Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Commentarius in libros Sententiarum

Liber 1

Prologus

Quaestio 1 : Utrum theologia sit scientia

Quaestio 2 : Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

Quaestio 3 : Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria

Quaestio 4 : Utrum theologia sit speculativa vel practica

Quaestio 5 : Utrum theologia sit scientia una

Quaestio 6 : Utrum theologia subalternetur alicui scientiae

Quaestio 7 : Utrum deus sit subiectum theologiae sub ratione speciali et non absolute secundum quod deus

Distinctio 1

Addendum

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit necessarium ponere unum deum

Quaestio 2 : Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Quaestio 3 : Utrum distinctio attributorum secundum rationem sit accipienda in deo per comparationem ad intra vel per comparationem ad extra

Quaestio 4 : Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum de deo possimus scire quid est

Quaestio 2 : Utrum deum esse sit per se notum

Quaestio 3 : Utrum per ea quae facta sunt aliquod trinitatis vestigium

Quaestio 4 : Utrum anima sit suae potentiae

Quaestio 5 : Utrum potentiae animae originentur ab ipsa anima

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum generatio sit in divinis

Quaesito 2 : Utrum in divinis natura praedicetur de supposito

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum essentia generet

Quaestio 2 : Utrum essentia sit terminus generationis

Quaestio 3 : Utrum Filius Dei sit de nihilo vel de aliquo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum pater genuerit filium de necessitate

Quaestio 2 : Utrum filius procedat per modum artis

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum potentia generandi sit in divinis

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum esse sit proprium deo

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat esse omnino simplex

Quaestio 3 : Utrum deus sit in genere

Quaestio 4 : Utrum anima sit tota in qualibet parte corporis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum pater sit alius a filio

Quaestio 2 : Utrum tres personae debeant dici tres aeterni

Quaestio 3 : Utrum verba praesentis temporis magis conveniant nativitati filii quam verba praeteriti

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus procedat per modum voluntatis

Quaestio 2

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum spiritus sanctus distingueretur a filio si non procederet

Quaestio 2 : Utrum pater et filius spirent inquantum unum vel inquantum plures

Quaestio 3 : Utrum possit dici plures spiratores vel unus spirator

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum generatio sit prior processione

Quaestio 2 : Utrum Spiritus Sanctus magis vel plenius sit a Patre quam a Filio

Distinctio 13

Quaesito 1 : Utrum sit aliqua processio in divinis

Quaestio 2 : Utrum in divinis sint plures processiones realiter distinctae

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti

Quaestio 2 : Utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna

Quaestio 3 : Utrum spiritus sanctus detur in omnibus donis suis

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum divinis personis conveniat missio

Quaesito 2 : Utrum persona aliqua possit mittere se vel personam non productam a se

Quaestio 3 : Utrum per donum spiritus sancti efficiatur quod non simus in hoc mundo

Distinctio 16

Expositio

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum charitas dicat aliquid creatum in anima qui sit habitus voluntatis

Quaestio 2 : Utrum charitas sit accidens

Quaestio 3 : Utrum charitas detur secundum capacitatem naturalium

Quaestio 4 : Utrum charitas augeatur

Quaestio 5 : Utrum charitas augeatur per additionem

Quaestio 6 : Utrum charitas augeatur in infinitum

Quaestio 7 : Utrum charitas possit diminui

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum donum conveniat soli spiritui sancto

Distinctio 19

Quaestio 1 : Utrum in divinis sit aequalitas

Quaestio 2 : Utrum nunc aeternitatis sit idem quod aeternitas

Quaestio 3 : Utrum veritas sit in rebus

Distinctio 20

Quaestio 1 : Utrum filius dei sit omnipotens

Distinctio 21

Quaestio 1 : Utrum dictio exclusiva addita patri excludat filium

Distinctio 22

Quaestio 1 : Utrum aliquid proprie dicatur de deo

Distinctio 23

Quaestio 1 : Utrum persona in divinis significet essentiam vel relationem

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum termini numerales aliquod ponant in divinis

Distinctio 26

Quaestio 1 : Utrum relationes distinguant hypostases sive personas

Distinctio 27

Quaestio 27 : Utrum paternitas et spiratio activa sint duae res

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum ingenitum sit notio patris

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum omnes relationes quibus deus refertur ad creaturam ex tempore sint reales

Distinctio 32

Quaestio 1 : Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum proprietas relativa sit realiter divina essentia

Distinctio 34

Quaestio 1 : Utrum persona sit essentia

Quaestio 2 : Utrum bene dicatur tres personae esse unius essentiae

Quaestio 3 : Utrum dicatur aliquid metaphorice de Deo

Distinctio 35

Quaestio 1 : Utrum Deus habeat scientiam certam et distinctam de eis quae sunt extra se

Distinctio 36

Quaestio 1 : Utrum plures ideae sint in deo

Distinctio 37

Quaestio 1 : Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio 38

Quaestio 1 : Utrum deus habeat certam scientiam de futuris contingentibus

Distinctio 39

Quaestio 1 : Utrum deus habeat scientiam practicam de rebus

Quaestio 2 : Utrum omnia subsint providentiae dei

Distinctio 40

Quaestio 1 : Utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum soli deo conveniat omnipotentia

Distinctio 43

Quaestio 1 : Utrum potentia dei sit infinita

Quaestio 2 : Utrum ea quae deo facit faciat de necessitate naturae vel iustitiae

Distinctio 44

Quaestio 1 : Utrum deus possit facere universum melius

Quaestio 2 : Utrum impossibilia creaturae sint deo possibilia

Distinctio 46

Quaestio 1 : Utrum deus agat res per voluntatem

Quaestio 2 : Utrum voluntas dei infallibiliter et de necessitate semper impleatur

Distinctio 47

Quaestio 1 : Utrum id quod est contra voluntatem antecedentem Dei obsequatur voluntati consequenti

Quaestio 2 : Utrum deus possit praecipere quod non vult

Quaestio 3 : Utrum Deus possit dispensare in praeceptis decalogi

Distinctio 48

Quaestio 1 : Utrum teneamur ad formandum nostram voluntatem divinae voluntati

Liber 2

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum mundus potuerit esset ab aeterno

Quaestio 2 : Utrum soli deo conveniat creare posse

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum sit unum tempus omnium temporalium

Quaestio 2 : Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum

Quaestio 3 : Utrum in aevo sit successio

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum angelus sit compositus ex materia et forma

