse praesupponit esse simpliciter, ita ad esse siue ad aliud esse: praesupponit inesse: quia ordo debet esse inter ista. Sed inesse, necesiario praesupponit esse simpliciter. Ergo ad aliud esse prae¬ supponit necessario inesse. Sed inesse est actus accidentis: ad aliud esse, est actus relationis. Ergo resatio necessario praesupponit accidens absolutum. Sed illud quod necessario est, & immediate praesupponit relatio: esteius fundamentum. Ergo fundamentum cuiussibet relationis est aliquod accidens absolutum. Et per consequens substantia non est eius fundamentum.

Tertio sic, relatio dicit accidens. Sed relatio non potest dicere accidens, nisi ratione fundamenti. Ergo, &c. Maior patet. Quia relatio est de genere accidentium. Minor probatur quia illud quod nihil ponit praeter suum fundamentum, non potest esse accidens, nisi ratione fundamenti. Sed relatio est huiusmodi. Ergo, &c. Sed ista positio non videtur mihi vera.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod philosophus non vtitur his verbis, scilicet, quod sit relatio secundum esse, & relatio seciidum dici. Imo, omnis relatio est relatio secundum esse, siue relatio secundum rationem, siue secundum rem: sed loquendo de relatiuo, quod est concretum descendens a relatione, dicit quod quoddam iest relatiuum secundum esse: & quoddam secundum diciEt vocatur relatiuum secundum dici, illud quod sic dicitur referri, quod non dicit in formali suo ipsum respectum, siue ipsam relationem: sed huiusmodi fundamentum. Vt si ego dicerem, quod quantum, reffertur ad quantum, vel quale, ad quale, & mouens ad motum. Nam ista non dicunt relationes, sed fundamenta relationum. Sed relatiua secundum esse, dicuntur illa quae directe in suo formali significato important relationes ipsas: sicut Pater, & Filius important filiationem. Ex hoc, sic ostendo quod vbi est vere relatiuum reale, secundum dici, ibi oportet ponere relationem realem secundum, esse quia relatiuum reale secundum dici, nihil aliud est nisi fundamentum relationis secundum esse. Quia non propter aliud dicitur relatio secundum dici, nisi quia est fundamentum relationis qure est relatio secundum esse.. Sed vbi est sundamentum relationis realis recte potest fundari relatio secundum esse. Sed substantia secundum eos est relatiuum reale, siue relatio realis secundum dici, quod tamen impropriae dictum est. Ergo super substantiam immediate, potest fundari relatio realis secundum esse.

Ad primam rationem eorum, dicendum primo ad maiorem, quod dependentia potest accipi vno modo propriae, secundum quod effectus dependet a causa, & sic maior est falsa, quia sic non oportet mutuam dependentiam esse inter relatiua, alioquin nunquam causa referretur ad effectum realiter. Alio modo accipitur dependentia large, pro quadam coexigentia. Vnde etiam in diuinis, nulla est dependentia propriae dicta: sunt tamen relationes reales & mutua dependentia sic dicta, non repugnat substantiae, nec alicui per se enti, scilicet coexigere alterum, non simpliciter, sed secundum quod sic est relatum. Minor etiam loquendo de dependentia propriae dicta, est falsa, quia substantiae non repugnat dependere a causa efficiente, sicut Patet de omni substantia creataa licet sibi repugnet dependere a subiecto subsistente. Quia non est ens inhaerens substantiae, vel suibiecto.

Ad secundum, dicendum quod inesse potest dupliciter accipi. Vno modo, pro inhaerentia alicuius accidentis absoluti. Et loquendo de tali inesse, non oportet quod ad esse ipsius relationis praesupponatur necessario tale inesse, sicut tale inesse praesupponit esse simpliciter. Alio modo dicitur inesse pro quocumque inesse intrinseco, siue sit inesse per inhaerentiam accidentis absoluti, siue sit inesse per identitatem: sicut diuinitas dicitur inesse Deo: & humanitas in homine. Et tale inesse, siue per inhaerentiam siue per naturae intraneitatem praesupponitur ipsi adesse. Quia prius est relatiuum habere in se aliquid per quodreffei atur: quam referri ad alterum. Et inesse sic dictum, non estproprsum aecidentis, sed etiam potest esse substantiae, & naturae substantialis. Et ideo, non oportet quod relatio realis necessario praesupponat accidens absolutum.

