Table of Contents
Commentarius in libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia
Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta
Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica
Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una
Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum
Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum
Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est
Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium
Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae
Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis
Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum essentia generet
Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis
Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate
Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex
Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere
Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio
Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni
Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet
Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures
Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione
Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio
Distinctio 13
Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis
Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti
Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna
Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio
Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se
Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo
Distinctio 16
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis
Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens
Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium
Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur
Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem
Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum
Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas
Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas
Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo
Distinctio 23
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas
Distinctio 27
Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia
Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae
Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus
Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita
Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius
Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem
Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti
Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult
Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium
Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie
Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione
Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare
Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora
Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae
Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii
Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem
Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis
Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem
Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae
Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti
Liber 3
Distinctio 1
Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura
Liber 4
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae
Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi
Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium
Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta
Quaestio 6 : De ritu circumcisionis
Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium
Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis
Distinctio 3
Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex
Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima
Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam
Distinctio 5
Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero
Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi
Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis
Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari
Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum
Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi
Distinctio 8
Quaestio 2 : Circa formam sanguinis
Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent
Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi
Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris
Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis
Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum
Distinctio 12
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum
Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide
Distinctio 14
Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum charitas augeatur per additionem
DEinde quaeritur vtrum charitas augeatur per additionem: Et arguitur quod sic, quia illud quod excedit alterum potest diuidi in illud in quo illi alii aequatur & illud in quo excedit, quia illud quod excedit alterum, habet tantum & plus. Sed charitas intensa excedit remissam. Ergo charitas intensa potest diuidi in praedicta duo. Sed illud quod potest diuidi in aliqua duo, potest augeri per hoc quod vnum villorum additur alteri. Ergo, &c.
Praeterea vbicunque est latitudo ibi sunt aliqua plura quorum vnum potest addi alteri, quia in indiuisibili non est latitudo. Sed sicut supradictum est in omni forma quae recipit magis & minus est latitudo. Ergo, &c.
Praeterea aut aliquid acquiritur de nouo in eo quod mouetur motu intensionis, aut nihil; si nihil, ergo motus realis est ad nihil: si aliquid, ergo illud est additum de nouo ei quod praeexistebat.
Contra. Si aliquid adderetur de nouo diuersum a praeexistente, charitas esset composita ex diuersis, & sic non esset simplex, quod est inconuenens.
Respondeo, Hic est triplex opinio, prima est quod augmentum in charitate non fit secundum gradus in essentia, sed secundum gradus in esse; ideo non fit per additionem charitatis ad charitatem, cum in eius essentia non sint gradus: sed per hoc quod eadem charitas magis ac magis participatur a subiecto, secundum quod subiectum est magis & minus dispositum. Ista positio videtur mihi nulla quantum ad rationem quam assignat. Primo, quia fupra ostensum est, quod non potest esse quod sint gradus in esse, & non sicut in essentia. Secundo, quia dato quod essent gradus in ipso actu essendi, ita quod non in essentia: adhuc restat dubium quare non sit tale augmentum per additionem gradus ad gradum in ipso esse, dato quod non sit additio in essentia. Nec valet si dicatur quod non sint gradus in esse, nec in essentia; sed in participatione ipsius esse: quia vt patet ex dictis, non possunt esse gradus in participatione ipsius esse nisi sint gradus in ipso esse. Tertio, quia de ilha dispositione secundum quam dicitur subiectum magis & minus dispositum, quaeritur vtrum insit secundum aliam dispositionem magis ac minus disponentem: & tunc quaeritur de illa similiter, & tunc ibit in infinitum, aut illa dispositio in se habet gradus. Et quaeritur de ea vtrum augeatur per additionem gradus ad gradum, sicut & de forma ad quam disponebat.
Secunda opinio est, quod sicut in genere sunt diuersi gradus formales quorum vnus nunquam est idem specie cum alio, nec vnus continetur in alio secundum idem specie, sed genere: ita in for¬ mis recipientibus magis & minus, sunt diuersi gradus intensi & remissir ita quod intensum & remissum numquam sunt idem numero, nec remissum remanet in intenso idem numero.