Quaestio 2 : Utrum possint esse plures angeli differentes in eadem specie

Quaestio 3 : Utrum angeli sint in generatione

Quaestio 4 : Utrum angeli superiores cognoscant per species magis universales

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum angelus peccavit appetendo aequalitatem Dei

Quaestio 2 : Utrum angelus bonus beatitudinem suam meruerit

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum supremus inter omnes angelos fuerit ille qui fuit primus inter peccatores

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum angeli vel etiam quicumque beati possint peccare

Quaestio 2 : Utrum divinationes possint fieri per daemones

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum angeli assumant corpora

Quaestio 2 : Utrum in illis corporibus exerceant opera vitae

Quaestio 3 : Utrum angelus naturaliter possit videre cogitationes

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum unus angelus possit illuminare alium

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum unus angelus loquatur alii

Quaestio 2 : Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

Distinctio 12

Quaestio 1 : Utrum corpora superiora et inferiora communicent in materia

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum informitas materiae praecesserit eius formationem

Quaesito 2 : Utrum lumen habeat esse reale in aere

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum caelum moveatur ab anima quae sit ei coniuncta ut forma

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum caelum agat in omnia ista inferiora et conservet ea

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum anima intellectiva sit forma hominis

Quaestio 2 : Utrum anima nostra intelligat abstrahendo a phantasmatibus

Distinctio 18

Quaestio 1 : Utrum sint aliquae inchoationes formarum in materia quae sint rationes seminales

Distinctio 24

Quaestio 1 : Utrum conscientia pertineat ad intellectum

Distinctio 25

Quaestio 1 : Utrum voluntas moveatur ab obiecto

Quaestio 2 : Utrum homo sit dominus suorum actuum secundum voluntatem et hoc est quaerere utrum sit liber arbitrium secundum voluntatem

Distinctio 27

Quaestio 1 : Utrum charitas et gratia sint idem

Distinctio 28

Quaestio 1 : Utrum homo possit vitare peccatum mortale sine gratia

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum aliquod peccatum traducatur per originem a parente in prolem

Quaestio 2 : Utrum aliquod de alimento transeat in virtutem naturae humanae

Quaestio 3 : Utrum semen sit de superfluo alimenti

Liber 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum persona divina possit assumere indifferenter quamcumque naturam creatam in unitate suppositi

Quaestio 2 : Utrum tres personae possint assumere unam naturam

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum beata virgo fuerit sanctificata in instanti creationis animae

Distinctio 5

Quaestio 1 : Utrum natura assumpserit naturam

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum in Christo sit tantum unum esse

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum haec sit vera Deus factus est homo

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum Christus secundum homo sit persona

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum christus secundum quod homo sit creatura

Liber 4

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum sacramenta sint causa gratiae

Quaestio 2 : Utrum virtus sacramentorum sit a passione christi

Quaestio 3 : Utrum diffinitio sacramenti data in littera sit bona, scilicet quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ita ut imaginem eius gerat et causa existat

Quaestio 4 : Utrum instituere sacramenta fuerit necessarium

Quaestio 5 : De institutione circumcisionis, utrum fuerit convenienter instituta

Quaestio 6 : De ritu circumcisionis

Quaestio 7 : De effectu et cessatione circumcisionis

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum omnia sacramenta novae legis sint instituta in remedium

Quaestio 2 : Utrum sint septem sacramenta novae legis

Distinctio 3

Quaestio 1 : trum diffinitio baptismi sit bona, scilicet quod baptismus est ablutio exterior corporis facta sub forma praescripta verborum

Quaestio 2 : Utrum forma baptismi, scilicet Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, sit conveniens

Quaestio 3 : De materia, utrum sit aqua simplex

Quaestio 4 : De immersione, utrum debeat esse trina

Distinctio 4

Quaestio 1 : Utrum caracter dicat aliquod absolutum existens in anima

Quaestio 2 : De effectu baptismi, utrum tollat omnem poenam et culpam

Distinctio 5

Quaestio 1 : De ministris utrum quilibet possit dispensare sacramentum baptismi

Quaestio 2 : De potestate excellentiae christi in sacramento, utrum potuerit conferri aliis a christo

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum ad baptismum requiratur nativitas ex utero

Quaestio 2 : Utrum in baptizato requiratur intentio et fides baptismi

Quaestio 3 : Utrum requiritur intentio baptizantis

Quaestio 4 : Utrum baptismus possit reiterari

Quaestio 5 : De catechismo qui est instructio

Distinctio 7

Quaestio 1 : Utrum confirmatio sit sacramentum

Quaestio 2 : Utrum confirmatio faciat in anima alium caracterem distinctum a caractere baptismi

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum haec sit forma huius sacramenti hoc est corpus meum, quia li enim non est de necessitate huius sacramenti, sed de institutione ecclesiae

Quaestio 2 : Circa formam sanguinis

Quaestio 3 : Utrum formae sacramentorum se expectent

Quaestio 4 : Utrum illa verba faciant aliquid effective ad hoc quod corpus christi sit ibi

Quaestio 5 : Utrum istud sacramentum debeat sumi tantum a ieiunis

Distinctio 9

Quaestio 1 : Utrum corpus christi debuerit nobis dari per modum manducationis

Distinctio 10

Quaestio 1 : Utrum corpus christi sit realiter in sacramento altaris

Quaestio 2 : An angelus naturaliter possit videre corpus christi in sacramento altaris

Distinctio 11

Quaestio 1 : Utrum conversio substantiae panis in corpus christi sit possibilis

Quaestio 2 : Utrum conveniens materia huius sacramenti sit panis et vinum

Distinctio 12

Quaestio 1

Distinctio 13

Quaestio 1 : Utrum minister huius sacramenti sit omnis sacerdos solum

Quaestio 2 : Utrum haeresis sit perversitas in fide

Distinctio 14

Quaestio 1 : Utrum poenitentia sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : Utrum poenitentia habeat durare usque in finem

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angelus moveatur localiter

Distinctio trigesima quinta. QVAESTIO PRIMA.

CIrca distinctionem trigesimam quintam. Quaeritur vtrum Angelus moueatur localiter.

Et arguitur quod non. Ponamus enim quod Angelus debeat moueri ab. a. in b. & sint a, & b duo loca immediata, ita quod rec edendo a primo statim feratur in secundum:

Vnde sic arguitur: Angelus dum mouetur ab a. in b. aut transit medium aut non: si transit medium, cum inter quaecumque duo signa in loco aecepta sint infinita, sequitur quod transeat infinita media: sed hoc est impossibile. Probatur minor. Quia si transit infinita media, aut hoc est motu continuo, aut discreto: non continuo, quia Angelus non est quid, quantum, aut continuum, continuitas autem motus, dependet ex continuitate mobilis: nec etiam motu disereto: quia infinita non possunt consumi nisi motu continuo: ergti nullo modo potest moueri transeundo medium.