Ad tertium, dicendum quod idem inconueniens sequitur contra aduersatium, sicut contra nos. Quia simile non solum accidit substantiae, sed etiam quali, alioquin relatio non esset aliud praedicameutum accidentis, a qualitate. Nec potest dici quod ratione fundamenti accidat quali ita quod fundamentum accidat qualitati: cum qualitas sit eius fundamentum.

Et ideo dicendum est aliter, quod accidens potest dupliciter accipi. Vno modo pro aliquo absoluto, super addito & inhaerente, sicut albedo accidit Sorti. Et isso modo non oportet omnia genera accidentum, esse accidentia. Alio modo potest diei accidens illud quod non conuenit rei ex propria ratione, & praeter quod res potest accipi secundum propriam rationem, secundum quod locus dicitur accidere superficiei, quia supeficies, ex hoc quod supeificies, non habet quod sit locus. Et sic relatio accidit fundamento. Vnde albus, ex hoc quod albus, non habet quod sit simile: imo sibi accidit inquantum est album. Et sic relatio potest accidere substantiae, dato quod non habeat fundumentum accidens absolutum. Posito enim quod aliquis haberet humanitatem, & non esset factus ab alio, adhuc esset homo, non tamen referretur ad aliud, sicut ad causam efficientem. Vnde praeter eius propriam rationem: potest referri ad aliud. Et ideo, non obstantibus his, videtur mihi quod re satio realis potest fundari inmediate super substantiam. Et hoc potest patere. Primo, de relatione effectus, ad causam. Nam sicut supradictum est, ad relationem requiritur quod illud secundum quod aliquid dicitur relatiue, dicat aliquid positiuum ineo quod reffertur: sicut aequale dicit aliquid positiuum, in eo quod dicitur aequale. Et ideo illud quod intelligitur, non refertur relatione reali ad intelligentem: quia intelligi nihil ponit in re intel. lecta. Requiritur etiam quod sit ad terminum realem realiter distinctum. Sic autem est in substantia creata, secundum quod hurusmodi. Nam secundum quod creata, est aliquid positiuum in ea sscilicet substantia illa quae creata est siue, secundum quam dicitur esse creata. Et habet terminum ad quem realem, & realiter distinctum: scilicet creator est. Ergo, &c. Hoc etiam potest patere de ratione similitudinis. Nam ita similis est Sortes Platoni, in anima rationali, sicut in albedine. Et ideo sicut est vere inter eos similitudo, quae est relatio secundum quam sunt albi, ita & secundum quam sunt animati anima rationali.

Et si dicatur quod conuenientia eorum in anima rationali non est similitudo, sed identitas secundum speciem: & facit vnum secundum rationem.

Dicendum quod similitudo & identitas simi¬ lium secundum speciem, semper simul concurrunt, siue similitudo sit secundum formas accidentales, siue substantiales, sed in hocdifferunt, quod identitas secundum speciem, dicit aliquid vnum secundum rationem: & dicit aliquid in vtroque secundum rationem, & non secundum rem. Sed similitudo dicit aliquid vnum numero secundum rem, in quolibet extremorum. Vnde similitudo Sortis ad Platonem, est quoddam accidens vnum numero, existens in Sorte sicut in subiedo, & respiciens platonem sicut terminum ad quem. Et ita est de similitudine Platonis, ad Sortem. Vnde siimilitudo dieit ens reale, vnum numero existens in hoc simili, vel illo: sed identitas secundum speciem vel genus, dicit tantum ens rationis. Verum est etiam quia sicut albedo, vel anima, potest esse fundamentum identitatis secundum speciem, quae est ens rationis. Ita etiam & ipsa similitudo, Nam similitudo est quaedam species relationis. Non tamen sequitur quod idem dicat similitudo, & identitas secundum speciem, sicut homo & identitas secundum speciem, non dicunt idem.

