Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Distinctio secunda. QVAESTIO TERTIA. Vtrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in Deo per com. petrationem ad inira, vel per comparationem ad extra.

REspondeo differt quaerere vtrum ista attributa conueniant Deo per comparationem ad intra vel extra, & quaerere vtrum eorum differentia secundum rationem sit accipienda per comparationem ad intra vel extra. Nam si quaeratur vtrum esse bonum vel iustum conueniat Deo per comparationem ad intra vel extra, tunc non videtur dubium quin per comparationem ad intra, quia ex natura sua absolute habet quod sit bonus, iustus & sic de aliis. Si autem quaeratur vtrum differentia rationis quae est inter bonum & iustum sit acci pienda per comparationem ad intra vel extra, tunc videtur essedistinguendum de ratione, sicut prius: quia si accipiatur ratio pro ipsa conceptione intellectus & quaeratur vtrum diuersitas conceptionum possit formari de istis attributis per comparationem ad intra vel extra, adhuc non videtur dubium, quia cum impossibile sit ponere in Deo nisi vnum conceptum, & vnum verbum mentale, impossibile est quod de Deo formentur diuersae conceptiones intra, ita quod scilicet in natura Diuina sint diuersae conceptiones subiectiue de attributis Diuinis: & ideo diuersitas realis diuer sarum conceptionum nom potest accipi intra, imo oportet quod accipiatur extra in intellectu ereato. Si autem accipiatur ratio pro eo quod est subiectiue in re intellecta & respondet conceptioni intellectus vt findamentum veritatis vt sensus tiuaestionis sit quaerere vtrum habilitas quae est ex parte rei intellectae secundum quam nata est iudicari aliqua res non esse eiusdem rationis vt dictum est de intellectu & voluntate secundum quod intellectus & voluntas sunt siue ista apprenendantur vnoconceptu sicut conuenit Deo, siue pluribus sicut est in intellectu creato, aceipia tur per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra.

Dicunt quidam quod per comparationem ad intra circumscripto quocunque alio existente vel possibili. Modus autem ponendi talis est: dicunt enim quod talis distinctio prouenit ex comparatio. ne essentiae Diuinae ad seipsam sub diuersis rationibus in habitudine ad intellectum, non simplicem sed conferentem, ita quod essentia Diuina collata ad intellectum sub ratione veri, & ad voluntatem sub ratione boni, est origo huius distinctionis, quia ex his omnia alia oriuntur. Et vlterius dicunt quod si ista distinctio deberet reduci in aliquam diuersitatem realem, magis deberet reduci ad distinctionem personarum & suarum emanationum quae realiter differunt quam ad distinctionem creaturarum: haec autem positio confirmatur septem rationibus.

Prima ratio est, Illud quod est ratio diuersarum emanationum non habet ortum ex aliquo exua: quia circumscripto quocunque extra adhuc manent emanationes, & id quod est ratio earum: hed ratio distinctarum emanationum Diuinarum est differentia intellectus & voluntatis secundum ra tionem, quia vnadistinguitur ab alia quia vna est per modum intellectus, alia per modum voluntatis: quate, &c. Secundatalis est: quod aliquid distinguatur ratione in comparatione ad diuersa, hoc non est nisi quia in eius rationibus includuntur habitudines ad illa diuersa, sicut patet de dextro & sinistro in ligno per comparationem ad animal. Item & hoc patet ratione: quia nil differt ratione ab alio nisi per illud quod intra rationem eius est, sicut nec aliquid distinguitur realiter ab alio loquendo de distinctione formali nisi per id quod intrat realitatem eius: sed habitudo ad creaturas non intrat rationem attributorum prout dicuntur de Deo: nan cum Deus non habeat habitudinem ad creaturam nisi causae vel alicuius similitudinis, si ista bonus & sapiens dicerentur de Deo per habitudinem ad creaturas idem esset acsi diceretur bonus & sapiens: quia est causa bonitatis vel sapientiae in creaturis, vel quia quantum ad ista ad similitudinem creaturae se habet, ad quod sequeretur quod ista non praedicarentur de Deo formaliter & proprie, sed causaliter & metaphorice quod est inconueniens Ergo, &c. Tertia ratio ess talis: quicquid conuenit nunc Deo adhuc conueniret ei circumscripta omni ertatura existente & possibili, quia remoto postetiori non remouetur prius saltem in intellectu, nunc autem omnis creatura & existens & possibilis est posterior eis quae Deo conueniunt: Sed Deus nunc intelligit se ratione differre vt est iustus & sapiens: Ergo hoc etiam ei conueniret circumseripta creatura existente & possibili: sed Deus non posset se sic intelligere nisi posita differentia rationis ipsorum attributorum: Ergo ista differentia posset e sse circumscripta omni creatura, nec per consequens habet ortum ex comparatione ad eam. Quarta talis est: quia si Deus non potest se intelligere sub diuersis rationibus nisi per comparationem ad extra, tunc sequitur, quod Deus secundum attributa ratione differentia, vt rationedifferunt, non possit se intelligere nisi quia intelligit diuersas creaturas eitra, sed hoc est inconueniens, quia Deus non intelligit se & ea quae in eo sunt quia intelligit creaturas, sed potius &c. Ergo &c. Quinta talis est: non minor est differentia rationis inter essentiam & sapientiam quam inter paternitatem & essentiam, sed circumscripta omni creatura etiam possibili adhuc differt inDeo paternitas & essentia: Frgo, &c. saior patet, quia sicut sapientia in Diuinis transit in substantia, ita & paternitas comparata ad essentiam transit in spsam: Minor etiam patet quod ftante hipothesi non cuicunque conueniret essentia, ei eonueniret paternitas quod non posset esse si non differrent saltem ratione.