Nec etiam potest moueri non transeundo medium: quia dum mouetur aba. in b. aut est totus in a. aut totus in b. aut partim in a. & partim in b, aut nec ina. nec inb. sed in medio. No pot est esse quodsit totus in a. vel in b. quia quando mobile est totum intermino a quo, vel in termino ad quem, non est motus, nec etiam potest esse partim in vtroque, quia Angelus non est patibilis. Ergo si monetur, oportet dum mouetur esse in medio, & sic non potest moueri non transeundo medium, nec etiam potest moueri transeundo medlum vt deductum est: ergo nullo modo.

Praeterea si Angelus mouetur, aut hoc est in instanti, aut in tempore: non mouetur in instanti; quia impossibile est motum esse in instanti: nec in tenpore; quia si Angelus ponatur moueri aba. inb. ita qod ista duo loca sint immediata in illo tem. pore quo ponitur moueri, aut est totus inb. aut totus in a. aut partim vtrobique. Non totus in a. nec totus in b. quia dum mobile est totum in altero terminorum non mouetur, imo magis si sit ibi in aliquo tempore, nec etiam potest esse partimin vtroque: quia impartibilis est, ergo nullo modo potest moueri.

Contra est magister in littera.

Respondeo, quator sunt sui declaranda: Primo, quomodo Angelus sit in loco. Secundo, vtrum moueatur localiter. Tertio, vtrum transeat medium. Quarto, vtrum moueaur in tempore, vel in instanti.

ARTICVLVS PRIMIA. QVantum ad primum, sciendum estquod quindam Philosophi posuerunt, quod Angeli mouent corpora coelestia, & quod sunt ita deter. minati ad motum illum quod non possunt mouere aliud immediate. Et secundum istos licet Angeli sint in corporibus caelestibus per operationem & motum, non tamen possunt esse alibi, nec per consequens possunt mouere alibi aliquidnec per consequens possunt mouere localiter, nec aliquid operaricirca ista inferiora immediate.

Hoc autem est erroneum, & ideo praetermittendum.

Est etiam irrationabile. Quia omne quod agit natura intellectualis extra se, per intellectum, & voluntatem, agit per siberum arbitrium: quod autem fit libero arbitrio potest fieri & non fiori.

Vnde non videtur rationabile quod intelligentiae sint necessario obligatae ad aliquem motum determinatum aiicuius corporis ex natura sua.

Alia est opinio dicentium, quod Angelus est in loco per essentiam suam ita quod essentia sua est ci ratio essendi inloco.

bed hoc est impossibile; quia si Angelus est in lo. coper essentiam suam, ita quod essentia sua est sibi ratio essendi in loco; aut est in loco per contactum quantitatis molis; aut per contactum virtutis, Non primo modo. Quia si essentia sua, esset ei ra tio essendi in loco secundum contactum quantitatis molis, sequaeretur quod sua essentia esset quantitas molis: quod est impossibile. Nec secundo modo quia tunc sua essentia esset sua virtus motiua, quod similiter falsum est. Quia siue potentia Angeli differat ab eius essentia, siue non: tamen sua essentia non est sibi sufficiens ratio ad mouendum; siue intelligere & velle: & ideo impossibile est quod moucat inmediate per suam essentiam sine aliquo addito. Praeterea. Substantia materialis magis deberet esse ratio essendi in loco; quam immaterialis. Sed substantia materialis non est sibi ratio essendi in loco: sed eius quantitas. Ergo, &c. Est etiam damnatum in articulis Episcopi Parisiensis.

Tertia opinio est, quod Angelus est in loco non quidem per essentiam suam: ita quod sua essentia sit ei ratio essendi in loco. Es tamen in loco quan. tum ad essentiam suam; ita quod secundum eos essentia Angeli, siue Angelus ipse, est subiectum propinquitatis & distantiae. Ita quod dum mouet lapidum, oportet quod sit simul in loco cum lapides quia oportet moueri & motum esse simul, & sic fit eius essentia subiectum situs, & vbi. Sed nec ista positio videtur aliis esse vera. Quod antequam decsaretur, praemitto. Quicquid ibi dico, accipiatur sicut relatiue & conferendo dictum. Et si aliquid sit ibi quod repugnet articulis Episconi Parssiensis, habeatur puo non dido. Videtur ergo alus quod Angelus non est in loco, sicut subiectum pro. pinquitatis, vel distantiae vel alicuius situationis proprie dictae; quia Quando aliquid est in alio sicut m subiecto, oportet quod inueniatur in eo ratio susceptiua illius actus. Sed ratio suscipiendi vbi & situm non potest esse in Angelo. Ergo, &c. Maior est euidens. Quia nullus actus vel subst antialis, vel accidentalis potest esse sinc suo proprio susceptiuo, quod est prima ratio suscipiendi ipsum, dum modo sit actus natus esse in alio, & hdc dico per naturam, quia Deus potest facere accidens sine subiecto. Minorem probo. Quia propria & inmediata ratio susceptiua vbi, & situs est quantitas molis. Sed hocl non potest in Angelo. Ergo, &c. Minor patet de se. Maior etiam plana est. Quia vbi est situs, est passio quanti. Si dicatur quod vbi & situs qui conuenit corporibus est passio quanti, non tamen vbi & situs qui conuenit Angelis. Non valet, quia si vbi & situs quae ponuntur in Angelis, non sunt eiusdem rationis cum his quae suntid corporibus: tunc, non est controuersia nisi in voce: quia posses aequiuoce quencumque velles, dicere, vel vbi vel situm.