ARTICVLVS SECVNDVS

DE secundo autem super quid fundantur relaDtiones diuinae, dicunt quidam quod non fundantur super essentiam, sed super producere, vel produci, vel dare, vel accipere puta super generare vel generari. Quia vt dicunt, relationes opposite non fundantur super idem nullo modo diuersificatum. Sed essentia diuina est eadem nullo mnodo diuersificata. Ergo super eam non fundantur relationes oppositae, sicut est paternitas & filiatio.

Istud autem non videtur mihi verum, nec possibile propter duas rationes.

Prima talis est omnis relatio realis, tam in diuinis quam in aliis, necessario fundatur super aliquod absolutum: sed indiuinis absolura pertinent ad essentiam. Ergo oportet quod relationes diuinae fundentur super essentiam. Secunda talis est. Quia in diuinis illa quae non sunt communia omnibus personis necessario sunt relationes. Sed dare, & accipere, vel producere vel produci, non sunt communia realiter omnibus personis: imo sunt propria determinatarum personarum. Ergo producere & produci & consimilia in diuinis, sunt relationes vere. Sed relationis realis fundamentum, non potest esse relatio. Ergo relationes reales diuinae, puta paternitas & filiatio; non fundantur super producere, & produci.

Si dicatur, quod fundantur non super essentiam, sed super actionen communem, scilicet intelligere, & velle. Non valet, tum, quia non plus diuersificantur tales actiones, siue operationes quam essentia. Necesse est etiam ponere quod aliquid non diuersificatum re, sit fundamentum relationum diuinarum, alioquin relatio esset fundamentum relationis realis: cum in diuinis non sit realis distinctio, nisi secundum relationes. Ad rationem eorum

Dicendum quod in creaturis non possunt oppositae relationes fundari super idem re, nullo medo diuersificatum. Sed in diuinis propter infinitatem diuinae essentiae, super idem re, nullo modo diuersificatum realiter: possunt opposite relationes fundari.

Et ideo, est aliter dicendum scilicet quod relationes reales diuinae, scilicet paternitas & filia¬ tio, & spiratio actiua, & passiua fundantur super essentiam diuinam, non secundum nudam rationem essentiae; sed secundum quod in communicantae est principium agendi, & communicandi: & secundum quod in recipiente habet ratio nem naturae communicate.

Notandum etiam est, quod producere, & produci in diuinis, realiter dicuntur relationes; sicut actio & passio. Quia in creaturis productum, est aliquid absolutum: & ideo forma communicata, quia est ibi producta, ponitur communiter esse idem quod actio & passio: vt est ipse calor productus: propter quod, actio & passio in creaturis potest esse fundamentum relationis. In diuinis autem, licet sit forma communicata, non tamen est forma aliqua absoluta producta, & propriae ibi produci, puta generari: non dicit alaquod produ. ctum absolutum, nec dicit aliquod absolutum super quod possit fundari relatio: sed dicit respectu accipientis naturam diuinam a communicante ipsam. Vnde in diuinis actus notionales dicuntur, licet eas non significent per modum relationis: sed per modum actionis & passionis.

ARTICVLVS TERTIVS.

QVantum ad tertium, licet essentia & proprietas sint idem re. Dicunt quidam quod essentia & proprietas non sunt idem re simpliciter, quia differunt secundum modum essendi realem.