Sexta ratiotalis est, circumseripto omni diuerso, a Deo adhucdifferret ratione intelligens & intellectum quia stante hipothesi pater respicit aliquid vt obiectum intellectum & volitum, quod non respicit vt intelligere vel velle quo formaliter velit vel intelligat: sicut patet de filio & spiritu sancto qui se habent ad patrem vt amatum &. volitum: nonautem vt actus quo pater formaliter vult & intelligit: producere etiam differt ratione ab intelligere, quia pater aliquid respicit vtintellectum, quod non respicit vt productum: & eadem ratione etiam vt videtur distinguerentur alia attributa, stante dicta hipothesi. Ergo &c.

Septima talis est: Id quod est causa maioris distinctionis potest esse causa minoris, sed essentia diuina est per se, circumscripto quocunque alio, causa distinctionis personarum, quae maior est quam distinctio attributorum: Ergo &c. Istam autem positionem intendo remouere quantum ad tria quae videtur ponere. Primum est quod idem simpliciter secundum rem, siue essentia diuina secundum quod est vna, re simplici, quacunque diuersitate reali circumscripta, possit habere differentiam rationum. Secundum est, quod dato quod distinctio attributorum in deo deberet reduci ad diuersi: atem realem; quod sufficit eam reducere ad distinctionem realem personarum. Ter tium est, modum ponendi, qui non videtur mihiconueniens.

Circa primum praeter rationem positam in prae cedenti quaestione adducoduas rationes. Quarum prima talis est: In eo non potest esse diuersitas rationis accepta ex parte rei intellectae in quo non potest esse diuersitas intelligibilitatis secundum quam res nata est intelligi esse talis vel talis, quia diuersitas rationis sic dicta non conuenit rei nisi prout est obiectum intellectus intelligentis esse talem vel talem, puta iustam vel bonam, & ex hoc vlterius intelligentis eam non esse eiusdem rationis vt est talis & vt est talis. Sed cireumseripta omnidiuersitate reali impossibile est esse diuersitatem in tali intelligibilitate, quia talis intelligibilitas est ipsa entitas rei secundum quam conuenit ei quod sit talis vel talis: Ergo &c.

Notandum est autem quod non est intentio mea quod semper sit diuersitas in entitate reali eius quod dicitur bonum vel iustum, sed intentio mea est quod ad hoc quod sit diuersitas rationis vel in. telligibilitatis inter iustum & bonum, quod in entitate quam ista absolute important, sit nata esse aliqua diuersitas realis; vel quia inueniuntur quandoque diuersa re, vel quia important habitudinem ad diuersas res,