Praeterea secundum te, Angelus est in leco, pet suam virtutem, siue per operatibnem in leco, & hoc situaliters sicut subiectum ipsius vbi. Aut ergo perdicit principium passiuum essendi in loco, aut actiuum. Non passium. Quia sicut essentia Angeli non est quantitas, nec etiam quanta per sevel per accidens. Ita nec virtus eius, vel operatio quantum ad operationem manentem, & sic non pdtest esse ratio passiua essendi in loco situaliter, &c hoc quod est subiectum propinquitatis vel distantiae. Si autem lv per dicit liabitudinem principii actiui, quia per virtutem applicat se ad locum, hoc non sufficit quia praeter principium actiuum, requiritur principium passiuum, per quod ponatur subiectus situs. Cu ergo hoe non possit dari, non potest dici per virtutem, vel operationem manetem, esse in loco sicut subicctum situationis alicuius. Nec potest dici quod situaliter sit in loco per operationem, transeuntem scilicet per motum causatum in alio: quia nihil potest esse subicctum situs, & vbi nisi per aliquid sibi inhaerens. Licet enim aliquid possit denominari ab aliquo extrinseco: non tamen potest realiter esse subiectum alicuius nisi per aliquid sibi intrinsecum.

Praetera, illud quod est in loco vt subiectum rtropinquitatis & distantrae, per pnius intelligitur esse propinquum quam agere, vel mouere, & per consequens prius intelligitur esse in situ vel loco propinquo mobili, quam moueat. Imo, ad hod quod moucat, requiritur quod pnus intesligatur in situ propinquo mobili. Sed motus non est id quod requiritur ad hoc quod aliquid moueat: Od sit inloco: sed magis & connerso. Quod est contra illos qui ponunt Angelum esse in seco per ope¬ tationem. Et ideo est quarta opinio. Quae dicit A quod Angelus non est in loco quantum ad essentiam, nec quantum ad aliquid quod sit in eo sicut subiectum propinquitatis, vel distantiae, sed magis dicitur esse in loco inquantum est in corpore locato; sicut eausa dicitur esse in effectu immediato. lta quod ipsum esse in aliquo corpore, est ipsum habere habitudinem ad illud sicut mouens ad motum: ita quod non habet habitudinem propinquitatis vel distantiae secundum situm ad aliquod corpus, siue operetur circa illud, siue non: sed tantum causae ad effectum

Quod autem dicitur inmediata causa, hon oportet ibi accipere immediationem secundum ordinem siutus: sed secundum ordinem causalitatis. Quando enim dicimus ignis rarefacit aquam mediante calore impresso aquae, mediatio non attenditur secundum ordinem situs: quia inter calorem aquae & eius raritatem non est ordo situs sed causalitatis tantum. Similiter etiam quando dicitur quod Angelus non potest mouere ad formam, nsi mediante motu ad locum. Ista mediatio non est secundum situm: sed secundum ordinem causalitatis. Ita quod ipsum habere habitudinem ad corpus existens in loco, sicut mouens inmediatum ad mobile accipiendo inmediationem causalitatis non situs, est ipsum esse in loco.

Hoc autem videtur rationabile quia cum aliquid possit habere habitudinem ad locum, vel secundum applicationem situalem, vel secundum mouere & moueri; Angelus autem non possit habere habttudinem secundum situm ad locum: relinquitur quod tantum habeat ad locum, siue ad aliquid locatum, habitudinem secundum mouerea & moueri, vel habitu: vel actu. Et ideo couenit esse in loco, non. proprie in loco: sed secundum mouens in moto, siue secundum modum essendi quo causa dicitur esse in effectu: vel etiam & conuerso: sicut motum in mouente, & effectus in causa. Si ponatur quod corpus possit agere in Spiritum. Sed contra hoc sunt quaedam difficilia.

Primo, quia si Angelus non est magis propinquus vni, quam alteri, quomodo magis monebit vnum plusquam alterum, vel etiam, quomodo intelligitur quod se applicat ad mouendum aliquid: ex quo nihil est ei propinquius. Cum ergo ponatur, quod Angelus se applicat ad corpus mouendum, videtur quod quandoque sit propinquius, & quandoque distans: & per consequens est subiectum propinquitatis &distantiae.

Secundo, quia si Angelus pro tanto est in loco quod mouet aliquid, existens in loco poterit non mouere, & per consequens tunc nusquam erit. floc autem videtur falsum: & contra argumentum, scilicet quod Angelus sit nusquam. Ergo, &c.

Tertio, quia si Angelus nulli est propinquus, vel distans, tunc poterit mouere plura corpora existentia indiuersis locis, quantumcumque remotis, puta in occidente, & in oriento: & per consequens vnus Angelus poterit esse in pluribus locis simul hoc est inconueniens. Ergo, &c.

Quarto, quia plures Angeli possunt mouere idem corpus. Si ergo Angelum esse in loco, non est nisi habere habitudine ad corpus sicut ad remn motam, tunc duo Angeli poterunt esse in eodem loco, & sic duo Angeli erunt simul: hoc autem est inconueniens. Ergo, &c.

Quinto, quia cum quibusdam magistris videatur, & hoc probabiliter quod anima separata nihil possit mouere: eo quod potentia sua motiua est or ganica, quae non manet in anima separata. Cum anima sic separata non possit aliduid mouere non erit alicubi, nec, scilicet in coelo nec in inferni. Hoc autem est erroneum. Ergo, &c.

Sexto, quia si ad hoc quod aliquid dicatur esse, alicubi, sufficit quod moueat, vel efficiat aliquid existens ibi, cum sol & aliacorpora coelestia multa moueant alterando & esficiant in terra & in aliis elementis multos effectus: sequeretur quod sol & alia corpora coelestia essent, vel in loco alterius eleti. Hoc autem vt videtur est falsum. Ergo, &c.

Ad primum istorum, dicendum quod non potest intelligi quod Angelus antequam aliquid agat in corpore applicet se ad corpus, localiter approximando sccundum situm localem: secundum ilses qui ponunt quod non est in loco nisi per hoc quod operatur circa eorpus. Quia si ita esset vt supra dictum est, non conueniret Angelo esse in loco per operari in loco, imo magis & conuerso esse in loco esset ei ratio quod posset ibi aliquid operari.

Dicendum est ergo, quod in corporibus in quibus virtutes actiue, & passiue sunt quantae per accidens, requiritur praeter proportionem potentiae actiuae adpassiuam, quae est secundum qualitates actiua &: passiuas appropinquatio secundum situm Vnde ad hoc quod vnum corpus calefaciat aliud, requiritur praeter potentiam calefactiua, & potentiam qua aliquid est calefactibile appropinquatio eorum inuicem secundum situm. In illis autem in quibus non est quantitas, nec situs ad hoc quod agant & patiantur non requiritur nisi proportio secundum ordinem principii actiui ad passiuu. Sino ordine aliquo propinquitatis vel distantiae secundum situm. Et quia in Angelo non est quantitas mobilis, licet id quod mouetur ab eo sit quantuma nd hoc quod moueat corpus non sequitur inter ipsum & corpus, ordo secundum situm, sed tantum proportio secundum virtutem motiuam in ipso: & potentiam passiuam in corpore. Ita quod in ipso sit principium effectiuum motus, & in corporo sit habilitas ad talem motum.