Sed istud non videtur bene dictum. Primoquia secundum omnes, haec est vera essentia est pater, & haec pater est paternitas. Quia in diuinis habens & habitum, exeptis illis quorum vnum habet aliud, sicut vnum relatiuum habet aliud, sicut pater habet Filium, omnia sunt vnum realiter. Sic illa quorum vnum est essentialiter alterum inter se non habent differentiam, realem. Ergo, &c. Secundo, quia illa quae inter se habent differentiam realem, non sunt vnum nisi per compositionem. Sed inter essentiam & proprietatem non est compositio, quia nulla compositio est in diuinis. Ergo non habent differentiam inter se.

Et ideo est aliter dicendum, quod essentia & proprietas non habent differentiam realem inter se, sed in habitudine ad tertium. Vnum enim ipsorum importat habitudinem ad aliquem terminum, a quo non exigit distinctionem ralem: nec importat ipsum vt distinctum realiter. Vnde diuinitas, importat directe diuinitatem: illud scilicet, quo Deus est Deus. Nec importat relationem aliquam oppositam vt a qua distinguatur realiter. Sed paternitas importat illud quo Pater respicit Filium, vt oppositum ter minum, realiter a se distinctum. Et ideo importat differentiam in distinctione reali, & in coparatione ad tertium. Sed inter se quantum ad illud quod sunt nullam differentiam realem habent.

ACTICVLVS QVARTVS.

QVantum ad quartum, quomodo non obstante vnitate essentiae, & relationis, & quomodo manente vna essentia numero: possunt esse plures relationes. Dicunt aliqui quod ratio huius est, quia relatio quantum ad esse transit in substantiam in diuinis: sed manet quantum ad rationem quidditatiuam, secundum quam se habet per additionem ad essentiam, net transit in substan¬ tiam. Ratio autem qusdditatiua relationis requirit quod sit realiter distincta ab opposita relatione: non autem a suo fundamento. Vnde dicunt quod relatio comparata ad oppositum terminum est re: sed comparata ad fundamentum est ratio. Ideo per comparationem ad fundamentum non habet distinguere realiter: sed per comparationem ad ter. minum. Ex his ostendunt, quare cum pluralitate relationum stet vnitas essentiae: quia vt dicunt, relatio comparata ad sundamentum est ratio. nec distinguit realiter. Sed fundamentum relationum diuinarum est essentia. Ergo diuersitas relationum non ponit aliquam diuersitatem. Quia vero comparatae ad se inuicem vt ad terminum sunt res, & requirunt diuersitatem realem: ideo sunt inter se diuerse reuliter. Quomodo autem idem possit esse res, & ratio, comparatum ad diuersa: ostendunt per quoddam exemplum. Accipiatur sortes simils Platoni, & idem Sortes dicatur sicet minus proprtiae similis sibi ipsi. Tunc quidam dicunt, quod vna & eadem relatio est qua sortes est similis Platoni: & similis sibi ipsi: & tamen similitudo qua est similis sibi ipsi, non est relatio realis, necres: cum illa relatio non sit ad terminum distinctum realiter: similitudo autem secundum quam est similis Platoni, est res & relatio realis: quia est ad terminum realiter distinctum.