Vnde dicunt quod quando fit ex remisso calido intensum calidum, non remanet idem calor qui prius. Et hocprobant praecipue triplici ratione. Prima talis est. In omni motu terminus a quo abiicitur, aduenientetermino ad quem. Sed in motu intensionis, terminus a quo est forma remissa terminus ad quem forma intensa. Ergo adueniente forma intensa non manet eadem forma quae erat remissa.
Secunda talis est. Per motum realem sempel acquiiitur aliquod reale, realiter diuersum abomni alio prius habito. Sed si forma prius remissa eadem numero fieret intensa per motum intensio nis qui est motus realis, non acquireretur aliquid reale realiter diuersum ab omni prius habito. Ergo &c. Maior patet, quia nihil mouetur ad illud quod habet, sed ad illud quod non habet, nec est idem re cum eo quod habet. Minor probatur, quia si illud quod acquiritur in intenso est diuersum re ab eo quod prius erat t tunc intensum includit duo aliqua realiter differentia, sed illud quod includit duo aliqua realiter differentia non potest esse vnum, nisi per compositionem. Ergo forma ntensa est composita ex diuersis rebus, quod est impossibile. Item si illud quod acquiritur per intensionem est realiter aliud ab illo quod erat priusi aut est aliud numero solo, aut genere & specie, non numero solo, quia plura numero solo non possunt esse in eodem subiecto: forma autem remissa si remaneat, oportetiquod remaneat in eodem subiecto cum intensa, nec etiam potest esse aliud specie vel genere, quia tunc forma intensa esset composita ex diuersis genete vel specie, quod est impossibile: quia tunc forma intensa non esset aliquod vnum simpliciter, sed esset vnum per accidens compositum ex diuersis naturis, sicut est superficies alba, nec etiam esset magis intensa quam prius, quia vna natura coniuncta alteri sicut superficies albedini, non facit eam magis intemsam.
Tertia ratio talis est. Agens quod facit de intenso calido remissum calidum, aut aliquid immittit, aut non: Non potest dici quod non, vt videtur, quia talis actio est actio positiua, & talis aliquid ponit: hoc enim fit per subtractionem agentis conseruantis. Si autem aliquid ponit, aut hoc est frigus, aut calor; non frigus, quia non potest stare cum calore. Si sit calor, aut idem qui prius, aut alius. Non idem qui prius: tum quia prior calor erat intensus, & sic adhuc maneret intensus: tum quia non potest dici quod intensum deducat ad remissum aliquid immittendo.
Ista positio licet sit magnorum, & subtilis: tamen tres rationes adducuntur contra eam quae videntur esse difficiles.
Prima talis est. Si intensum & remissum non possunt idem esse numero per essentiam, tunc quor sunt quae differunt secundum tntensum & remissum, tot sunt formae differentes numero ab inuicem Sed in qualibet alteratione successiua sunt infinita talia. Ergo in qualibet alteratione sunt infinitae formae differentes numero. Maior patet. Minor probatur, quia quot sunt nunc in toto temporealterationis, tot sunt differentes gradus secundum intensum & remissum, quia in toto tempore alterationis non est dare duo nunc, in quibus forma secundum. quam alteratio fit, sit in eodem gradu. Sed in quolibet tempore sunt infinita nunce Ergo in qualibet alteratione sunt infiniti gradus differentes secundum intensum & remissum. Et sic sequitur principalis conclusio scilicet quod in qualibet alte ratione sunt infinitae formae difserentes numero. Hoc autem ess inconueniens, quia motus & mutationes plurificantur secundum for. mas quae acquiruntur per motum: & sic in qua libet alteratione essent infinitae mutationes in actu & insinita mutata esse.
Ad hoc ipsi respondent quod sunt ibi infinita in fieri & in potentia, & sic infinita esse non est inconueniens. Sed hoc non videtur sufficere, quia esse in potentia, & esse actu prout esse in potentia dicitur de partibus continui non diuisi, & esse in actu de partibus, iam diuisis, non differunt nisi secundum quod esse diuisum per discontinuationem, differt ab esse continuo. Sed formae quae sunt necessario diuersae numero, nec secundum esse, nec secundum fieri possunt continuari. Ergo oportet ponere ibi infinitas formas actu diuersas : & per consequens infinita mutata esse.