Sed contra hoc potest dici. Quia si ad hoc quod Angelus moueat, & corpus moueatur, non requiritur nisi proportio secundupotentiam actiuam & passiuam, sequitur quod semper Angelus moueat, cum talis proportio semper maneat. Quia potentia per quam Angelus mouet, semper est in Angelo, & habilitas semper est in corpore, ad motum. Item etiam cum in quocumque corpore salte non exedente virtutem Angeli sit habilitas ad motum: non videtur quare plus moueat vnum corpus quam aliud.

Et ad hoc dicendum est quod principium actiuum completum per quod Angelus mouet, non semper est in Angelo, siuc ponatur mouere per voluntatem tantum, siue per voluntatem & aliquam aliam potentiam executiuam. Quia si ponatur mouere per voluntatem, intelligendum est quod mouet per actum voluntatis quo eligit aliquid mouiere, non autem per ipsam potentiam volitiuam: Lu quia talis actus non semper inest Angelo, ideo non semper mouet. Et quia eius velle quod susficit ad mouendum, non est velle indifferens ad velle mouere hoc, & velle mouere illud: imo vnusquisque actus. est velle determinate mouere hoc corpus, vel mouere illud corpus detei minate, Ided non est indifferens ad mouecndum hoc vel illud. lmo, tantum dercim: nate nicuet illud quod elsgsi mouere; & non aliud. Et sic Angelum preparare se, vel applicare ad mouendum, non est aliud quam ipsum exire in actum volendiquo vult determinate aliquid mouere Nec sequitur, quod si velle suu est sibi principium mouendi, quod si vellet moueie quantumcumque corpus: possit mouere quantumcumque corpus. Quamuis enim aliqua volun tas comparetur ad aliquid vt ad volitum, & ad effectum simul; non tamen oportet quod ad quodcu que comparatur vt ad volitum, quod ad illud comparetur vt ad effectum. Sicut velle meum comparatur ad motionem oculi vel fantasmatis, vt ad vositum, & vt ad effectum. Quia illum motum, & volo: & volendo efficio. Non tamen oportet quod faciam quicquid velim. Quia illud quod fit ab aliqua voluntate, non solum debet habere rationem mobilis: sed debet etiam esse proportionatum vigori ipsius actus volendi. Si autem ponatur quod Angelus moueat per potentiam mediam executiuam, idem sequitur. Quia illa potentia non mouet, nec est sufficiens ad mouendum: nisi per imperium voluntatis. Et ideo non mouet nili quando vult, & quod vult dummodo sit ei proportionatum, & non sit contra resistens. Ad aliud dicunt quidam, quod ponere quod Angelus sit nusquam, est erroneum; & tamem non est in loco nisi per operationem. Vnde dicunt quod Angelus semper operatur aliquid in aliquo loco: sed hoc non est, vt dicunt, mouere corpus: sic applicare virtutem ad locum. Quod autem Anpelus semper aliquid operatur alicubi, probant. Quia cum vniuersum sit connexum, oportet quod principales partes eius, in quas principaliter diuiditur; scilicet, substantia corporalis, & spritualis, sint connexae. Sed hoc non esset si Angelus non operaretur semper alicubi. Ergo, &c. Probatio minoris. Quia corpus, & Spiritus, aut connectuntur secundum tactum quantitatis: aut secundum tactum virtutis. Non primo modo, quia in Spiritu non est quantitas, relinquitur ergo quod connectuntur secundum contactum virtutis: hoc autem non esset nisi semper alicubi operaretur. Er go, &c. Ista autem sunt valde friuola. Quod ergo dicitur primo quod posito quod Angelus non sit in sloco, nisi per hoc quod aliquid actu ibi operatur, quod cum hoc stet, quod Angelus non possit esse nusquam: est manifeste falsum & erroneum. Quia Angelus aut mouet necessitate naturae sicut ignis calefacit, ita quod non potest non mouere: aut mouet libero arbitrio. Primo modo non potest, quia cum Angelus moueat per intellectum, & voluntatem: siue cum hoc ponatur potentia executiua siuc non: non est necesse Angelum mouere. Quia nun est necesse ipsum velle mouere corpus, vel aliquid facere circa corpus, Cum hoc non sit vltimus finis, nec ad vltimum finem. Quia possent esse peati, si nullum corpus esset. Ergo Angelus non mouet necessitate naturae, sed tantum libero arbitrio. Sed illud quod sit libero ar bittio potest non fieri. Quia agens libero arbitrio, habet in sua potestate suum actum: & in potestate sua est quod illud quod hic facit dimittat. Ergo Angelus non potest, non agere circa quodcumque corpus. Et sic, si per hoc tantum est in loco quod ibi aliquid operatur, sequitur quod pssit esse nusquam, & oppositum ponere, est erroneum Quia sequeretur quod voluntas esset necessitata ex sua natura ad volendum semper aliquid facere circa corpus. Quod vero vlterius dicitur, quod Angelus habet operationem circa corpus, & quod illud non est mouere corpus, videtur valde derisorium.