Ista autem propositio, defficit in tribus. Primo, quia concessis his quae accipit, nil probatur. Quia dato quod relatio comparata ad fundamentum sit ratio, nec habeat diuersitatem realein a fundamento: & comparata ad terminum sit res, & habeat diuetsitatem realem ad ipsum: licet ex his sequatur quod inter relationem & ipsum fundamentum suum non sit realis differentia, sicut inter oppositas relationes: non tamen ex hoc sequitur quod inter fundamenta oppositaru relationu non requiratur differentia realis: cum impossibile sit inuenire oppositas relationes, sine reali diuersitate fundamentorum. Vnde notanduest, quod conuenit comparare relationem, ad relationem; & fundamentum, ad fundamentum, & relationem, ad fundamentum, Ex hoc ergo quod relatio comparata ad fundamentum est ratio. vt dicunt, & sola ratione differens d fundamento: habetur quod inter relationem & fundamentum, non est differentia realis. Sed ex hoc non habetur, quod inter relationem & fundamentum, non est differentia realis, licet ex hoc non sequatur quod comparando fundamentum, ad fundamentum: non sit differentia realis inter fundamenta oppositarum relationum. Secundo defficit in hoc quod ponut relationem realem comparatam ad vnum, esse rem: & compsratam ad aliud esse rationem. Nam ratio distincta contra rem extra animam, sicut secundae intentiones, vt vniuersale, species, & consimilia. Nunc autem impossibile est quod idem numero sit indifferens vt possit esse ens rationis puta secunda intentio: & ens reale extra animam. Vndei, illud quod est res: semper cuicumque comparatur est res. Sed verum est quod illud quod dicit rem veram, potest comparari ad aliquid a quo differt sola ratione, & potest coparari ad aliud a quo differt re, sicut animal semper dicit rem veram cuicuque coparetur, siue ad hominem, siue ad plantam. Sed verum est quod ab homine sola ratione differt: sed a planta differt re. Et similiter paternitas in diuinis, cuicumque comparetur semper est res, sed non differt re ab omni eo cui comparatur: quia non differt re a fundamento: sed a termino. Et ideo si in¬ ueniatur dictum ab aliquo doctore antiquo, quod relatio comparata ad suum fund: mentum, sit ratio: non est intelligendum quod relatio comparata ad fundamentum, sit ratio siue secunda intentio: sed hoc pro tanto dicitur, quia eius differentia a fundamento est differentia secundum rationem, non autem quod ipsa relatio sit ratio.

Tertio, defficit in exemplo. Quia supponit falsum, scilicet quod eadem relatio sit, qua Sortes di eatur similis sibi, & Platoni. Quia relatio qua Sortes dicitur similis sibi ipsi slicet tamen hoc non debeat dici est relatio indentitatis. Vnde pro prie loquendo, ista est falsa, Soites est similis sibi ipsi. Sed relatio qua est similis Platoni est similitudo proprie dicta, que non est eadem relatio cum relatione identitatis. Et ideo ista positio non viderur bona.

Et ideo aliter videtur aliis, quod scilicet ratio quarecum vnitate essentiae stant oppositae relationes, non obstante identitate inter essentiam & relationes, est infinitas essentiae diuinae ita quod sicut Deus ex infinitate essentiae, habet quod secundum eandem essentiam sit substantia, iustus, & sapiens, & sic de aliis: saic etiam quod ex eadem infinitare est, quod eadem essentia diuina sit paternitas, & filiatio.

Sed contra hoc obiicitur dupliciter, Primo, quia in creaturis, vt quidam dicunt, fundantur relationes agentis & passi quae sunt oppositae super idem, quia super actionem & passionem quae sunt vna res. Sed quolibet creatum est finitum. Ergo super aliquod finitum possunt fundari oppositae relationes, & per consequens infinitas essentiae diuinae non est caula quod fundentur un ea oppositae relationes.

Secundo, quia sicut essentia diuina est infinita, ita & relatio: ergo sicut essentia diuina est omnes tres relationes propter infinitatem suam: ita & quaelibet relatio propter infinitatem suam est, & erit omnes tres relationes realiter loquendo.

Ad primum dicendum quod maior est falsa. Ad probationem, dicendum quod si actio est in agente, & passio in patiente, tunc actio & passio non sunt idem realiter, & per consequens, relationes fundatae super actionem & passionem, non fundantur super vnum re. Si autem actio & passio sunt ipse motus, & sunt simul in mobilrsicut in subiecto, adhuc non sequitur quod relationes agentis, & patientis fundentur super idem re. Quia relatio agentis non fundatur ( stante hvpothesi quod actio sit motus) fuper actionem. Quia relatio cum suo fundamento est eiusdem subiecti. Impossibile est enim quod relatio, saltem realis, sit in vno subiecto, & fundamentum eius in alio, cum fundamentum eius sit ratio mediante qua inest subiecto: constat autem quod relatio agentis est in agentersicut in subiecto, licet respiciat passum vt terminum ad quem. Vnde patet quodtmaior illius est simpliciter falsa.