Secunda ratio talis est. Frigidum remittens ca lorem, aut imprimit aliquid aut hon: si sic, aut calorem, aut frigus. Non frigus, quia nullum frigus stat cum aliquo calore: Ibi autem ponitur calor remissus in fine motus. Nec potest etiam imprimere calorem, quia frigidi non est calefacere, nec intense nec remisse, Ergo frigus in remittendo nihil immittit, sed hoc non potest esse, nisi quia ille idem calor qui prius erat intensus, fiat remissus non immittendo, sed diminuendo quod erat. Ergo idem calor qui prius erat intensus, fiet postea remissus. Ergo etiam in intensione ille idem calor qui prius erat remissus, fit postmodum intensus.
Tertia ratio est. Ex hoc quod quantitas maior suceedit minori, non dicitur quantitas vel quan. tum augeri, alioquin quando generatur ignis ex aere vel aqua, cum succedat maior quantitas minori, diceretur quantitas augeri, quod non vidotur verum. Sed sicut se habet quantitas maior & minor ad augmentum proprie dictum quod est in quantitate: ita perfectior & minus perfecta qualitas ad augmentum large dictum quod est ao qualitatem perfectam. Ergo non potest dici aug. mentum in charitate vel in aliqua qualitate per hoc quod vna charitas succedat alteri, sed tantu per hoc quod illa eadem qualitas quae prius erat remissa fit intensa. Si dicatur quod non dicitur augmentum vel in qualitate vel in quantitate quando maior & minor quantitas vel perfectior & minus perfecta qualitas sunt in diuersis, sicut sssiantitas maior & minor, vel calor pei fectior & minus perfectus est in aere & in igne: sed quando sunt in eodem. Non videtur sufficere, quia dato quod inon possit dici idem subictum augeri seeundum qualitatem vel quantitatem: tamen saltem deberet dici qualitatem intendi: ita quod dicatur calor intendi quando generatur ignis ex aere si ad intendi sufficit quod perfectior qualitas succedat minus perfectae, seu quod eadem numero quae prius fiat pei fuctior.
Et ideo est tertia opinio quae ponit quod hoc augmentum est per additionem gradus, ad gradum in essentia. Et hoc probant per rationes prius positas in argumentis. Sed hoc non potest stare, quia non potest intelligi additio al cuius ad alterum, nisi sint duo realiter diuersa quorum vnum ad alterum se habeat vt additum. Sed non potem intelligi diuersitas realis duarum ealiditatum quarum vna addatur alteri. Ergo &c. Maior patet. Minor probatur, quia illae caliditates, aut difserunt specie, & sic vna addita alteri, non faceret eam magis intensam sicut nec dulcedo addita albedini: item etiam impossibile est esse duas charitates creatas diuersas specie, aut differunt numero: & hoc else non potest, quia differentia numeralis in accidentibus, & praecipue in accidentibus aliis a quantitate est per subiectum, subie ctum autem vnius charitatis non potest addi ad subiectum alterius charitatis, & si posset addi non faceret magis intensum in charitate, sed faceret magis charitatiuum: & ideo non potest esse tale augmentum per additionem proprie dictam.