Secunda ratio talis est: ista attributa in Deo, puta sapientia, iustitia & sic de aliis, aut differunt seipfis, aut in habitudine ad alterum: non seipsis differunt, quia quaecunque seipsis differunt vnum potest vere negari de alio, & sic vere posset dici quod sapientia Dei non est iustitia eius, quod est falsum, si differunt ex aliqua habitudinc ad alterum, aut hoc est ex habitudine ad intellectum, aut ad aliquas res, non ex habitudine ad intellectum, quia aut hoc est vt habet vnam conceptionem, aut vt habet plures conceptiones, non primo modo, quia intellectus vt habet vnam conceptionem I magis haberet dare vnum esse saltem secundum rationem pluribus, quam dare vni plura esse: si secundo modo, cum plures conceptiones sint plures res vt dictum est supra: Ergo talis distinctio conuenit istis attributis in comparatione ad diuersas res, licet istae res sint in intellectu sicut in subiecto: Et sic habetur propositum, siue hoc sit verum quod assumitur siue non. Si autem illa distinctio accipiatur per comparationem ad diuersas res, magis adhuc euidenter habetur propositum. Iste autem processus posset dupliciter impediri, vno modo dicendo quod ista attributa differunt seipsis non in esse reali, sed in esse rationis, & ideo non sequitur quod vnum non praedicetur de alio secun¬ dum rem: bene tamen vnum potest negari de alIot in esse rationis vt dicatur quod hoc attributum non est illud attributum. Sed hoc non valet, quia illa quae differunt seipsis in esse rationis oportet quod dicant esse rationis, & sint ipsum esse rationis: nam quando aliquid differt seipso, oportet quod sit illud esse in quo esse siue quantum ad quod esse dicitur differre. Sed sapientia & bonitas & consimiliadicta de Deo non dicunt esse rationis, quia tunc essent intent iones sicut genus, species, abstractum & consimilia. Ergo &c. licet ergo differentsa eorum ab inuicem possit dici aliquod ens rationis aliquo modo, ipsa tamen sunt entia rationis. Secundo posset dicta ratio impediridicendo quod attributa differunt ratione in ordine ad vnam conceptionem intellectus Dei prout comprehendit virtute plures conceptiones creatas. Sed hoc non valet, quia aut hoc conuenit conceptui illi vt continet plures conceptiones vt intellecta quaedam, aut rationes intelligendi. Sed primo modo tunc attributa nondifferunt ratione in ordine ad intellectum diuinum e nisi prout essentia diuina eo intelligit diuersas conceptiones creatas existentes vel possibiles. Tales autem conceptiones differunt re vel actu vel potentia. Ergo adhud habetur quod differentia attributorum accipiatur in ordine ad vnum conceptum Dei prout cotinet virtute multos siue sit veru, siue non. Si ponatur secundo modo, quod scilicet eonceptus diuinus vnus existens dat istis attributis ista differentia prout continet virtute multos cenceptus creatos vt rationes intelligendi tantum: quia videlicet tantam multitudinem facit videre quantam diuersi conceptus creati, possent facere: Hoc non valet, primo quia vt infra ostendetur, differentia conceptionum creaturarum non sufficit. Secundo quia non possunt de Deo formari diuersae conceptiones creatae; nisi vel propter diuersitatem realem mediorum per quae cognoscitur ab intellectu creato; vel comparando ipsum ad diuersa, quia diuersitas intellectuum magis prouenit ex parte intelligibilis quame conuerso, vt praecipue accipiendo intellectum eiusdem naturae, item etiam haec non est distinctio posita ex parte intellectus, quia scilicet distinctim intelligit, quia scilicet intelligit iustum non intelligendo sapientem: imo ponitur ex parterei intellectae ennunciatiue, vt scilicet intellectus diuinus dicat quia sua essentia, vnde sapientia est, quasi non habet quod sitiustitia, & vlterius quod non est eiusdem rationis vt ralis & vt talis.

Quantum ad secundum, vsdelicet quod sufficit istam distinctionem realem personatum diuinaru videtur mihi male dicere. Primo, quia secundum eos distinctio secundum rationem ipsius voluntatis & intellectus est causa distinctionum personarum & suarum emanationnm. Ergo ista distinctio attributorum non debet reduci ad distinctionem personarum vel emanationum sicut ad suam originem: sed potius e conuerso. Secundo quia posito per impossibile quod non esset in diuinis distinctio personarum, adhuc Deus intelligeret se vt est sapientia, esse alterius rationis quam vt est iustitia. Ergo &c. Tertia quia illa quae se habent vni formiter ad aliqua plura non sunt causa distinctionis inter illa plura: vnde quia Socrates & Plato se habent quantum est de se ad animal & rationale vniformiter: illa per quae differt Socrates a Platone in quantum talia non sunt causadistinctionmquantum ad illa quod animal & rationale differunt ratione. Sed multa attributa sunt ad quae vniformiter se habenr personae diuinae quantum est de se, sicut esse vitam, esse iustitiam, & multa consimilia. Ergo, &c. Non credo quod contra hoc possit aliquid dici nisi friuolum, & ideo pertranseo.