Primo, quia illa operatio aut aliquid ponit aut non si nihil ponit habebimus vnam operatid. nem quae est nihil. Si aliquid ponit, aut in Angelo, aut in corpore, aut in vtroque simul. SIin Angelo tantum, cum operatio manens in Angelo non sit nisi velle & intelligere, sequitur quod illa operatio sit velle, vel intelligere. Sed nullus ponit Angelum in loco per suum velle, nisi ad illuo velle sequatur motus in corpore. Ergo, &c. Si autem illa operatio sit in corpore, cum Angelus non possit aliquid facere immediate in corpore, nisi per motum localem, sequitur quod illa operatio sit mouere corpus. Si autem sit in Angelo, & in corpore sicut in subiecto, adhuc sequitur quod sit mouere corpus, siue aliud concurrat; siue non, Sequitur item quod idem accidens erit in duobus subiectis. Praeterea, illa applicatio virtuns aut intelsigitur secundum motum localem, aut non. Sisecundum motum localem, tunc videtur quod in vitute Angeli, vel in ipso Angelo, posit esse motus localis proprie dictus secundum situationem quandam, sicut quando aliquis applicat manum ad aliquod corpus, quod est absurdum. Si autem applicatio accipiatur aliter, quaero quem effectum habet p Vtrum habeat motum ad formam, vel ad actum aliquem alium a velle & intelligere; & si discurratur per omnia, etiam non potest fingi, quid sit illa applicatio. Si dicatur quod est hoc per velle se ordinare ad mouendum, sequaeretur quod effectus illius applicationis circa corpus erit mouere corpus. Vnde illa videntur mihi valde friuola. Ratio autem assumpta de connexione vniuersi nihil valet. Primo, quia ad connexionem quae est inter partes vniuersi secundum contactum virtutis, sufficit quod hoc sit natum mouere & illud moueri: ita quod connectantur secundum contactum virtutis habitualem. Non enim oportet quod illa quae habent ad inuicem ordinem, secundum contactum virtuus, sint semper in actu mouendi. Secundo, dato quod oporte. ret ad saluandam connexionem vniuersi ponere, connexionem secundum contactum actuale virtutis, in his quae non possunt habere contactum quantitatis, sufficeret quod vnus tantum Angelus, scilicet infimus, immediate mouendo contingeret corpus, & ille connecteretur cum alio Angelb, a quo recepit inffuentiam aliquam, siuc per illuminationem siue qualitercumque aliter, Et sic vno Angelo mouente corpus immediate, tota creatura spiritualis posset dici connexa secum inuicem, & cum corpore mediate, vel immediatem, Sicut etiam corpora superipra habent connexionem cum infimis Puta cum terra, mediantibus aliis corporibus mobilibus medus. Vnde ista ratio de connexione vniuersi parum vaset.

Et ideo aliter dicendum est, quod Angelus tripliciter potest esse in loco.

Vno modo in potentia remota tantum, quia scilicet habet in se vnde possit mouere aliquod corpus, quia potest se mouere ad volendum, ad quod postea sequitur motus.

Secundo modo contingit Angelum esse in loeo secundum quandam deputationem, vel praesiduntiam, sicut etiam dicimus de illo qui est Paril sius, quod est fallius in Pictauia, ita quod esse Hallium in Pictauia est esse in illa terra secundum quandam praesidentiam, vesdeputationem. Et si ista deputatio, vel praesidentia. imponatur ei¬ contra suam voluntatem, ita quod si virtute diuina contra voluntatem suam compellatur ad hoct erit ei affsictiua. Si vero secundum eius voluntatem talis praesidentia sibi imponatur, erit sibi deleCtabilis.

Tertio modo potest esse Angelus in loco per actualem motionem, sicut quando actu mouet exequendo illud quod vult, vel ad quod est depiuitatus. Dicere ergo quod Angelus nusquam sit per oppositum ad primum modum essendi in loco vel secundum, est erroneum: quia hoc ponere, est rollere ab Angelis quancumque habitudinem quantum ad primum, vel tollere poenas, vel delectationes: quantum ad secundum. Et sic potest intelligi articulus, qui ponit quod Angelus sit nusquam, est error. Sed per oppositum ad tertium modum essendi in loco, scilicet per actualem motionem, cum agat libero arbitrio: ponere quod saltem naturaliter possit esse nusquam: nec est error. Licet forte virtute diuina posset fieri quod de necessitate semper mouerent.

Ad tertium dicunt quidam: quod Angelus pro: pter limitationem virtutis suae non potest simul mouere duo corpora in diuersis locis: quia oportet eius actionem esse limitatam & indiuisam.

Sed istud non videtur sufficere: quia limitatio virtutis non facit aliquid determinari ad situm propter quam determinationem oportet corpus ita agere vbi est: quod no potest alibi nisi in corporalib Virtus autem Angeli, non est sic limitata, sed est limitata secundum determinationem ad genus & speciem: & secundum vigorem: haec autem limiatatio bene facit quod possit intantum quod non possit in plus, & quod possit in tor quod non possit in plura: sed ista limitatio non videtur facere ad hoc quod operetur in vno loco, ita quod non in pluribus: dummodo illa plura non sint tot, vel ita magna, quod exedant virtutem suam.

Et ideo aliter est dicendum: quod Angelus non potest mouere plura, vt plura, sed bene potest mouere plura vt vnum, siue vt habent ordinem ad aliquid vnum, sicut subuertendo domum, mouet plura inquantum habent habitudinem ad aliquid vnum, & duos etiam lapides distantes posset mouere & coniungere eos ad inuicem, quia moueret eos in ordine ad vnam coniunctionem faciendam Causa autem quare non potest plura, vt plura: simul mouere, est quia non mouet nisi per actum volendi, quo perfecte ac determinate etigit mouerea quia voluntas vniuersalium non sufficit ad motum. Angelus autem non potest velle plura vt plura intelligere, & ideo non potest mouerei plura vt plura: sed in ordine ad aliquid vnum potest mouere plura, & esse in illis pluribus: sicut quando subuertit domum, est in omnibus partibus domus subeuersae.

Ad quartum dicunt quidam, quod plures Aneli non possunt esse simul in eodem loco, quia vt dicunt, oporteret quod vnus illaberetur alteri, & quod vnus esset intra essentiam alterius. Sed hoc nihil est, quia cum Angelus non sit in corpore nisi sicut mouens in moto, vel causa in effectu squia non estibi imaginari intraneitate secundu situm non videtur conueniens plures Angelos esle in eodem corpore: quia plures Angelos esse in eodem corpore non est aliud quam aliquid effectum siue factum a pluribus Angelis esse in eodem corpore: quod prima fronte non apparet esse impossibile. Vel si sit inconueniens vel impossihile, hoc non potest esse, quia ad hoc sequatur il¬ lapsus. Nam ex hoc quod duo sint in tertio per suum effectum, sicut est causa in effectu, non sequitur quod vnum illabatur alteri: cum etiam duo eorpora agentia possint agere in tertium. Iterum etiam, illabit, non est esse intra essentiam rei secundum situm, nec etiam agere qualitercumque inrem, sed est esse causimomnis eius quod est de entitate rei: & attingere totum quicquid est de intraneitate rei. Et quia dato quod vnus Angelus moueret alium illuminando, non tamen attingeret ad omne illud quod pertinet ad entitatem Angesi, nec etiam ad omne illud quod pertinet ad ipsam illuminationem, quia ad suum esse requitit subiectum: ad quod tamen non attingit actio Angeli illuminantis. Et sdeo non diceretur Angelus illabi alteri Angelo, vel etiam ipsi illuminationi causatae in eo.