Quarta opinio quae videtur mhi ad praesens magis probabilis, est quod illud augmentum non fiat per additionem gradus ad gradum: ita quod sint ibi duo gradus distincti, quorum vnus addatur alteri, & vnus possit distincte signari ab altero: sed fit tale augmentum per hoc quod fe,ma eadem quae priuis erat imperfecta fit perfectior, ita quod ipsa facta intensa, habet plus quam pnius, non secundum diuersas partes signabiles, sed virtuales: ita quod primus gradus continetur in secunda virtute: sicut si aliqua aqua bicubita rarefiat & fiat tricubita, quantitas aquae rarefactae continet plus quam prius, quia continet quantitatem priorem & amplius: non quidem secundum partem signabilem quae posset diuisim signari ab aliis duobus cubitis praecedentibus, sed secundum partes virtuales. Si esset possibilis processus in formis specificis quem quidam ponunt, scilicet quod forma misti non viui, nobilitatur & efficitur forma viui & vita plantae, & quando magis nobilitatur, efficitur nnima sensitiua: tunc simile esset degradibus specificis, & de gradibus intensi & remissi in eadem specie. I amen illum processum reputo impossibilem, quia tunc vnum oppositum fieret aliud. Sed quando eadem forma quae prius erat remissa, postea fit intensa, vnum oppofitum non fit alterum, quia tales duae formae non opponuntur secundum se, sed secundum perfectionem & priuationem perfectionis, quae priuatio non manet quando facta est forma intensa, licet essentia in qua fundabatur talis priuatio maneat, quia illa per se non habebat oppositionem ad perfectionem sequentem: non sic est de anima sensitiua, & insensitiua, & de albedine, & nigredine: quae secundum suas essentias sunt oppositae propter quod, non vna efficitur alia, nec potest stare cum illa.
Ad primam ergo in oppositum dicendum, quod illa maior habet veritatem quando vnum excedit aliud secundum partes signabiles situ & subiecto distinctas: non autem habet veritatem de eo quod excedit aliud & continet ipsum virtute, & non secundum partem signabilem secundum quam modo intensus excedit remissum.
Ad secundum dicendum quod illa maior habet veritatem, vbi est latitudo graduum secundum partes signabiles, vbi vna pars potest dici diuisim signari ab alia: non autem habet veritatem de latitudine secundum quam vnum continetur virtute in alio, modo quo expositum est,
Ad tertium, potest dici dupliciter, vno modo quando dicitur quod motus intensionis debet terminari ad aliquid diuersum a priori, dicendum quod aliquid potest esse diuer sum ab alio dupliciter, tal sicut totum a toto, vel sicut totum a parte. Modo forma intensa est diuersa a remissa non sicut totum a toto, sicut albedo a nigredine: sed sicut quodammodo totum a parte, ita quod forma remissa se habet sicut pars, & sicut illud quod exceditur: sed intensa se habet sicut totum non secundum partes signabiles vt dictum est, sed secundum partes virtuales.
Ad quartum quod est primum pro secunda opinione, dicendum quod terminus a quo non manet quantum ad illud in quo opponitur termino ad quem; nunc autem forma remissa non opponitur formae intensae, quantum ad suam essentiam, sed quantum ad priuationem perfectionis & ideo priuatio perfectionis non manet, sed essentia ipsius formae manet.
Ad quintum, dicendum quod motus ille terminatur ad aliud re, vel actu, vel habitu, pro tanto, quia cum sit aliqua forma intensa, illud quod acquiritur per motum & si actu non distinguatur a praecedenti in actu sic quod possit distinctum fignari, tamen est distinctum habitu, quia si non fuisset praecedens habitus gradus agens fecisset qualitatem aliam: sicut quando alimentum est conuersum in illum qui nutritur, materia alimenti facta conuersione, non est aliquid distinctum actu ab ista materia, sed habitu potest alia dici, quia si per se fuisset, habuisset per se distinctum.
Ad sextum, dicendum quod agens quod facit calidum intensum esse remissum non immittit ipsi ealido, nec etiam remittit subtrahendo virtutem propriam, sed impediendo virtutem conseruantis; & contra resistendo alteri, ne agens conseruans quicquid sit illud, alteri conseruet illud calidum in tanta perfectione sicut prius. Non ergo remittit subtrahendo virtutem propriam, sed im pediendo virtutem conseruantis, & contra resistendo alteri ne agens conseruans quicquid sit illud, alteri conseruet illud calidum in tota perfectione sicut prius: non ergo remittit subtrahendo virtutem propriam: sed in contra resistendo alteri. Sed in motu locali impedit quandoque mobile ne tendat ad vlterius nisi contra resistendo alteri, sicut in motu locali impedit aliquando mobile ne tendat ad vlterius nisi contra resistendo, non immittendosnec subtrahendo virtutem propriam,
On this page