Quantum ad tertium videtur mihi dicta posi. tio non esse bona: primum, quantum ad hoc quod ponit istam differentiam habere originem ab essentia diuina sibi ipsi comparata sub diuersis rationibus, quia prius est aliqua essentia quam ipsa comparari adinuicem vel aliquid comparari secundum ea: prius est ergo talia attributa differre quam diuinam essentiam comparari ad seipsam sub rationibus attributalibus. Sed prius non habet originem a posteriori, sed e conuerso. Ergo, &c. Secundo videtur non esse bene dictum, quantum ad hoc quod ponit hoc conuenire essentiae dininae in comparatione ad intellectum Dei collatiuum. Primo quia ponere intellectum in Deo collatiuum dupliciter potest intelligi: vno modo prout collatio idem est quod inquisitio veritatis, & sic impossibile est esse in Deo intellectum collatiuum nisi metaphorice, propter scilicet similitudinem cum intellectu collatiuo nostro quantum ad terminum collationis, quia scilicet in termino colsationis habemus cognitionem perfectam & expressam de re, distinguendo per intellectum ea quae nata sunt distingui per ipsum. Et sic dicere quod intellectus diuinus vt collatiuus, sit causa distinctionis attributorum, idem est ac si dicatur quod est causa istius distinctionis, quia intelligit ista plura & distincta: & hoc non est dare causam ex parte rei intellectae. Item hic quaeritur vnde habeat quod intelligit ea vt plura; & sic dicitur quod quia intelligit vt plura, ideo ponitur esse causa & ratio sui ipsius. Alio modo potest accipi intellectus collatiuus pro intellectu expresse plura intelligente, & ea secundum rationem suae differentiae ad inuicem compatante, & hoc ponere esse cauisam: vel rationem distinctionis attributorum est inconueniens, vt ostensum est supra, item etiam ponere intellectum collatiuum in Deo, minus improprie dicitur. Ad rationes patebit in fine. Alii ponunt quod ista differentia accipitur per compara tionem ad intellectum creatum, quia vt dicunt, ratio secundum quam dicunt attributa differre, est conceptio intellectus, quae ratio vt dicunt, non est in re intellecta subiectiue, sed fundamentaliter fundatur, quia scilicet in re intellecta est fundamentum veritatis, respondens ipsi conceptioni. Et ideo diuersitas rationis est diuersitas conceptionum quae in solo inteslectu creato potest esse subiectiue: & ideo attributa non differunt ratione nisi in habitudinc ad intelsectum creatum, in quo inuenitur diuer sitas rationis subiectiue. In intellectu autem diuino sunt tales conceptiones vt intellectae, non vt raiiones intelligendi: vnde ista attributa non possunt dici differre in comparatione ad intellectum diuinum nisi, in quantum intelligit se in habitudine ad diuersos conceptus intellectus creati.

Sed nec ista positio videtur mihi sufficiens, & hoc patet aliquo modo ex praemissis, quia hic non quaerit de ratione quae est conceptio intellectus, sed de habilitate quae est ex parte rei intellectae, secundum quam ipsares nata est iudicari esse alterius rationis, vnde talis vel talis; sicut illud quod est bonitas vnde tale, non habet quod sit sapientia. Ad hoc autem nihil facit quod res illa iudicetur sapientia & bonitas vno conceptu vel pluribus, quia circunscripto quocunque intellectu creato & di uersitate conceptuum qui in sqlo intelledu creato possunt plurificari, adhuc intelledus diuinus iudicaret, id quod est bonitas non habet quod sst sapientia: vnde decepti sunt per aequiuocationem rationis secundum quod ratio potest accipi pro conceptione intellectus, vel pro co quod respondet pro re intellecta, intellectui.