Et ideo aliter dicitur, & probabilius. Quod quia vnus Angelus sufficit ad mouendum corpus ad quod se applicat, superfsaum & vanum esset ponere duos mouentes, & derisibile: & propter hoc inconueniens est ponere duos Angelos esse simul in eodem corpore. Quod autem sic sit impossibile, quod implicet contradictionem, non videe.

Ad quintum dicendum est, quod illud quod de anima habet veritatem & locum in quarto, tamen ad praesens, posset dici quod, licet naturaliter anima separata non possit agc re in corpus: virtute tame diuina hoc posset. Quod autem spiritus deputentur & coarctentur ad aliquod corpus, hoc est virtute diuina, & non secundum cursum naturalem rerum.

Ad sextum dicendum, quod licet Sol agat in inferiora, non tamon dicitur esse in eis: tum quia non agit in ea immediate accipiendo etiam ordinen cacsalitatis; tum quia habet alium modum essendi in aliquo, quam vt causa in effectu. Scilicet sicut lucatum in loco. Et ideo non conceditur simpsiciter esse in eis, nisi cum determinatione: scilicet sicur causa in effectu. Angelus autem agit immediate in corpus in quo dicitur esse. Nec habet alium modum essendi in eo, nisi sicut mouens in moto, qui motus apparet nobis. Et ideo simpliciter conceditur de Angelo quod est in illo corpore quod mouet immediate: non autem sic Sol in terra, vel in aere. Et sic patet primum principale, scia licet, quomodo Angelus dicatur esse in loco.

ARTICVLVS SECVNDVS

QVantum ad secundum principale, scilicet vtrum Angelus moueatur localiter.

Dicendum quod dupliciter aliquid potest moueri localiter. Vno modo quod successiue sit suiectum diuersorum vbi, secuindum diuersos situs, & isto modo non conuenit Angelo moueri localiter. Quia scilicet potest habere habitudinem successiue ad diuersa loca, & habet esse in diuersis corporibus, in diuersis locis existentibus: sicut mouens in motore, & hoc successiue.

Ad cuius euidentiam sciendum est, quod Angelus dicitur esse diffinitiue in loco, & ita esse hic, quod non ibi, quia sua virtus est finita in vigore; ideo eius causalitas non potest simul se extendere ad omnia corpora, sed ad determinata. Nec etiam se extendit ad plura, nisi illa habeant ordinem ad aliquid vnum. Et ideo est ita hic; quod non ibi. Deus autem in omni re creata operatur semper: quia sine eius operatione nulla res potest esse vbique: nec potest esse de nouo, vbi prius non fuerit. Et ideo., Deus secundum esse quo etiam aliquid est, est in alio, sic ut causa in effectu: & ideo non potest monieri localiter. Angelus autem qui non est vbique, & potest de nouo esse vbi prius non erat, secundum modum illum essendi qui conuenst sibi, potest isto modo moueri localiter

Vnde potest formari talis ratio: quia sicut illud quod est occupatiue in loco determinato, ita quod non occupat omnem locume potest occupatiue esse in diuersis locis successiue & moueri proprie localiter: ita illud quod est in loco determin ato, sicut causa in effectus: ita quod non operatur in omni loco, potest esse in diuerfis loeis successiue secundum modu istum essendi, & per consequens potest moueri loc aliter, secundum talem modum essendi in lo. co: sed Angelus est sic in loco, cum sit ibi definitiue vt dictum est: ergo potest moueri localiter.

Notandum autem quod Angelus potest moueri secundum dictum modum, ves motu continuo, vel etiam discreto: quia si mouet illud totum non tranferendo de loco ad locum, sicut si moueat rotam, non dicitur Angelus moueri localiter: licet partes illius totius mutent locum: quia in toto illo loco est simul, sicut mouens in moto. Et ideo, sialiquod totum tale moueat, & simul totum dimittat, & moueat aliquod aliud totum. Quia habuit successiue habitudinem ad illa duo mota, sicut ad duo discreta eius: tunc sic in talibus diuersis locis est motus eius localiter discretus. Si autem motu continuo moueat aliquod totum corpus per aliquod spatium, habet habitudinem continue & successiue ad totum spacium per quod mouet illud corpus: & dicitur moueri continue, non propter actum successiuum qui in ipso sit sicut in subiecto, sed propter actum successiuum existentem in eo, mediante quo habet habitudinem ad totum illud spacium. Quidam tamen dicunt, quod si Angelus mouet aliquod corpus per medium veniendo, tunc Angelus dicitur moueri localiter. Si autem mouear illud imnpellendo a se, non oportet quod mouea. tur. Istud autem non procedit, acsi Angelus sit in loco situaliter, vt subiectum propinquitatis vel distantiae, ita quod si mouet suum mobile portando, oportet quod sit ei propinquium: sed si mouet impellendo, potest moueri distans ab eo, & esse immobiliter in primo loco. Et secundum istam imaginationem, oportet ponere Angelum aliter in loco quam per operationem, quod non videtur conueniens. Imo, cum ipsum esse in loco nihil aliud sit quam ipsum habere habitudinem ad corpus existens in loco: sicut mouens ad motum, impossibise est quinsecundum motum quo competit sibi esse in loco, sit in loco in quo est corpus quod mo uetur abeo. Et ideo dicendum est, quod quando Angelus aliquod corpus mouet motu continuo per aliquod medium, quod necesse est ipsum moueri localiter per illud spacium in quo competit ei moueri localiter: quia necessarium ipsum habere habitudinem ad illud quod mouetur ab eo.

ARTICVLVS TERTIVS.