Ad secundum, dicendum quod sicut naturae substantiali diuinae per prius secundum modum intelligendi conuenit ratio infinitatis quam relationibus quibus infinitas conuenit inquantum sunt idem quod substantia diuina. Ita quaelibet relatio diuina, puta paternitas licet non fit directe filiatio propter oppositionem relatiuam, & spiratio passiua: est tamen cum illa res eadem essentialiter. Scilicet essentia quae est filiatio, & spiratio passiua. ldeo, ex infinitate sua diuina, habet quod sit idem quod tres relationes oppositae, ita quod quaelibet relatio diuina ex infinitate sua quam habet ex hoc quod est idem cum essentia: habet quod sit idem quod tres relationes opposite.

Ad rationes factas ad principale, est respolendum. Ad primam ergo dicendum quod illa maior ha bet veritatem in creaturis quae habent naturas finitas, propter quod vna natura non potest esse plura distincta realiter, siue relata siue absoluta. Vel potest dici quod illa que sunt vnum re inter se & in habitudine ad tertium; & vnum non includit aliquam oppositionem & distinctionem, quam non includit aliud: in talibus habet veritatem maior, quod plurificato vno realiter plurificatur & reliquum. Sic autem non schbent essentia & relatio. Nam licet inter se sint idem re, tamen vnum includit oppositionem ad aliquid aliud: quod aliud nullam oppositionem includit. Vel potest dici, quod illa maior non habet veritatem, nisi vbi est vnitas rei, & rationis.

Ad secundum dicendum quod illud quod ad. dit relatio ad essentiam, non est aliud re ab essun. tia. Sed est eadem res secundum aliam rationem accepta, ita quod inter se non differant nisi ratione, nec tamen sequitur quod personae differant sola ratione. Quia licet essentia & ielatio intei se non differant nisi sola ratione; tamen vnum illorum importat oppositionem realem ad aliquid aliud ad quod aliud realem oppositionem non importat.

Dicendum est ergo ad formam argumenti, quod personae, non differunt nisi per illud quod addit relatio super essentiam: nec addit nisi rationem.

Et quando vlterius dicitur quod ergo personae non distinguntur nisi ratione, non sequitur quod illa ratio quam relatio addit, & fundatur in natura rei; & includit oppositionem ad aliquid aliud quam essentia: licet sit idem essentiae realiter. Vnde talem respectum non includit essentia, & secundum hoc distinguntur realiter relationes, & personae constitutae per eas. Si autem quaeratur quomodo vnum eorum importat oppositionem, & distin. ctionem realem ab alio: ita qued non aliud: cum tamen sint vnum rea

Dicendum, quod est causa huius, vt dictum est, infinitas diuinae essentiae, nec hoc est impossibile in re finita.

Ad tertium, dicendum quod illud quo Pater est Pater, & illud quo Pater est Deus: elt aliud ratione, & non secundum quod inter se ad inuicem comparantur.

Et quando dicitur quod eodem modo debet dicere quod alio est sapientia, & alio est Deus, dicendum est quod non est simile. Quia illud quod pertinet ad genus relationis sicut paternitas, magis retinet rationem relationis quamuis relatio non distinguatur a substantia in diuinis: qua n illud quod pertinet ad genus qualitatis retineat rationem qualitatis qua distinguitur a substantia. Vnde s pientia Dei non est realiter qualitas, sed secundum nostrum modum intelligendi: sed paternitas est realiter relatio. Et quia etiam relatio habet fecere distinctionem realem, quam non habet facere sapientia, vel iustitia: non consueuit concedi quod alio sit Deus, & alio sit sapientia: sicut quod alio est Deus: & alio est Pater: licet per idem rei lit vtrumque differens ratione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1