Et ideo est ternia opinio quam eredo esse veram, scilicet quod ista dissinctio non ab intra accipitur, sedab extra, siue per comparationem ad aitra, modo quo exponetur.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod duphiciter potest intelligi istam differentiam accini per comparationem ad extra: vno modo quod ipla comparatio vel habitudo ad extra sit de ratione at. tributorum differentium; vel secundum caui alitatem, sicut de ratione creatoris est habere habitudinem ad creaturam: vel secundum similitudinem, sicut de ratione leonis prout de sseo dicitur, est habere similitudinencum leone: & sic non dicuntur ista attrihuta bonus & sapiens, & consimilia distingui per comparationem ad extra. Quia sicut probat vna ratio supetius facta, Deus non diceretur sapiens; nisi vel quia facit in nobis sapien. tiam; vel quia ad similitudinem sapientis se habet: & hoc est inconueniens. Alio modo potest hoc intelligi, scilicet quod ista differentia accipiatur per comparationem ad extra, quia illud in quo attributa praedicta assimilantur analogice eis quae sunt ad extra, includitur in ratione attributorum: sicut in ratione iustitiae quae in Deo est ancluditur quod essentia diuina ex hoc habet quod. est iultitia, quia est rectitudo voluntatis in iis quae sunt ad alterur & in hoc conuenit analogice iustitia diuina cum creata: & sic etiam potest dici de sapientia & de aliis. Et huiusmodi ratio pater ex dictis. Nam prout patet ex dictis, differentiam rationis prout se tener ex parte rei intellectae oportet reducere ad diuersitatem aliquam realem; vel quia illa quae sic disterunt, important habitudinem ad diuersas res; vel quia absolute accepta, nata sunt esse diuersa re: ex quo sequitur quod vnum eorum vnde rale, non est necessario aliud: sicut iustitia vnde iustitia, non habot necessario quod sit sapientia, licet hoc habeat vndediuina essentia: non possunt autem prae dicta reduci ad diuersas res in Deo, nec ad diuersas habitudines ad diuersas res quae ineludantur in ratione eorum, sicut patet de iustitia & sapientia, vel saltem de iustitia & bonitate. Et ideo oportet quod illa disferentia reducatur ad diuersas res in creaturis cum quibus habent attributa similitudinem analogicam quantum ad id quod includunt in sua ratione absoluta, exceptis illis quae possunt reduci ad diuersitatem realem personarum, de quo patebit in solutione cuiusdam argumenti facti: ita quod ipsa differentia attributorum reducatur ad differentiam realem correspondentem in creaturis, non autem quod ipsa attributa reducantur ad creaturas. Est autem sciendum quod non est idem aliquid includere insua ratione similitudinem ad alterum, & includere illud in quo est similirudo ad alterum. Nam constat quod homo includit in sua ratione illud in quo assimilatur equo vel asino similitudine quadam, in quantum scilicet animal, non tamen includit in sua ratione similitudinem ad illa, quia homo non dicitur animal, quia se habcat sicut equus vel auinus, quia non diceretur tume proprie animal. Sicetiam licer attributa diuina non includant in sua ratione similitudinem ad creaturam, in¬ cludunt tamen illud inquo est assimilatio. Et ideo non oportet quod dieantur de Deo mutaphorice, imo dicuntur de eo proprie.

Ad primum dicendum, quod minor est falsa, Et hoc magis infra patebit quando agetur de distinctione diuinarum emanationum Vnde sicut ostendetur, Filius non habet modum intellectus plusquam Spiritus sanctus, nisi quia procedit nulla alia processione praesupposita: Spiritus sanctus dicitur procedere per modum voluntatis, quia procedit alia processione presupposita: In quarum tamen vtraque communicatur quidquid est absolutum, siue pertineat ad voluntatem, siue ad intellectum. fsaec autem & alia quae sunt circa hoc declarabuntur infra.

Ad aliud autem dicendum est, quod, sicut patet ex dictis, ista differentia accipitur, per comparationem ad extra, non quia habitudo causalitatis extra includatur in ratione eorum. Et ideo attributa non dicuntur tantum de Deo virtualiter siue causaliter, sed etiam formaliter; nec etiam includitur relatio similitudinis ad extra in ratione dictorum attributorum, sed bene includitur illud in quo est similitudo ad extra; nec hoc facit metaphoricam praedieationem sicut supra patuit.