QVantum ad tertium principale, scilicet vtrum Angelus necessario transeat medium; Dicunt qudam quod sic: quia, vt dicunt, si corpus quod est lignum non est ex natura sua determinatum ad istum locum vel illum, quia potest quantum est de se, esse in diuersis focis: postquam tamen ponitur in aliquo loco, non potest postea esse alibi quin transeat medium. Ita etiam, licet Angelus non habeat esse in loco hoc vel illo, ex natura sua: tamen postquam ponitur in determinato loco, non potest poni quod moueatur alibi, vel quod postea fit alibi, quia transeat medium, Hoc autem non est necessarium, ponendo quod Angelus non sit in loco vt subiectum situs. Quta quod corpus non possit moueri ab extremo ad ex tremum nisi transeundo per medium prouenit ex hioc quod est deter minatum secundum situm, ad vnum extremum. Et per consequens habet ordinem mediatum secundum situm ad aliud extre. mum, a quo situ non potest absolui, nec potest moueri nisi secundum situationem succesiuam. Sed Angelus non sic ponitur in loco: quia non habet rationem propinqui vel distantis secundum situm ad aliquid, siue operetur ibi, siue non. Ei quia nihil respicit vt propinquum, vel distans situ ab illo corpore:nec oportet quod prius moueat propinquum slli corpori quam distans: quia non habet ordinem situs, ad aliquod illorum. Sed si Angelus esset in loco vt subiectum situationis: sic impossibile esset quod moueretur ab extremo in extremum, non pertranseundo medium. Ratio autem illorum nulla est: quia si est simile de esse ligni in loco, & de esse Angeli: quia lignum est in loco situaliter, & vt subiectum situs. Et ideo oportet quod habeat ordinem mediatum ad aliud extremum secundum situm. Non sic Angelu, vt dictum est.

Et ideo aliter dicendum, Angelus potest moueri & transeundo medium si vult: & quod petest non transire per medium. Na si moueatur motu conti. nuo modo quo expositum est: quia, scilicet mouet aliquod corpus per aliquod spacium, propter actum suecessiuum existentem in alio: tunc necesle habet transire medium: sicut & mobile quod mouet. Quia necessario habet habitudinem ad to. tum spacium medium per quod mouet suum mobile. Si autem mouet motu discreto, non est necesse eum transire medium. Nam si Angelus vult mouere vnum eorpus in aliquo loco, puta rotam, ad hoc quod faciat alium motum in alio loco distanti, oportet vt ostensum est, vt transeat medium, vel quod aliquid faciat in medio. Sed si quaeratur, vtrum in motu discreto pessit transire medium: Dicendum est quod vno modo non, Nam si accipiatur aliquod med um determinatum inter duo extrema, puta inter a. locum, & clocum accipiatur aliquis locus medius determinatus; puta. b. Sic in motu discreto sic potest transire medium. Si autem accipiatur, omnia media possibilia, significari inter duo extrema, talia media sia accepta, non potest transire motu discreto. Ita quod secundum vnumquodque signum accipiatur vnus motus in actu discretus, & discretus ab alio. Quia cum talia sint infinita, sequeretur quod vteretur infinitis signis in actu, vt in quo terminat vnum motum, incoat alium hoc autem est impossibile: ideo, &c. Et sic patet de tertio principali.

ARTICVLIS QVARIVS. DE quarto, vtrum scilicet Angelus moueatur Din tempore, vel in instanti, dicendum est, quod est impossibile quod moueatur in instanti.

Ad cuius euidentiam. sciendum quod cum tempus dicat quantitatem successiuam: successio potest dupliciter esse. Vno modu secundum eundem actum numero, etiam in accipiendo vnum post aliud, in eodem actu habente alios gradus, vel in esse, vel in essentia: & talis successio facit tempus continuum: quia proprium est continui habere plures partes in eodem numero. Alio modu potest esse successio secundum acceptionem diuersorum actuum incompossibilium quorum vnusquisque est indiuisibilis sicut diuersae cognitiones Angeli sunt diuersi actus incompossibiles. Quia dum intelligit vnum, non potest intelligere aliud, saltem quantum ad illa quae non intelligunt per eandem speciem, & sunt actus, quorum quilibet est indiuisibilis; & successio talium plurium actuum constituit tempus discretum. Ita quod tempus non est acceptio vnius talis actus, nec acceptio alterius per se accepti: sed successiua vnus post alium. Sicut binarius non est ista vnitas vel illa, sed agregatum ex his. Vlterius sciendum est quod in tempore discreto nunc est pars temporis, ita quod nunc in quo est vnus actus indiuisibilis; & aliud nunc in quo est alius: sunt partes temporis discreti. Et quia talia nunc sunt stantia, non possunt coexistere tempori nostro. Sed nunc temporis continui non est pars ipsius.

Vlterius sciendum est, quod aliquid potest succedere alteri dupliciter. Vno modo quod vnum sit in tempore continuo, & aliud in termino illius temporis: sicut quando fit ignis ex aere, in toto tempore praecedente erat materia sub forma aeris, & in vltimo instanti illius temporis, est primo non aer; & primo materia sub forma ignis. His ergo praemissis, ostendo quod necesse est Angelum moueri in tempore, siue moueatur motu continuo, siue motu discreto. Quia omne quod mouetur, vel etiam mutatur, se habet aliter nunc & prius, secundum diuersa aliqua incompossibilia: quia omnis motus habet terminos incompossibiles. Sed nunc & prius non potest dari in nunc indiuisili, sed tantum in tempore. Ergo omne quod mouetur, mouetur in tempore, & non in nunc. Vnde etiam illae mutationes quae dicuntur instantaneae, sicut est introductio formae substantialis, sunt annexae motui, nec secundum se acceptae, habent rationem mutationis, nisi in habitudine ad aliquid secum incompossibile cui succedit.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum quod Angelus potest moueri transeundo medium, & potest moueri non transeundo medium, sicut patuit. Et quando dicitur quod si transeat medium, aut est totus in termino a quo, &c. Dicendum est quod non oportet quod sit totus in termino a quo vel ad quem: vel partim in termino a quo, & partim in termino ad quem. Si autem moueatur motu discreto, non transeundo medium. Dicendum est quod tempus illius motus erit successio composita ex duobus nunc. Et in vno nunc quod est pars illius temporis, erit totus in. a. scilicet in termino a quo & in alio totus in termino ad quem. Nec est quaerendum tempus inter illa duo nunc, ita quod eius motus non est esse in a tantum, nec in b tantum esse, nec esse partim in a, & partim in b, sed elle successiue totus in a, & totus in b. in duobus nunc sibi immediate succedentibus.

Ad secundum dicendum, quod mouetur in tempore, vel continuo, vel discreto. Et si mouetur motu continuo. Dicendum est quod in termino motus, non oportet quod sit tantum in a, nec tantum in b, vel partim in vtroque secundum suum mobile ad quod habet habitudinem in termino motus: & partim in vtroque. Si autem mouetur motu discreto. Dicendum est quod in termino motus, non oportet quod sit tantum in a, nec tantum in b, vel partim in vtroque. Sed quod totus sit in a, in vno nunc, & totus in b, in alio nunc, & sic erit totus successiue in duobus terminis, in duobus hunc ex quibus componitur tempus discretum: nec oportet dare tempus medium inter ipsa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1