Notandum etiam est quod non dicuntur attributa accipi prout Deo conueniunt per comparationem ad extra, sed eorum differentia. Et ideo dato quod illud quod Deo attribuitur per comparttionem ad extra, metaphoricem esset dictum, non sequeretur attributa dici de Deo metaphorice, ita quod Deus est iustus, Deus est bonus, est proprie dictum: sed Deus iustus differt a Deo bono, esset metaphorice dictum; nec tamen oportet etiam quod hoc proprie metaphorice dicatur, sed sufficit quod dicatur ei non conuenire ista differentia nisi secundum rationem intelligendi.

Ad tertium dicendum, ad minorem quod licet omnis creatura, & secundum esse actuale, & secundum esse possibile sit posterior iis quae sunt in Deo secundum rem, prout secundum rem accipiuntur, nihil tamen prohibet creaturam esse priorem, vel salte simul intelligi cum aliquibus quae conueniunt Deo secundum rati one intelligendi. Nunc autem ipsa attributa secundum rem conueniunt Deo, & sdeo citcunseripta omni creatura conuenit Deo esse iustum, & bonum vel aliquid tale. Sed differentia istorum ab inuicem non conuenit Deo secundum rem, sed secundum rationem intelligendi. Et ideo non oportet quod ista diffetentia prius sit in intellectu diuino quam cognitio ereaturae, vel quam creatura vt cognita.

Ad quartum dicendum est, quod Deus non habet quod intelligat ea quae in ipso sunt secundum rem & prout sunt in eo secundum rem ex hoc quod intelligit creaturam, sed potius e conuerso. Nihil tamen prohibet quod ea quae sibiconueniunt secundum rationem intelligendi intelligat in se per hoc quod intelligit creaturam, ita quod secundum rectum modum intelligendi Deus habet cognoscere essentiam suam perfecte in se, & essentialiter suam perfectionem secundum se. Et ex hoc sequitur vlterius cognitio creaturarum, & vlterius sequitur cognitio qua cognoscitur Deus vt habens diffarentiam rationis secundum quod iustus & secundum quod sapiens, & secundum etiam quod est idea huius vel illius: non quod creatura sit causa vel ratio alicuius cognitionis diuinae, nisi forte causa sine qua non, sicut dicitur quod futuritio creaturae est causa sine qua non praescientiae Dei vt praescientia est: sed cognitio Diuina de ereatura est quasi causa & ratio secundum modum intelligendi cognitionis praedictae differentiae.

Ad quintum dicendum, quod dato quod maior esset bera, scilicet quod non plus da fferut ratione paternitas & essentia quam sapientia & essentia: adhuc potest dici quod licet non plus differat, tamem diffe. retia vnius potest reduci ad aliquadiuersa realia ad quae no potest reducidifferetia alterius. Q ua difterentia paternitatis ad essentiam potest reduci ad aliquid in diuinis quod non est diuersum realiter ab essentia, sicut ad filiationem quae est realiter diuersa a paternitate, a qua essentia non differt re: non sic est de sapientia & essentia, quia in diuinis mhil est cum quo sit idem realiter ellentia, cum quo sapientia realiter non sit idem.

Ad sextum dicendum quod quo ad praesens videtur mihi idem de intelligente & intellecto & de paternitate & de essentia, vnde rationes eorum possuntreduciad aliquam differentiam realem in diuinis, non sic est de omnibus aliis attributis, siue de rationibus aliorum attributorum.

Ad septimum dicendum, quod id quod est causa maioris distinctionis non oportet quod sit causa minoris nisi maior includeret minorem. Non enim oportet quod illud quod potest maius, possit quodcunque minus. Sic enim sequeretur quiod potens generare equum posset generare canem, quod falsum est. Nunc autem dishiiictio real. personarum non includit differentiam rationis omnium attributorum circumscripto quocunquc alioi existente vel intellecto. Vel pot est dici quod licet personae magis differant quam attiibuta, tainen attributa exigunt maiorem differentiam vel intra vel extra scilicet distinctionem realem in aliquibus absolutis, propter quod non oportet illud quod est causa distinctionis personarum, esse causam distinctionis attributorum.

Vna est enim Pattii e Filis &Opiritit sancit essentia, quam Giraeci hiomoucion vocant, in qua non est alitd, Tater, aliud Fisium, aliud Opiritum sanctus, quamuis fit peronaliter alius ssater, alius Eilinis, alius opiritums sanctus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3